De Phillide et Flora

This is the stable version, checked on 11 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Phillide et Flora
saculo XII
editio: incognita
fons: incognitus

DE PHILLIDE ET FLORA


Anni parte florida, coelo puriore,
picto terrae gremio vario colore,
dum fugaret sidera nuncius Aurorae,
liquit sompnus oculos Phillidis et Florae.

Placuit virginibus ire spaciatum;
nam soporem rejicit pectus sauciatum
aequis ergo gressibus exeunt in pratum,
ut et locus faciat ludum esse gratum.

Eunt ambae virgines et ambae reginae,
Phillis coma libera, Flora compto crine,
non sunt formae virginum, sed formae divinae,
et respondet facies luci matutinae.

Nec stirpe nec facie nec ornatu viles,
et annos et animos habent juveniles;
sed sunt paros inpares, et pares hostiles,
nam huic placet clericus, illi placet miles.

Non est differentia corporis aut oris,
omnia similia sunt intus et foris;
sunt ejusdem habitus et ejusdem moris;
sola differentia modus est amoris.

Susurrabat modico ventus tempestivus,
locus erat gramine viridi festivus,
et in ipso gramine defluebat rivus,
vivus atque garrulo murmure lascivus,

Ut puellis noceat calor solis minus,
fuit juxta rivulum spaciosa pinus,
venustata foliis lato pandens sinus,
nec intrare poterat calor peregrinus.

Consedere virgines, herba sedem dedit;
Phillis prope rivulum, Flora longe sedit;
et dum sedit utraque, et in sese redit,
amor corda vulnerat et utramque laedit.

Amor est interius latens et occultus,
et corde certissimo elicit singultus;
pallor genus inficit, alternantur vultus,
sed in verecundia furor est sepultus.

Phillis in suspirio Floram deprehendit;
istam de consimili Flora reprehendit;
altera sic alteri mutuo rependit,
tandem morbum detegit et quid sit ostendit.

Ille sermo mutuus multum habet more,
et est quidem series tota de amore;
amor est in animis, amor est in ore;
tandem Phillis incipit, et arridet Florae:

" Miles," inquit, "inclite, mea cura, Paris
ubi modo militas? Ubi nunc moraris?
O vita militiae, vita singularis,
sola digna gaudiis Dionei laris!"

Dum puella militem recolit amicum,
Flora ridens oculos jacit in obliquum,
et in risu loquitur verbum inimicum,
"Amas et quem poteras dicere mendicum.

Sed quid Aristoteles facit mea cura
res creata pulchrior omni creatura,
quem beavit omnibus gratiis natura;
o sola felicia clericorum jura!"

Floram Phillis arguit de sermone duro,
et sermone loquitur Floram commoturo;
nam "Ecce virguncula,' inquit, "corde puro,
cujus pectus nobili servit Epicuro.

Surge," inquit, "misera de furore foedo;
solum esse clericum Epicurum credo;
nihil elegantiae clerico concedo,
cujus implent latera moles et pinguedo.

A castris cupidinis cor habet remotum,
qui sompnum desiderat, et cibum et potum;
o puella nobilis omnibus est notum,
quod est longo militis ab hoc voto votum.

Rebus militaribus miles est contentus
sompno, cibo, potui, non vivit intentus;
amor ille prohibet ne sit sompnolentus
potus, cibus militis, amor et juventus.

Quos amicos copulet nostros loro pari,
lex naturae prohibet illos copulari
meus novit ludere, tuus epulari;
meo semper proprium dare, tuo dari."

Haurit Flora sanguinem vultu verecundo,
et apparet pulchrior in risu secundo;
tandem in eloquio reserat facundo,
quae corde conceperat artibus fecundo.

Satis," inquit, "libere, Phillis, es locuta;
Multum es eloquio velox et acuta;
sed non efficaciter verum prosecuta,
dicis quod praevaleat lilio cicuta.

Dixisti de clerico quod indulget sibi,
servum, sompni nominas, et potus, et cibi
sic solet ab invido probitas describi;
ecce parum tolera, respondebo tibi.

Tot et tanta fateor sunt amici mei,
quae nunquam incogitat alienae rei;
vasa mellis, tritici, olei, Lyei,
aurum, gemmae, pocula famulantur ei.

In tam dulci copia vitae clericalis,
quod non potest aliquis voce pingi talis;
volat et duplicibus amor plaudit alis,
amor indeficiens, amor inmortalis.

Sentit tela Veneris et amoris ictus;
non est tamen clericus macer aut afflictus,
quippe nulla gaudii parte derelictus,
cui respondet animus domino non fictus.

Macer est et pallidus tuus praeelectus,
pauper et vix pallio sine pelle tectus,
non sunt artus validi, nec robustum pectus
nam cum causa deficit et deest effectus.

