Liber VIII | Liber X |
L. JUNII MODERATI COLUMELLÆ
DE
RE RUSTICA
LIBER NONUSPRAEFATIO.
recensereVenio nunc ad tutelam pecudum silvestrium et apium educationem, quas et ipsas, Publi Silvine, villaticas pastiones iure dixerim, siquidem mos antiquus lepusculis capreisque ac subus feris iuxta villam plerumque subiecta dominicis habitationibus ponebat vivaria, ut et conspectu sui clausa venatio possidentis oblectaret oculos, et cum exegisset usus epularum, velut e cella promeretur. [2] Apibus quoque dabantur sedes adhuc nostra memoria vel in ipsis villae parietibus excisis vel in protectis porticibus ac pomariis. Quare quoniam tituli quem p<rae>scripsimus huic disputationi ratio reddita est, ea nunc quae proposuimus singula persequamur.
I.
recensereFerae pecudes, ut capreoli dammaeque nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus. Sed qui venationem voluptati suae claudunt contenti sunt, utcumque petit proximus aedificio loci situs, munire vivarium semperque de manu cibos et aquam praebere. Qui vero quaestum reditumque desiderant, cum est vicinum villae nemus (id enim refert non procul esse ab oculis domini), sine cunctatione praedictis animalibus destinatur. [2] Et si naturalis defuit aqua, vel inducitur fluens vel infossi lacus signino consternuntur, qui receptam pluviatilem contineant. Modus silvae pro cuiusque facultatibus occupatur, ac si lapidis et operae vilitas suadet, haut dubie caementis et calce formatus circumdatur murus, sin aliter crudo latere ac luto constructus. [3] Vbi vero neutrum patrifamiliae conducit, ratio postulat vacerris includi (sic enim appellatur genus clatrorum), idque fabricatur ex robore querceo vel subereo; nam oleae rara est occasio. Quicquid denique sub iniuria pluviarum magis diuturnum est, pro conditione regionis ad hunc usum eligitur. Et sive ter<e>s arboris truncus, sive, ut crassitudo postulavit, fissilis stipes conpluribus locis per latus efforatur, et in circuitu vivarii certis intervenientibus spatiis defixus erigitur, deinde per transversa laterum cau[e]a transmittuntur amites, qui exitus ferarum obserent. [4] Satis est autem vacerras inter pedes octonos figere, serisque transversis ita clatrare ne spatiorum laxitas quae foraminibus intervenit pecudi praebeat fugam. Hoc autem modo licet etiam latissimas regiones tractusque montium claudere, sicuti Galliarum nec non et in aliis quibusdam provinciis locorum vastitas patitur. Nam et fabricandis ingens est materiae vacerris copia, et cetera in hanc rem feliciter suppetunt; quippe crebris fontibus abundat solum, quod est maxime praedictis generibus salutare; [5] tum etiam sua sponte pabula feris benignissime subministrat; praecipueque saltus eliguntur, qui et terrenis fetibus et arboreis abundant. Nam ut graminibus ita frugibus roburneis opus est. Maximeque laudantur qui sunt feracissimi querneae glandis et iligneae nec minus cerreae, tum et arbuti ceterorumque pomorum silvestrium, quae diligentius persecuti sumus cum de cohortalibus subus disputaremus. nam eadem fere sunt pecudum silvestrium pabula quae domesticarum. [6] Contentus tamen non debet esse diligens paterfamiliae cibis quos suapte natura terra gignit, sed temporibus anni quibus silvae pabulis carent condita messe clausis succurrere hordeoque alere vel adoreo farre aut faba, plurimumque etiam vinaceis, quidquid denique vilissime constiterit dare. Idque ut intellegant ferae praeberi, unam vel alteram domi mansuefactam conveniet immittere, quae pervagata totum vivarium cunctantis ad obiecta cibaria pecudes perducat. [7] Nec solum istud per hiemis penuriam fieri expedit, sed cum etiam fetae partus ediderint, quo melius educent natos. Itaque custos vivarii frequenter speculari debebit si iam effetae sunt, ut manu datis sustineantur frumentis. Nec vero patiendus est oryx aut aper aliusve quis ferus ultra quadrimatum senescere. Nam usque in hoc tempus capiunt incrementa, postea macescunt senectute. Quare dum viridis aetas pulchritudinem corporis conservat, aere mutandi sunt. [8] Cervus tamen conpluribus annis sustineri potest. Nam diu iuvenis possidetur, quod aevi longioris vitam sortitus est. De minoris autem incrementi animalibus, qualis est lepus, haec praecipiemus, ut in his vivariis quae maceria munita sunt farragini<s> et holerum ferae intubi lactucaeque semina parvulis areolis per diversa spatia factis iniciantur, itemque Punicum cicer vel hoc vernaculum, nec minus hordeum et cicercula condita ex horreo promantur et aqua caelesti macerata obiciantur. Nam sicca non nimis ab lepusculis adpetuntur. [9] Haec porro animalia vel similia his, etiam silente me, facile intellegitur quam non expediat conferre in vivarium quod vacerris circumdatum est, siquidem propter exiguitatem corporis facile clatris subrepunt et liberos nanct<a> egressus fugam moliuntur.
II.
recensereVenio nunc ad alvorum curam, de quibus neque diligentius quicquam praecipi potest quam ab Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso. Hyginus veterum auctorum placita secretis dispersa monimentis industrie colligit, Vergilius poeticis floribus inluminavit, Celsus utriusque memorati adhibuit modum. [2] Quare ne adtemptanda quidem nobis fuit haec disputationis materia, nisi quod consummatio susceptae professionis hanc quoque sui partem desiderabat, ne universitas inchoati operis nostri, velut membro aliquo reciso, mutila atque imperfecta conspiceretur. Atque ea quae Hyginus fabulose tradita de originibus apium non intermisit, poeticae magis licentiae quam nostrae fidei concesserim. [3] Nec sane rustico dignum est sciscitari fueritne mulier pulcherrima specie Melissa, quam Iuppiter in apem convertit, an ut Euhemerus poeta dicit crabronibus et sole genitas apes, quas nymphae Phryxonides educaverint, mox Dictaeo specu Iovis extitisse nutrices, easque pabula munere dei sortitas, quibus ipsae parvom educaverunt alumnum. Ista enim quamvis non dedeceant poetam, summatim tamen et uno tantummodo versiculo leviter attigit Vergilius cum sic ait: Dictaeo caeli regem pavere sub antro. [4] Sed ne illud quidem pertinet ad agricolas, quando et in qua regione primum natae sunt, utrum in Thessalia sub Aristaeo, an in insula Cea, ut scribit Euhemerus, an Erechthei temporibus in monte Hymetto, ut Eu<p>hronius, an Cretae Saturni temporibus, ut Nicander; non magis quam utrum examina, tamquam cetera videmus animalia, concubitu subolem procreent, an heredem generis sui floribus eligant, quod adfirmat noster Maro; et utrum evomant liquorem mellis, an alia parte reddant. [5] Haec enim et his similia magis scrutantium rerum naturae latebras quam rusticorum est inquirere. Studiosis quoque litterarum gratiora sunt ista in otio legentibus, quam negotiosis agricolis, quoniam neque in opere neque in re familiari quicquam iuvant. Quare revertamur ad ea quae alveorum cultoribus magis apta sunt.
