De Perfectione Iustitiae hominis

This is the stable version, checked on 24 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Perfectione Iustitiae hominis
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

DE PERFECTIONE IUSTITIAE HOMINIS

SANCTIS FRATRIBUS ET COEPISCOPIS EUTROPIO ET PAULO AUGUSTINUS


Propositum Augustini.

1. 1. Caritas vestra, quae in vobistanta est et tam sancta, ut etiam iubenti servire delectet, petivit, ut definitionibus quae dicuntur Caelestii esse respondeam. Sic enim praenotata est eademchartula quam dedistis: Definitiones, ut dicitur, Caelestii. Quae praenotatio credo quod non illius, sed eorum sit, qui hoc attulerunt de Sicilia, ubi Caelestius non esse perhibetur, sed multi talia garrientes et, sicut ait Apostolus, ipsi errantes et alios in errorem mittentes 1. Ex illius tamen haec esse doctrina vel etiam quorumdam sociorum a eius et nos possumus arbitrari. Nam neque istae breves definitiones vel potius ratiocinationes ab illius abhorrent ingenio,quod in opere alio eius inspexi, cuius eum esse constat auctorem, et non frustra istos fratres qui haec attulerunt in Sicilia existimo audisse, quod ipse docuerit ista vel scripserit. Vellem autem, si possem, ita ottemperare vestrae fraternae benevolentiae, ut etiam ego tam breviter responderem. Sed nisi et illa commemorem quibus respondeo, quis poterit quemadmodum responderim iudicare? Conabor tamen, quantum valuero, adiuvantibus me apud Domini misericordiam etiam orationibus vestris, ut non ultra quam necesse est meus sermo procurrat.


Ratiocinatio prima.

2. 1. Ante omnia, inquit, interrogandus est qui negat hominem sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum: quod vitari potest an quod vitari non potest. Si quod vitari non potest, peccatum non est; si quod vitari potest, potest homo sine peccato esse, quod vitari potest. Nulla enim ratio vel iustitia patitur saltem dici peccatum, quod vitari nullo modo potest. Respondemus vitari posse peccatum, si natura vitiata sanetur gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 2. In tantum enim sana non est, in quantum id quod faciendum est aut caecitate non videt aut infirmitate non implet, dum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem 3, ut ea quae vult homo non faciat.


Ratiocinatio secunda.

2. 2. Iterum quaerendum est, inquit, peccatum voluntatis an necessitatis est. Si necessitatis est, peccatum non est; si voluntatis est, vitari potest. Respondemus quod supra et, ut sanemur,invocamus eum, cui dicitur in psalmo: De necessitatibus meis educ me 4.


Ratiocinatio tertia.

2. 3. Iterum, inquit, quaerendum est, quid est peccatum, naturale an accidens. Si naturale, peccatum non est; si autem accidens est, et recedere potest; et quod recedere potest, vitari potest; et quod vitari potest potest homo sine eo esse quod vitari potest. Respondetur naturale non esse peccatum, sed naturae, praesertim vitiatae - unde facti sumus natura filii irae 5 -, parum esse ad non peccandum voluntatis arbitrium, nisi adiuta sanetur gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 6.


Ratiocinatio quarta.

2. 4. Iterum, ait, quaerendum est, quid est peccatum: actus an res. Si res est, ut b auctorem habeat necesse est; et si auctorem habere dicitur, iam alter praeter Deum rei alicuius auctor induci videbitur; at si hoc dici impium est, et c confiteri necesse est peccatum omne actum esse, non rem. Si igitur actus est, immo quia vere actus est, vitari potest. Respondemus peccatum quidem actum dici et esse, non rem. Sed etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res, quoniam res pes ipse vel corpus vel homo est, qui pede vitiato claudicat nec tamen vitare potest claudicationem, nisi habuerit sanatum pedem. Quod etiam in interiore homine fieri potest, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 7. Ipsum sane vitium, quo claudicat homo, nec pes est nec corpus nec homo nec ipsa claudicatio, quae utique non est, quando non ambulat, cum tamen insit vitium, quo fit claudicatio, quando ambulat. Quaerat ergo, quod eidem vitio nomen imponat, utrum rem velit dicere an actum an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus exsistit. Sic et in homine interiore animus res est, rapina actus est, avaritia vitium est, id est, qualitas, secundum quam malus est animus, etiam quando nihil agit, unde avaritiae suae serviat, etiam quando audit: Non concupisces 8 seque vituperat et tamen avarus manet; sed per fidem renovatur, id est, sanatur, de die in diem 9 nec tamen nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 10.


Ratiocinatio quinta.

3. 5. Iterum, inquit, quaerendum est, utrumne debeat homo sine peccato esse. Procul dubio debet. Si debet, potest; si non potest, ergo nec debet. Et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo esse cum peccato; et iam peccatum non erit, si illud haberi e constiterit. Aut si hoc etiam dici absurdum est, confiteri necesse est debere hominem sine peccato esse et constat eum non aliud debere quam potest. Respondetur eadem similitudine, qua superius iam respondimus. Cum enim videmus claudum, qui sanari potest, recte utique dicimus: Debet esse homo iste sine claudicatione; et si debet, potest. Nec tamen cum vult, continuo potest, sed cum fuerit adhibita curatione sanatus et medicina adiuverit voluntatem. Hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet tamquam eius claudicationem, per eius gratiam qui venit non vocare iustos sed peccatores, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus 11.


Ratiocinatio sexta.

3. 6. Iterum, ait, quaerendum est, utrumne praeceptum sit homini sine peccato esse. Aut enim non potest et praeceptum non est aut, quia praeceptum est, potest. Nam cur praeciperetur, quod fieri omnino non posset? Respondetur consultissime homini praecipi, ut rectis passibus ambulet, ut cum se non posse perspexerit medicinam requirat, quae interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem gratia Dei est per Iesum Christum Dominum nostrum 12.


Ratiocinatio septima.

3. 7. Iterum, ait, quaerendum est, an velit hominem Deus sine peccato esse. Procul dubio vult et procul dubio potest. Quis enim tam demens f, ut vel dubitet fieri posse, quod Deum velle non dubitet g? Respondetur: si nollet Deus hominem sine peccato esse, non mitteret Filium suum sine peccato, qui sanaret homines a peccatis. Hoc fit in credentibus et proficientibus renovatione interioris hominis de die in diem 13, donec fiat perfecta iustitia tamquam sanitas plena.


Ratiocinatio octava.

3. 8. Item, ait, quaerendum est, quomodo vult Deus hominem esse, cum peccato an sine peccato. Procul dubio non vult esse cum peccato. Quanta haec impietatis blasphemia sit, cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod Deus non vult, et negetur posse esse sine peccato, quod Deus vult; quasi quem ad hoc Deus creaverit, ut posset esse quod nolit et non posset esse quod velit et ut contra suam magis quam ut secundum suam existeret voluntatem. Iam superius responsum est, sed addendum video, quod spe salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; quod enim videt quis, quid et sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam expectamus 14. Tunc ergo plena iustitia, quando plena sanitas; tunc plena sanitas, quando plena caritas - plenitudo enim legis caritas 15 - tunc autem plena caritas, quando videbimus eum sicuti est 16. Neque enim non erit quod addatur ad dilectionem, cum fides pervenerit ad visionem.


