De Principe | Capitulum I |
SYLVESTER TELIVS GENEROSISSIMO,
S. P. D.
VIDE quantum audaciæ mihi ſuppeditet ſingularis quædã ingenij tui, morumque facilitas humaniſsime Abrahame, qui cum ſemel, atque iterum obiter te uiderim, tamen non uerear hunc qualemcunque; laborem noſtrũ, rudem adhuc, uixque è prima ſcheda repurgatum, ad te mittere. Sed unde tibi (inquies) illius ſingularis ingenij mei, morumque facilitatis cognitio, cum uix me (ut fateris) uideris. Id paucis accipe, nam paucis expediam.
Nicolaus Liena Iuriſconſultus, patritius Lucenſis, quem poſt tuũ Geneua diſceſſum, ſua qua eſt humanitate, domeſticum conuictorem habui, multa narrare de te honoratè, ac candidè ſolebat: nec dubitabat uir ille, omnibus in rebus (ut noſti) integer, & grauis, te in omni ſermone, ſi quando incideret occaſio, humanum, liberalem, officioſum, acuerè Chriſtianum appellare. Hoc idem & Paulus Arnulfinus, uir bonus: nec non Nicolaus Gallus è Sardinia modeſtus, ac laudatus iuuenis, cunctisque Lucenſes, qui te nouerant, omnes uno ore affirmabant, ac teſtabantur. Ego autem ob ea, quæ de té prædicabantur à tam laudatis uiris, ita ad te amandum permouebar, ut quoad poſſem, & liceret, cogitatione ſaltem nunquam à te diſcederem, dolebamque nunquam antea mihi contigiſſe, ut prius tua familiaritate, & conſuetudine frui licuiſſet, quàm Geneua in Italiam dicederes. Itaque multa ab illis ſumma cum laude de te narrata, multa etiã in tuæ familiæ dignitatem dicta, memoriæ mandabam, fiebámque quotidie eorum recordatione tui ſtudioſior. Hinc igitur [xxx] i prima tui cognitio, hinc ingenij tui, morumque facilitatis grauiſsimum teſtimonium. Veni deinde Baſileam cum poſt annum, quo uehementer cœperam tui deſiderio teneri, & quem tantis laudibus efferunt (& quidem meritò) probi omnes, ac doctiſsimi quicque, Cælium tuum, & item noſtrum conueni, qui quidem ea, qua eſt in bonos omnes animi propenſione, & charitate, amiciſsimè me excepit, & quæ ad conſolandum Chriſtiana uiſa ſunt ei officia, ea omnia, & grauitate illa ſua, & & eloquentia, in me humaniſsimè præftitit. Grauiſsimis enim iniurijs fueramus eo tempore affecti ab ingratiſsimo, ſimul ac impuriſſimo quodam ſycophanta, quem ſpurium terra nuper tanquam putrem, ac peſtilentem cibum euomuit: capitalium rerum iudicium, inter facinoroſos aluit: poſtremis his temporibus, præſtantium uirorum ſacra quædam ſocietas, paſſa eſt euerſorem. Conſolatio igitur illius doctiſsimi uiri ita iucunda eo tempore mihi fuit, ut non modò omneis abſterſerit huius nocentiſſimi hominis (cuius nomini nunc, ut ad ſe redeat, parcimus) iniuriarum moleſtias, fed effecerit mollem etiam, & iucundam illarum perferendarum rationem. Verùm illud omnium primum cumulauit me amnibus lætitijs, quod non ſemel atque iterum, ſed quàm ſæpiſſime, quàm maximè de te, tuaque Chriſtiana pietate, ingenij amœnitate , morum ſuauitate, & integritate uitæ prædicantem audiui. Cuius præſtantiſsimi uiri teſtimoniũ, ita illum diuturni mei defiderij igni culum imo pectore fotum auxit, & excitauit, ut non potuerit his temporibus, hoc qualiſcunque laboris teſtimonio non erumpi. Perſpectiſsimum te itaque mihi uides humaniſsime Habrahame, idque ita, ut mihi tecum fuerit agēdum, non ut ſolet qui nouis amicitijs cupiat illigari, ſed qui ſanè in ueteri optimi cuiuſque neceſsitudine fuerit confirmatus: uoluique potius deſiderari