III.
recenserePeripateticae sectae conditor Aristoteles in his libris quos de animalibus conscripsit examinum genera conplura demonstrat, e<o>rumque alia quae vastas sed glomerosas easdemque nigras et hirsutas apis habent, alia minores quidem sed aeque rutundas et infusci coloris horridique pili; [2] alia magis exiguas nec tam rutundas, sed obesas tamen et latas, coloris meliusculi, nonnulla minimas gracilisque et acuti alvei, ex aureolo varias atque leves. Eius auctoritatem sequens Vergilius maxime probat parvolas, oblongas, leves, nitidas, ardentis auro et paribus lita corpora guttis, moribus etiam placidis. Nam quanto grandior apis atque etiam est rutundior, tanto peior; si vero saevior, maxime pessima est. [3] Sed tamen iracundia notae melioris apium facile delinitur adsiduo interventu eorum qui curant [alvearia]. Nam cum saepius tractantur celerius mansuescunt, durantque, si diligenter excultae sunt, in annos decem. Nec ullum examen hanc aetatem potest excedere, quamvis in demortuarum locum quotannis pullos substituant. Nam fere decumo ad internecionem anno gens universa totius alvei consumitur. [4] Itaque ne hoc in toto fiat apiario, semper propaganda erit suboles, observandumque vere, cum se nova profundent examina, ut excipiantur et domiciliorum numerus augeatur. Nam saepe morbis intercipiuntur, quibus quemadmodum mederi oportet suo loco dicetur.
IV.
recensereInterim per has notas quas iam diximus probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae et, ut noster praecepit Maro, viduae pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu:quo neque sit ventis aditus, nam pabula venti ferre domum prohibent, neque oves haedique petulci floribus insultent,aut errans bucula campo decutiat rorem, et surgentis atterat herbas. [2] Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbrae vel nostratis cunilae, quam satureiam rustici vocant. Post haec frequens sit incrementi maioris surculus, ut rosmarinum et utraque cytisus (est enim sativa et altera suae spontis), itemque semper virens pinus et minor ilex, nam prolixior ab omnibus inprobatur; ederae quoque non propter bonitatem recipiuntur, sed quia praebent plurimum mellis. [3] Arborum vero sunt probatissimae rutila atque alba zizip<h>us, nec minus amaracus, tum etiam amygdalae [et] persicique ac piri, denique pomiferarum pleraeque, ne singulis immorer. Ac silvestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus et odorata cedrus ac tilia. Solae ex omnibus ut nocentes taxi repudiantur. [4] Mille praeterea semina vel crudo caespite virentia vel subacta sulco flores amicissimos apibus creant, ut sint in virgineo solo frutices amelli, caules acanthini, scapus asphodeli, gladiolus narcissi. At in hortensi lira consita nitent candida lilia nec his sordidiora leucoia, tum Punicae rosae luteolaeque et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus; Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret inodoretque mella. [5] Iam vero notae vilioris innumerabiles nascuntur herbae cultis atque pascuis regionibus, quae favorum ceras exuberant, ut vulgares lapsanae nec his pretiosior armoracia rapistrique olus et intubi silvestris ac nigri papaveris flores, tum agrestis pastinaca et eiusdem nominis edomita, quam Graeci staphylion vocant. [6] Verum ex cunctis quae proposui quaeque omisi temporum compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) saporis praecipui mella reddit thymum, eximio deinde proximum thymbra serpillumque et origanum. Tertiae notae, sed adhuc generosae, marinum ros et nostras cunela, quam dixi satureiam. Mediocris deinde gustus amaracini ac ziziphi flores, reliqua<que> quae proposuimus cibaria. [7] Sed ex sordidis deterrimae notae mel habetur nemorense, quod sparto atque arbu[s]to provenit, villaticum, quod nascitur in holeribus et stercorosis herbis. Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar.
V.
recensereSedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco nec frigido, nam utraque re infestantur. Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent. Si villae situs ita conpetit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circumdemus, sed in ea parte quae tetris latrinae stercilinique et a balinei libera est odoribus. [2] Vel et si positio repugnabit, nec maxime tamen incommoda congruent, sic quoque magis expediet sub oculis domini esse apiarium. Sin autem cuncta fuerint inimica, certe vicina vallis occupetur, quo saepius descendere non sit grave possidenti. Nam res ista maximam fidem desiderat, quae quoniam rarissima est, interventu domini tutius custoditur. Neque ea curatorem fraudulentum tantum sed etiam segnitiae inmundae perosa est. Aeque enim dedignatur si minus pure habita est ac si tractetur fraudulenter. [3] Sed ubicumque fuerint alvaria non editissimo claudantur muro. Qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus exiguis in ordinem fenestellis apibus sit pervius; iungaturque tugurium, quod et custodes habitent et condatur instrumentum; sitque maxime repletum praeparatis alvis ad usum novorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et si qua sunt alia quae languentibus adhibentur. [4] Palmaque vestibulum aut ingens oleaster obumbret,ut cum vere novo ducent examina reges, vicina invitet decedere ripa calori, obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. [5] Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur vel extracta manu detur, sine qua neque favi neque mella nec pulli denique figurari queunt. Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus inmissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, pontibus ut crebris possint consistere et alas pandere ad aestivum solem, si forte morantis sparserit aut praeceps Neptuno inmerserit Eurus. [6] Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculae incrementi parvi, maximeque propter salubritatem. Nam sunt etiam remedio languentibus cytisi, tum deinde casiae atque pini et rosmarinum, quin etiam cunelae et thymi frutices, item violarum vel quae utiliter deponi patitur qualitas terrae. Gravis et taetri odoris non solum virentia sed et quaelibet res prohibeantur, sic uti cancri nidor cum est ignibus adustus aut odor palustris coeni. Nec minus vitentur cavae rupes aut vallis argutiae, quas Graeci vocant echous.