Ratiocinatio nona.

4. 9. Iterum quaerendum est, inquit, per quid efficitur homo cum peccato, per naturae necessitatem an per arbitrii libertatem. Si per naturae necessitatem, culpa caret; si per arbitrii libertatem, quaerendum est, a quo ipsam arbitrii libertatem acceperit. Procul dubio a Deo. Deus autem quod dedit, certe bonum est; negari enim non potest. Qua igitur ratione bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum est? Magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si homo per illud potest esse cum peccato et non potest esse sine peccato. Respondetur per arbitrii libertatem factum, ut esset homo cum peccato; sed iam poenalis vitiositas subsecuta ex libertate fecit necessitatem. Unde ad Deum fides clamat: De necessitatibus meis educ me 17. Sub quibus positi vel non possumus quod volumus intellegere vel quod intellexerimus volumus nec valemus implere. Nam et ipsa libertas credentibus a liberatore promittitur. Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 18. Victa enim vitio in quod cecidit voluntate caruit libertate natura. Hinc alia Scriptura dicit: A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est 19. Sicut ergo non est opus sanis medicus, sed male habentibus 20, ita non est opus liberis liberator sed servis, ut ei dicat gratulatio libertatis: Salvam fecisti de necessitatibus animam meam 21. Ipsa enim sanitas est vera libertas, quae non perisset, si bona permansisset voluntas. Quia vero peccavit voluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas et accipiatur tantalibertas, in qua sicut necesse est permaneat beate vivendi voluntas, ita ut sit etiam bene vivendi et numquam peccandi voluntaria felixque necessitas.


Ratiocinatio decima.

4. 10. Proinde, inquit, Deus bonum hominem fecit et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperavit. Quam impium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est nec ei praeceptum est, si negemus eum bonum posse esse, quod factus est et quod ei ut faceret imperatum est. Respondemus: Quia ergo non se ipse homo sed Deus bonum hominem fecit; Deus eum, non se ipse ut sit bonus reficit, dum volentem, credentem, invocantem liberat a malo, quod sibi ipse fecit. Hoc autem fit, dum gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 22, renovatur homo interior de die in diem 23, ut ad sempiternam non poenam sed vitam resurgat homo exterior novissimo die.


Ratiocinatio undecima.

5. 11. Iterum, ait, quaerendum est, quot modis constet omne peccatum. Duobus, nisi fallor: si aut illa fiant quae prohibentur aut illa non fiant quae iubentur. Tam certe omnia illa quae prohibita sunt vitari possunt quam quae praecepta sunt perfici. Nam frustra aut prohiberetur aut iuberetur, quod vel caveri vel impleri non posset. Et quomodo negabimus posse esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit eum tam omnia illa quae vetantur posse cavere, quam quae imperantur efficere? Respondetur multa esse in Scripturis sanctis divina praecepta, quae omnia commemorare nimis operosum est; sed Dominus, qui verbum consummans et brevians fecit super terram 24, in duobus praeceptis dixit Legem Prophetasque pendere, ut intellegeremus quidquid aliud divinitus praeceptum est in his duobus habere finem et ad haec duo esse referendum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua 25, et: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. In his, inquit, duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 26. Quidquid ergo Dei lege prohibemur et quidquid iubemur facere, ad hoc prohibemur et iubemur, ut duo ista compleamus. Et forte generalis prohibitio est: Non concupisces 27; et generalis iussio: Diliges 28. Unde breviter et apostolus Paulus quodam loco utrumque complexus est. Prohibitio est enim: Nolite conformari huic saeculo; iussio autem: Sed reformamini in novitate mentis vestrae 29. Illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad continentiam, hoc ad iustitiam; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate expoliamur et novitate induimur diligendo. Sed nec quisquam esse potest continens, nisi Deus det 30, et caritas Dei diffunditur in cordibus nostris non per nos ipsos, sed perSpiritum Sanctum qui datus est nobis 31. Hoc autem fit de die in diem in his qui volendo et credendo et invocando proficiunt et praeterita obliviscentes in ea quae ante sunt 32 extenduntur. Ad hoc enim lex ista praecipit, ut cum in his implendis homo defecerit non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus ac sic eum lex terendo ad Christum diligendum paedagogi perducat officio 33.


Ratiocinatio duodecima.

6. 12. Iterum quaerendum est, inquit, quomodo non potest homo esse sine peccato: voluntate an natura. Si natura, peccatum non est; si voluntate, perfacile potest voluntas voluntate mutari. Respondemus ammonentes esse cogitandum quanta sit ista praesumptio, qua dicitur non solum posse - quod quidem adiuvante Dei gratia negandum non est - sed etiam perfacile posse voluntatem voluntate mutari cum dicat Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis 34. Non enim ait: Haec invicem adversantur, ut quae potestis facere nolitis, sed ut non ea quae vultis faciatis. Cur ergo concupiscentia carnis - quae utique culpabilis atque vitiosa est nihilque est aliud quam desiderium peccati, quod idem Apostolus praecipit, ne regnet in nostro mortali corpore 35, ubi satis ostendit esse tamen in nostro mortali corpore, quod permittendum non sit ut regnet - cur ergo ista concupiscentia non mutata est ea voluntate, quam voluntatem satis evidenter expressit Apostolus dicens: Ut non ea quae vultis faciatis, si facile potest voluntas voluntate mutari? Nec sane isto modo naturam sive, animae sive corporis, quam Deus creavit et quae tota bona est, accusamus; sed eam dicimus propria voluntate vitiatam, sine Dei gratia non posse sanari.


Ratiocinatio decima tertia.

6. 13. Iterum, ait, quaerendum est, si non potest homo sine peccato esse, cuius culpa est: ipsiusne hominis an cuiuslibet alterius. Si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest? Respondemus ideo esse hominis culpam, quod non est sine peccato, quia sola hominis voluntate factum est, ut ad istam necessitatem veniret, quam sola hominis voluntas superare non possit.


Ratiocinatio decima quarta.

6. 14. Iterum, ait, quaerendum est: Si natura hominis bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manicheus audebit; quomodo igitur bona est, si malo ei non est carere possibile? Omne enim peccatum malum esse quis dubitet? Respondemus et naturam hominis bonam esse et eam malo carere posse. Nam ideo clamamus: Libera nos a malo 36, quod non perficitur, quamdiu corpus, quod corrumpitur, aggravat animam 37. Sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus vero peccati lex 38, quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat Spiritus caritatem quae plena et perfecta tunc erit, cum videbimus facie ad faciem 39.


Ratiocinatio decima quinta.

6. 15. Et hoc, inquit, dicendum est: Certe iustus Deus - negari enim non potest - imputat autem Deus homini omne peccatum. Et hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum est quidquid non imputabitur in peccatum. Et si est aliquod peccatum, quod vitari non possit, quomodo iustus Deus dicitur, si imputare cuiquam creditur, quod vitari non possit? Respondemus iam olim contra superbos esse clamatum: Beatus cui non imputabit Dominus peccatum 40. Non enim imputat his qui fideliter ei dicunt: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 41. Et iuste non imputat, quia iustum est quod ait: In qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis 42. Peccatum est autem, cum vel non est caritas quae esse debet vel minor est quam debet, sive hoc vitari voluntate possit sive non possit; quia si potest, praesens voluntas hoc facit, si autem non potest, praeterita voluntas hoc fecit; et tamen vitari potest, non quando voluntas superba laudatur, sed quando humilis adiuvatur.


