DE SANCTA VIRGINITATE
In opusculum introductio.
1. 1. Librum de Bono Coniugali nuper edidimus, in quo etiam Christi virgines admonuimus atque monemus, ne propter excellentiam muneris amplioris, quod divinitus acceperunt, contemnant in sui comparatione patres et matres populi Dei hominesque illos, quos tamquam olivam commendat Apostolus, ne superbiat insertus oleaster 1, qui venturo Christo etiam filiorum propagatione serviebant, ideo meriti inferioris esse arbitrentur, quia iure divino continentia connubio et nuptiis pia virginitas anteponitur. In illis quippe parabantur et parturiebantur futura, quae nunc impleri mirabiliter et efficaciter cernimus, quorum etiam vita coniugalis prophetica fuit: unde non consuetudine humanorum votorum atque gaudiorum, sed valde profundo consilio Dei in quibusdam eorum fecunditas honorari, in quibusdam etiam fecundari sterilitas meruit. Hoc vero tempore quibus dictum est: Si se non continent, nubant 2, non adhibenda est exhortatio, sed consolatio. Quibus autem dictum est: Qui potest capere capiat 3, exhortandi sunt, ne terreantur, et terrendi, ne extollantur. Non solum ergo praedicanda est virginitas, ut ametur; verum etiam monenda, ne infletur.
In Ecclesia magni facienda virginitas.
2. 2. Hoc isto sermone suscepimus; adiuvet Christus, Virginis filius et virginum sponsus, virginali utero corporaliter natus, virginali connubio spiritaliter coniugatus. Cum igitur ipsa universa Ecclesia virgo sit desponsata uni viro Christo 4, sicut dicit Apostolus, quanto digna sunt honore membra eius, quae hoc custodiunt etiam in ipsa carne, quod tota custodit in fide, quae imitatur matrem viri sui et Domini sui! Nam Ecclesia quoque et mater et virgo est. Cuius enim integritati consulimus, si virgo non est? Cuius prolem alloquimur, si mater non est? Maria corporaliter caput huius corporis peperit, Ecclesia spiritaliter membra illius capitis parit. In utraque virginitas fecunditatem non impedit; in utraque fecunditas virginitatem non adimit. Proinde cum Ecclesia universa sit sancta et corpore et spiritu, nec tamen universa sit corpore virgo, sed spiritu, quanto sanctior est in his membris, ubi virgo est et corpore et spiritu?
Carnis propinquitas spiritali cedit cognationi.
3. 3. Scriptum est in Evangelio, quod mater et fratres Christi, hoc est consanguinei carnis eius, cum illi nuntiati fuissent et foris exspectarent, quia non possent eum adire prae turba, ille respondit: Quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? Et extendens manum super discipulos suos ait: Hi sunt fratres mei; et: quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater et mater et soror est 5. Quid aliud nos docens nisi carnali cognationi genus nostrum spiritale praeponere nec inde beatos esse homines, si iustis et sanctis carnis propinquitate iunguntur, sed si eorum doctrinae ac moribus oboediendo atque imitando cohaerescunt? Beatior, ergo Maria percipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem Christi. Nam et dicenti cuidam: Beatus venter qui te portavit, ipse respondit: Immo beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt 6. Denique fratribus eius, id est secundum carnem cognatis, qui non in eum crediderunt, quid profuit illa cognatio? Sic et materna propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset.
Gloria virginum, semper virgo Maria.
4. 4. Ipsa quoque virginitas eius ideo gratior et acceptior, quia non eam conceptus Christus viro violaturo quam conservaret ipse praeripuit, sed priusquam conciperetur iam Deo dicatam de qua nasceretur elegit. Hoc indicant verba, quae sibi fetum adnuntianti angelo Maria reddidit. Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco? 7 quod profecto non diceret, nisi Deo virginem se ante vovisset. Sed quia hoc Israelitarum mores adhuc recusabant, desponsata est viro iusto, non violenter ablaturo, sed potius contra violentos custodituro quod illa iam voverat. Quamquam etiamsi hoc solum dixisset: Quomodo fiet istud? nec addidisset: quoniam virum non cognosco; non quaesisset utique, promissum sibi filium quomodo femina paritura esset, si concubitura nupsisset. Poterat et iuberi virgo permanere, in qua Dei Filius formam servi congruenti miraculo acciperet: sed exemplo sanctis futura virginibus, ne putaretur sola virgo esse debuisse quae prolem etiam sine concubitu concipere meruisset, virginitatem Deo dicavit, cum adhuc quid esset conceptura nesciret, ut in terreno mortalique corpore caelestis vitae imitatio voto fieret, non praecepto; amore eligendi, non necessitate serviendi. Ita Christus nascendo de virgine, quae, antequam sciret quis de illa fuerat nasciturus, virgo statuerat permanere, virginitatem sanctam approbare maluit quam imperare. Ac sic etiam in ipsa femina, in qua formam servi accepit, virginitatem esse liberam voluit.
Christi frater et soror et mater, quis?
5. 5. Non est ergo cur Dei virgines contristentur, quod etiam ipsae virginitate servata matres carnis esse non possunt. Illum enim solum virginitas decenter parere posset, qui in sua nativitate parem habere non posset. Verumtamen ille unius sanctae Virginis partus omnium sanctarum virginum est decus. Et ipsae cum Maria matres Christi sunt, si Patris eius faciunt voluntatem. Hinc enim et Maria laudabilius atque beatius Christi mater est, secundum supra memoratam eius sententiam: Quicumque facit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse mihi frater et soror et mater est 8. Has sibi omnes propinquitates in populo, quem redemit, spiritaliter exhibet: fratres et sorores habet sanctos viros et sanctas feminas, quoniam sunt illi in caelesti hereditate coheredes. Mater eius est tota Ecclesia, quia membra eius, id est fideles eius per Dei gratiam ipsa utique parit. Item mater eius est omnis anima pia, faciens voluntatem Patris eius fecundissima caritate, in his quos parturit, donec in eis ipse formetur 9. Maria ergo faciens voluntatem Dei corporaliter Christi tantummodo mater est, spiritaliter autem et soror et mater.
Virginitas Mariae et virginitas Ecclesiae.
6. 6. Ac per hoc illa una femina, non solum spiritu, verum etiam corpore et mater et virgo. Et mater quidem spiritu non capitis nostri, quod est ipse Salvator, ex quo magis illa spiritaliter nata est, quia omnes qui in eum crediderint, in quibus et ipsa est, recte filii sponsi appellantur 10; sed plane mater membrorum eius, quod nos sumus, quia cooperata est caritate, ut fideles in Ecclesia nascerentur, quae illius capitis membra sunt, corpore vero ipsius capitis mater. Oportebat enim caput nostrum propter insigne miraculum secundum carnem nasci de virgine, quo significaret membra sua de virgine Ecclesia secundum spiritum nascitura. Sola ergo Maria et spiritu et corpore mater et virgo, et mater Christi et virgo Christi; Ecclesia vero in sanctis regnum Dei possessuris, spiritu quidem tota mater Christi est, tota virgo Christi, corpore autem non tota, sed in quibusdam virgo Christi, in quibusdam mater, sed non Christi. Et coniugatae quippe fideles feminae et Deo virgines dicatae sanctis moribus et caritate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 11, quia voluntatem Patris faciunt, Christi spiritaliter matres sunt. Quae autem coniugali vita corporaliter pariunt, non Christum, sed Adam pariunt et ideo currunt, ut sacramentis imbuti Christi membra fiant partus earum, quoniam quid pepererint norunt.
Femina homines, Ecclesia Christianos parit.
7. 7. Hoc dixi, ne forte audeat fecunditas coniugalis cum virginali integritate contendere atque ipsam Mariam proponere, ac virginibus Dei dicere: Illa in corpore duas res habuit honorandas, virginitatem et fecunditatem, quia et integra permansit et peperit; hanc felicitatem quoniam totam utraeque habere non potuimus, partitae sumus, ut vos sitis virgines, nos simus matres; vobis quod defite in prole, consoletur servata virginitas, nobis prolis lucro amissa compensetur integritas. Haec vox fidelium coniugatarum ad sacras virgines utcumque ferenda esset, si christianos corpore parerent, ut hoc solo esset Mariae fecunditas carnis excepta virginitate praestantior, quod illa ipsum caput horum membrorum, hac autem membra illius capitis procrearent; nunc vero etiamsi tales hac voce contendant, quae ad hoc tantum viris iunguntur atque miscentur, ut filios habeant, nihilque aliud de filiis cogitant, nisi ut eos Christo lucrentur, atque id mox ut potuerint faciunt, non tamen christiani ex earum carne nascuntur, sed postea fiunt, Ecclesia pariente per hoc, quod membrorum Christi spiritaliter mater est, cuius etiam spiritaliter virgo est. Cui sancto partui cooperantur et matres, quae non christianos corpore pepererunt, ut fiant quod se corpore parere non potuisse noverunt; per hoc tamen cooperantur, ubi et ipsae virgines matresque Christi sunt, in fide scilicet, quae per dilectionem operatur 12.
Virginitas quatenus Deo dicata, honoratur.
8. 8. Nulla ergo carnis fecunditas sanctae virginitati etiam carnis comparari potest. Neque enim et ipsa, quia virginitas est, sed quia Deo dicata est, honoratur, quae licet in carne servetur, spiritus tamen religione ac devotione servatur. Ac per hoc spiritalis est etiam virginitas corporis, quam vovet et servat continentia pietatis. Sicut enim nemo impudice utitur corpore, nisi spiritu prius concepta nequitia, ita nemo pudicitiam servat in corpore nisi spiritu prius insita castitate. Porro autem si pudicitia coniugalis, quamvis custodiatur in carne, animo tamen, non carni tribuitur, quo praeside atque rectore nulli praeter proprium coniugium caro ipsa miscetur, quanto magis quantoque honoratius in animi bonis illa continentia numeranda est, qua integritas carnis ipsi Creatori animae et carnis vovetur, consecratur, servatur!
Nulla carnis fecunditate amissa virginitas compensatur.
9. 9. Nec illarum ergo fecunditas carnis, quae hoc tempore nihil aliud in coniugio quam prolem requirunt, quam mancipent Christo, pro amissa virginitate compensari posse credenda est. Prioribus quippe temporibus venturo secundum carnem Christo ipsum genus carnis in ampla quadam et prophetica gente necessarium fuit; nunc autem cum ex omni hominum genere atque omnibus gentibus ad populum Dei et civitatem regni caelorum membra Christi colligi possint, sacram virginitatem qui potest capere, capiat 13; et ea tantum, quae se non continet, nubat 14. Quid enim? si aliqua mulier dives multam pecuniam huic bono operi impendat, ut emat ex diversis gentibus servos, quos faciat christianos; nonne uberius atque numerosius quam uteri quantalibet feracitate Christi membra gignenda curabit? Nec ideo tamen pecuniam suam comparare muneri sacrae virginitatis audebit. At si propter faciendos qui nati fuerint christianos fecunditas carnis pro amissa virginitate merito compensabitur, fructuosius erit hoc negotium, si magno pecuniario pretio virginitas amittatur, quo pueri faciendi christiani multo plures emantur, quam unius utero quamlibet fertili nascerentur.