VI.
recensereIgitur ordinatis sedibus alvaria fabricanda sunt pro conditione regionis. Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent nec candent aestate, sive ferulis exuberat, his quoque, quoniam sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur. Si neutrum aderit, opere vitorio salicibus connectentur, vel si nec haec suppetent, ligno cavae arboris aut in tabulas desectae fabricabuntur. [2] Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis vaporibus et gelantur hiemis frigoribus. Reliqua sunt alvorum genera duo, ut ex fimo fingantur vel lateribus exstruantur. quorum alterum iure damnavit Celsus, quoniam maxime est ignibus obnoxium, alterum probavit, quamvis incommodum eius praecipuum non dissimulaverit, quod si res postulet, transferri non possit. [3] Itaque non adsentior ei, qui putat nihilo minus eius generis habendas esse alvos. Neque enim solum id repugnat rationibus domini quod inmobiles sint, cum vendere aut alios agros instruere velit (hoc enim commodum pertinet ad utilitatem solius patrisfamiliae), sed (quod ipsarum apium causa fieri debet), cum aut morbo aut sterilitate et penuria locorum vexatas conveniet in aliam regionem mitti, nec propter praedictam causam moveri poterunt. Hoc maxime vitandum est. Itaque quamvis doctissimi viri auctoritatem reverebar, tamen ambitione summota quid ipse censerem non omisi. Nam quod maxime movet Celsum, ne sint stabula vel igni vel furibus obnoxia, potest vitari latericio circumstructis alvis, ut inpediatur rapina praedonis et contra flammarum violentiam proteg<a>ntur, easdemque, cum fuerint movendae, resolutis structurae conpagibus licebit transferre. Sed quoniam plerisque videtur istud operosum, qualiacumque vasa placuerint conlocari debebunt.
VII.
recensereSuggestus lapideus extenditur per totum apiarium in tres pedes altitudinis totidemque crassitudinis exstructus, isque diligenter opere tectorio levigatur, ita ne ascensus lacertis aut anguibus aliisve noxiis animalibus praebeatur. [2] Superponuntur deinde sive, ut Celso placet, lateribus facta domicilia, sive, ut nobis, alvaria praeterquam tergo et frontibus circumstructa; seu, quod paene omnium in usu est qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur vel laterculis vel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint. Nam et qua procedunt nonnumquam patefaciendae sint, et multo magis a tergo qua subinde curantur examina. [3] Sin autem nulli parietes alvis intervenient, sic tamen conlocandae erunt ut paulum altera ab altera distet, nec cum inspiciuntur, ea quae in curatione tractatur haerentem sibi alteram concutiat vicinasque apes conterreat, quae omnem motum inbecillis ut cereis scilicet operibus suis tamquam ruinam timent. scilicet operibus suis tamquam ruinam timent. Ordines quidem vasorum superinstructos in altitudinem tris esse abunde est, quoniam summum sic quoque parum commode curator inspicit. [4] Ora cavearum, quae praebent apibus vestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres, et si forte tamen incesserint, non inmorentur sed per aditum effluant. Propter quos convenit alvaria porticu supermuniri, sin aliter, luto Punico frondibus inlimatis adumbrari, quod tegumen cum frigora et pluvias tum et aestus arcet. Nec tamen ita nocet huic generi caloris ut hiemis halitus. Itaque semper aedificium sit post apiarium, quod aquilonis excipiat iniuriam stabulisque praebeat teporem. [5] Nec minus ipsa domicilia, quamvis aedificio proteguntur, obversa tamen ad hibernum orientem conponi debebunt, ut apricum habeant apes matutinum egressum et sint experrectiores; nam frigus ignaviam creat. Propter quod etiam foramina, quibus exitus aut introitus datur, angustissima esse debent, ut quam minimum frigoris admittant. Eaque satis est ita forari ne possint capere plus unius apis incrementum. Sic neque venenatus stelio nec obscenum scarabaei vel papilionis genus lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae favos populabuntur. [6] Atque utilissimum est pro frequentia domicilii duos vel tres aditus in eodem operculo distantis inter se fieri contra fallaciam lacerti, qui velut custos vestibuli prodeuntibus inhians apibus adfert exitium, eaeque pauciores intereunt, cum liceat vitare pestis obsidia per aliud volantibus effugium. == VIII. == Atque haec de pabulationibus domiciliisque et sedibus eligendis abunde diximus, quibus provisis sequitur ut examina desideremus. Ea porro vel aere parta vel gratuita contingunt. Sed quas pretio parabimus, scrupulosius praedictis comprobemus notis, et earum frequentiam prius quam mercemur apertis alvearibus consideremus. [2] Vel si non fuerit inspiciendi facultas, certe id quod contemplari licet notabimus, an in vestibulo ianuae conplures consistant et vehemens sonus intus murmurantium exaudiatur. Atque etiam si omnes intra domicilium silentes forte conquiescent, labris foramini aditus admotis et inflato spiritu ex respondente earum subito fremitu poterimus aestimare vel multitudinem vel paucitatem. [3] Praecipue autem custodiendum est ut ex vicinia potius quam peregrinis regionibus petantur, quoniam solent caeli novitate lacessiri. Quod si non contingit ac necesse habuerimus longinquis itineribus advehere, curabimus ne salebris sollicitentur, optimeque noctibus collo portabuntur. Nam diebus requies danda est, et infundendi sunt grati apibus liquores, quibus intra clausum alantur. [4] Mox cum perlatae domum fuerint, si dies supervenerit, nec aperiri nec conlocari oportebit alvum nisi vesperi, ut apes placidae mane post totius noctis requiem egrediantur. Specularique debebimus fere triduo, numquid universae se profundant, quod cum faciunt, fugam meditantur. Ea remediis quibus debeat inhiberi mox praecipiemus. [5] At quae dono vel aucupio contingunt, minus scrupulose probantur, quamquam ne sic quidem velim nisi optimas possidere, cum et inpensam et eandem operam custodis postulent bonae atque inprobae quoque. Maxime refert ut non sint degeneres intermiscendae, quae infament generosas. Nam minor fructus mellis respondet, cum segniora interveniunt examina. [6] Verumtamen quoniam interdum propter conditionem locorum vel mediocre pecus (nam malum nullo quidem modo) parandum est, curam vestigandis examinibus hac ratione adhibebimus. [7] Vbicumque saltus sunt idonei, mellifici, nihil antiquius apes quam quibus utantur vicinos eligunt fontes. Eos itaque convenit plerumque ab hora secunda obsidere, specularique