De Psalmorum auctore (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 23 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Psalmorum auctore
(ed. Migne) XXXVI
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 37

AugHip.DePsAu 36 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De Psalmorum auctore

Erat David vir in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non vulgari voluptate, sed fideli voluntate dilexerit; eaque Deo suo, qui verus est Deus, mystica rei magnae figuratione servierit. Diversorum enim sonorum rationabilis moderatusque concentus, concordi varietate compactam bene ordinatae civitatis insinuat unitatem. Denique omnis fere prophetia ejus in Psalmis est: quos centum quinquaginta liber continet, quem Psalmorum vocamus: in quibus nonnulli volunt, eos solos factos esse a David, qui ejus nomine inscripti sunt: sunt etiam qui putant non ab eo factos, nisi qui praenotantur, Ipsius David; qui vero habent in titulis, Ipsi David, ab aliis factos, personae ipsius fuisse coaptatos. Quae opinio voce evangelica Salvatoris ipsius refutatur, ubi ait, quod ipse David in Spiritu Christum dixerit esse suum Dominum (Matth. XXII, 43): quoniam psalmus centesimus nonus sic incipit: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et certe idem psalmus non habet in titulo, Ipsius David; sed Ipsi David, sicut plurimi. Mihi autem credibilius videntur existimare, qui omnes illos centum quinquaginta Psalmos ejus operi tribuunt, eumque aliquos praenotasse etiam nominibus aliorum, aliquid quod ad rem pertineat figurantibus: caeteros autem nullius hominis nomen in titulis habere voluisse; sicut ei varietatis hujus dispositionem, quamvis latebrosam, non tamen inanem, Dominus inspiravit. Nec movere debet ad hoc non credendum, quod nonnullorum nomina Prophetarum, qui longe post David regis tempora fuerunt, quibusdam psalmis in eo libro leguntur inscripta, et quae ibi dicuntur, velut ab eis dici videntur. Neque enim non potuit propheticus Spiritus prophetanti regi David haec etiam futurorum Prophetarum nomina revelare, ut aliquid quod eorum personae conveniret, prophetice cantaretur: sicut rex Josias exorturus et regnaturus post annos amplius quam trecentos, cuidam prophetae, qui etiam facta ejus futura praedixit, cum suo nomine revelatus est.