Capitulum VII | Capitulum IX |
IAm verò cum duabus etiam rationibus è priuato quis ad principatum prouehatur, quæ non prorſus aut fortunæ, aut virtuti ſunt acceptæ ferendæ, haud illæ præteriri poſſe mihi videntur, & ſi de altera diffuſius differi poſſet, vbi de Rebuſpub, eſſet tractatio. Hæ autẽ ſunt cum aliquo ſcelerato convilio, & nefario ad imperium aſcenditur: vel cũ ciuis ſuorum ciuiũ fauore, patriæ principatum occupat. Atque de prima ratione differens, duplici ea exemplo, ne id iubeamus laboris, vt de dignitate, aut huius rei indignitate nobis ſit differendum, explicabitur: primo ex veteribus, ex recentioribus altero deſumpto. Imitari enim cupientibus (ſi rei necevsitas ad id adegerit) ea ſatis eſſe iudico.
Agathocles Siculus, non modò è priuata, ſed abiecta & infima fortuna in Syracuſarum regem euaſit. Is figulo patre natus, per omnes ſuæ fortunæ gradus ſemper flagitioſam vitam, ac fœdiſsima degit: Sua tamen ſcelera tanta cum animi & corporis virtute conſociauit, vt animum cum ad rei militaris diſciplinã appuliſſet, eò per eius gradus deuenit, vt Syracuſarum prętor fuerit creatus. In qua dignitate conſtitutus, cum iam in animum induxiſſet ſuum vt principatũ iniret, ac id, quod omnium conſenſu fuerit illi conceſſum, vt retinere nemini deuinctus, ſtatuiſſet, ſuo conſilio cũ Amilcare, qui tum in Sicilia cu copijs ſtipendia merebat communicato, populum, Senatumque Syracuſanum die quodam coegit tanquam aliqua, quæ è Republica eſſent, deliberaturus, ac ad nutum ad id conſtitutum iuſsit, à ſuis militibus omnes ſenatores, omnesque è populo ditiores ad vnum interfici: quibus trucidatis, principatum illius ciuitatis occupauit: ac ſine vlla ciuili controuerſia illum retinuit: Et licet à Carthaginenſibus bis fuerit bello fractus, ac demum obſidione incluſus, ciuitatem tamen ſuam non modò defenſam conſeruauit, ſed ſuarum copiarum parte ad eius propugnationem relicta, cum altera Africam eſt aggreſſus, ac breui temporis ſpatio, Syracuſas obſidione exemit, & ipſos Carthaginenſes in extremam adduxit rerum difficultatem: ſic vt pace facta, Africa eſſent contenti, Agathocli verò Siciliam relinquendam decernerent. Qui itaque huius viri rerum geſtarum rationes animo reputaret, nihil, aut parum in eis animaduerteret, quid fortunæ foret adſcribendum: quandoquidem, vti iam dictum eſt, non alienis auſpicijs, ſed militaris diſciplinæ gradibus, quos infinitis penè incommodis, ac periculis conſcenderat, ad principatum peruenit: euque poſtea incolumem vt conſeruaret, tot animoſa conſilia, totque rerum diſcrimina ſubire non recuſauit.
Cæterùm virtutis nomine haudquaquam cohoneſtandum videtur ſuis ciuibus mortem attuliſſe, amicorum proditorem egiſſe: nulla fide, nulla pietate, nulla religione teneri. Imperia hæ rationes parare quidem poſſunt, at gloriam non item. In adeundis enim periculis, atque ipſis exantlandis: ſi Agathoclis virtus ſpectaretur, ac eius animi in perferendis, rebus aduerſis ſuperandis magnitudo, non videtur cur inferior quouis ducum excellentiſsimorum haberi poſsit. Nihilominus eius animi effera ſæuitia, & inhumanitas, cum infinitis pené, ac fœdiſsimis eius flagitijs coniuncta, non patitur, vt inter viros virtute præſtantes celebretur. Quare fortunæ, aut virtuti acceptum ferri non poteſt quod ipſe ſine earum auſpicijs eſt conſequutus.
Aetate noſtra Alexandro. VI. Pont. Max. Oliuerottus Firmanus cum ſuperioribus annis ætate puer eſſet relictus, à materno patruo, cui Ioanni Fogliano nomen erat, educandus ſuſcipitur: ac ab ineunte adoleſcentia Paulo Vitellio in re militari inſtituendus traditur, vt illius diſciplina cumulatus, ad aliquem militiæ præſtantiorem gradum perueniret. Paulo deinde vita functo, auſpicijs Vitellocii eius fratris ſtipendia meruit, atque breuiſsimo temporis ſpatio, quòd ingenio ſolerti eſſet, & corpore & animo acer, inter primarios ſuæ militiæ, locum obtinuit. Verùm cum illiberalis & ſeruilis animi eſſe exiſtimaret, ſub alieno imperio ſtipendia facere, ſubijt eius animum ea cogitatio, vt ſubſidio non nullorum ciuium, quibus patriæ ſeruitus libertate charior eſſet, ac Vitelliorũ fauore Firmum vrbem occuparet, ac literas ad Ioannem Foglianum dedit, ſe complures annos alienum à patria fuiſſe: cupere & illum & patriam ſuam, atque etiam aliqua ex parte, quæ ſibi obtigiſſent patriæ bona obire, ac reuiſere. Cumque non alio conſilio labores ſuvcepiſſet, quam honoris cauſa adipiſcendi, vt ciues intelligerent à ſe nec tranſmiſſum, nec vllum tempus vacuum prætermiſſum: deſiderio teneri, eò honorifice centum ſuorum amicorum, ſeruorumque equitibus comitatum remeare: Rogare itaque, vt cum Firmanis agere ne grauaretur, quo illum honorate exciperent. Id enim nõ ſolùm ſibi, ſed & illi præcipuè, vt quifuerit alumnus, honori futurum.