10. 9. Quod si stultissime dicitur, habeant fideles nuptae bonum suum, de quo in alio volumine, quantum visum est, disseruimus, et honorent amplius, sicut rectissime consueverunt, in sacris virginibus melius earum, de quo isto sermone disserimus.
Naturae lege omnis femina nascitur virgo.
10. 10. Nam ne illo quidem debent continentium meritis se conferre coniugia, quod ex eis virgines procreantur; hoc enim non coniugii bonum est, sed naturae, quae sic divinitus instituta est, ut ex quolibet humano utriusque sexus concubitu, sive ordinato et honesto, sive turpi et illicito, nulla femina nisi virgo nascatur, nulla tamen sacra virgo nascitur; ita fit, ut virgo nascatur etiam de stupro, sacra autem virgo nec de coniugio.
Felicior nupta mulier quam virgo nuptura.
11. 11. Nec nos hoc in virginibus praedicamus, quod virgines sunt, sed quod Deo dicatae pia continentia virgines. Nam, quod non temere dixerim, felicior mihi videtur nupta mulier quam virgo nuptura; habet enim iam illa quod ista adhuc cupit, praesertim si nondum vel sponsa cuiusquam sit. Illa uni studet placere, cui data est, haec multis, incerta cui danda est; hoc uno pudicitiam cogitationis defendit a turba, quod non adulterum, sed maritum quaerit in turba. Illa igitur virgo coniugatae merito praeponitur, quae nec multitudini se amandam proponit, cum amorem unius ex multitudine inquirit, nec se uni iam componit invento, cogitans quae sunt mundi, quomodo placeat viro 15, sed speciosum forma prae filiis hominum 16 sic amavit, ut, quia eum sicut Maria concipere carne non posset, ei corde concepto etiam carnem integram custodiret.
Virginum mater, sancta Ecclesia.
12. 11.Hoc genus virginum nulla corporalis fecunditas protulit; non est haec proles carnis et sanguinis. Si harum quaeritur mater, Ecclesia est. Non parit virgines sacras nisi virgo sacra, illa quae desponsata est uni viro casta exhiberi Christo 17. Ex illa non tota corpore, sed tota virgine spiritu nascuntur sanctae virgines et corpore et spiritu.
Coniugii bona.
12. 12. Habeant coniugia bonum suum, non quia filios procreant, sed quia honeste, quia licite, quia pudice, quia socialiter procreant, et procreatos pariter, salubriter, instanter educant, quia tori fidem invicem servant, quia sacramentum connubii non violant.
Vana quorumdam hominum mirabiliter desipientium opinio.
13. 12. Haec tamen omnia humani officii sunt munera; virginalis autem integritas, et per piam continentiam ab omni concubitu immunitas angelica portio est, et in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio. Cedat huic omnis fecunditas carnis, omnis pudicitia coniugalis: illa non est in potestate, illa non est in aeternitate: fecunditatem carnalem non habet liberum arbitrium, pudicitiam coniugalem non habet caelum. Profecto habebunt magnum aliquid praeter ceteros in illa communi immortalitate, qui habent aliquid iam non carnis in carne.
13. 13. Unde mirabiliter desipiunt, qui putant huius continentiae bonum non esse necessarium propter regnum caelorum, sed propter praesens saeculum, quod scilicet coniugia terrenis curis pluribus atque artioribus distenduntur, qua molestia virgines et continentes carent: quasi ob hoc tantum melius sit non coniugari, ut huius temporis relaxentur angustiae, non quod in futurum saeculum aliquid prosit. Hanc vanam sententiam ne cordis proprii vanitate protulisse videantur, adhibent ex Apostolo testimonium, ubi ait: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Deo, ut fidelis essem. Existimo itaque hoc bonum esse propter praesentem necessitatem, quia bonum est homini sic esse 18. Ecce, inquiunt, ubi manifestat Apostolus hoc propter praesentem necessitatem bonum esse, non propter futuram aeternitatem. Quasi praesentis necessitatis rationem haberet Apostolus, nisi providens et consulens in futurum, cum omnis eius dispensatio nonnisi ad vitam aeternam vocet.
Singularis in caelis gloria Christi virgines manebit.
14. 14. Praesens ergo est vitanda necessitas, sed tamen quae aliquid bonorum impedit futurorum: qua necessitate vita cogitur coniugalis cogitare quae mundi sunt, quomodo placeat vir uxori, vel uxor viro. Non quod ea separent a regno Dei, sicut sunt peccata, quae ideo praecepto, non consilio cohibentur, quia Domino praecipienti non oboedire damnabile est; sed illud, quod in ipso Dei regno amplius haberi posset, si amplius cogitaretur quomodo placendum esset Deo, minus erit utique, cum hoc ipsum minus coniugii necessitate cogitatur. Ideo, De virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo 19. Praecepto enim quisquis non obtemperat, reus est et debitor poenae. Proinde quia uxorem ducere vel nubere peccatum non est, si autem peccatum esset, praecepto vetaretur, propterea praeceptum Domini de virginibus nullum est. Sed quoniam devitatis remissisve peccatis, adeunda est vita aeterna, in qua est quaedam egregia gloria, non omnibus in aeternum victuris, sed quibusdam ibi tribuenda, cui consequendae parum est liberatum esse a peccatis, nisi aliquid ipsi liberatori voveatur, quod non sit criminis non vovisse, sed vovisse ac reddidisse sit laudis: Consilium, inquit, do, tamquam misericordiam consecutus a Deo, ut fidelis essem 20. Neque enim invidere debeo fidele consilium, qui non meis meritis, sed Dei misericordia sum fidelis. Existimo itaque hoc bonum esse propter praesentem necessitatem. Hoc, inquit, unde praeceptum Domini non habeo, sed consilium do, hoc est " de virginibus existimo bonum esse " propter praesentem necessitatem. Novi enim quid praesentis temporis, cui coniugia serviunt, necessitas cogat, ut ea quae Dei sunt minus cogitentur, quam sufficit adipiscendae illi gloriae, quae non erit omnium quamvis in aeterna vita ac salute manentium. Stella enim ab stella differt in claritatei; sic et resurrectio mortuorum 21. Bonum est ergo homini sic esse 22.
Virginitas consulitur, non praecipitur.
15. 15. Deinde adiungit idem Apostolus et dicit: Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem; solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem 23. Horum duorum quod prius posuit ad praeceptum pertinet, contra quod non licet facere. Non enim licet dimittere uxorem nisi ex causa fornicationis, sicut in Evangelio ipse Dominus dicit 24. Illud autem, quod addidit: Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem, consilii sententia est, non praecepti; licet itaque facere, sed melius est non facere. Denique continuo subiecit: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat 25. Illud autem prius cum dixisset: Alligatus es uxoris? ne quaesieris solutionem, numquid addidit: Et si solveris, non peccasti? Iam enim supra dixerat: His autem qui sunt in coniugio praecipio non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari; fieri enim potest, ut non sua culpa, sed mariti discedat. Deinde ait: Et vir uxorem ne dimittat 26, quod nihilominus ex praecepto Domini posuit, nec ibi addidit: Et si dimiserit, non peccat. Praeceptum est enim hoc, cui non oboedire peccatum est, non consilium, quo si uti nolueris, minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis. Propterea cum dixisset: Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem, quia non praecipiebat, ne malum fieret, sed consulebat, ut melius fieret, continuo subiunxit: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat.
Carnis tribulatio, quam Paulus coniugibus praedicit.
16. 16. Addidit tamen: Tributationem autem carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco, hoc modo exhortans ad virginitatem continentiamque perpetuam, ut aliquantulum a nuptiis etiam deterreret, modeste sane, non tamquam a re mala et illicita, sed tamquam ab onerosa ac molesta. Aliud est enim admittere carnis turpitudinem, aliud habere carnis tribulationem: illud est criminis facere, hoc laboris est pati, quem plerumque homines etiam pro officiis honestissimis non recusant. Sed pro habendo coniugio iam hoc tempore, quo non per carnis propaginem venturo Christo ipsius prolis propagatione servitur, istam tribulationem carnis, quam nupturis praedicit Apostolus, suscipere tolerandam perstultum esset, nisi metueretur incontinentibus ne, temptante satana, in peccata damnabilia laberentur. Quod autem se dicit eis parcere, quos ait tribulationem carnis habituros, nihil mihi interim sanius occurrit, quam eum noluisse aperire et explicare verbis eamdem ipsam carnis tribulationem, quam praenuntiavit eis qui eligunt nuptias in suspicionibus zeli coniugalis, in procreandis filiis atque nutriendis, in timoribus et maeroribus orbitatis. Quotus enim quisque, cum se connubii vinculis alligaverit, non istis trahatur atque agitetur affectibus? Quos neque nos exaggerare debemus, ne ipsis non parcamus, quibus parcendum existimavit Apostolus.
Apostolus nuptias non damnat.
17. 17. Tantum per hoc, quod breviter posui, cautum fieri lectorem oportuit adversus eos, qui in hoc, quod scriptum est: Tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem vobis parco 27, nuptiis calumniantur, quod eas ex obliquo sententia ista damnaverit; velut ipsam damnationem noluerit dicere, cum ait: Ego autem vobis parco, ut videlicet, cum istis parcit, animae suae non pepercerit, si mentiendo dixit: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat 28. Quod qui de sancta Scriptura credunt vel credi volunt, tamquam viam sibi muniunt ad mentiendi licentiam, vel ad defensionem suae perversae opinionis, ubicumque aliud sentiunt quam sana doctrina postulat. Si quid enim manifestum de divinis Libris prolatum fuerit, quo eorum confutentur errores, hoc ad manum habent velut scutum, quo se adversus veritatem quasi tuentes nudent a diabolo vulnerandos, ut dicant hoc auctorem libri non verum dixisse, alias ut infirmis parceret, alias ut contemptores terreret, sicut occurrerit causa, qua eorum perversa sententia defendatur. Atque ita dum ea, quae opinantur, defendere quam corrigere malunt, Scripturarum sanctarum auctoritatem frangere conantur; qua una omnes cervices superbae duraeque franguntur.
Firmissime tenendum, Scripturas sanctas mentiri non posse.