quae turba sit aquantium. Nam si paucae admodum circumvolant (nisi tamen conplura capita rivorum diductas faciunt rariores) intellegenda est earum penuria, propter quam locum quoque non esse mellificum suspicabimur. [8] At si commeant frequentes, spem quoque aucupandi examina maiorem faciunt, eaque sic inveniuntur: primum quam longe sint explorandum est, praeparand<a>que in hanc rem liquida rubrica, qua cum festucis inlitis contigeris apium terga fontem libantium, commoratus eodem loco facilius redeuntis agnoscere poteris. Ac si non tarde id facient, scies eas in vicino consistere, sin autem serius, pro mora temporis aestimabis distantiam loci. [9] Sed cum animadverteris celeriter redeuntis, non aegre persequens iter volantium ad sedem perduceris examinis. In his autem quae longius meare videbuntur, sollertior adhibebitur cura, quae talis est: harundinis internodium cum suis articulis exciditur, et terebratur ab latere talea, per quod foramen exiguo melle vel defruto instillato ponitur iuxta fontem. Deinde cum ad odorem dulcis liquaminis conplures apes inrepserunt, tollitur talea et inposito foramini pollice non emittitur nisi una, quae cum evasit, fugam suam demonstrat observanti, atque is, dum sufficit, persequitur evolantem. [10] Cum deinde conspicere desi<i>t apem, tum alteram emittit, et si eandem petit caeli partem, vestigiis prioribus inhaeret. Si minus, aliam quoque atque aliam foramine adaperto patitur egredi, regionemque notat in quam plures revolent, et eas persequitur, donec ad latebram perducatur examinis. Quod sive est abditum specu, fumo elicietur, et cum erupit aeris strepitu coercetur. Nam statim sono territum vel in frutice vel in editiore silvae fronde considit, et a vestigatore praeparato vaso reconditur. [11] Sin autem sedem habet arboris cavae, et aut exstat ramus quem obtinent, aut ipsius trunci, si in eo sunt, mediocritas patitur, acutissima serra, quo celerius id fiat, praeciditur primum superior pars, quae ab apibus vacat, deinde inferior, quatenus videtur habitari. Tum recisus utraque parte mundo vestimento contegitur, quoniam hoc quoque plurimum refert, ac si quibus rimis hiat inlitis ad locum perfertur, relictisque parvis, ut iam dixi, foraminibus more ceterarum alvorum conlocatur. [12] Sed indagatorem conveniet matutina tempora vestigandi eligere, ut spatium diei habeat quo exploret commeatus apium. Saepe enim, si serius coepit eas denotare, etiam cum in propinquo sunt iustis operum peractis se recipiunt nec remeant ad aquam, quo evenit ut vestigator ignoret quam longe a fonte distet examen. [13] Sunt qui per initia veris apiastrum atque, ut ille vates ait, trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita alvos perfricent ut odor ac sucus vasis inhaereat. quae deinde emundata exiguo melle respergant, et per nemora non longe a fontibus disponant, eaque cum repleta sunt examinibus, domum referant. [14] Sed hoc nisi locis quibus abundant apes facere non expedit. Nam saepe vel inania vasa nancti qui forte praetereunt secum auferunt, neque est tanti vacua perdere complura, ut uno vel altero potiare pleno. At in maiore copia, etiam si multa intercipiuntur, plus est quod in repertis apibus adquiritur. Atque haec ratio est capiendi silvestria examina. Deinceps talis altera est vernacula retinendi.
IX.
recensereSemper quidem custos sedule circumire debet alvaria; neque enim ullum tempus est quo non curam desiderent. Sed eam postulant diligentiorem cum vernant et exundant novis fetibus, qui nisi curatoris obsidio protinus excepti sunt diffugiunt. quippe talis est apium natura ut pariter quaeque plebs generetur cum regibus; qui ubi evolandi vires adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis imperia, quippe cum rationabili gener<i> mortalium, tum magis egentibus consilii mutis animalibus nulla sit regni societas. [2] Itaque novi duces procedunt cum sua iuventute, quae uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu suo propriae desiderium sedis ostendit, eaque tamquam patria contenta est, si procurator protinus adsignetur. Sin autem defuit custos, velut iniuria repulsa peregrinam regionem petit. [3] Quod ne fiat, boni curatoris est vernis temporibus observare alvos in octavam fere diei, post quam horam non temere se nova proripiunt agmina, eorumque egressus diligenter custodiat. Nam quaedam solent, cum subito evaserunt, sine cunctatione se proripere. [4] Poterit exploratam fugam praesciscere vespertinis temporibus aurem singulis alveis admovendo. Siquidem fere ante triduum quam eruptionem facturae sunt, velut militaria signa moventium tumultus ac murmur exoritur, ex quo, ut verissime dicit Vergilius,corda licet vulgi praesciscere, namque morantis Martius ille aeris rauci canor invocat, et vox auditur fractos sonitus imitata tubarum. [5] Itaque maxime observari debent quae istud faciunt, ut sive ad pugnam eruperint (nam inter se tamquam civilibus bellis et cum alteris quasi cum exteris gentibus proeliantur), sive fugae causa se proripuerint, praesto sit ad utrumque casum paratus custos. [6] Pugna quidem vel unius inter se dissidentis vel duorum examinum discordantium facile conpescitur; nam, ut idem ait, pulveris exigui iactu conpressa quiescit, aut aqua mulsea passove et alio quo liquore simplici respersa, videlicet familiari dulcedine saevientium iras mitigante. Nam eadem mire etiam dissidentis reges conciliant. Sunt enim saepe plures unius populi duces, et quasi procerum seditione plebs in partis diducitur, quod frequenter fieri prohibendum est, quoniam intestino bello totae gentes consumuntur. [7] Itaque si constat principibus gratia, maneat pax incruenta. Sin autem saepius acie dimicantis notaveris, duces seditionum interficere curabis; dimicantium vero proelia praedictis remediis sedantur. Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito an totum examen in speciem unius uvae dependeat. Idque signum erit aut unum regem inesse aut certe plures bona fide reconciliatos, paterisque dum in suum revolet domicilium. [8] Sin autem duobus aut etiam conpluribus velut uberibus ductum fuerit examen, ne dubitaveris et pluris proceres et adhuc iratos esse, atque in his partibus quibus maxime videris apes glomerari requirere duces debebis. Itaque suco praedictarum herbarum, id est melisphylli vel apiastri, manu inlita, ne ad tactum diffugiant, leviter inseres digitos, et diductas apes scrutaberis, donec auctorem pugnae reperias.