Ratiocinatio decima sexta.

7. 16. Post haec ille qui ista conscripsit introducit personam suam quasi cum altero disputantem et facit se interrogari et quasi ab interrogante sibi dici: Das mihi hominem sine peccato? Et respondet: Do tibi qui esse possit. Et rursus ab interrogante dicitur ei: Quis est? Et respondet: Ipse tu. Quodsi dixeris, inquit, ego esse non possum, respondendum est: Cuius culpa est? Quodsi dixeris t: mea, dicendum est: Et quomodo tua est, si esse non potes? Iterum facit se interrogari et dici sibi: Tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato esse posse? Et respondet: Quod non sum sine peccato, cuius culpa est? Quodsi dixerit, inquit, tua est; respondendum est: Quomodo mea, si esse non possum? Nos respondemus nullum cum eis de his verbis esse debere conflictum, quia non est ausus dicere esse hominem sinepeccato, vel aliquem vel se ipsum, sed tantummodo esse posse respondit, quod neque nos negamus. Quando autem possit et per quem possit, hoc quaeritur. Si enim modo est, non omni animae fideli positae in corpore mortis huius orandum est et dicendum: Dimitte nobis debita nostra 43, cum iam in sancto baptismo universa fuerint dimissa praeterita. Quisquis autem membris fidelibus Christi hoc non esse orandum persuadere conatur, nihil aliud quam se ipsum christianum non esse profitetur. Porro si per se ipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus gratis mortuus est 44. Non autem gratis mortuus est Christus; non igitur potest homo esse sine peccato, etiamsi velit, nisi adiuvetur gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 45. Quod ut perficiatur, et nunc in proficientibus agitur et omni modo implebitur contentione mortis absumpta 46 et caritate quae credendo et sperando nutritur videndo et obtinendo perfecta.


In vita aeterna tantum homo erit sine peccato.

8. 17. Deinceps instituit divinis testimoniis agere quod intendit. Quod quale sit, diligentius advertamus. Testimonia, inquit, quibus probatur praeceptum esse homini ut absque peccato sit. Ad hoc respondemus: Non utrum praeceptum sit quaeritur, quod valde manifestum est; sed hoc ipsum, quod praeceptum esse constat, utrum in corpore mortis huius possit impleri 47, ubi caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem 48, ut non ea quae volumus faciamus. De quo corpore mortis huius non omnis liberatur qui finit hanc vitam, sed qui in hac vita susceperit gratiam et ne in vanum suscipiat bonis operibus egerit. Aliud est enim exire de hoc corpore, quod omnes homines dies vitae huius ultimus cogit; aliud est autem liberari de corpore mortis huius 49, quod sola Dei gratia per Iesum Christum Dominum nostrum 50 sanctis et fidelibus eius impertit. Post hanc autem vitam merces perficiens redditur, sed eis tantum, a quibus in hac vita eiusdem mercedis meritum comparatur. Non enim ad saturitatem iustitiae, cum hinc exierit, quisque perveniet, nisi ad eam cum hic est esuriendo et sitiendo cucurrerit; beati quippe qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 51.


Quae sit nostra iustitia nunc in peregrinatione.

8. 18. Quamdiu ergo peregrinantes a Domino per fidem ambulamus, non per speciem 52 - unde dictum est: Iustus ex fide vivit 53 - haec est nostra in ipsa peregrinatione iustitia, ut ad illam perfectionem plenitudinemque iustitiae, ubi in specie decoris eius iam plena et perfecta caritas erit, nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus castigando corpus nostrum et servituti subiciendo 54 et elemosynas in dandis beneficiis et dimittendis quae in nos sunt commissa peccatis hilariter et ex corde faciendo et orationibus indesinenter instando 55 et haec faciendo in doctrina sana 56, qua aedificatur fides recta, spes firma, caritas pura.Haecest nunc nostra iustitia, qua currimus esurientes et sitientes ad perfectionem plenitudinemque iustitiae, ut ea postea saturemur. Unde Dominus in Evangelio cum dixisset: Nolite facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis 57, ne istum nostrum cursum fine humanae gloriae metiremur, non est in expositione iustitiae ipsius exsecutus nisi tria ista: ieiunium, elemosynas, orationes; ieiunio scilicet universam corporis castigationem significans, elemosynis omnem benevolentiam et beneficientiam vel dandi vel ignoscendi et oratione insinuans omnes regulas sancti desiderio: ut quoniam in castigatione corporis frenatur concupiscentia, quae non frenari, sed omnino esse non debet nec erit in illa perfectione iustitiae, ubi nullum erit omnino peccatum, et saepe in usu rerum etiam concessarum atque licitarum exserit immoderationem suam: in ipsa vera beneficientia, qua iustus consulit proximo, quaedam fiunt quae obsint, cum prodesse putata sint, et aliquando per infirmitatem, vel cum minus sufficitur necessitatibus aliorum vel parum in eis proficit, quod benignitatis ac laboris impenditur, subrepit taedium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit Deus 58, subrepit autem tanto magis, quanto minus quisque, et tanto minus, quanto magis profecerit -


his atque huiusmodi consideratis, merito in oratione dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 59. Sitamen quod dicimus faciamus, ut vel ipsi etiam diligantur inimici vel, si quisquam adhuc in Christo parvulus hoc nondum facit, paenitenti tamen quod in eum quisque peccavit et veniam petenti ex intimo cordis ignoscat -, si vult ut eius orationem Pater caelestis exaudiat.


Non recte curritur, si quo currendum sit nesciatur.

8. 19. In qua oratione si contentiosi esse nolimus, satis nobis propositum speculum est ubi inspiciatur vita iustorum, qui ex fide vivunt 60 et perfecte currunt, quamvis sine peccato non sint. Unde dicunt: Dimitte nobis 61, quia nondum quo curritur pervenerunt. Hinc dicit Apostolus: Non quia iam acceperim aut iam perfectus sim. Fratres, ego me non arbitror adprehendisse; unum autem quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus 62; id est: Quotquot perfecte currimus hoc sapiamus, quod nondum perfecti sumus, ut illic perficiamur, quo perfecte adhuc currimus, ut cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est destruatur 63, id est, non iam ex parte sit, sed ex toto, quia fidei et spei iam res ipsa, non quae credatur et speretur, sed quae videatur teneaturque, succedet; caritas autem, quae in his tribus maior est 64, non auferatur, sed augeatur et impleatur contemplata quod credebat et quod sperabat indepta. In qua plenitudine caritatis praeceptum illud implebitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua 65. Nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentiae, quod vel continendo frenetur, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Non enim caro sine anima concupiscit, quamvis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter anima concupiscit. Tunc erit iustus sine ullo omnino peccato, quando nulla lex erit in membris eius repugnans legi mentis eius 66, sed prorsus toto corde, tota anima, tota mente diliget Deum, quod est primum summumque praeceptum 67. Cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio, quamvis eam in hac vita nemo habeat? Non enim recte curritur, si quo currendum est nesciatur. Quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur? Sic ergo curramus, ut comprehendamus. Omnes enim qui recte currunt, comprehendent, non sicut in agone theatrico omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam 68. Curramus credendo, sperando, desiderando; curramus corpus castigando et elemosynas in bonis dandis malisque ignoscendis hilariter et ex corde faciendo et currentium vires ut adiuventur orando et sic audiamus praecepta perfectionis, ne currere neglegamus ad plenitudinem caritatis.