uerecundiam meam, quæ natura ipſa mihi (ut ſciunt qui me norunt) tributa eſt, quàm meam à me diligentiam requiri, quòdeam minus contuliſſem ad coniunctionem amoris erga te mei. Adductus ſum itaque officio, fide, ueteri inter amicos conſuetudine, ut hoc (quicquid illud fit) laboris, ad hanc animi mei declarationem ſuſcipiendum putarim. Reliquum eſt igitur humaniſsime Abrahame, ut quem tui, & ſtudioſiſsimum, & amantiſsimum eſſe ſentis, eundem, & tua beneuolentia, & ſtudio, inter tuos retinere ac conſeruare uelis. Cæterùm non ſum neſcius, cuius criminis nomine ſuſpectum compluribus authorem hunc eſſe clamitent, & quam cauſam afferant, cur ab eius lectione fortaſſe iudicent hominum animos eſſe auertendos: uerùm illud in primis propoſitum eſſe debuerat, ut ubique illius ſummi principis gloriam prædicaremus, in unum illum ſpectaremus, finem ſtudiorum hunc nobis proponeremus. Conditi ſunt homines, ut Dei opera contemplantes, & admirantes, artificem ſummum ' omnium laudent, honorent, uenerentur, & pura mente colant. Quo poſito fundamento, nihil iam ſit, ex quo non aliquid ad nos utilitatis redire poſsit. Nec multum laborandum, ſiquid authorem hunc, autalios Martiales, Ouidios, Lucianos, & id generis homines profanos uidemus, aut pronuntiaſſe, aut quod minus uirum bonum decebat ſcripſiſſe, modò ueluti pratum omnigenis floribus refertum nacti, ſelectiſsimũ quenque eorum, apis induſtriæ in morem delibantes, puriſsimi mellis fauos, haud ueneni, ad honeſtum uſum fingere poſsimus. Fuit olim, & ad finem uſque mundi nunquam non erit, quin (grk), nihilominus luſtinum, Clementem, et alios complures ſcimus in eorum ſcriptis uerſatos, & ita exercitatos, ut huius generis vs άigerino's fuo ipſorum gladio, & doctrina iugularint, quod non feciſſent ſi a eorum lectione animum auertiſſent. Cognitio enim mali, non eſt malum, ſed appetitio, ipſaque actio. Occaſio (inquiunt) fuiſſet adempta & poſteris mentem inficiendi opinionum prauitate, et pijs uiris tantum in refellendis eorum erroribus laboris inſumendi: quaſi animi labes, aut à profanis auocatione, aut temporis diuturnitate, aut ullis niſi Dei Optimi Maximi manibus elui poſsit. Nunquam non erratanimus æger, dicebat Ennius: nec oculus conturbatus ad munus ſuũ exequendum eſt aptus, etiamſi clariſsima ſint mundi lumina. Malus enim, nũquam non malus, ut etiam quæ honeſtiſsima ſint, turpiſsima reddat, tantum abeſt, ut ex auocacatione à malo refingatur bonus. Adſit in exemplũ è profundis manibus iterum Simon (iam noſſet quid miſeriarum apud inferos ſentiant proditores) num putabimus eum propterea unquam poſſe conquieſcere, etiamſi filium Dei nunquam uideat, nec agnoſcat (uti re uera nec uidit, nec cognouit unquam ex animi pietate) quominus aliquem uirum bonum, per ſimulatione pietatis nefariè ſit proditurus.~ Fallitur planè qui hoc credat. Mala mens, malus animus etiamſi furca arceatur, uſque tamen recurrit, & ad ingenium redit.
Tollendus eſt itaque mẽtis error, & nihil non bonum, nihil non ſantum deprehendemus. Tolle auri ſacram famem, nunquam execrandarum rerum aurum dicetur cauſa. Oculo ením prauo (ut dictum eſt) uitiatoque, mala ſunt etiam quæ optima. Ex animinanque affectione non ex rei ſubiectæ natura prauum quid, aut rectum iudicari debet. Vale, & qua es animi ſynceritate, & in religione conſtanti fide, fruere. Bafileæ XIII.
De Principe | Capitulum I |