Sunt autem hi reges maiores paulo et oblongi magis quam ceterae apes, rectioribus cruribus, sed minus amplis pinnis, pulchri coloris et nitidi, levesque ac sine pilo, sine spiculo, nisi quis forte pleniorem quasi capillum quem in ventre gerunt aculeum putat, quo et ipso tamen ad nocendum non utuntur. Quidam etiam infusci atque hirsuti reperiuntur, quorum pro habitu damnabis ingenium.[2] Nam duo sunt regum facies, duo corpora plebis. Alter erit maculis auro squalentibus ardens et rutilis clarus squamis insignis et ore. Atque hinc maxime probatur qui est melior, nam deterior, sordido sputo similis, tam foedus est quam pulvere ab alto cum venit et sicco terram spuit ore viator, et, ut idem ait, desidia latamque trahens inglorius alvum. Omnes igitur duces notae deterioris dede neci, melior vacua sine regnet in aula. [3] Qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine suo conatur eruptione facta profugere. Nam velut quadam compede retinebimus erronem ducem detractis alis, qui fugae destitutus praesidio finem regni non audet excedere, propter quod ne ditionis quidem suae populo permittit longius evagari.
XI
recensereSed nonnumquam idem necandus est, cum vetus alveare numero apium destituitur, atque infrequentia eius ali<o> quo examine replenda est. Itaque cum primo vere in eo vase nata est pullities, novus rex eligitur, ut multitudo sine discordia cum parentibus suis conversetur. Quod si nullam progeniem tulerint favi, duas vel tres alvorum plebes in unam contribuere licebit, sed prius respersas dulci liquore, tum demum includere, et posito cibo, dum conversari consuescant, exiguis spiramentis relictis, triduo fere clausas habere. [2] Sunt qui seniorem potius regem summovent, quod est contrarium, quippe turba vetustior velut quidam senatus junioribus pareat necesse est, et si quae imperiavalidiorum contumaciter spernentes poenis ac mortibus afficitur. [3] Illi quidem incommodo, quod iuveniori examini solet accidere, cum antiquarum apium relictus a nobis rex senectute defecit, et tamquam domino mortuo familia nimia licentia discordat, facile occurritur. Nam ex iis alvis quae plures habent principes dux unus eligitur, isque translatus ad eas quae sine imperio sunt rector constituitur. Potest autem minore molestia in his domiciliis quae aliqua peste vexata sunt paucitas apium emendari. [4] Nam ubi cognita est clades, frequentis alvi si quos habet favos oportet considerare, tum deinde cerae eius quae semina pullorum continet partem recidere, in qua regii generis proles animatur. Est autem facilis conspectu, quoniam fere in ipso fine cerarum velut papilla uberis apparet eminentior et laxioris fistulae quam sunt reliqua foramina, quibus popularis notae pulli detinentur. [5] Celsus quidem adfirmat in extremis favis transversas fistulas esse, quae contineant regios pullos. Hyginus quoque auctoritatem Graecorum sequens negat ex vermiculo, ut ceteras apes, fieri ducem, sed in circuitu favorum paulo maiora quam sunt plebei seminis inveniri recta foramina, repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua protinus alatus rex figuretur.
XII
recensereEst et illa vernaculi examinis cura, si forte praedicto tempore facta eruptione patriam fastidiens sedem longiorem fugam denuntiavit. id autem significat, cum sic apis evadit vestibulum ut nulla intro revolet sed se confestim levet sublimius. [2] Cr epitaculis aeris aut testarum plerumque vulgo iacentium terreatur fugiens iuventus, eaque vel pavida cum repetierit alvum maternam et in eius aditu glomerata pependerit, vel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos novum loculamentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis herbis, deinde guttis mellis respersum admoveat, tum manibus aut etiam trulla congregatas apes recondat. [3] Atque uti debet adhibita cetera cura, diligenter conpositum et inlitum vas interim patiatur in eodem loco esse, dum advesperascat. Primo deinde crepusculo transferat et reponat in ordinem reliquarum alvorum. [4] Oportet autem etiam vacua domicilia conlocata in apiariis habere. Nam sunt nonnulla examina quae cum processerunt statim sedem sibi quaerant in proximo, eamque occupent quam vacantem reppererunt. Haec fere adquirendarum atque etiam retinendarum apium traditur cura.
XIII.