Scripturae testimonia circa perfectionem hominis in terra.

9. 20. His praemissis ea testimonia quae posuit iste cui respondemus, tamquam nos ea protulerimus, diligenter audiamus. In Deuteronomio: Tu autem perfectus eris coram Domino Deo tuo 69; item illic: Et non erit inconsummatus in filiis Israel 70; item Salvator in Evangelio: Estote perfecti, quia Pater vester qui in caelis est perfectus est 71; item Apostolus ad Corinthios secunda: De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote 72; item ad Colossenses: Corripientes omnem hominem et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo 73; item ad Philippenses: Omnia facite sine murmuratione et haesitatione, ut sitis irreprehensibiles et simplices sicut filii Dei immaculati 74; item ad Ephesios: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius 75; item ad Colossenses: Et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensus eius in operibus malis, nunc autem reconciliati in corpore carnis eius per mortem eius, exhibete vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles 76; item ad Ephesios: Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi, ut sit sancta et immaculata 77; item ad Corinthios prima: Sobrii estote et iusti, et nolite peccare 78; item in epistula sancti Petri: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam, quasi filii oboedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae concupiscentiis af,sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis, quia scriptum est: Sancti eritis, quia ego sanctus sum 79. Unde et beatus David dicit: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam 80; et alibi: Et ero immaculatus cum eo 81; et alibi: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini 82; item apud Salomonem: Diligit Dominus sancta corda; accepti sunt autem illi omnes immaculati 83. Horum testimoniorum aliqua currentes exhortantur, ut perfecte currant, aliqua ipsum finem commemorant, quo currendo pertendant. Ingredi autem sine macula non absurde etiam ille dicitur, non qui iam perfectus est, sed qui ad ipsam perfectionem irreprehensibiliter currit, carens criminibus damnabilibus atque ipsa peccata venialia non neglegens mundare elemosynis. Ingressum quippe, hoc est, iter nostrum, quo tendimus ad perfectionem, munda mundat oratio; munda est autem oratio, ubi veraciter dicitur: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus 84, ut, dum non reprehenditur quod non imputatur, sine reprehensione, hoc est, sine macula noster ad perfectionem cursus habeatur, in qua perfectione, cum ad eam venerimus, iam non sit omnino quod ignoscendo mundetur.


Donum facilitatis.

10. 21. Deinde iste adhibet testimonia, quibus ostendat non esse gravia divina praecepta. Quis autem nesciat, cum praeceptum generale sit caritas - quia finis praecepti est caritas 85 et plenitudo legis est caritas 86 - grave non esse quod dirigendo fit, non timendo? Laborant autem in Dei praeceptis, qui ea timendo conantur implere; sed perfecta caritas foras mittit timorem 87 et facit praecepti sarcinam levem ag, non solum non prementem onere ponderum, verum etiam sublevantem vice pinnarum. Quae tamen caritas ut habeatur etiam tanta quanta in corpore mortis huius haberi potest, parum est nostrae voluntatis arbitrium, nisi adiuvet gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 88. Diffunditur quippe in cordibus nostris, quod saepe dicendum est, non per nos ipsos, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 89. Nec aliam ob causam Scriptura commemorat non esse gravia praecepta divina, nisi ut anima quae illa gravia sentit intellegat nondum se accepisse vires, quibus talia sint praecepta Domini qualia commendantur, levia scilicet atque suavia, et oret gemitu voluntatis, ut impetret donum facilitatis ah. Qui enim dicit: Fiat cor meum immaculatum, et: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas 90, et: Fiat voluntas tua sicut in caelo ita et in terra, et: Ne nos inferas in temptationem 91, et cetera huiusmodi, quae commemorare longum est, hoc utique orat, ut praecepta Dei faciat, quae ut fierent, nec iuberetur, si nihil ibi nostra voluntas ageret, nec oraretur, si sola sufficeret. Commendantur ergo non esse gravia, ut cui gravia sunt intellegat nondum se accepisse donum, quo gravia non sint, nec arbitretur ea se perficere, quando ita facit, ut gravia sint - hilarem enim datorem diligit Deus 92 - nec tamen, ea gravia sentit, desperando frangatur, sed ad quaerendum, petendum pulsandumque


cogatur 93.


Scriptura docet Dei praecepta gravia non esse.

10. 22. Audiamus ergo et in his testimoniis, quae deinde posuit, Deum sua praecepta non gravia commendantem. Quod Dei mandata, inquit, non modo impossibile non sint, verum ne gravia quidem. In Deuteronomio: "Et convertetur Dominus Deus tuus epulari in te super bonis, sicut epulatus est super patres tuos, si audieritis vocem Domini Dei vestri custodire et facere omnia mandata eius et iustitias et iudicia quae scripta sunt in libro legis huius: Si conversus fueris ad Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua. Quia mandatum hoc, quod ego mando tibi hodie, non est grave neque longe a te est. Non est in caelo, ut dicas: Quis ascendet in caelum et accipiet illud nobis et audientes faciemus? Non est trans mare, ut dicas: Quis transfretabit mare et accipiet illud nobis et audientes faciemus? iuxta te est enim verbum in ore tuo, in corde et in manibus tuis facere illud 94". Item Dominus in Evangelio: "Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; iugum enim meum suave est et onus meum leve est 95". Item in epistula sancti Ioannis: "Haec est caritas Dei, ut mandata eius observemus; et mandata eius gravia non sunt 96". His auditis legitimis et evangelicis et apostolicis testimoniis aedificemur ad gratiam, quam non intellegunt qui ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 97. Si enim non intellegunt illud ex Deuteronomio quemadmodum apostolus Paulus commemoraverit, ut corde credatur ad iustitiam, ore [autem] confessio fiat ad salutem 98, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus 99, isto certe Ioannis apostoli testimonio, quod ad istam sententiam ultimum posuit, ubi ait: Haec est caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt 100, debent utique commoneri caritati Dei non esse grave mandatum Dei, quae nonnisi per Spiritum Sanctum diffunditur in cordibus nostris 101, non per arbitrium humanae voluntatis, cui plus dando quam oportet ignorant iustitiam Dei: quae tamen caritas tunc perfecta erit, cum poenalis timor omnis abscesserit.


Testimonia Iob pro Caelestio.