18. 18. Unde sectatores et sectatrices perpetuae continentiae et sacrae virginitatis admoneo, ut bonum suum ita praeferant nuptiis, ne malum iudicent nuptias, neque fallaciter, sed plane veraciter ab Apostolo dictum noverint: Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit 29. Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo non peccat 30. Et paulo post: Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meam sententiam 31. Et ne humana sententia putaretur, adiungit: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo. Haec dominica, haec apostolica, haec vera, haec sana doctrina est, sic eligere dona maiora, ne minora damnentur. Melior est in Scriptura Dei veritas Dei, quam in cuiusquam mente aut carne virginitas hominis. Quod castum est sic ametur, ut quod verum est non negetur. Nam quid mali non possunt etiam de sua carne cogitare, qui credunt apostolicam linguam in eo ipso loco, ubi virginitatem corporis commendabat, a corruptione mendacii virginem non fuisse? Primitus ergo ac maxime qui bonum virginitatis eligunt, Scripturas sanctas firmissime teneant nihil esse mentitas ac per hoc etiam illud verum esse, quod dictum est: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat 32. Nec putent minui tam magnum integritatis bonum, si nuptiae non erunt malum. Immo vero hinc sibi potius maioris gloriae palmam praeparatam esse confidat, quae non damnari, si nuberet, timuit, sed honoratius coronari, quia non nuberet, concupivit. Qui ergo sine coniugio permanere voluerint, non tamquam foveam peccati nuptias fugiant, sed tamquam collem minoris boni transcendant, ut in maioris continentiae monte requiescant. Ea quippe lege collis iste inhabitatur, ut non cum voluerit quis emigret. Mulier enim alligata est, quamdiu vir eius vivit 33. Verumtamen ad continentiam vidualem ab ipso tamquam gradu conscenditur; propter virginalem vero vel declinandus est non consentiendo petitoribus vel transiliendus praeveniendo petitores.
Falsum est nuptias aequare sanctae virginitati vel eas damnare.
19. 19. Ne quis autem putaret duorum operum, boni atque melioris, aequalia fore praemia, propterea contra eos disserendum fuit, qui quod ait Apostolus: Existimo autem hoc bonum esse propter praesentem necessitatem 34, ita interpretati sunt, ut non propter regnum caelorum, sed propter saeculum praesens virginitatem utilem dicerent; tamquam in illa vita aeterna nihil ceteris amplius habituri essent, qui hoc melius elegissent. In qua disputatione cum ad illud veniremus, quod idem Apostolus ait: Tribulationem autem carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco 35, in alios litigatores incurrimus, qui non aequales perpetuae continentiae nuptias facerent, sed eas omnino damnarent. Nam cum error uterque sit, vel aequare sanctae virginitati nuptias vel damnare, nimis invicem fugiendo duo isti errores adversa fronte confligunt, quia veritatis medium tenere noluerunt: quo et certa ratione et sanctarum Scripturarum auctoritate nec peccatum esse nuptias invenimus nec eas bono vel virginalis continentiae, vel etiam vidualis aequamus.
20. 19. Alii quippe appetendo virginitatem nuptias tamquam adulterium detestandas esse putaverunt; alii vero defendendo connubium excellentiam perpetuae continentiae nihil mereri amplius quam coniugalem pudicitiam voluerunt; quasi vel Susannae bonum, Mariae sit humiliatio; vel Mariae maius bonum, Susannae debeat esse damnatio.
Coniugalis castitas Scripturae sanctae veritate fulcitur.
20. 20. Absit ergo, ut ita dixerit Apostolus nuptis sive nupturis: Ego autem vobis parco 36; tamquam noluerit dicere, quae poena coniugatis in futuro saeculo debeatur. Absit ut a Daniele de temporali iudicio liberatam Paulus mittat in gehennam. Absit, ut maritalis torus ei poena sit ante tribunal Christi, cui fidem servando elegit sub falsa accusatione adulterii vel periclitari vel mori. Quid egit vox illa: Melius est mihi incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Dei 37, si Deus eam fuerat, non quia pudicitiam nuptialem servabat, liberaturus, sed quia nupserat damnaturus? Et nunc quotiens castitas coniugalis adversus calumniatores criminatoresque nuptiarum Scripturae sanctae veritate munitur, totiens al Sancto Spiritu contra falsos testes Susanna defenditur, totiens a falso crimine liberatur, et multo maiore negotio. Tunc enim uni coniugatae, nunc omnibus; tunc de occulto et falso adulterio, nunc de vero et manifesto connubio crimen intenditur. Tunc una mulier ex eo quod iniqui seniores dicebant, nunc omnes mariti et uxores ex eo, quod Apostolus dicere noluit, accusantur. Damnationem quippe vestram, inquiunt, tacuit, cum ait: Ego autem vobis parco 38. Quis hoc? Nempe ille, qui superius dixerat: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat 39. Cur igitur in eo, quod modeste tacuit, coniugiorum suspicamini crimen et in eo, quod aperte dixit, coniugiorum non agnoscitis defensionem? An eos damnat tacitus, quos locutus absolvit? Nonne iam mitius accusatur Susanna non de coniugio, sed de ipso adulterio quam doctrina apostolica de mendacio? Quid in tanto periculo faceremus, nisi tam certum apertumque esset pudicas nuptias non debere damnari, quam certum apertumque est sanctam Scripturam non posse mentiri?
Vera Apostoli doctrina et criminatorum pervicacia.
21. 21. Hic dicet aliquis: quid hoc pertinet ad sacram virginitatem, vel perpetuam continentiam, cuius praedicatio isto sermone suscepta est? Cui respondeo primo, quod superius commemoravi, ex hoc gloriam maioris illius boni esse maiorem, quod eius adipiscendae causa bonum coniugale transcenditur, non peccatum coniugii devitatur. Alioquin perpetuae continentiae non praecipue laudari, sed tantum non vituperari sufficeret; si propterea teneretur, quoniam nubere crimen esset. Deinde quia non humana sententia, sed divinae Scripturae auctoritate ad tam excellens donum homines exhortandi sunt, non mediocriter neque praetereunter agendum est, ne cuiquam ipsa divina Scriptura in aliquo mentita videatur. Dehortantur enim potius quam exhortantur virgines sacras, qui eas sic permanere nuptiarum damnatione compellunt. Unde enim confidant verum esse, quod scriptum est: Et qui non dat nuptum melius facit 40; si falsum putant esse, quod iuxta superius nihilominus scriptum est: Et qui dat virginem suam, bene facit? Si autem loquenti Scripturae de nuptiarum bono indubitanter crediderint, eadem caelestis eloquii veracissima auctoritate firmatae ad melius suum ferventi ac fidenti alacritate transcurrent. Unde iam satis pro suscepto negotio diximus et, quantum potuimus, demonstravimus nec illud, quod ait Apostolus: Existimo autem hoc bonum esse propter praesentem necessitatem 41, sic esse accipiendum, tamquam in hoc saeculo meliores sint sacrae virgines fidelibus coniugatis, in regno autem caelorum atque in futuro saeculo pares sint, nec illud, ubi ait de nubentibus: Tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem vobis parco 42, ita intellegendum, tamquam nuptiarum peccatum et damnationem maluerit tacere quam dicere. Harum quippe duarum sententiarum singulas, duo errores sibimet contrarii non eas intellegendo tenuerunt. Illam enim de praesenti necessitate illi pro se interpretantur, qui nubentes non nubentibus aequare contendunt; hanc vero, ubi dictum est: Ego autem vobis parco, illi, qui nubentes damnare praesumunt. Nos autem secundum Scripturarum sanctarum fidem sanamque doctrinam nec peccatum esse dicimus nuptias et earum tamen bonum non solum infra virginalem, verum etiam infra vidualem continentiam constituimus, praesentemque necessitatem coniugatorum non quidem ad vitam aeternam, verumtamen ad excellentem gloriam et honorem, qui perpetuae continentiae reservatur, impedire eorum meritum dicimus neque hoc tempore nisi eis, qui se non continent, nuptias expedire tribulationemque carnis ex affectu carnali venientem, sine quo nuptiae incontinentium esse non possunt, nec tacere voluisse Apostolum vera praemonentem, nec plenius explicare hominum infirmitati parcentem.
Insipienter asseritur continentiam ad temporalia commoda solummodo proficere.
22. 22. Nunc iam Scripturarum divinarum evidentissimis testimoniis, quae pro nostrae memoriae modulo recordari valuerimus, clarius appareat non propter praesentem huius saeculi vitam, sed propter futuram, quae in regno caelorum promittitur, perpetuam continentiam diligendam. Quis autem hoc non advertat in eo quod paulo post idem Apostolus ait: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino; qui autem matrimonio iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. Et divisa est mulier innupta et virgo: quae innupta est, sollicita est quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu: quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro 43. Non utique ait: Cogitat ea, quae securitatis sunt in hoc saeculo, ut sine gravioribus molestiis tempus transigat; neque ad hoc divisam dicit innuptam et virginem ab ea, quae nupta est, id est distinctam atque discretam, ut innupta in hac vita secura sit propter temporales molestias evitandas, quibus nupta non caret, sed: Cogitat, inquit, quae sunt Domini, quomodo placeat Domino, et: Sollicita est quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu 44. Nisi forte usque adeo quisque insipienter contentiosus est, ut conetur asserere non propter regnum caelorum, sed propter praesens saeculum Domino placere nos velle, aut propter vitam istam, non propter aeternam esse sanctas et corpore et spiritu. Hoc credere quid est aliud nisi miserabiliorem esse omnibus hominibus? Sic enim Apostolus ait:.
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus 45. An vero qui frangit panem suum esurienti, si tantum propter hanc vitam facit, stultus est, et ille erit prudens, qui castigat corpus suum usque ad continentiam, qua nec coniugio misceatur, si ei nihil proderit in regno caelorum?
Domini sententia de mercede continentibus promissa.
23. 23. Postremo ipsum Dominum audiamus evidentissimam hinc sententiam proferentem. Nam cum de coniugibus non separandis nisi causa fornicationis divine ac terribiliter loqueretur, dixerunt ei discipuli: Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere. Quibus ille: Non omnes, inquit, capiunt verbum hoc. Sunt enim spadones qui ita nati sunt; sunt autem alii qui ab hominibus facti sunt; et sunt spadones qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat 46. Quid veracius, quid lucidius dici potuit? Christus dicit, Veritas dicit, Virtus et Sapientia Dei dicit eos, qui pio proposito ab uxore ducenda se continuerint, castrare se ipsos propter regnum caelorum, et contra humana vanitas impia temeritate contendit eos, qui hoc faciunt, praesentem tantummodo necessitatem molestiarum coniugalium devitare, in regno autem caelorum amplius quidquam ceteris non habere?
Quibusdam eunuchis locum nominatum in domo Patris spondet Propheta.