Turpis est pauperies imminens amanti;
quid praestare poterit miles postulanti?
Sed dat multa clericus et ex abundanti,
tanta, sunt divitiae redditusque tanti."

Florae Phillis objicit, "Multum es perita
in utroque studio vel utraque vita;
satis probabiliter et pulcre mentita,
sed hoc altercatio non quiescit ita.

Cum orbem laetificat hora lucis festae,
tum apparet clericus satis inhoneste,
in tonsura capitis et in atra veste,
portans testimonium voluntatis maestae.

Non est ullus adeo fatuus et caecus,
cui non appareat militare decus;
tuus est in otio, quasi brutum pecus;
meum tegit galea, meum portat equus.

Miles minis dissipat inimicas sedes,
et si forte proelium meus init pedes,
dum tenet quadrupedem suus Ganimedes,
me saepe commemorat inter ipsas caedes.

Redit fusis hostibus, et pugna confecta,
et me saepe respicit galea rejecta;
ex hiis et ex aliis ratione recta
est vita militiae mihi praeelecta."

Novit iram Phillidis et pectus anhelum,
et remittit multiplex ei Flora telum;
"Frustra," inquit, "loqueris, os ponens in caelum,
et per acum niteris trahere camelum.

Mel pro felle deseris et pro falso verum,
quod probas militiam inprobando clerum;
facit amor militem strenuum aut ferum?
Non, immo pauperies et defectus rerum.

Pulcra Phillis, utinam sapienter ames,
nec meis sententiis amplius reclames;
tuum domat militem et sitis et fames,
quibus mortis petitur et Inferni trames.

Militis calamitas multum est attrita;
sors illius dira est et in arcto sita;
cujus est in dubio penduloque vita,
ut habere valeat vitae requisita.

Non dicas obprobrium si cognoscas morem,
vestem nigram clerici, comam breviorem;
habet ista clericus ad summum hononem,
ut sese significet omnibus majorem.

Universa clerico constat esse prona,
et signum imperii portat in corona;
imperat militibus et largitur dona,
famulante major est imperans persona.

Otiosum clericum semper esse juras;
viles spernit opera fateor et dunas;
sed dum ejus animus evolat ad curas,
coeli vias dividit et rerum naturas.

Meus est in purpura, tuus in lorica;
tuus est in praelio, meus in lectica;
ubi gesta principum relegat antiqua,
scribit, quaerit, cogitat, totum de amica.

Quid Diana, valeat et amoris deus,
primum novit clericus et amicus meus;
factus est per clericum miles Cythareus,
illis et hiis modis est tuus sermo reus."

Liquit Flora pariter vocem et certamen,
et sibi cupidinis exigit examen;
Phillis primum obstrepit, adquiescit tamen,
et, probato judice, redeunt per gramen.

Totum in cupidine certamen est situm,
suum dicunt judicem verum et peritum,
qui et vitae noverit uniusque ritum,
et jam sese praeparant ut eant auditum,

Pari forma virgines et pari pudore;
pari voto militant, et pari colore;
Phillis vesto candida, Flora bicolore,
mulus vector Phillidis erat, equus Florae.

Mulus quidem Phillidis mulus erat unus,
quem creavit, aluit, domuit Neptunus,
quem post apri rabiem, post Adonis funus,
misit in solatium Cythereae munus.

Pulcrae matri Phillidis et probae reginae
illum tandem praebuit Venus Yberinae;
ei quod indulserat opere divine,
ecce Phillis possidet illum dato fine.

Congruebat nimium virginis personae,
pulcher fuit, habilis, et staturae bonae;
bonum morem docuit quem de regione
tam longinqua miserat Neneus Dyone.

Qui de superpositis vel de freno quaerunt,
quod totum argenteum dentes muli terunt,
sciant quod haec omnia talia fuerunt.

Non decore caruit illa Phillis hora,
sed multum apparuit dives et decora;
et non minus habuit utriusque Flora,
nam aeque praedivitis freno domat ora.

Equus fuit domitus Pegaseis loris,
multum pulchritudinis habet et valoris,
pictus artificio varii coloris;
nam mixtus nigredini candor est oloris.

Pulchre fuit habilis, aetatis primevae,
et respexit paululum munde non saeve;
cervix fuit ardua, sparsa coma leve,
auris parva, prominens pectus, caput breve.

Dorso pardo jacuit virgini cessurae
spina quae non senserat aliquid pressurae;
pede cavo, tibia recta, largo crure,
totus fuit sonipes studium naturae.

A quo supraposita congruebat sella,
ebur enim medium claudit auri cella;
et cum essent quatuor cellae capitella,
venustavit cingulum gemma tanquam stella.

