Capitulum IX | Capitulum XI |
ILIud etiam imperiorum naturam examinanti in conſideratione cadit, tantúmne prínceps ditionis poſsideat, qua neceſsitate premente ſuis viribus ſe ſuſtinere poſsit: an ad alienas opes ſit ei perpetuò confugiendũ. Verùm vt hæc pars magis perſpicua fiat , eos ſuis viribus ſe tueri poſſe exiſtimo, qui aut multitudine hominum, aut pecuniæ vi, iuſtum exercitum colligere, atque in quos uis ſe armis impetum facturos prælium committere poteſt. Eis contra, ſemper aliena iudico inuocanda ſubſidia, quibus credita campo, ac producta in acie prodire non datur, ſed intra mœnia confugere, atque ea defendere coguntur. Primum illud iam expendimus, plura, quæ occurrent infra, dicturi: ſed ad hoc poſtremum nihil etiam adijci poteſt præter id, quòd adhortandi ſunt principes, vt ſuam ipſorum pręcipuam vrbem muniendam, atque firmandam ſtatuant, nulla reliqui agri, aut regionis habita ratione. Quicunque enim vrbem ſuam probè munitam habet, atque cum ijs, qui ſuo parent imperio, ita fe in cæterarum rerum (vt iam dictum eſt) adminiſtratione præſtiterit, nunquam niſi ſui maxima habita ratione quis adoriri tentabit. Semper enim homines ea auerſantur allumere tractanda, quæ pericula ſecũ & difficultates afferunt. Nec fanè vlla certa agendi ratio cerni poteſt, vbi quis alium, qui præmunitã vrbem poſſideat, quique apud multitudinem inuidía non laboret, aggrediundum putet.
Germaniæ ciuitates, maximè liberæ ſunt, agri parum admodum poſsidentes, & tamen vbi volunt imperatori parent: nec illum, nec alium quempiam, qui propius ſe circumſtet, timent: quoniam ita munitæ ſunt, vt nemo ſit, qui earum expugnationem, difficilem, tædijsque plenam fore non exiſtimet: foſſis, idoneisque muris cum ſint circumſeptę. Quod ſatis eſt etiam habent æneorum tormentorum, atque in annum totum in publicis cellis penarijs afferuant commeatum, & ad focum paratam materiam. Ad hæc, quo multitudinem ſine Reipub. diſpendio refectam teneant, ex publico habent, quo artificum opere in ijs rebus impendantur, quę illarum ciuitatum nerui ſint, & vita, quarumque induſtria multitudo ipſa alatur, ac ſuſtentetur. Rerum præterea bellicarum ſtudia ſummo habentur in honore: in quibus retinẽdis, multæ ſunt leges, multæ inſtitutæ rationes.
Proinde princeps, qui ciuitatem egregiè munitam habet, nec odij in ſe conciliandi materiam præſtat, non eſt quòd quis in eum impetum facere velit: & ſi quis eſſet, ignominia affecto difcedendum foret. Quæ enim in rerum natura, totoque hoc mũdo cõſtant humanæ res, tanta varietate, atque inconſtantia commutantur, vt vix fieri poſsit, vt aliquis ſuis copijs annum totum poſsit eum intercluſum habere.
Siquis excipiat, cum populus ſuós agros extra vrbem incendio abſumi videat, fracto animo patientiam abrumpet, longaque obſidione & rerum ſuarũ amore principis cogetur obliuiſci. Ego verò principem qui ſit vir potẽs, & animi magnitudine acer, omnes illas difficultates ſemper iudico eſſe ſuperaturũ, partim ſpem, quòd non forent diuturniora mala, eis, qui ſuo ſubijciuntur imperio, afferendo, partim ex hoſtium ſæuitia timorem incutiendo, tum quadam in agendo dexteritate, ab ijs, qui paulo plus videntur animi confidentiores, ſe tutiorem aſſerendo. Adhæc incẽdia & vaſtitates, ſub ipſo aduẽtu, obſidionisque initio, cum adhuc ardent animi, & ad defenſionem ſunt accenſi (vti belli ratio poſtulat) inferri ſolent: quo minus propterea principi erit dubitandum. Aliquot enim dies poſt quam ardor ille animi eſt reſtinctus, detrimenta ſunt illata, damna accepta, cum malis nulla ratione remedium afferri iam poteſt: ac tum maximè ſeſe cum principe coniungunt, vt quem (quòd ſua ipſius cauſa ædes incenſas, omnesque eorum fortunas euerſas intelligant) ſibi deuinctum exiſtimant. Ita enim fert hominum natura, vt bedeficijs vltro, citroque datis æquè hominibus, inter ſe deuinciantur homines, atque acceptis.
Quapropter rei natura diligenter perſpecta, minimi negotij fuerit principi ſuorum ciuium animos conſtantes, confirmatosque tum ante, tum poſt obſidionem retinere, commeatu modò, & reliquis quæ ad defenſionem ſpectare videntur, non intercludatur.
Capitulum IX | Capitulum XI |