11. 23. Post haec proposuit testimonia, quae contra eos dici solent, nec ea solvit, sed commemorando quasi contraria quaestiones artius illigavit. Ait enim: Testimonia Scripturarum, quae e diverso ponenda sunt his qui arbitrii libertatem vel non peccandi possibilitatem imperite existimant se Scripturarum auctoritate posse destruere. Obicere enim solent, inquit, quod sanctus Iob dixerit: "Quis mundus est a peccato? Nec infans, cuius est unius diei vita super terram 102". Deinde quasi respondet huic testimonio aliis testimoniis, quod ipse Iob dixerit: Iustus enim vir et sine querella factus sum in derisum 103, non intellegens posse dici hominem iustum, qui perfectioni iustitiae plurimum accessit, ita ut ei proximus fieret: quod multos etiam in hac vita potuisse, in qua ex fide vivitur, non negamus 104.


Alterum testimonium Iob.

11. 24. Hoc et illo testimonio confirmatur, quod iste consequenter adiunxit ab eodem Iob dictum: Ecce ego proximus sum iudicio meo, et scio quia iustus inveniar 105. Hoc enim est iudicium, de quo alibi dicitur: Et educet velut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum velut meridiem 106. Denique non dixit: "ibi sum", sed: Proximus sum. Quodsi iudicium suum illud intellegi voluit, non quo ipse iudicabit an, sed quo in fine iudicandus est, iusti in illo iudicio invenientur omnes qui non fallaciter dicunt: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 107. Per hanc enim dimissionem iusti invenientur et ao quod ea quae hic habebant peccata elemosynis deleverunt.Unde Dominus dicit: Date elemosynas an, et ecce omnia munda sunt vobis 108. Denique hoc dicetur iustis in regnum promissum ituris. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare 109, et cetera huius modi. Sed aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est, aliud esse sine querella, quod de multis iustis etiam in hac vita dici potuit, quoniam est quidam modus bonae vitae, de quo etiam in ista humana conversatione iusta querella esse non possit. Quis enim iuste queritur de homine, qui nemini male vult et quibus potest fideliter consulit nec contra cuiusquam iniurias tenet libidinem vindicandi, ut veraciter dicat: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 110? Et tamen eo ipso quod verum dicit: Dimitte, sicut et nos dimittimus, sine peccato se non esse declarat.


Oratio munda Iob.

11. 25. Inde est quod dicit: Nihil iniquum erat in manibus meis, sed oratio mea munda 111. Hinc enim erat munda oratio, quia veniam non iniuste petebat, qui veraciter dabat.


Iob non fuit sine peccatis.

11. 26. Et quod dicit de Domino: Multas enim contritiones meas fecit sine causa 112; non ait: "nullas fecit cum causa", sed: multas sine causa. Non enim propter multa peccata eius factae sunt ei multae contritiones, sed propter probationem patientiae 113. Nam propter peccata, sine quibus, ut alibi confitetur, non fuit, pauciora se pati debuisse iudicat.


Alia testimonia Iob.

11. 27. Item quod dicit: Vias enim eius custodivi et non declinavi a mandatis eius neque discedam 114, custodit vias Dei, qui non sic exorbitat, ut eas relinquat, sed in eis currendo proficit, etsi aliquando ut infirmus offendit aut titubat; proficit autem minuendo peccata, donec perveniat ubi sine peccato sit. Non enim aliter potest eo modo proficere nisi custodiendo vias eius. Declinat autem a mandatis Domini atque discedit apostata, non ille, qui, etiamsi habet peccatum, confligendi tamen cum eo perseverantiam non relinquit, donec eo perveniat, ubi nulla cum morte contentio remanebit 115. In isto ergo conflictu induimur ea iustitia, qua hic ex fide vivitur, et ea quodam modo loricamur 116. Assumimus quoque iudicium, quod etiam contra nos pro nobis facimus, quando peccata nostra accusando damnamus. Unde scriptum est: Iustus ipse sui accusator est in primordio sermonis 117. Hinc item dicit: Iustitia vestitus eram, et circumdedi mihi iudicium sicut chlamydem 118. Nam et ista vestis belli magis solet esse quam pacis, ubi adhuc expugnatur concupiscentia, non ubi erit plena sine aliquo prorsus hoste iustitia novissima inimica morte destructa.


Ultimum testimonium Iob.

11. 28. Quod autem iterum ait idem sanctus Iob: Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea 119, tunc nos in ista vita, in qua ex fide vivimus, non reprehendit cor nostrum, si eadem fides in qua corde creditur ad iustitiam 120, non neglegit reprehendere peccatum nostrum. Unde dicit Apostolus: Non enim quod volo facio bonum, sed quod odi malum hoc ago 121. Bonum est enim non concupiscere, et hoc bonum vult iustus, qui ex fide vivit 122; et tamen facit quod odit, quia concupiscit, quamvis post concupiscentias suas non eat 123: quod si fecerit, tunc vere ipse fecit ut cedat, ut consentiat, ut desiderio peccati oboediat. Tunc eum cor eius reprehendit, quia ipsum reprehendit ar, non illud peccatum eius, quod habitat in membris eius. Cum vero non sinit regnare peccatum in suo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec exhibet membra sua arma iniquitatis peccato 124; inest quidem peccatum in membris eius, sed non regnat, quia non oboeditur desideriis eius. Et ideo dum quod non vult agit, id est, non vult concupiscere et concupiscit, consentit legi, quia bona est 125. Hoc enim vult et ipse quod lex, quia vult ipse non concupiscere et lex dicit: Non concupisces 126. In hoc quoniam vult quod et lex vult, procul dubio consentit legi; concupiscittamen quia non est sine peccato; sed iam non ipse operatur illud, sed id quod in illo habitat peccatum 127. Ideo non eum reprehendit cor eius in omni vita eius, hoc est, in fide eius, quia iustus ex fide vivit 128, et ideo fides eius est vita eius. Scit enim quia non habitat in carne eius bonum, ubi habitat peccatum 129; sed non ei consentiendo vivit ex fide, qua invocat Deum, ut adiuvetur pugnans contra peccatum. Quod ut omnino ibi non sit, adiacet ei velle, sed perficere bonum non adiacet 130. Non facere bonum nonadiacet, sed perficere. Nam in eo quod non consentit, bonum facit; et in eo quod odit concupiscentiam suam, bonum facit; et in eo quod elemosynas facere non cessat, bonum facit; et in eo quod illi qui in eum peccat ignoscit, bonum facit; et in eo quod petit dimitti sibi debita sua et veraciter dicit quod dimittit etiam ipse debitoribus suis et orat, ne inferatur in temptationem, sed liberetur a malo, bonum facit. Ei tamen perficere bonum non adiacet, quod tunc erit, quando concupiscentia illa quae habitat in membris eius nulla erit. Non ergo eum reprehendit cor eius, quando reprehendit peccatum quod habitat in membris eius et non habet quam reprehendat infidelitatem eius. Ita nec in vita sua, id est, in fide sua a corde suo reprehenditur et sine peccato non esse convincitur. Quod et ipse Iob de se confitetur, ubi dicit: Nihil te latuit peccatorum meorum. Signasti iniquitates meas in saeculo et annotasti, si quid invitus transgressus sum 131. Testimonia ergo, quae posuit de verbis sancti viri Iob, nos, sicut potuimus, quemadmodum sint accipienda monstravimus, nec tamen ille solvit, quod eumdem Iob dixisse proposuit: Quis enim est mundus a peccato? Nec infans cuius est diei unius vita super terram 132.


Omnis homo mendax.