Quamobrem Ioannes, nullum erga nepotem prætermiſit, quod illi deberet officium: ac à Firmanis ſummo cum honore eius opera exceptus, ad proprias ædes diuertit: vbi aliquot interiectis diebus, ijsque omnibus, quæ ad futurum facinus patrandum forent neceſſaria, diligenti cura ſtructis, lautiſsimum conuiuium inſtituit, ad quod loanne Foglianum, vnà cum ciuitatis primarijs omnibus inuitauit, ac epulandi cum iam finis eſſet, cæterisque omnibus, quæ in conuiuijs oblectamẽti cauſa adhiberi ſolent, lætitiæ irritamentis ſemotis, ſermones Oliuerottus aſtu quodam intulit graues de Alexandri Pont. Max. deque eius filij potentia, atque de eorum rebus geſtis: quos excipientibus Ioanne, & reliquis omnibus, aſſurgit ille ſtatim. hæc ſunt, inquit,de quibus in ſecretiore loco eſt diſſerendum: atque in cubiculum ſeſe recepit, quò Ioannes & reliqui omnes illum ſunt ſequuti. Necdũ confederant, cum ecce è cubiculi ſecretioribus locis proſilientes milites, qui Ioannem, & quotquotibi aderant trucidarunt. Poſt patratam cædem, equum Oliuerottus conſcendit, ac vrbem totam excurrit, ſupremumque magiſtratum in curia obſidione cinxit: ſic ut metu adactus eius imperia detrectare haud potuerit, ad eiuſque voluntatem rerũ ſtatum, cuius ipſe principem ſe conſtituit, ordinauit. Interfectis autem omnibus, qui aut læſi, aut offenſi ei nocere poſſent, nouis legibus ciuilibus, ac militaribus ſe munit: ſic, vt interiecto duntaxat anni ſpatio, quo principatum tenuit, non ſolùm ſecurus agebat in Firmana ciuitate, verùm omnibus, qui circunſtabant, populis factus eſt formidabilis. Eius autem expugnatio difficilis admodum fuiſſet æque ac Agathoclis, niſi in fraudem à Valẽtino ſiuiſſet ſe illici, cum Senogalliæ, vt dictũ eſt, Vrfinos cepit, & Vitellios: Vbi annum poſt patratum parricidium, & ipſe captus vnà cum Vitelloccio, quem ſuorum virtutum & ſcelerum præceptorẽ habuit, fracta gula interijt.
Poſſet quis in dubitationem venire, quî factũ ſit, Agathoclem & eius generis alios, poſt tot proditiones, & immania facta, ſecuram vitã degere in patria potuiſſe, ac ab exteris inimicis defenſos ſeſe ſeruaſſe, nec vnquam à ciuibus ſuis fuiſſe in eos conſpiratum: cum alij complures propter crudelitatem, nunquam potuerint, ne pacis quidem, ne dum belli tempore ancipiti rerum ſtatum tenere. Arbitror hoc vſu venire ex crudelitate, qua quis rectè vel perperã eſt vfus. Rectè eam adhibitam eſſe dici poſſet (ſi quod malum eſt, de eo quid boni pronuntiari daretur) cum quis neceſsitate adactus ſemel tantùm quo ſecurum ſe reddat crudelitatem exercet: nec amplius in poſterum in ea inſiſtendum ducit, ſed in ſubiectorum maiorem vtilitatem vt cũque fieri poſsit commutat. Quæ autem perperam adhiberi dicitur, ea eſt quæ initio, & ſi rara eſt, multiplicatur tamen temporis progreſſu citius quàm extinguatur. Qui priorem rationem ſeruandam iudicabit, is tum penes Deum, tum homines aliquid remedij, vti Agathocles, habere cõceditur: reliqui verò, vt ſeſe ſuſtineant, haudquaquam poſſunt. Quapropter in occupando principatu, illud animaduerſum occupati eſſe debet, vim omnem ſæuiendi ſemel tantummodo effundendam, ne perpetuo eò ſit recurrendum, & ipſa ab immanitate ceſſatio, homines ad ſecuritatem alliciat, & beneficiorum collatio in amicitiam adducat. Qui autem hoc vel timiditate, vel inconſultò faciundum refugit, in eam ſemper neceſsitatem incurrit, qua eductum gladium nunquam manu deponat: nec vllum in ijs, quos ſubiectos habet, populis fundamẽtum ſtabiliat: cum nec illi ex recentioribus iniurijs ſecuri eſſe poſsint. Quando quidem iniuriæ, ſimul omnes & ſemel ſunt effundendæ, quominus guſtatu perceptæ, minus etiam feriant. Beneficia verò ſenſim ſunt inſtillanda, quo melius ſenſu capiantur. Eam quum primis inſtitutionem vitæ apud ſuos princeps complectendam iudicet, qua nullus rerum fortuitus euentus, ſiue ad voluntatem fluat, ſiue aduerſetur de gradu deijciat fluctuantem. Nam ſi turbida tempora neceſsitatem in illum deriuent, ſæuiendi iam tempus aberit: benignè verò ſi quid fecerit, nihil prodeſt: id enim inuito animo feciſſe ducetur, vt nihil inde gratiæ ſit relaturus.
Capitulum VII | Capitulum IX |