24. 24. De quibus autem spadonibus loquitur Deus per Isaiam prophetam, quibus se dicit daturum in domo sua et in muro suo locum nominatum, meliorem multo quam filiorum atque filiarum, nisi de his, qui se ipsos castrant propter regnum caelorum 47? Nam illis, quibus ipsum virile membrum debilitatur, ut generare non possint, sicut sunt eunuchi divitum et regum, sufficit utique, cum christiani fiunt et Dei praecepta custodiunt, eo tamen proposito sunt ut coniuges si potuissent haberent, ceteris in domo Dei coniugatis fidelibus adaequari, qui prolem licite pudiceque susceptam in Dei timore nutriunt, docentes filios suos, ut ponant in Deo spem suam, non autem accipere meliorem locum quam est filiorum atque filiarum. Neque enim uxores animi virtute sed carnis necessitate non ducunt. Contendat sane qui voluerit de his Prophetam spadonibus hoc praenuntiasse, qui corpore abscisi sunt; iste quoque error causae quam suscepimus suffragatur. Neque enim spadones istos eis qui in domo eius nullumo habent locum praetulit Deus, sed eis utique qui in filiis generandis coniugalis vitae meritum servant. Nam cum dicit: Dabo eis locum multo meliorem 48, ostendit et coniugatis dari, sed multo inferiorem. Ut ergo concedamus in domo Dei praedictos futuros eunuchos secundum carnem, qui in populo Israel non fuerunt, quia et ipsos videmus, cum Iudaei non fiant, tamen fieri christianos, nec de illis dixisse Prophetam, qui proposito continentiae coniugia non quaerentes, se ipsos castrant propter regnum caelorum: itane tanta dementia quisquam est contrarius veritati, ut in carne factos eunuchos meliorem quam coniugati locum in domo Dei habere credat, et pio proposito continentes, corpus usque ad contemptas nuptias castigantes, se ipsos non in corpore, sed in ipsa concupiscentiae radice castrantes, caelestem et angelicam vitam in terrena mortalitate meditantes, coniugatorum meritis pares esse contendat et Christo laudanti eos, qui se ipsos castraverunt, non propter hoc saeculum, sed propter regnum caelorum christianus contradicat, adfirmans hoc vitae praesenti esse utile, non futurae? Quid aliud istis restat, nisi ut ipsum regnum caelorum ad hanc temporalem vitam, in qua nunc sumus, asserant pertinere? Cur enim non et in hanc insaniam progrediatur caeca praesumptio? Et quid hac assertione furiosius? Nam etsi regnum caelorum aliquando Ecclesia etiam quae hoc tempore est appellatur, ad hoc utique sic appellatur, quia futurae vitae sempiternaeque colligitur. Quamvis ergo promissionem habeat vitae praesentis et futurae 49, in omnibus tamen bonis operibus suis non respicit quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna 50.
...gloriam quamdam eximiam virginibus propriam significans.
25. 25. Nec sane Spiritus Sanctus tacuit, quod contra istos impudentissime ac dementissime pervicaces apertum atque inconcussum valeret eorumque beluinum impetum ab ovili suo inexpugnabili munitione repelleret. Cum enim dixisset de spadonibus: Dabo eis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem multo quam filiorum atque filiarum 51; ne quis nimium carnalis existimaret aliquid in his verbis temporale sperandum, continuo subiecit: Nomen aeternum dabo eis, nec umquam deerit 52; tamquam diceret: Quid tergiversaris impia caecitas? Quid tergiversaris? Quid serenitati veritatis nebulas tuae perversitatis offundis? Quid in tanta Scripturarum luce tenebras unde insidieris inquiris? Quid temporalem tantummodo utilitatem promittis continentibus sanctis? Nomen aeternum dabo eis. Quid ab omni concubitu immunes et eo quoque ipso, quo hinc sese abstinent, ea quae sunt Domini cogitantes, quomodo placeant Domino, ad terrenam commoditatem referre conaris? Nomen aeternum dabo eis. Quid regnum caelorum, propter quod se ipsos castraverunt sancti spadones, in hac tantum vita intellegendum esse contendis? Nomen aeternum dabo eis. Et si forte hic ipsum aeternum pro diuturno conaris accipere, addo, accumulo, inculco: Nec umquam deerit. Quid quaeris amplius? Quid dicis amplius? Aeternum hoc nomen, quidquid illud est, spadonibus Dei, quod utique gloriam quamdam propriam excellentemque significat, non erit commune cum multis, quamvis in eodem regno et in eadem domo constitutis. Nam ideo fortassis et nomen dictum est, quod eos, quibus datur, distinguit a ceteris.
Electis omnibus vita aeterna communis, singulorum tamen gloria differens.
26. 26. Quid sibi ergo vult, inquiunt, ille denarius, qui opere vineae terminato aequaliter omnibus redditur, sive his, qui ex prima hora, sive his, qui una hora operati sunt 53? Quid utique? Nisi aliquid significati quod omnes communiter habebunt, sicuti est ipsa vita aeterna, ipsum regnum caelorum, ubi erunt omnes, quos Deus praedestinavit, vocavit, iustificavit, glorificavit? Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem 54. Hic est ille denarius, merces omnium. Stella tamen ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum 55: haec sunt merita diversa sanctorum. Si enim caelum significaretur illo denario, nonne in caelo esse omnibus est commune sideribus? Et tamen alia est gloria solis, alia gloria lunae, alia stellarum 56. Si denarius ille pro sanitate corporis poneretur, nonne, cum recte valemus omnibus membris, communis est sanitas et, si usque in mortem permaneat, pariter et aequaliter omnibus inest? Et tamen posuit Deus membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit 57, ut nec totum sit oculus nec totum auditus nec totum odoratus; et quidquid est aliud, habet suam proprietatem quamvis aequaliter habeat cum omnibus sanitatem. Ita quia ipsa vita aeterna pariter erit omnibus sanctis, aequalis denarius omnibus attributus est; quia vero in ipsa vita aeterna distincte fulgebunt lumina meritorum, multae mansiones sunt 58 apud Patrem. Ac per hoc, in denario quidem non impari non vivet alius alio prolixius; in multis autem mansionibus honoratur alius alio clarius.
Caelestem Agnum, quocumque ierit, virgines sequuntur.
27. 27. Pergite itaque sancti Dei, pueri ac puellae, mares ac feminae, caelibes et innuptae; pergite perseveranter in finem; laudate Dominum dulcius, quem cogitatis uberius; sperate felicius, cui servitis instantius; amate ardentius, cui placetis attentius; lumbis accinctis et lucernis ardentibus exspectate Dominum, quando veniat a nuptiis 59. Vos adferetis ad nuptias agni canticum novum, quod cantabitis in citharis vestrisr. Non utique tale, quale cantat universa terra, cui dicitur: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino universa terra 60; sed tale, quale nemo poterit dicere nisi vos. Sic enim vos vidit in Apocalypsi quidam prae ceteris dilectus ab agno, qui discumbere super pectus eius solitus erat et bibebat et eructabat mirabilia super caelestia Verbum Dei. Ipse vos vidit duodecies duodena milia sanctorum citharoedorum illibatae virginitatis in corpore, inviolatae veritatis in corde; et quia sequimini Agnum quocumque ierit, scripsit ille de vobis 61. Quo ire putamus hunc agnum, quo nemo eum sequi vel audeat vel valeat nisi vos? Quo putamus eum ire? In quos saltus et prata? Ubi credo sunt graminas gaudia; non gaudia saeculi huius vana et insaniae mendaces, nec gaudia qualia in ipso regno Dei ceteris non virginibus erunt, sed a ceterorum omnium gaudiorum sorte distincta. Gaudium virginum Christi, de Christo, in Christo, cum Christo, post Christum, per Christum, propter Christum. Gaudia propria virginum Christi non sunt eadem non virginum, quamvis Christi. Nam sunt aliis alia, sed nullis talia. Ite in haec, sequimini Agnum, quia et agni caro utique virgo. Hoc enim in se retinuit auctus, quod matri non abstulit conceptus et natus. Merito eum sequimini virginitate cordis et carnis, quocumque ierit. Quid est enim sequi nisi imitari? Quia Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, sicut ait apostolus Petrus, ut sequamur vestigia eius 62. Hunc in eo quisque sequitur, in quo imitatur: non in quantum ille Filius Dei est unus, per quem facta sunt omnia, sed in quantum filius hominis, quia oportebat, in se praebuit imitanda: et multa in illo ad imitandum omnibus proponuntur; virginitas autem carnis non omnibus; non enim habent quid faciant, ut virgines sint, in quibus iam factum est, ut virgines non sint.
Christianorum reliqua multitudo, etsi post Agnum gradiens, eousque procedere non sinitur.
28. 28. Sequantur itaque Agnum ceteri fideles, qui virginitatem corporis amiserunt, non quocumque ille ierit, sed quousque ipsi potuerint. Possunt autem ubique, praeter cum in decore virginitatis incedit. Beati pauperes spiritu 63, imitamini cum, qui propter vos pauper factus est, cum dives esset 64. Beati mites 65, imitamini eum, qui dixit: Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde 66. Beati lugentes 67, imitamini eum, qui flevit super Ierusalem 68. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam 69, imitamini eum, qui dixit: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me 70. Beati misericordes 71, imitamini eum, qui vulnerato a latronibus et in via iacenti semivivo desperatoque subvenit 72. Beati mundicordes 73, imitamini eum, qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius 74. Beati pacifici 75, imitamini eum, qui pro suis persecutoribus dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 76. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam 77, imitamini eum, qui pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia eius 78. Haec qui imitantur, in his Agnum sequuntur. Sed certe etiam coniugati possunt ire per ista vestigia, etsi non perfecte in eadem forma ponentes pedem, verumtamen in eisdem semitis gradientes.
...virginibus tamen collaetatur.
29. 29. Sed ecce ille Agnus graditur itinere virginali. Quomodo post eum ibunt qui hoc amiserunt, quod nullo modo recipiunt? Vos ergo, vos ite post eum, virgines eius; vos et illuc ite post eum, quia propter hoc unum quocumque ierit sequimini eum. Ad quodlibet enim aliud sanctitatis donum quo eum sequantur hortari possumus coniugatos, praeter hoc quod irreparabiliter amiserunt. Vos itaque sequimini eum, tenendo perseveranter quod vovistis ardenter. Facite cum potestis, ne virginitatis bonum a vobis pereat, cui facere nihil potestis ut redeat. Videbit vos cetera multitudo fidelium, quae Agnum ad hoc sequi non potest, videbit, nec invidebit; et collaetando vobis, quod in se non habet, habebit in vobis. Nam et illud canticum novum proprium vestrum dicere non poterit; audire autem poterit et delectari vestro tam excellenti bono. Sed vos, qui et dicetis et audietis, quia et hoc quod dicetis a vobis audietis, felicius exsultabitis iucundiusque regnabitis. De maiore tamen vestro gaudio nullus maeror erit quibus hoc deerit. Agnus quippe, quem vos quocumque ierit sequimini, nec eos deseret qui eum quo vos non valent sequi. Omnipotentem Agnum loquimur. Et vobis praeibit et ab eis non abibit, cum erit Deus omnia in omnibus 79. Et qui minus habebunt, a vobis non abhorrebunt. Ubi enim nulla est invidentia, concors est differentia. Praesumite itaque, fidite, roboramini, permanete, qui vovetis et redditis Domino Deo vestro vota 80 perpetuae continentiae, non propter praesens saeculum, sed propter regnum caelorum.
Virginitas sponte, non ex necessitate, voveatur.