12. 29. Iterum proponere solent, inquit, "Omnis homo mendax 133". Neque hoc contra se ipsum a se ipso propositum solvit; sed commemorando alia velut contraria testimonia apud eos qui non intellegunt sanctam Scripturam divina eloquia in lite dimisit. Ait enim: Quibus respondendum est, quod in Numerorum libro scriptum est: "Homo verax 134"; et de sancto Iob legitur ita: "Erat vir habitans in regione Ausitide nomine Iob, verax, sine crimine, iustus, Dei cultor, abstinens se ab omni re mala 135". Miror quod ausus est ponere hoc testimonium, ubi dictum est: Abstinens se ab omni re mala, cum hoc ab omni peccato vellet intellegi, cum superius dixerit peccatum actum malum esse, non rem. Reminiscatur ergo quia, etiamsi actus sit, res potest dici. Abstinet se autem ab omni re mala qui peccato, sine quo non est, vel numquam omnino consentit vel, si aliquando premitur, non opprimitur; sicut luctator fortior, etsi aliquando tenetur, non ideo perdit quo superior invenitur. Legitur sane homo sine crimine, legitur sine querella,at non legitur sine peccato nisi Filius hominis, unus idemque Dei Filius unicus.


Error est credere hominem sine adiutorio gratiae Dei per solam propriam voluntatem posse esse veracem.

12. 30. Item, inquit, apud ipsum Iob: "Et miraculum tenuit veracis hominis 136"; item apud Salomonem de Sapientia: "Viri mendaces non erunt illius memores; viri autem veraces invenientur in illa 137"; item in Apocalypsi: "Et in ore ipsorum non est inventum mendacium; sine macula sunt 138". Ad haec et nos respondemus ammonentes, quomodo sit dicendus homo verax per Dei gratiam atque veritatem, qui per se ipsum sine dubio mendax est. Unde dictum est: Omnis homo mendax 139. Hoc et testimonium sonat de Sapientia, quod ipse posuit: Viri autem veraces invenientur in illa 140, qui procul dubio non in illa, sed in se ipsis invenientur esse mendaces, sicuti est: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 141. Cum diceret tenebrae, non addidit "in Domino", cum autem dixit lux, addidit utique in Domino, quia in se ipsis lux esse non possent, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 142. Illi vero in Apocalypsi propterea tales dicti sunt, quod non sit inventum in ore eorum mendacium 143, quia non dixerunt se non habere peccatum. Quod si dicerent, se ipsos deciperent et veritas in eis non esset 144; porro si veritas in eis non esset, inveniretur in eorum ore mendacium. Quodsi propter invidiam, cum essent sine peccato, dicerent se non esse sine peccato, hoc ipsum esset mendacium falsumque esset quod dictum est: Non est inventum in ore ipsorum mendacium. Ideo ergo sine macula sunt 145, quia sicut ipsi dimiserunt debitoribus suis, sic illis Deo dimittente mundati sunt. Ecce nos, ut valuimus, exposuimus quomodo accipienda essent testimonia, quae pro sua causa commemoravit. Ipse autem quomodo sit accipiendum quod scriptum est: Omnis homo mendax, omnino non solvit nec solvere poterit nisi correcto errore, quo credit hominem sine adiutorio gratiae Dei per solam propriam voluntatem posse esse veracem.


Aliud est facere bonum, aliud esse sine peccato.

13. 31. Sic aliam quae sequitur quaestionem proposuit nec solvit; immo vero auxit et difficiliorem reddidit proponendo adversum se prolatum testimonium: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum 146, et quasi contraria testimonia referendo, quibus ostenderet esse homines qui faciunt bonum. Quod quidem ostendit, sed aliud est non facere bonum, aliud non esse sine peccato, etiamsi homo faciat multa bona. Quapropter ea testimonia quae posuit non sunt contra illud quod dicitur non esse in hac vita hominem sine peccato. Ipse autem non ostendit quemadmodum dictum sit: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum 147. Ait enim, inquit, sanctus David: "Spera in Domino et fac bonitatem 148". Hoc praeceptum est, non factum. Quod praeceptum non utique faciebant, de quibus dictum est: Non est qui faciat bonum, non est usque adunum 149. Ait etiam dixisse sanctum Tobin: Noli timere, fili; pauperem vitam gerimus be, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bona 150. Verissime tunc erunt homini multa bona, cum recesserit ab omni peccato; tunc enim ei nulla erunt mala, ut non opus habeat dicere: Libera nos a malo 151. Quamvis et nunc omnis qui proficit recta intentione proficiens recedit ab omni peccato et tanto inde fit longinquior, quanto plenitudini iustitiae perfectionique propinquior, quia et ipsa concupiscentia, quod est peccatum habitans in carne nostra 152, etsi manet adhuc in membris mortalibus, minui tamen non desinit in proficientibus. Aliud est ergo recedere ab omni peccato, quod nunc in opere est, aliud recessisse ab omni peccato, quod in illa perfectione tunc erit. Sed tamen et qui iam recessit et qui adhuc recedit, non est negandus facere bonum. Quomodo ergo dictum est: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum 153, quod ille proposuit et non solutum reliquit, nisi quia populum quemdam psalmus ille culpat, in quo nec unus erat qui faceret bonum, dum volunt remanere, filii hominum et non esse filii Dei, cuius gratia homo fit bonus, ut faciat bonum? De illo enim bono dictum hic debemus accipere, quod ibi ait: Deus de caelo respexit super filios hominum, ut videat si est intellegens aut requirens Deum 154. Hoc ergo bonum, quod est requirere Deum, non erat qui faceret, non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum, quod praedestinatum est ad interitum. Super hos enim respexit Dei praescientia protulitque sententiam.


Nemo bonus nisi solus Deus.

14. 32. Item dicunt, inquit, illud quod Salvator ait: "Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus 155". Hanc item propositionem omnino non solvit, sed opposuit velut ex adverso alia testimonia, quibus probaret esse et hominem bonum. Dixit enim esse respondendum quod idem Dominus alibi ait: "Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona 156". Et iterum: "Qui solem suum oriri facit super bonos et malos 157". Et alibi scriptum est, inquit, "Bona bonis creata sunt ab initio 158"; et iterum: "Qui sunt boni, erunt habitatores terrae 159". Cui sic respondendum est, ut et illud intellegatur quomodo dictum sit: Nemo bonus nisi unus Deus 160. Sive quia omnia quae creata sunt, quamvis ea Deus fecerit bona valde 161, Creatori tamen comparata nec bona sunt, cui comparata nec sunt - altissime quippe et proprio modo quodamde se ipso dixit: Ego sum qui sum 162. Sic dictum est: Nemo bonus nisi unus Deus,quemadmodum de Ioanne dictum est: Non erat ille lumen 163, cum Dominus cum dicat esse lucernam 164 sicut discipulos, quibus dixit: Vos estis lumen mundi; nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio 165; sed in comparatione luminis illius, quod est lumen verum illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum 166, non erat ille lumen - sive quia ipsi etiam filii Dei comparati sibi ipsis quales in illa perfectione aeterna futuri sunt ita boni sunt, ut adhuc et mali sint. Quod de illis dicere non auderem - quis enim audeat dicere malos esse, quorum pater est Deus? - nisi ipse Dominus diceret: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se 167! Cum ait utique Pater vester, filios Dei iam esse monstravit, quos tamen adhuc malos esse non tacuit. Ille tamen non solvit, quomodo et isti boni sint et Nemo sit bonus nisi unus Deus. Unde est ille ammonitus, qui interrogaverat, quid boni faceret, ut illum quaereret, cuius gratia bonus esset, cui bonum esse hoc est ipsum esse, quia incommutabiliter bonus non potest omnino malus esse.