recensereSequitur ut morbo vel pestilentia laborantibus remedia desiderentur. Pestilentiae rara in apibus pernicies, nec tamen aliud quam quod in cetero pecore praecipimus quid fieri possit reperio, nisi ut longius alvi transferantur. Morborum autem facilius et causae dispiciuntur et inveniuntur medicinae. [2] Maximus[que vel minimus] annuus earum labor est initio veris, quo tithymalli floret frutex, et quo amara ulmi semina sua promunt. Nam quasi novis pomis ita his primitivis floribus inlectae avide vescuntur post hibernam famem, alioqui citra satietatem tali nocente cibo. Quo cum se affatim repleverunt, profluvio alvi, nisi celeriter succurritur, intereunt. Nam tithymallus maiorum quoque animalium ventrem solvit et proprie ulmus apium. Eaque causa est cur in regionibus Italiae quae sunt eius generis arboribus consitae raro frequentes durent apes. [3] Itaque veris principio si medicatos cibos praebeas, isdem remediis et provideri potest ne tali peste vexentur, et cum iam laborant sanari. Nam illud quod Hyginus antiquos secutus auctores prodidit, ipse non expertus adseverare non audeo, volentibus tamen licebit experiri. [4] Siquidem praecepit apium corpora, quae cum eiusmodi pestis incessit, sub favis acervatim enectae reperiuntur, sicco loco per hiemem reposita circa aequinoctium vernum, cum clementia diei suaserit, post horam tertiam in solem proferre, ficulneoque cinere obruere. Quo facto adfirmat intra duas horas, cum vivido halitu caloris animatae sunt, resumpto spiritu, si praeparatum vas obiciatur, inrepere. [5] Nos magis ne intereant, quae deinceps dicturi sumus aegris examinibus adhibenda censemus. Nam vel grana mali Punici tunsa et vino Amineo consparsa vel uvae passae cum rore S<y>ri<ac>o pari mensura pinsitae et austero vino insucatae dari debent, vel si per se ista frustrata sunt, omnia eadem aequis ponderibus in unum levigata et fictili vaso cum Amineo vino infervefacta, mox etiam refrigerata, ligneis canalibus adponi. [6] Nonnulli rorem marinum aqua mulsea decoctum, cum gelaverit, imbricibus infusum praebent libandum. Quidam bubulam vel hominis urinam, sicut Hyginus adfirmat, alveis adponunt. [7] Nec non etiam ille morbus maxime est conspicuus, qui horridas contractasque carpit, cum frequenter aliae mortuarum corpora domiciliis efferunt, aliae intra tecta, ut publico luctu, maesto silentio torpent. Id cum accidit, harundineis infusi canalibus offeruntur cibi, maxime decocti mellis et cum galla vel arida rosa detriti. Galbanum etiam, ut eius odore medicentur, incendi convenit, passoque et defruto vetere fessas sustinere. [8] Optime tamen facit amelli radix, cuius est frutex luteus, purpureus flos. Ea cum vetere Amineo vino decocta exprimitur, et ita liquatus eius sucus datur. Hyginus quidem in eo libro quem de apibus scripsit, Aristomachus, inquit, hoc modo succurrendum laborantibus existimat, primum ut omnes vitiosi favi tollantur, et cibus ex integro recens ponatur, deinde ut fumigentur. [9] Prodesse etiam putat apibus vetustate corruptis examen novum contribuere; quamvis periculosum sit ne seditione consumantur, verumtamen adiecta multitudine laeta<n>tur. Sed ut concordes maneant, earum apium quae ex alio domicilio transferuntur quasi peregrinae plebis summoveri reges debent. Nec tamen dubium quin frequentissimorum examinum favi, qui iam maturos habent pullos, transferri et subici paucioribus debeant, ut tamquam novae prolis adoptione domicilia confirmentur. [10] Sed id cum fiet, animadvertendum est ut eos favos subiciamus quorum pulli iam sedes suas adaperiunt, et velut opercula foraminum obductas ceras erodunt exserentes capita. Nam si favos immaturo foetu transtulerimus, emorientur pulli cum foveri desierint. [11] Saepe etiam vitio quod phagedainan Graeci vocant intereunt; siquidem cum sit haec apium consuetudo ut prius tantum cerarum confingant quantum putent explere posse, nonnumquam evenit, consummatis operibus cereis, ut dum examen conquirendi mellis causa longius evagatur, subitis imbribus aut turbinibus in silvis opprimatur, et maiorem partem plebis amittat. Quod ubi factum est, reliqua paucitas favis conplendis non sufficit, tumque vacuae cerarum partes conputrescunt, et vitiis paulatim serpentibus corrupto melle ipsae quoque apes intereunt. [12] Id ne fiat, vel duo populi coniungi debent, qui possint adhuc integras ceras explere, vel si non est facultas alterius examinis, ipsos favos, antequam putrescant, vacuis partibus acutissimo ferro liberare. Nam hoc quoque refert ne admotum hebes ferramentum, quia non facile penetret, vehementius inpressum favos sedibus suis commoveat, quod si factum est apes domicilium derelinquunt. [13] Est et illa causa interitus quod interdum continuis annis plurimi flores proveniunt, et apes magis mellifici<i>s quam fetibus student. Itaque nonnulli, quibus minor est harum rerum scientia, magis fructibus delectantur, ignorantes exitium apibus imminere, quae et nimio fatigatae opere plurimae pereunt, nec ullis iuventutis supplementis confrequentatae novissime reliquae intereunt. [14] Itaque si tale ver incessit, ut et prata etiam parva floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis, per quae < non> possint ereper<e>, alvorum exitus praecludi, ut ab opere mellificii avocatae apes, quoniam non sperent se posse ceras omnis liquoribus stipare, fetibus expleant.
XIV.