30. 30. Vos etiam qui hoc nondum vovistis, qui potestis capere, capite 81; perseveranter currite, ut comprehendatis 82. Tollite hostias quisque suas et introite in atria Domini 83, non ex necessitate potestatem habentes vestrae voluntatis. Neque enim sicut: Non moechaberis, non occides 84, ita dici potest: Non nubes. Illa exiguntur, ista offeruntur. Si fiant ista, laudantur; nisi fiant illa, damnantur. In illis Dominus debitum. imperat vobis; in his autem quidquid amplius supererogaveritis, in redeundo reddet vobis 85. Cogitate, quidquid illud est, in muro eius locum nominatum meliorem multo quam filiorum atque filiarum, cogitate illic nomen aeternum 86. Quis explicat quale nomen erit? Quidquid tamen erit, aeternum erit. Hoc credendo et sperando et amando potuistis coniugia non devitare prohibita, sed transvolare concessa.
Virginum excellenti dono insidiatur superbia.
31. 31. Unde huius muneris magnitudo, ad quod capessendum pro nostris viribus hortati sumus, quanto est excellentius atque divinius, tanto magis admonet sollecitudinem nostram, non solum de gloriosissima castitate, verum etiam de tutissima humilitate aliquid loqui. Cum ergo perpetuae continentiae professores se coniugatis comparantes secundum Scripturas compererint eos infra esse et opere et mercede et voto et praemio, statim veniat in mentem quod scriptum est: Quanto magnus es, tanto humila te in omnibus, et.
coram Deo invenies gratiam 87. Mensura humilitatis cuique ex mensura ipsius magnitudinis data est: cui est periculosa superbia, quae amplius amplioribus insidiatur. Hanc sequitur invidentia, tamquam filia pedissequa; eam quippe superbia continuo parit, nec umquam est sine tali prole atque comite. Quibus duobus malis, hoc est superbia et invidentia, diabolus est, itaque contra superbiam, matrem invidentiae, maxime militat universa disciplina christiana. Haec enim docet humilitatem, qua et adquirat et custodiat caritatem. De qua cum dictum esset: Caritas non aemulatur, velut si causam quaereremus, unde fiat, ut non aemuletur, continuo subdidit: Non inflatur 88, tamquam diceret: Ideo non habet invidentiam, quia nec superbiam. Doctor itaque humilitatis Christus primo semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inventus ut homo; humilavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis 89. Ipsa vero doctrina eius, quam attente insinuet humilitatem atque huic praecipiendae vehementer insistat, quis explicare facile possit atque in hanc rem demonstrandam testimonia cuncta congerere? Hoc facere conetur vel faciat, quisquis seorsum de humilitate voluerit scribere: huius autem operis aliud propositum est, quod de tam magna re susceptum est, ut ei maxime sit cavenda superbia.
Christi de humilitate doctrina.
32. 32. Proinde pauca testimonia, quae Dominus in mentem dare dignatur, ex doctrina Christi de humilitate commemoro, quae ad id quod intendi fortasse sufficiant. Sermo eius, quem primum prolixiorem ad discipulos habuit, inde coepit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum 90: quos sine ulla controversia humiles intellegimus. Fidem centurionis illius ideo praecipue laudavit nec se invenisse in Israel dixit tantam fidem, quia ille tam humiliter credidit, ut diceret: Non sum dignus, ut sub tectum meum intres 91. Unde nec Matthaeus ob aliud eum dixit accessisse ad Iesum, cum apertissime Lucas insinuet, quod non ad eum ipse venerit, sed amicos suos miserit 92, nisi quia fidelissima humilitate magis ipse accessit quam illi, quos misit. Unde et illud propheticum est: Excelsus est Dominus et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit 93, utique tamquam non accedentia. Hinc et illi mulieri Chananaeae dicit: O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut vis 94, quam superius canem appellaverat, nec ei panem filiorum proiciendum esse responderat 95. Quod illa humiliter accipiens dixerat: Ita, Domine; nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum 96. Ac sic quod assiduo clamore non impetrabat, humili confessione promeruit 97. Hinc illi duo proponuntur orantes in templo, unus pharisaeus et alter publicanus 98, propter eos, qui sibi iusti videntur et spernunt ceteros, et enumerationi meritorum praefertur confessio peccatorum. Et utique Deo gratias agebat pharisaeus ex his, in quibus sibi multum placebat. Gratias, inquit, tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut et publicanus iste. Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo. Publicanus autem de longinquo stabat, nec oculos ad caelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Sequitur autem divina sententia: Amen dico vobis, descendit iustificatus de templo publicanus magis quam ille pharisaeus. Deinde causa ostenditur, cur hoc iustum sit: Quoniam is qui se exaltat humilabitur, et qui se humilat exaltabitur 99. Fieri ergo potest, ut quisque et mala vera devitet, et vera bona in se consideret et de his Patri luminum gratias agat, a quo descendit omne datum optimum et omne donum perfectum 100; et tamen elationis vitio reprobetur, si aliis peccatoribus maximeque peccata in oratione confitentibus vel sola cogitatione, quae coram Deo est, superbus insultat, quibus non exprobratio cum inflatione, sed miseratio sine desperatione debetur. Quid illud quod quaerentibus inter se discipulis, quisnam eorum maior esset, puerum parvulum constituit ante oculos eorum dicens: Nisi fueritis sicut puer iste, non intrabitis in regnum caelorum 101? Nonne humilitatem maxime commendavit et in ea meritum magnitudinis posuit? Vel cum filiis Zebedaei latera eius in sedium sublimitate concupiscentibus ita respondit, ut passionis eius calicem potius bibendum cogitarent 102, in quo se humilavit usque ad mortem, mortem autem crucis 103, quam superbo appetitu praeferri ceteris postularent; quid ostendit, nisi eis se futurum altitudinis largitorem, qui eum doctorem humilitatis antea sequerentur? Iam vero quod exiturus ad passionem lavit pedes discipulis monuitque apertissime ut hoc facerent condiscipulis atque conservis, quod eis fecisset Magister et Dominus 104; quantum commendavit humilitatem! Cui commendandae etiam tempus illud elegit, quo eum proxime moriturum cum magno desiderio contuebantur, hoc utique praecipue memoria retenturi, quod Magister imitandus ultimum demonstrasset. At ille hoc fecit illo tempore, quod utique potuit et aliis antea diebus, quibus cum eis fuerat conversatus, quando si fieret, hoc ipsum quidem traderetur, sed utique non sic acciperetur.
Humilitas virginibus apprime necessaria.
33. 33. Cum ergo christianis omnibus custodienda sit humilitas, quandoquidem a Christo christiani appellantur, cuius Evangelium nemo diligenter intuetur, qui non eum doctorem humilitatis inveniat, tum maxime virtutis huius sectatores et conservatores eos esse convenit, qui magno aliquo bono ceteris eminent, ut magnopere curent illud, quod primitus posui: Quanto magnus es, tanto humila te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam 105. Proinde quia perpetua continentia maximeque virginitas magnum bonum est in sanctis Dei, vigilantissime cavendum est, ne superbia corrumpatur.
...otiosae, curiosae et verbosae.
33. 34. Curiosas et verbosas malas innuptas Paulus apostolus notat et hoc vitium venire dicit ex otio. Simul autem, inquit, et otiosae discunt circuire domos; non solum autem otiosae, verum etiam curiosae et verbosae, loquentes quae non oportet 106. De his superius dixerat: Iuniores autem viduas evita; cum enim in deliciis egerint, in Christo nubere volunt, habentes damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt 107; id est in eo quod primo voverant, non steterunt.
Vitia dedecus pariunt nec multum superbiae favent.
34. 34. Nec tamen ait: nubunt, sed: nubere volunt. Multas enim earum revocat a nubendo, non amor praeclari propositi, sed aperti dedecoris timor, veniens et ipse a superbia, qua formidatur magis hominibus displicere quam Deo. Hae igitur quae nubere volunt et ideo non nubunt, quia impune non possunt, quae melius nuberent quam urerentur, id est, quam occulta flamma concupiscentiae in ipsa conscientia vastarentur, quas paenitet professionis et piget confessionis, nisi correctum cor dirigant et Dei timore rursus libidinem vincant, in mortuis deputandae sunt, sive in deliciis agant, unde dicit Apostolus: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est 108; sive in laboribus atque ieiuniis nulla cordis correctione superfluis et magis ostentationi quam emendationi servientibus. Non ego talibus magnam curam humilitatis ingero, in quibus superbia ipsa confunditur et conscientiae vulnere cruentatur. Nec ebriosis aut avaris aut alio quolibet damnabili morbi genere iacentibus, cum habeant corporalis continentiae professionem moribusque perversis a suo nomine dissonent, hanc magnam sollicitudinem piae humilitatis impono: nisi forte in his malis etiam ostentare se audebunt, quibus non sufficit, quod eorum supplicia differuntur. Nec de his ago in quibus est quidam placendi appetitus aut elegantiore vestitu, quam tantae professionis necessitas postulat, aut capitis ligamento notabili sive prae tumidis umbonibus capillorum sive tegminibus ita teneris, ut retiola subter posita appareant: his nondum de humilitate, sed de ipsa castitate vel integritate pudicitiae danda praecepta sunt. Da mihi profitentem perpetuam continentiam atque his et huius modi omnibus carentem vitiis et maculis morum, huic superbiam timeo, huic tam magno bono ex elationis tumore formido. Quo magis inest unde sibi placeat, eo magis vereor, ne sibi placendo illi displiceat, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 109.
Ad Christum, humilitatis exemplar, precatio.
35. 35. Certe praecipuum magisterium et virginalis integritatis exemplum in ipso Christo contuendum est. Quid ergo amplius continentibus de humilitate praecipiam, quam quod ille, qui omnibus dicit: Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde 110? Cum magnitudinem suam supra commemorasset et id ipsum volens ostendere, quantus propter nos quantillus effectus est: Confiteor, inquit, tibi, Domine caeli et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo cognoscit Filium, nisi Pater; et nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde 111. Ille, cui omnia tradidit Pater, et quem nemo agnoscit nisi Pater et qui Patrem solus agnoscit et cui voluerit revelare, non dicit: Discite a me mundum fabricare aut mortuos suscitare, sed: quia mitis sum et humilis corde. O doctrinam salutarem! o Magistrum Dominumque mortalium, quibus mors poculo superbiae propinata atque transfusa est! Noluit docere, quod ipse non esset, noluit iubere, quod ipse non faceret. Video te, bone Iesu, oculis fidei, quos aperuisti mihi, tamquam in contione generis humani clamantem ac dicentem: Venite ad me et discite a me. Quid, obsecro te, per quem facta sunt omnia, Fili Dei, et idem qui factus es inter omnia, Fili hominis, quid ut discamus a te, venimus ad te? Quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde 112. Huccine redacti sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi in te 113, ut hoc pro magno discamus a te, quoniam mitis es et humilis corde? Itane magnum est esse parvum, ut nisi a te, qui tam magnus es, fieret, disci omnino non posset? Ita plane. Non enim aliter invenitur requies animae nisi inquieto tumore digesto, quo magna sibi erat, quando tibi sana non erat.
E vitiorum caeno emersis facili negotio humilitas suadetur.