Caelestius testimonia biblica refert ut ostendat posse esse in homine castum cor.

15. 33. Item dicunt, inquit, "Quis gloriabitur castum se, habere cor? 168". Et ad hoc respondit multis testimoniis volens ostendere posse esse in homine castum cor nec tamen dicit quomodo accipiendum sit, quod proposuit contra se dici: Quis gloriabitur castum se habere cor? Ne Scriptura divina in hoc testimonio et in his per quae respondit sibi ipsa adversaria videatur. Nos autem huic respondentes dicimus ideo secutum esse: Quis gloriabitur castum se habere cor? quoniam praecessit: Cum rex iustus sederit in throno 169. Quantalibet enim iustitia sit praeditus homo, cogitare debet, ne aliquid in illo, quod ipse non videt, inveniatur esse culpandum, cum rex iustus sederit in throno, cuius cogitationem fugere delicta non possunt nec illa, de quibus dictum est: Delicta quis intellegit 170? Cum ergo rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato 171, nisi forte isti, qui volunt in sua iustitia, non in ipsius iudicis misericordia gloriari?


Quomodo cor mundetur.

15. 34. Tamen etiam illa vera sunt, qua respondendo subiecit, quod Salvator ait in Evangelio: Beati mundicordes bm, quoniam ipsi Deum videbunt 172, et quod David dicit: Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens manibus et mundus corde 173; et alibi: Benefac, Domine, bonis et rectis corde 174; item apud Salomonem: Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia 175; item illic: Averte te a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum 176; item in epistola Ioannis: Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum et quaecumque petierimusaccipiemus ab eo 177. Hoc enim agitur voluntate, credendo, sperando, dirigendo, corpus castigando, elemosynas faciendo, iniurias ignoscendo, instanter orando et proficiendi vires pregando veraciterque dicendo: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; et: Ne inferas nos in temptationem, sed libera nos a malo 178; hoc prorsus agitur, ut cor mundetur et peccatum omne tollatur et quod rex iustus, cum in throno sederit 179, occultum invenerit minusque mundatum eius misericordia remittatur, ut Deo videndo totum sanum mundumque reddatur. Iudicium enim sine misericordia, sed illi qui non facit misericordiam; superexsultat autem misericordia iudicio 180. Quod si non esset, quae spes esset? Quandoquidem cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato 181? Tunc ergo per eius misericordiam iusti plene perfecteque mandati fulgebunt in regno Patris sui sicut sol 182.


Quando erit Ecclesia sine macula et ruga?

15. 35. Tunc plene atque perfecte erit Ecclesia non habens maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi 183, quia tunc etiam erit vere gloriosa. Cum enim non tantum ait, ut exhiberet sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, sed addidit: gloriosam 184; satis significavit, quando erit sine macula et ruga aut aliquid eiusmodi: tunc utique, quando gloriosa. Non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, in tanta permixtione hominum pessimorum, in tantis opprobriis impiorum dicendum est eam esse gloriosam, quia reges ei serviunt, ubi est periculosior maiorque temptatio, sed tunc potius gloriosa erit, quando fiet quod idem ait Apostolus: Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria 185. Cum enim Dominus ipse secundum formam servi 186, per quam se Mediator coniunxit Ecclesiae, non fuerit glorificatus nisi resurrectionis gloria - unde dictum est: Spiritus autem non erat datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus 187 - quomodo dicenda est ante resurrectionem suam Ecclesia eius esse gloriosa? Mundat ergo eam nunc lavacro aquae in verbo 188 abluens peccata praeterita et pellens ab ea dominationem malorum angelorum, deinde perficiens eius sanitates facit eam occorrere in illam gloriosam sine macula et ruga; quos enim praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit 189. In hoc mysterio dictum arbitror: Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et eras et tertia consummor 190, id est, perficior; dixit enim hoc ex persona corporis sui, quod est Ecclesia, dies ponens pro distinctis ordinatisque temporibus, quod et in sua resurrectione significavit in triduo.


Differentia inter rectum corde et mundum corde.

15. 36. Puto autem interesse inter rectum corde et mundum corde. Nam et rectus corde in ea quae ante sunt extenditur, ea quae retro sunt obliviscens 191, ut recto cursu, id est recta fide atque intentione perveniat, ubi habitet mundus corde. Sicut illa singula reddenda sunt singulis, ubi dictum est: Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens manibus et mundus corde 192. - Innocens manibus ascendet et mundus corde stabit: illud in opere est, illud in fine - et illic magis intellegendum quod dictum est: Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia 193. Tunc enim erit vere bona substantia, id est, verae divitiae, cum transierit tota paupertas, id est, consummata fuerit omnis infirmitas. Nunc vero avertat se homo a delicto, cum proficiendo inde discedit et renovatur de die in diem 194 et dirigat manus in opere misericordiae et ab omni delicto mundet cor suum 195, misereatur, ut quod restat per veniam dimittatur. Hoc enim salubriter et sine vana inanique iactantia bene intellegitur in eo quod dixit sanctus Ioannes: Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum et quaecumque petierimus accipiemus ab eo 196. Hoc enim videtur isto loco ammonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa oratione et petitione reprehendat, hoc est ne forte cum coeperimus dicere: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus 197, compungamur non facere quod dicimus aut etiam non audeamus dicere quod non facimus et fiduciam petendi amittamus.


Quomodo Iob sine ullo peccato fuerit in terra, cum verum sit testimonium: Non est homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet.

16. 37. Item sibi opposuit testimonium Scripturarum, quod eis dici solet: Quia non est homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet 198, et quasi respondit aliis testimoniis, quia Dominus de sancto Iob ait: Numquid considerasti servum meum Iob? Non enim est ei similis quisquam in terris, homo sine querella, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo 199. Unde iam superius disseruimus. Nec tamen iste ostendit nobis quomodo et Iob, si haec verba ita intellegenda sunt, sine ullo peccato fuerit in terra et verum sit quod scriptum esse dixit: Non est homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet 200.


Aliud est esse sine peccato et aliud esse sine crimine.