recensereAtque haec fere sunt examinum vitio laborantium remedia. Deinceps illa totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime prodidit. Ab aequinoctio primo, quod mense Martio circa VIII Kalendas Aprilis in octava parte Arietis conficitur, ad ortum Vergiliarum dies verni temporis habentur duodequinquaginta. Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut omnia purgamenta quae sunt hiberno tempore congesta eximantur, et araneis, qui favos conrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo. Hic enim quasi quadam cognatione generis maxime est apibus aptus. [2] Vermiculi quoque, qui tiniae vocantur, item papiliones enecandi sunt. Quae pestes plerumque favis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis nidorem admoveas. Hac cura per id tempus quod diximus examina firmabuntur, eaque fortius operibus inservient. [3] Verum maxime custodiendum est curatori qui apes nutrit, cum alvos tractare debebit, uti[que] pridie castus ab rebus veneriis neve temulentus nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis, ut sunt salsamenta et eorum omnium liquamina, itemque foetentibus acrimoniis alii vel ceparum ceterarumque rerum similium. [4] Vndequinquagesimo die ab aequinoctio verno, cum fit Vergiliarum exortus circa V Idus Maias, incipiunt examina viribus et mero augeri. Sed et iisdem diebus intereunt quae paucas et aegras apes habent. Eodemque tempore progenerantur in extremis partibus favorum amplioris magnitudinis quam sunt ceterae apes, eosque nonnulli putant esse reges. Verum quidam Graecorum auctores oistrous appellant, ab eo quod exagitent nec patiantur examina conquiescere. Itaque praecipiunt eos enecari. [5] Ab exortu Vergiliarum ad solstitium, quod fit ultimo mense Iunio circa octavam partem Cancri, fere examinant alvi. Quo tempore vehementius custodiri debent, ne novae suboles diffugiant. tumque peracto solstitio usque ad ortum Caniculae, qui fere dies triginta sunt, pariter et frumenta et favi demetuntur. Sed hi quemadmodum tolli debeant mox dicetur, cum de confectura mellis praecipiemus. [6] Ceterum hoc eodem tempore progenerare posse apes iuvenco perempto, Democritus et Mago nec minus Vergilius prodiderunt. Mago quidem ventribus etiam bubulis idem fieri adfirmat, quam rationem diligentius prosequi supervacuum puto, consentiens Celso, qui prudentissime ait non tanto interitu pecus istud amitti ut sic requirendum sit. [7] Verum hoc tempore et usque in autumni aequinoctium decimo quoque die alvi aperiendae et fumigandae sunt. Quod cum sit molestum examinibus, saluberrimum tamen esse convenit. suffitas deinde et aestuantis apes refrigerare oportet, consparsis vacuis partibus alvorum et recentissimi rigoris aqua infusa; deinde si quid ablui non poterit, pinnis aquilae vel etiam cuiuslibet vasti alitis, quae rigorem habent, emundari. [8] Praeterea ut tiniae verrantur papilionesque necentur, qui plerumque intra alvos morantes apibus exitio sunt. Nam et ceras erodunt et stercore suo vermes progenerant, quos alvorum tinias appellamus. [9] Itaque quo tempore malvae florent, cum est earum maxima multitudo, si vas aeneum simile miliario vespere ponatur inter alvos, et in fundum eius lumen aliquod demittatur, undique papiliones concurrant, dumque circa flammulam volitent adurantur, quoniam nec facile ex angusto susum evolent, nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis circumveniantur, ideoque propinquo ardore consumantur. [10] A Canicula fere post diem quinquagesimum Arcturus oritur, cum inroratis floribus thymi et cunelae thymbraeque apes mella conficiunt, idque optimae notae emitescit autumni aequinoctio, quod est ante Kalendas Octobris, cum octavam partem Librae sol attigit. Sed inter Caniculae et Arcturi exortum cavendum erit ne apes intercipiantur violentia crabronum, qui ante alvearia plerumque obsidiantur prodeuntibus. [11] Post Arcturi exortum circa aequinoctium Librae, sicut dixi, favorum secunda est exemptio. Ab aequinoctio deinde, quod conficitur circa VIII Kalendas Octobris ad Vergiliarum occasum diebus XL, ex floribus tamaricis et silvestribus frutectis apes collecta mella cibariis hiemis reponunt. Quibus nihil est omnino detrahendum, ne saepius iniuria contristatae velut desperatione rerum profugiant. [12] Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quae fere conficiturcirca VIII Kalendas Ianuarii in octava parte Capricorni, iam recondito melle utuntur examina. Nec me fallit Hipparchi ratio, quae docet solstitia et aequinoctia non octavis sed primis partibus signorum confici. Verum in hac ruris disciplina sequor nunc Eudoxi et Metonis antiquorumque fastus astrologorum, qui sunt aptati publicis sacrificiis, quia et notior est ista vetus agricolis concepta opinio, nec tamen Hipparchi subtilitas pinguioribus, ut aiunt, rusticorum litteris necessaria est. [13] Ergo Vergiliarum occasu primo statim conveniat aperire alvos et depurgare quicquid immundi est diligentiusque curare, quoniam per tempora hiemis non expedit movere aut patefacere vasa. Quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt, apricissimo die purgatis domiciliis opercula intus usque ad favos admovenda sunt, omni vacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae cavearum per hiemem concalescant. Idque semper faciendum est etiam in his alvis quae paucitate plebis infrequentes sunt. [14] Quicquid deinde rimarum est aut foraminum luto et fimo bubulo mixtis inlinemus extrinsecus, nec nisi aditus quibus commeent relinquemus. Et quamvis porticu protecta vasa nihilo minus congestu culmorum et frondium supertegemus, quantumque res patietur a frigore et tempestatibus muniemus. [15] Quidam exemptis interaneis occisas aves intus includunt, quae tempore hiberno plumis suis delitiscentibus apibus praebent teporem. Tum etiam, si sunt adsumpta ria, commode pascuntur esurientes, nec nisi ossa earum relinquunt. Sin autem favi suffecer<i>nt, permanent inlibatae, nec quamvis amantissimas munditiarum offendunt odore suo. Melius tamen nos existimamus tempore hiberno fame laborantibus ad ipsos aditus in canaliculis vel contusam et aqua madefactam ficum aridam vel defrutum aut passum praebere. Quibus liquoribus mundam lanam imbuere oportebit, ut insistentes apes quasi per siphonem sucum evocent. [16] Vvas etiam passas cum infregerimus, paulum aqua respersas probe dabimus. Atque his cibariis non solum hieme, sed etiam quibus temporibus, ut iam supra dixi, tithymallus atque ulmi florebunt, sustinendae sunt. [17] Post confectam brumam diebus fere quadraginta quicquid est reposit<u>m mellis, nisi liberalius relictum, consumunt; saepe etiam vacuatis ceris usque in ortum fere Arcturi, qui est ab Idibus Februariis, ieiunae favis accubantes torpent more serpentium et quiete sua spiritum conservant. Quem tamen ne amittant, si longior fames incesserit, optimum est per aditum vestibuli siphonibus dulcia liquamina inmittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum Arcturi ortus et hirundinis adventus commodiores polliceantur futuras tempestates. [18] Itaque post hoc tempus, cum diei permittit hilaritas, procedere audent in pascua. Nam ab aequinoctio verno sine cunctatione iam passim vagantur, et idoneos ad fetum decerpunt flores atque intra tecta conportant. Haec observanda per anni tempora diligentissime Hyginus praecepit. ceterum illa Celsus adicit, paucis locis eam felicitatem suppetere ut apibus alia pabula hiberna atque alia praebeantur aestiva. [19] Itaque quibus locis post veris tempora flores idonei deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed vernis pastionibus adsumptis in ea loca transferri, quae serotinis floribus thymi et origani thymbraeque benignius apes alere possint. Quod fieri ait et Achaiae regionibus, ubi transferuntur in Atticas pastiones, et Euboea, et rursus in insulis Cycladibus, cum ex aliis transportantur S<c>yrum, nec minus in Sicilia, cum ex reliquis eius partibus in Hyblaeam conferuntur. [20] Idemque ait ex floribus ceras fieri, ex matutino rore mella, quae tanto meliorem qualitatem capiunt quanto iucundiore sit materia cera confecta. Sed ante translationem diligenter alvos inspicere praecepit, veteresque et tiniosos et labantis favos eximere, nec nisi paucos et optimos reservare, ut simul etiam ex meliore flore quam plurimi fiant, eaque vasa quae quis transferre velit non nisi noctibus et sine concussione portare.