36. 36. Audiant te et veniant ad te et mites atque humiles esse discant a te, qui misericordiam et veritatem tuam requirunt, tibi vivendo; tibi, non sibi. Audiat hoc laborans et oneratus, qui sarcina premitur ut oculos ad caelum levare non audeat, percutiens pectus ille peccator et propinquans de longinquo 114; audiat centurio non dignus cuius tectum subires 115; audiat Zacchaeus maior publicanorum, quadruplo restituens lucra damnabilium peccatorum 116; audiat mulier in civitate peccatrix tanto lacrimosior pedibus tuis, quanto fuerat alienior a vestigiis tuis 117; audiant meretrices et publicani, qui scribas et pharisaeos praecedunt in regnum caelorum 118; audiat omne genus aegrorum, cum quibus tibi pro crimine sunt obiecta convivia, videlicet quasi a sanis, qui medicum non quaerebant, cum tu non venires vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam 119. Hi omnes, cum convertuntur ad te, facile mitescunt et humilantur coram te, memores iniquissimae vitae suae et indulgentissimae misericordiae tuae, quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia 120.
Respiciat Christus agmina virginum.
36. 37. Sed respice agmina virginum, puerorum puellarumque sanctarum: in Ecclesia tua eruditum est hoc genus; illic tibi a maternis uberibus pullulavit, in nomen tuum ad loquendum linguam solvit, nomen tuum velut lac infantiae suae suxit infusum. Non potest quisquam ex hoc numero dicere:.
Qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate 121: immo etiam quod non iussisti, sed tantummodo volentibus arripiendum proposuisti, dicens: Qui potest capere, capiat, arripuerunt, voverunt et propter regnum caelorum se ipsos non quia minatus es, sed quia hortatus es, castraverunt 122.
...eosque doceat mites esse et humiles corde.
37. 37.His inclama, hi te audiant, quoniam mitis es et humilis corde. Hi quanto magni sunt, tanto humilent se in omnibus, ut coram te inveniant gratiam. Iusti sunt: sed numquid sicut tu iustificans impium? Casti sunt; sed eos in peccatis matres eorum in uteris aluerunt 123. Sancti sunt: sed tu etiam Sanctus sanctorum. Virgines sunt; sed nati etiam ex virginibus non sunt. Et spiritu et carne integri sunt: sed Verbum caro factum non sunt. Et tamen discant non ab eis, quibus peccata dimittis, sed a te ipso Agno Dei, qui tollis peccata mundi 124, quoniam mitis es et humilis corde.
Christus competens virginum doctor.
37. 38. Non ego te, anima pia, pudica, quae appetitum carnalem nec usque ad concessum coniugium relaxasti, quae decessurum corpus nec successori propagando indulsisti, quae fluitantia membra terrena in caeli consuetudinem suspendisti: non ego te, ut discas humilitatem, ad publicanos et peccatores mitto, qui tamen in regnum caelorum praecedunt superbos, non te ad hos mitto; indigni sunt enim, qui ab immunditiae voragine liberati sunt, ut ad eos imitandos mittatur illibata virginitas: ad regem caeli te mitto, ad eum, per quem creati sunt homines et qui creatus est inter homines propter homines; ad speciosum forma prae filiis hominum 125, et contemptum a filiis hominum pro filiis hominum, ad eum, qui dominans Angelis immortalibus non dedignatus est servire mortalibus. Eum certe humilem non iniquitas, sed caritas fecit, caritas, quae non aemulatur, non inflatur, non quaerit quae sua sunt 126, quia et Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum de illo est: opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me 127. Vade, veni ad illum et disce, quoniam mitis est et humilis corde. Non ibis ad eum, qui oculos ad caelum levare non audebat onere iniquitatis, sed ad eum, qui de caelo descendit pondere caritatis 128. Non ibis ad eam, quae Domini sui pedes lacrimis rigavit quaerens indulgentiam gravium peccatorum, sed ibis ad eum, qui, cum daret indulgentiam omnium peccatorum, lavit pedes servorum suorum 129. Novi dignitatem virginitatis tuae: non tibi propono imitandum publicanum humiliter accusantem delicta sua, sed timeo tibi pharisaeum superbe iactantem merita sua 130. Non dico: Esto qualis illa, de qua dictum est: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum, sed metuo, ne, cum tibi modicum dimitti putas, modicum diligas 131.
Dei bonitas amanda, severitas metuenda.
38. 39. Metuo, inquam, tibi vehementer, ne, cum te Agnum quocumque ierit secuturam esse gloriaris, eum prae tumore superbiae sequi per angusta non possis. Bonum tibi est, o anima virginalis, ut sic, quomodo virgo es, sic omnino servans in corde, quod renata es, servans in carne, quod nata es, concipias tamen a timore Domini et parturias spiritum salutis 132. Timor quidem non est in caritate, sed perfecta, sicut scriptum est, caritas foras mittit timorem 133, sed timorem hominum, non Dei, timorem temporalium malorum, non divini in fine iudicii. Noli altum sapere, sed time 134. Ama Dei bonitatem, time severitatem: utrumque te superbam esse non sinit. Amando enim times, ne amatum et amantem graviter offendas. Nam quae gravior offensio, quam ut superbia illi displiceas, qui propter te superbis displicuit? Et ubi magis esse debet timor ille castus permanens in saeculum saeculi 135, quam in te, quae non cogitas quae sunt mundi, quomodo placeas coniugi, sed quae sunt Domini, quomodo placeas Domino 136? Ille alius timor non est in caritate; iste autem castus non recedit a caritate. Si non amas, time, ne pereas; si amas, time, ne displiceas. Illum timorem caritas foras mittit; cum isto intro currit. Dicit Apostolus etiam Paulus: Non enim accepimus spiritum servitutis iterum in timore; sed accepimus spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater 137. Illum eum timorem credo dicere, qui datus erat in Vetere Testamento, ne amitterentur temporalia bona, quae Deus promiserat nondum sub gratia filiis, sed sub lege adhuc servis. Est etiam timor ignis aeterni, propter quem devitandum Deo servire nondum est utique perfectae caritatis. Aliud est enim desiderium praemii, aliud formido supplicii. Aliae voces sunt: Quo abibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? 138 et aliae voces sunt: Unam peti a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini et protegar templum eius; et: Ne avertas faciem tuam a me 139; et: Desiderat et deficit anima mea in atria Domini 140. Illas voces habuerit qui oculos levare non audebat ad caelum et quae rigabat lacrimis pedes ad impetrandam veniam gravium peccatorum; has autem tu habeto, quae sollicita es ea quae sunt Domini, ut sis sancta et corpore et spiritu. Illis vocibus comitatur timor, qui tormentum habet, quem perfecta caritas foras mittit; his autem vocibus comitatur timor Domini castus permanens in saeculum saeculi. Et utrique generi dicendum est: Noli altum sapere, sed time 141, ut homo nec de peccatorum suorum defensione nec de iustitiae praesumptione se extollat. Nam et ipse Paulus, qui dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, tamen timore comite caritatis ait: Cum timore et tremore multo fui ad vos 142, et ea sententia, quam commemoravi, ne adversus fractos oleae, ramos insertus superbiret oleaster, ipse usus est dicens: Noli altum sapere, sed time; ipse omnia membra Christi generaliter admonens, ait: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate 143, ne ad Vetus Testamentum videatur pertinere quod scriptum est: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 144.
Quamdiu in terra vivimus, humiles nos esse convenit.
39. 40. Et quae magis membra corporis sancti, quod est Ecclesia, curare debent, ut super ea requiescat Spiritus Sanctus, quam virginalem profitentia sanctitatem? Quomodo autem requiescit, ubi non invenit locum suum? quid aliud quam cor humilatum quod impleat, non unde resiliat, quod erigat, non quod deprimat? cum apertissime dictum sit: Super quem requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum et trementem verba mea 145. Iam iuste vivis, iam pie vivis, pudice, sancte, virginali castitate vivis; adhuc tamen hic vivis et non humilaris audiendo: Numquid non temptatio est vita humana super terram? 146 Non te a praefidenti elatione reverberat: Vae mundo ab scandalis 147? Non contremescis, ne deputeris in multis quorum refrigescit caritas, quoniam abundat iniquitas 148? Non percutis pectus, quod audis: Quapropter qui se putat stare videat ne cadat 149? Inter haec divina monita et humana pericula itane adhuc virginibus sanctis humilitatem persuadere laboramus?
Tamquam a Deo dimissum putemus quidquid mali illo regente vitavimus.
40. 41. An vero propter aliud credendum est permittere Deum, ut misceantur numero professionis vestrae multi et multae casurae et casuri, nisi ut his cadentibus timor vester augeatur, quo superbia comprimatur; quam sic odit Deus, ut contra hanc unam se tantum humilaret Altissimus? Nisi forte revera ideo minus timebis magisque inflaberis, ut modicum diligas eum, qui te tantum dilexit, ut traderet se ipsum pro te 150, quia modicum tibi dimisit, viventi videlicet a pueritia religiose, pudice, pia castitate, illibata virginitate. Quasi vero non tu multo ardentius dirigere debes eum, qui flagitiosis ad se conversis quaecumque dimisit, in ea te cadere non permisit. Aut vero ille pharisaeus, qui propterea modicum diligebat, quia modicum sibi dimitti existimabat 151, ob aliud hoc errore caecabatur, nisi quia ignorans Dei iustitiam et suam quaerens constituere, iustitiae Dei subiectus non erat 152? Vos autem genus electum et in electis electius, virginei chori sequentes Agnum, etiam vos gratia salvi facti estis per fidem: et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus 153. Ergone hunc quanto eius donis ornatiores estis, tanto minus amabitis? Averterit tam horrendam ipse dementiam! Proinde quoniam verum Veritas dixit, quod ille, cui modicum dimittitur, modicum diligit; vos ut ardentissime diligatis, cui diligendo a coniugiorum nexibus liberi vacatis, deputate vobis tamquam omnino dimissum quidquid mali a vobis non est illo regente commissum. Oculi enim vestri semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes vestros 154, et: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilavit qui custodit eam155. Et de ipsa continentia loquens Apostolus ait: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic 156. Quis ergo donat ista? quis distribuit propria unicuique sicut vult 157? Nempe Deus, apud quem non est iniquitas 158. Ac per hoc qua aequitate ille faciat alios sic, alios autem sic, homini nosse aut impossibile aut omnino difficile est: quin tamen aequitate faciat, dubitare fas non est. Quid itaque habes quod non accepisti? 159 aut qua perversitate minus diligis, a quo amplius accepisti?
Dei praecepta non servantur nisi ipso dante qui praecipit.