Multa de praeteritis rebus et ignotis
erant mirabilibus ibi sculpta notis;
nuptiae Mercurii superis admotis,
faedus, matrimonium, plenitudo dotis.

Nullus ibi locus est vacuus aut planus;
erat plusquam capiat animus humanus;
solus illa sculpserat aurifex Vulcanus,
vix haec suas credidit condidisse manus.


Praetermisso clipeo Mulciber Achillis
fabricavit phaleras, et indulsit illis
ferraturam pedibus et frenum maxillis,
et habenas addidit de sponsae capillis.

Sellam texit purpura subinsuta bisso,
quam Minerva, reliquo studio dimisso,
de arante texerat et flore narcisso,
et per partes margine fimbria inciso.

Equitabant pariter duae domicellae,
vultus verecundi sunt, et genae tenellae;
sic erumpunt lilia, sic rosae novellae,
sic decurrunt pariter duae coeli stellae.

Ad amoris destinant ire paradisum,
dulcis ira commovet utriusque visum;
Phillis Florae, Phillidi Flora movet risum;
fert Phillis accipitrem manu, Flora nisum.

Parvo tractu temporis nemus est inventum,
ad ingressum nemoris murmurat fluentum;
ventus inde redolet myrrhis et pigmentum,
audiuntur tympana cytharaeque centum.

Quicquid potest hominis comprehendi mente,
totum ibi virgines audiunt repente;
vocum differentiae sunt illic inventae,
sonat diatessaron, sonat diapente.

Tympanum, psalterium, lyra, symphonia
sonat et mirabili plaudit harmonia;
sonant ibi phialae voce valde pia,
et buxus multiplici movet vitae via.

Sonant omnes volucrum linguae voce plena,
vox auditur merulae dulcis et amoena;
corydalus garrulus, turtur, philomena,
quae non cessat conqueri de transacta poena,

Instrumento musico vocibus canoris,
tum diversi specie contemplata floris,
tum odoris gratia redundante foris,
conjectatur teneri thalamus Amoris.

Virgines introeunt modico timore;
et eundo proprius crescunt in amore;
sonant quaeque volucrum proprio rumore,
accenduntur animi vario clamore.

Immortalis fieret ibi manens homo;
arbor ibi quaelihet suo gaudet pomo;
viae myrrha, cinnamo fragrant, et amomo;
conjectari poterat dominus ex domo.

Vident choros juvenum et domicellarum
singulorum corpora, corpora stellarum;
capiuntur subito corda puellarum
in tanto miraculo rerum novellarum.

Sistunt equos pariter et descendunt, pene
oblito propositi sono cantilenae;
sed auditur iterum cantus philomenae,
et statim virgineae recalescunt venae.

Circa silvae medium locus est occultus,
ubi viget maxime suus deo cultus;
fauni, nymphae, satyri, comitatus multus,
tympanizant, concinunt, ante dei vultus.

Portant thyma manibus et coronas florum;
Bacchus nymphas instruit et choros faunorum;
servant pedum ordines et instrumentorum,
sed Silenus titubat et salit in chorum.

Sompnes urget senior asino pervectus,
et in risus copiam solvit dei pectus;
clamat "Io," remanet sonus imperfectus,
viam vocis impedit vinum et senectus.

Inter haec aspicitur Cythareae natus,
vultus est sidereus, vertex est pennatus,
arcum leva possidet et sagittas latus,
satis potest conjici potens et elatus.

Sceptro puer nititur floribus perplexo,
stillat odor nectaris de capillo pexo;
tres assistunt Gratiae digito connexo,
et amoris calicem tenent genu flexo.

Appropinquant virgines et adorant tutae
deum venerabili cinctum juventute;
gl[ori]antur numinis in tanta virtute;
quas deus considerans praevenit salute.

Causam viae postulat; aperitur causa;
et laudatur utraque tantum pondus ausa;
ad utramque loquitur, modo parum pausa,
donec res judicio referetur clausa.

Deus erat, virgines norunt deum esse;
retractari singula non fuit necesse;
equos suos deserunt et quiescunt fessae,
Amor suis imperat, judicent expressae.

Amor habet judices, Amor habet jura;
sunt Amoris judices Usus et Natura;
istis tota data est curiae censura,
quoniam praeterita sciunt et futura.

Eunt et justitiae ventilant vigorem;
ventilant et retrahunt curiae rigorem;
secundum scientiam et secundum morem,
ad amorem clericum dicunt aptiorem.

Conprobavit curia ditionem juris;
et teneri voluit etiam futuris;
parum ergo praecavent rebus nocituris,
qui sequuntur militem et fatentur pluris.