XV.
recensereMox vere transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia, propter quam totius anni labor exercetur. Eius maturitas intellegitur cum animadvertimus fucos ab apibus expelli ac fugari. Quod est genus amplioris incrementi simillimum api, sed, ut ait Vergilius,ignavum fucos pecus sine industria favis adsidens. [2] Nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit. Verumtamen ad procreationem subolis conferre aliquid hi fuci videntur, insidentes seminibus quibus apes figurantur. Itaque ad fovendam et educandam novam prolem familiarius admittuntur. Exclusis deinde pullis extra tecta proturbantur, et, ut idem ait, praesepibus arcentur. [3] Hos quidam praecipiunt in totum exterminari oportere. Quod ego Magoni consentiens faciendum non censeo, verum saevitiae modum adhibendum. Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores. Nec rursus multitudinem praedonum co<nu>alescere patiendum est, ne universas apes alienas diripiant. [4] Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies, ut sive semipleni favi sint differantur, sive iam liquore conpleti et superpositis ceris tamquam operculis obliti demetantur. Dies vero castrandi fere matutinus occupandus est; neque enim convenit aestu medio exasperatas apes lacessi. Duobus autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus ex utraque parte acie lata, uno capite aduncum scalprum, alterum prima fronte planum et acutissimum, quo melius hoc favi subsecentur, illo eradantur, et quidquid sordidum deciderit attrahatur. [5] Sed ubi a posteriore parte, qua nullum est vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel arido fimo. Ea porro vase fictili prunis inmixta conduntur, idque vas ansatum simile angustae ollae figuratur, ita ut pars altera sit acutior, per quam modico foramine fumus emanet; altera latior et ore paulo patentiore, per quam possit adflari. [6] Talis olla cum est alvari obiecta, spiritu admoto fumus ad apes promovetur, quae confestim nidoris inpatientes in priorem partem domicilii et interdum extra vestibulum se conferunt. Atque ubi potestas facta est liberius inspiciendi, fere, si duo sunt examina, duo genera quoque favorum inveniuntur. [7] Nam etiam in concordia suum quaeque plebs morem figurandi ceras fingendique servant. Sed omnes favi semper cavearum tectis et paululum ab lateribus adhaerentes dependent, ita ne solum contingant, quoniam id praebet examinibus iter. [8] Ceterum figura cerarum talis est qualis et habitus domicilii. Nam et quadrata et rutunda spatia nec minus longa suam speciem velut formae quaedam favis praebent. Ideoque non semper eiusdem figurae reperiuntur favi. Sed hi qualescumque sunt, non omnes eximantur. nam priore messe, dum adhuc rura pastionibus abundant, quinta pars favorum, posteriore, cum iam metuitur hiemps, tertia relinquenda est. [9] Atque hic tamen modus non est in omnibus regionibus certus, quoniam pro multitudine florum et ubertate pabuli apibus consulendum est. Ac si cerae dependentes in longitudinem decurrunt, eo ferramento quod simile est cultro insecandi sunt favi, deinde subiectis duobus brachiis excipiendi atque ita promendi. Sin autem transuersi tectis cavearum inhaerent, tunc scalprato ferramento est opus, ut adversa fronte inpressi desecentur. [10] Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni et si qui tamen pullos continent, ut examini progenerando reserventur. Omnis deinde copia favorum conferenda est in eum locum in quo mel conficere voles, linendaque sunt diligenter foramina parietum et fenestrarum, ne quid sit apibus pervium, quae velut amissas opes suas pertinaciter vestigant et persecutae consumunt. Itaque ex iisdem rebus fumus etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare temptantis. [11] Castratae deinde alvi si quae transversos favos in aditu habebunt convertendae erunt, ut alterna vice posteriores partes vestibula fiant. Sic enim proxime cum castrabuntur, veteres potius favi quam novi eximentur, ceraeque renovabuntur, quae tanto deteriores sunt quanto vetustiores. Quod si forte alvaria circumstructa et immobilia fuerint, curae erit nobis ut semper modo a posteriore modo a priore parte castrentur. Idque fieri ante diei quintam horam debebit, deinde repeti vel post nonam vel postero mane. [12] Sed quotcumque favi sunt demessi, eodem die dum tepent conficere mel convenit. Saligneus qualus vel tenui vimine rarius contextus saccus, inversae metae similis, qualis est quo vinum liquatur, obscuro loco suspenditur. In eum deinde carptim congeruntur favi. Sed adhibenda cura est ut separentur eae partes cerarum quae vel pullos habent vel rubras sordes. Nam sunt mali saporis et suo suco mella corrumpunt. [13] Deinde ubi liquatum mel in subiectum alveum defluxit, transferetur in vasa fictilia, quae paucis diebus aperta sint dum musteus fructus defervescat, isque saepius ligula purgandus est. Mox deinde fragmina favorum, quae in sacco retractata remanserunt, exprimuntur. Atque id secundae notae mel defluit et ab diligentioribus seorsum reponitur, ne quod est primi saporis hoc adhibito fiat deterius.
XVI.
recensereCerae fructus quamvis aeris exigui non tamen omittendus est, cum sit eius usus ad multa necessarius. Expressae favorum reliquiae, posteaquam diligenter aqua dulci perlutae sunt, in vas aeneum coiciuntur, adiecta deinde aqua liquantur ignibus. Quod ubi factum est, cera per stramenta vel iuncos defusa colatur, atque iterum similiter de integro coquitur, et in quas quis volvit formas aqua prius adiecta defunditur; eamque concretam facile est eximere, quoniam qui subest umor non patitur formis inhaerere. [2] Sed iam consummata disputatione de villaticis pecudibus atque pastionibus, quae reliqua nobis rusticarum rerum pars superest, de cultu hortorum, Publi Silvine, deinceps ita ut et tibi et Gallioni nostro conplacuerat, in carmen conferemus.