41. 42. Quapropter haec prima sit induendae humilitatis cogitatio, ne a se sibi putet esse Dei virgo, quod talis est, ac non potius hoc donum optimum desuper descendere a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec momenti obumbratio 160. Ita enim non putabit modicum sibi esse dimissum, ut modicum diligat et ignorans Dei iustitiam ac suam volens constituere iustitiae Dei non subiciatur 161. In quo vitio erat Simon ille, quem superavit mulier, cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum. Sed cautius et verius cogitabit, omnia peccata sic habenda, tamquam dimittantur, a quibus Deus custodit ne committantur. Testes sunt voces piarum deprecationum in Scripturis sanctis, quibus ostenditur ea ipsa, quae praecipiuntur a Deo, non fieri nisi dante atque adiuvante qui praecepit. Mendaciter enim petuntur, si ea non adiuvante eius gratia facere possemus. Quid tam generaliter maximeque praecipitur quam oboedientia, qua custodiuntur mandata Dei? et tamen hanc invenimus optari. Tu, inquit, praecepisti mandata tua custodiri nimis. Deinde sequitur: Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas; tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua 162. Quod Deum praecepisse supra posuit, hoc ut a se impleretur optavit. Hoc fit utique, ne peccetur; quid si peccatum fuerit, praecepitur ut paeniteat, ne defensione et excusatione peccati pereat superbiendo qui fecit, dum non vult paenitendo perire quod fecit. Etiam hoc a Deo petitur, ut intellegatur non fieri, nisi eo praestante a quo petitur. Pone, inquit, Domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea: ne declines cor meum in verba mala ad excusandum excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem 163. Si ergo et oboedientia, qua eius mandata servamus, et paenitentia, qua peccata nostra non excusamus, sed accusamus, optatur et petitur, manifestum est, quia cum fit, illo dante habetur, illo adiuvante completur. Apertius etiam dicitur propter oboedientiam: A Domino gressus hominis diriguntur et viam eius volet 164; et de paenitentia dicit Apostolus: Ne forte det illis Deus paenitentiam 165.
Continentia, Dei donum.
41. 43. De ipsa etiam continentia nonne apertissime dictum est: Et cum scirem, quia nemo esse potest continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum 166?
ADeo est sapientia.
42. 43. Sed forte continentia donum Dei est, sapientiam vero sibi ipse homo praestat, qua illud donum non suum, sed Dei esse cognoscat. Immo: Dominus sapientes facit caecos 167; et: Testimonium Dei fidele sapientiam praestat parvulis 168; et: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei 169. Sapientes autem esse virgines decet, ne lampades earum exstinguantur 170. Quomodo sapientes, nisi non alta sapientes, sed humilibus consentientes 171? Dixit enim homini ipsa Sapientia: Ecce pietas est sapientia 172. Si ergo nihil habes, quod non accepisti, noli altum sapere, sed time 173. Et noli modicum diligere, quasi a quo tibi modicum dimissum est, sed potius multum dilige, a quo tibi multum tributum est. Si enim diligit, cui donatum est, ne redderet, quanto magis debet diligere, cui donatum est, ut haberet? Nam et quisquis ab initio pudicus permanet, ab illo regitur; et quisquis ex impudico pudicus fit, ab illo corrigitur; et quisquis usque in finem impudicus est, ab illo deseritur. Hoc autem ille occulto iudicio facere potest, iniquo non potest. Et fortasse ideo latet, ut plus timeatur et minus superbiatur.
Simulata humilitas, maior superbia.
43. 44. Deinde iam sciens homo gratia Dei se esse quod est, non incidat in alium superbiae laqueum, ut de ipsa Dei gratia se extollendo spernat ceteros. Quo vitio alius ille pharisaeus et de bonis, quae habebat, Deo gratias agebat et tamen se super publicanum peccata confitentem extollebat 174. Quid igitur faciat virgo, quid cogitet, ne se extollat super eos vel eas, quae hoc tam magno dono carent? Neque enim simulare debet humilitatem, sed exhibere; nam simulatio humilitatis maior superbia est. Ideo Scriptura volens ostendere veracem humilitatem esse oportere, cum dixisset: Quanto magnus es, tanto humila te in omnibus, mox quoque subdidit: et coram Deo invenies gratiam 175, utique ubi se fallaciter humilare non posset.
Dei dona plerumque occulta: ideo vitanda cum caeteris collatio.
44. 45. Proinde quid dicemus? Estne aliquid quod virgo Dei veraciter cogitet, unde se fideli mulieri non tantum viduae, verum etiam coniugatae praeferre non audeat? Non ego reprobam dico; nam quis nesciat oboedientem mulierem inoboedienti virgini praeponendam? Sed cum ambae sunt oboedientes praeceptis Dei, itane trepidabit sanctam virginitatem etiam castis nuptiis et continentiam praeferre connubio, fructum centenum praeire triceno? Immo vero non dubitet hanc rem illi praeponere. Haec tamen vel haec virgo oboediens et Deum timens illi vel illi mulieri oboedienti et Deum timenti se anteferre non audeat; alioquin non erit humilis, et Deus superbis resistit 176. Quid ergo cogitabit? Occulta scilicet dona Dei, quae nonnisi interrogatio temptationis etiam in semetipso unicuique declarat. Ut enim cetera taceam, unde scit virgo, quamvis.
sollicita quae sunt Domini, quomodo placeat Domino 177, ne forte propter aliquam sibi incognitam mentis infirmitatem nondum sit matura martyrio, illa vero mulier, cui se praeferre gestiebat, iam possit bibere calicem dominicae humilitatis, quem prius bibendum discipulis amatoribus sublimitatis opposuit 178? Unde, inquam, scit, ne forte ipsa nondum sit Thecla, iam sit illa Crispina 179?
45. 45. Certe nisi adsit temptatio, nulla doni huius fit demonstratio.
Fructus centesimus, sexagesimus et tricesimus.
45. 46. Hoc autem tam magnum est, ut eum fructum centenum quidam intellegant 180. Perhibet enim praeclarissimum testimonium ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum est quo loco martyres et quo defunctae sanctimoniales ad altaris sacramenta recitentur 181. Sed quid significet fecunditatis illa diversitas, viderint, qui haec melius quam nos intellegunt; sive virginalis vita in centeno fructu sit, in sexageno vidualis, in triceno autem coniugalis; sive centena fertilitas martyrio potius imputetur, sexagena continentiae, tricena connubio; sive virginitas accedente martyrio centenum fructum impleat, sola vero in sexageno sit, coniugati autem tricenum ferentes ad sexagenum perveniant, si martyres fuerint; sive, quod probabilius mihi videtur, quoniam divinae gratiae multa sunt munera et est aliud alio maius ac melius, unde dicit Apostolus: Aemulamini autem dona meliora 182, intellegendum est plura esse quam ut in tres differentias distribui possint. Primum, ne continentiam vidualem aut in nullo fructu constituamus aut ad coniugalis pudicitiae meritum deponamus aut virginali gloriae coaequemus, aut coronam martyrii vel in habitu animi, etiamsi desit temptationis examen, vel in ipsa passionis experientia constitutam cuilibet illarum trium castitati sine ullo incremento fertilitatis accedere existimemus. Deinde, ubi ponimus, quod multi ac multae ita custodiunt continentiam virginalem, ut tamen non faciant, quae Dominus ait: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me 183; nec audeant eorum cohabitationi sociari, in quibus nemo dicit aliquid proprium, sed sunt eis omnia communia 184: nihilne putamus fructificationis accedere virginibus Dei, cum hoc faciunt? aut sine ullo fructu esse virgines Dei, etiamsi hoc non faciunt?
Dei verba hominibus intelligenda relinquuntur.
46. 46. Multa ergo sunt dona et aliis alia clariora ac superiora, singulis singula. Et aliquando alter fructuosus est donis paucioribus, sed potioribus, alter inferioribus, sed pluribus. Et quemadmodum inter se vel coaequentur vel distinguantur in accipiendis aeternis honoribus, quis hominum audeat iudicare? dum tamen constet et multa esse ista diversa et non ad praesens tempus, sed in aeternum prodesse meliora. Sed Dominum tres arbitror voluisse fructificationis commemorare differentias 185, ceteras intellegentibus reliquisse. Nam et alius Evangelista solum commemoravit centuplum 186. Numquid ideo putandus est alia duo vel improbasse vel ignorasse ac non potius intellegenda reliquisse?
Excellentissimum gratiae munus, martyrium.
46. 47. Sed, ut dicere coeperam, sive centenus fructus sit Deo devota virginitas sive alio aliquo modo, vel quem commemoravimus vel quem non commemoravimus, sit illa fertilitatis intellegenda distantia, nemo tamen, quantum puto, ausus fuerit virginitatem praeferre martyrio ac nemo dubitaverit hoc donum occultum esse, si examinatrix desit temptatio.
Honore invicem praeveniamus.
47. 47. Habet itaque virgo, quod cogitet, quod ei prosit ad servandam humilitatem, ne violet illam, quae supereminet donis omnibus, caritatem, sine qua utique quaecumque alia vel pauca vel plura vel magna vel parva habuerit, nihil est: habet, inquam, quod cogitet, ut non infletur 187, non aemuletur, ita se scilicet bonum virginale coniugali bono multo amplius et melius profiteri, ut tamen nesciat, utrum illa vel illa coniugata iam pati pro Christo possit, adhuc vero ipsa non possit, et in hoc ei parcatur, quia infirmitas eius temptatione non interrogatur. Fidelis enim Deus, ait Apostolus, qui non vos permittat temptari super id quod potestis, sed faciat cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere 188. Fortassis ergo illi vel illae coniugalis vitae retinentes in suo genere laudabilem modum iam possint contra inimicum ad iniquitatem cogentem etiam laniatu viscerum et effusione sanguinis dimicare; illi autem vel illi a pueritia continentes seque castrantes propter regnum caelorum nondum tamen valeant talia vel pro iustitia vel pro ipsa pudicitia sustinere. Aliud est enim pro veritate ac proposito sancto non consentire suadenti atque blandienti, aliud non cedere etiam torquenti atque ferienti. Latent ista in facultatibus et viribus animorum, temptatione panduntur, experientia propalantur. Ut ergo quisque non infletur, ex eo, quod se pervidet posse, humiliter cogitet quod ignorat aliquid praestantius se fortasse non posse, aliquos autem, qui illud, quo sibi gloriose notus est, nec habent nec profitentur, hoc quod ipse non potest posse. Ita servabitur non fallaci, sed veraci humilitate: Honore mutuo praevenientes 189, et: Alter alterum existimantes superiorem sibi 190.
Nemo mundus a corde.
48. 48. Quid iam dicam de ipsa cautela et vigilantia non peccandi? Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? 191 Integra est quidem ab utero matris sancta virginitas; sed nemo, inquit, mundus in conspectu tuo, nec infans cuius est unius diei vita super terram 192. Servatur et in fide inviolata quaedam castitas virginalis, qua Ecclesia uni viro virgo casta coaptatur; sed ille unus vir non tantum fideles mente et corpore virgines, sed omnes omnino christianos ab spiritalibus usque ad carnales, ab Apostolis usque ad ultimos paenitentes tamquam a summis caelorum usque ad terminos eorum 193, docuit orare et in ipsa oratione dicere admonuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 194, ubi per hoc quod petimus, quid etiam nos esse meminerimus ostendit. Neque enim pro eis debitis, quae totius praeteritae vitae in baptismo per eius pacem nobis dimissa esse confidimus, nos praecepit orare, dicentes: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; alioquin hanc orationem catechumeni potius usque ad baptismum orare deberent. Cum vero eam baptizati orant, praepositi et plebes, pastores et greges, satis ostenditur in hac vita, quae tota temptatio est 195, neminem se tamquam ab omnibus peccatis immunem debere gloriari.
Ipsae Dei virgines sine peccato non sunt.
49. 49. Proinde etiam virgines Dei irreprehensibiles quidem sequuntur Agnum, quocumque ierit, et peccatorum purgatione perfecta et virginitate servata, quae non rediret amissa; sed quia eadem ipsa Apocalypsis, ubi tales tali revelati sunt, etiam hinc eos laudat, quod in ore eorum non sit inventum mendacium 196, meminerint etiam in hoc esse veraces, ne se audeant dicere non habere peccatum. Idem quippe Ioannes, qui illud vidit, hoc dixit: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Quodsi confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, ut dimittat nobis peccata nostra et purget nos ab omni iniquitate. Quodsi dixerimus, quoniam non peccavimus, mendacem faciemus eum, et verbum eius non erit in nobis 197. Hoc certe non illis aut illis, sed christianis omnibus dicitur, ubi et virgines se debent agnoscere. Sic enim erunt sine mendacio, quales in Apocalypsi apparuerunt. Ac per hoc quamdiu nondum est in caelesti sublimitate perfectio, invituperabiles facit in humilitate confessio.
Nemo a peccato tamquam rediturus abscedat.
49. 50. Sed rursus, ne per occasionem huius sententiae quisquam cum mortifera securitate peccaret seque trahendum permitteret tamquam mox delendis facili confessione peccatis, continuo subiecit: Filioli mei, haec scripsi vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus ad patrem Iesum Christum iustum; et ipse propitiator est peccatorum nostrorum 198. Nemo itaque a peccato tamquam rediturus abscedat nec se huius modi quasi societatis pacto cum iniquitate constringat, ut eam confiteri quam cavere delectet.
50. 50. Sed quoniam etiam satagentibus vigilantibusque, ne peccent, subrepunt quodam modo ex humana fragilitate peccata, quamvis parva, quamvis pauca, non tamen nulla, eadem ipsa fiunt magna et gravia, si eis superbia incrementum et pondus adiecerit; a sacerdote autem, quem habemus in caelis, si pia humilitate perimantur, tota facilitate purgantur.
Pelagiani hominem sine peccato vivere posse contendunt.
50. 51. Sed non contendo cum eis, qui adserunt hominem posse in hac vita sine ullo peccato vivere, non contendo, non contradico. Fortassis enim ex nostra miseria magnos metimur, et comparantes nosmetipsos nobismetipsis 199 non intellegimus. Unum scio, quod isti magni, quales non sumus, quales nondum experti sumus, quanto magni sunt, tanto humilant se in omnibus, ut coram Deo inveniant gratiam. Quamlibet enim magni sint, non est servus maior domino suo vel discipulus magistro suo 200. Et utique ille est Dominus, qui dicit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et ille est Magister, qui dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis, et discite a me. Et tamen quid discimus? Quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde 201.
Custos caritatis humilitas.
51. 52. Hic dicet aliquis: Non est hoc iam de virginitate, sed de humilitate scribere. Quasi vero quaecumque virginitas, ac non illa, quae secundum Deum est, a nobis praedicanda suscepta est. Quod bonum quanto magnum video, tanto ei, ne pereat, in furem superbiam pertimesco. Non ergo custodit bonum virginale nisi Deus ipse, qui dedit, et Deus caritas est 202. Custos ergo virginitatis caritas; locus autem huius custodis humilitas. Ibi quippe habitat, qui dixit super humilem et quietum et trementem verba sua requiescere Spiritum suum 203. Quid itaque alienum feci, si bonum, quod laudavi, volens tutius custodiri, curavi etiam locum praeparare custodi? Fidenter enim dico nec mihi ne irascantur timeo, quos ut mecum sibi timeant sollicitus moneo: facilius sequuntur Agnum, etsi non quocumque ierit, certe quousque potuerint, coniugati humiles quam superbientes virgines. Quomodo enim sequitur, ad quem non vult accedere? Aut quomodo accedit, ad quem non venit, ut discat, Quoniam mitis est et humilis corde 204? Illos proinde sequentes Agnus quocumque ierit ducit, in quibus prius ipse ubi caput inclinet invenerit. Nam et quidam superbus et dolosus hoc ei dixerat: Domine, sequar te quocumque ieris. Cui respondit: Vulpes foveas habent et volatilia caeli nidos; Filius autem hominis non habet, ubi caput suum inclinet 205. Arguebat nomine vulpium astutam dolositatem et nomine volucrum ventosam elationem, in quo ubi requiesceret piam non inveniebat humilitatem. Ac per hoc nusquam omnino secutus est Dominum, qui se promiserat, non usque ad quemdam provectum, sed omnino quocumque ierit secuturum.
Pergite viam sublimitatis pede humilitatis.
52. 53. Quapropter hoc agite, virgines Dei, hoc agite: sequimini Agnum quocumque ierit. Sed prius ad eum, quem sequamini, venite et discite, quoniam mitis est et humilis corde 206. Humiliter ad humilem venite, si amatis, et ne discedatis ab illo, ne cadatis. Qui enim timet ab illo discedere, rogat et dicit: Non mihi veniat pes superbiae 207. Pergite viam sublimitatis pede humilitatis. Ipse exaltat humiliter sequentes, quem descendere non piguit ad iacentes. Dona eius illi servanda committite, fortitudinem vestram ad illum custodite 208. Quidquid mali ipso custodiente non committitis, tamquam remissum ab illo deputate, ne modicum vobis existimantes dimissum, modicum diligatis et tundentes pectora publicanos ruinosa iactantia contemnatis 209. De viribus vestris expertis cavete, ne, quia ferre aliquid potuistis, inflemini; de inexpertis autem orate, ne supra quam potestis ferre temptemini. Existimate aliquos in occulto superiores, quibus estis in manifesto meliores. Cum aliorum bona, forte ignota vobis benigne creduntur a vobis, vestra vobis nota non comparatione minuuntur, sed dilectione firmantur; et quae forte adhuc desunt, tanto dantur facilius, quanto desiderantur humilius. Perseverantes in numero vestro praebeant vobis exemplum; cadentes autem augeant timorem vestrum. Illud amate, ut imitemini, hoc lugete, ne inflemini. Iustitiam vestram nolite statuere, Deo vos iustificanti subdite. Veniam peccatis donate alienis, orate pro vestris; futura vigilando vitate, praeterita confitendo delete.
Virginitas, caeteris virtutibus ornata, angelorum exprimit vitam.
53. 54. Ecce iam tales estis, ut professae atque servatae virginitati ceteris etiam moribus congruatis. Ecce iam non solum homicidiis, sacrificiis diabolicis et abominationibus, furtis, rapinis, fraudibus, periuriis, ebriositatibus omnique luxuria et avaritia, simulationibus, aemulationibus, impietatibus, crudelitatibus abstinetis 210, verum etiam illa, quae leviora vel sunt vel putantur, non inveniuntur nec oriuntur in vobis: non improbus vultus, non vagi oculi, non infrenis lingua, non petulans risus, non scurrilis iocus, non indecens habitus, non tumidus aut fluxus incessus; iam non redditis malum pro malo nec maledictum pro maledicto 211; iam postremo illam mensuram dilectionis impletis, ut ponatis animas pro fratribus vestris 212. Ecce iam tales estis, quia et tales esse debetis. Haec addita virginitati angelicam vitam hominibus et caeli mores exhibent terris. Sed quanto magni estis, quicumque ita magni estis, tanto humilate vos in omnibus, ut coram Deo inveniatis gratiam, ne superbis resistat 213, ne se exaltantes humilet, ne inflatos per angustam portam non traiciat: quamquam superflua sit sollicitudo, ne ubi fervet caritas, desit humilitas.
Speciosus forma prae filiis hominum toto corde diligendus.
54. 55. Si ergo nuptias contempsistis filiorum hominum, ex quibus gigneretis filios hominum, toto corde amate speciosum forma prae filiis hominum 214: vacat vobis, liberum est cor a coniugalibus vinculis. Inspicite pulchritudinem amatoris vestri, cogitate aequalem Patri 215, subditum et matri, etiam in caelis dominantem et in terris servientem; creantem omnia, creatum inter omnia. Illud ipsum, quod in eo derident superbi, inspicite quam pulchrum sit; internis luminibus inspicite vulnera pendentis, cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, pretium credentis, commercium redimentis.
55. 55. Haec quanti valeant cogitate, haec in statera caritatis appendite et quidquid amoris in nuptias vestras impendendum habebatis, illi rependite.
Totum in animo teneat Christus, quidquid non occupavit coniugium.
55. 56. Bene, quod interiorem vestram pulchritudinem quaerit, ubi vobis dedit potestatem filias Dei fieri 216, non quaerit a vobis pulchram carnem, sed pulchros mores, quibus refrenatis et carnem. Non est cui de vobis quisquam mentiatur et faciat saevire zelantem. Videte, cum quanta securitate ametis, cui displicere falsis suspicionibus non timetis. Vir et uxor amant se, quoniam vident se, et quod non vident, timent in se; nec certi gaudent ex eo, quod in manifesto est, dum in occulto suspicantur plerumque quod non est. Vos in isto, quem oculis non videtis et fide conspicitis, nec habetis verum quod reprehendatis, nec eum metuitis, ne de falso forsitan offendatis. Si ergo magnum amorem coniugibus deberetis, eum, propter quem coniuges habere noluistis, quantum amare debetis? Toto vobis figatur in corde, qui pro vobis est fixus in cruce; totum teneat in animo vestro, quidquid noluistis occupari connubio. Parum vobis amare non licet, propter quem non amastis et quod liceret. Sic amantibus mitem et humilem corde 217 nullam vobis superbiam pertimesco.
Operis conclusio.
56. 57. Pro modulo itaque nostro et de sanctitate, qua sanctimoniales proprie dicimini, et de humilitate, qua conservatur quidquid magnum dicimini, satis locuti sumus. Dignius autem illi tres pueri, quibus refrigerium in igne praebebat 218, quem corde ferventissimo diligebant, vos de hoc opusculo nostro verborum quidem numero longe brevius, sed pondere auctoritatis multo grandius in hymno, quo ab eis Deus honoratur, admoneant. Nam sanctitati humilitatem in Dei laudatoribus coniungentes apertissime docuerunt, ut tanto quisque caveat, ne superbia decipiatur, quanto sanctius aliquid profitetur. Proinde vos quoque laudate eum, qui vobis praestat, ut in ardore medio saeculi huius, quamvis coniugio non copulemini, non tamen uramini, et orantes etiam pro nobis, Benedicite, sancti et humiles corde Dominum, hymnum dicite et superexaltate eum in saecula 219.