17. 38. Item dicunt, inquit, "Quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 201", et huic testimonio quasi respondit ad nihil aliud, nisi ut Scripturae sanctae inter se litigare videantur, quarum concordiam nos debemus ostendere. Ait enim: Quibus respondendum est, quod de sancto Zacharia et Elisabeth Evangelista testatur dicens: "Erant autem Zacharias et Elisabeth uxor eius iusti ambo in conspectu Domini et incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella 202". Qui iusti ambo utique legerantinter ipsa mandata, quemadmodum sua peccata mundarent. Nam Zacharias, quod de omni sacerdote ex hominibus accepto in epistula ad Hebraeos dicitur, etiam pro suis peccatis utique hostias offerebat 203. Quomodo autem intellegendum sit quod dicitur sine querella, iam supra satis, quantum opinor, ostendimus. Et beatus, inquit, Apostolus ait: "Ut simus sanctiet immaculati in conspectu eius 204". Hoc agitur, ut hoc simus, si immaculati intellegendi sunt qui omnino sine peccato sunt; si autem immaculati sunt qui sunt sine crimine, etiam in hac vita fuisse atque esse negare non possumus, quia non ideo sine ullo peccato est aliquis, quoniam non habet maculam criminis. Unde et Apostolus cum ministros eligeret ordinandos, non ait: Si quis sine peccato (quod invenire non posset), sed ait: Si quis sine crimine 205, quod utique posset. Nec tamen iste ostendit, quemadmodum secundum suam causam debeamus accipere quod scriptum est: Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 206. Aperta quippe sententia est de superiore versu illustrius declarata. Ne intres, inquit, in iudicium cum servo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 207. Iudicium timet, quia misericordiam desiderati quae superexsultat iudicio 208. Hoc est enim: Ne intres in iudicium cum servo tuo: "Noli me iudicare secundum te, qui es sine peccato", quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens, quod de hac vita dictum sine difficili quaestione intellegitur. Et quod ait: Non iustificabitur, ad illam perfectionem iustitiae retulit, quae in hac vita non est.


Testimonia biblica inter se concordanda.

18. 39. Item dicunt, inquit, "Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est 209". Et huic evidentissimo testimonio quasi contrariis testimoniis respondere conatus est, quod idem sanctus Ioannes in eadem epistula dicat: Hoc autem dico, fratres, ut non peccetis. Omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit, quia semen ipsius in eo manet, et non potest peccare 210; item illic: Qui natus est ex Deo, non peccat, quia generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum 211. Item illic, inquit, ubi de Salvatore ait: "Quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret. Omnis qui in eo manet non peccat; omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum 212". Item illic: "Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Et omnis qui habet spem hanc in eum sanctificat se, sicuti et ipse sanctus est 213". Et tamen cum haec omnia testimonia vera sint, verum est et illud quod proposuit et non solvit quod si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 214. Ac per hoc secundum id, quod ex Deo nati sumus, in eo qui apparuit, ut peccata tolleret, id est, in Christo manemus et non peccamus (hoc est autem, quod homo interior renovatur de die in diem 215)secundum autem quod de homine illo nati sumus, per quem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit 216, sine peccato non sumus, quia sine illius infirmitate nondum sumus, donec illa renovatione, quae fit de die in diem 217, quoniam secundum ipsam ex Deo nati sumus, infirmitas tota sanetur, in qua ex primo homine nati sumus et in qua sine peccato non sumus. Cuius reliquiisin homine interiore manentibus, quamvis de die in diem minuantur in proficientibus, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 218. Quomodo enim verum est: Omnis qui peccat non vidit eum neque cognovit eum 219, cum secundum visionem et cognitionem quae erit in specie nemo eum in hac vita videat atque cognoscat? Secundum visionem autem et cognitionem quae est in fide multi sunt cm, qui peccent, certe ipsi apostatae, qui tamen in eum aliquando crediderunt, ut de nullo eorum dici possit: secundum visionem et cognitionem, quae adhuc in fide est, non vidit eum neque cognovit eum. Sed intellegendum arbitror, quia renovatio perficienda videt et cognoscit, infirmitas vero absumenda nec videt nec cognoscit eum, in cuius quantiscumque reliquiis interius constitutis si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 220. Cum ergo per gratiam renovationis filii Dei simus, tamen propter reliquias infirmitatis nondum apparuit quod erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 221. Tunc peccatum nullum erit, quia infirmitas nec interior nec exterior ulla remanebit. Et omnis qui habet hanc spem in eum, sanctificat se, sicut et ipse sanctus est 222; sanctificat enim se non per se ipsum, sed credendo in illum et invocando illum qui sanctificat sanctos suos. Cuius sanctificationis perfectio, quae nunc proficit et crescit de die in diem, omnes infirmitatis reliquias ablatura est.


Voluntas humana non implet quod agit nisi divinitus adiuvetur.

19. 40. Item dicunt, inquit, "Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 223". Quibus respondendum esse dicit, quod idem Apostolus alibi de quodam ait: "Quod vult faciat 224". Item, inquit, ad Philemonem de Onesimo: "Quem ego volueram apud me detinere, ut pro te mihi ministraret; sed sine consilio tuo nihil volui facere, ut non quasi ex necessitate bonum tuum esse, sed voluntarium 225". Item in Deuteronomio: "Vitam et mortem dedit ante faciem tuam, bonum et malum. Elige vitam, ut vivas 226". Item apud Salomonem: "Deus ab initio constituit hominem et reliquit eum in manu consilii sui. Adiecit ei mandata et praecepta: si voles praecepta, servabunt te et in posterum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod vis porrige manum tuam. Ante hominem bonum et malum, vita et mors, paupertas et honestas a Domino Deo sunt 227". Item apud Isaiam: "Et si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis; si autem nolueritisnec obaudieritis me, gladius vos comedet; os enim Domini locutum est haec 228". Hic vero, quantumlibet isti se obtegant, aperiuntur. Declarant enim se contra Dei gratiam vel misericordiam disputare, quam volumus impetrare cum dicimus: Fiat voluntas tua sicut in caelo ita et in terra 229, vel: Ne nos inferas in temptationem, sed libera nos a malo 230.Ut quid enim ista orando tanto gemitu petimus, si volentis hominis et currentis, non miserentis est Dei 231? Non quia hoc sine voluntate nostra agitur, sed quia voluntas non implet quod agit, nisi divinitus adiuvetur. Haec est fidei sanitas, quae nos facit orare: quaerere, ut inveniamus, petere, ut accipiamus, pulsare, ut aperiatur nobis 232. Contra istam qui disputat, contra se ipsum claudit ostium misericordiae Dei. Nolo plura dicere de re tanta, quia melius eam committo fidelium gemitibus quam sermonibus meis.


Misericordia Dei praevenit hominem.

19. 41. Videte tamen, obsecro, quale sit ideo volenti et currenti misericordiam Dei non esse necessariam, quae illum etiam praevenit, ut curreret, quia de quodam ait Apostolus: Quod vult faciat, ibi, ut arbitror, ubi sequitur et dicit: Non peccat, si nubat 233. Quasi pro magno habendum sit velle nubere, ubi de adiutorio divinae misericordiae operosius disputatur, aut vero etiam ibi prodest aliquid velle, nisi Deus providentia, qua gubernat omnia, marem feminamque coniungat. Aut quoniam ad Philemonem scripsit Apostolus: Ut non quasi ex necessitate bonum eius esset, sed voluntarium 234, quasi aliter sit voluntarium bonum, nisi cum Deus operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate 235; aut quia in Deuteronomio scriptum est: Vitam et mortem dedit ante faciem hominis, bonum et malum 236 et ammonuit ut eligeret vitam, quasi et ipsa ammonitio non de misericordia veniat, vel aliquid prodesset eligere vitam, nisi Deus eligendi caritatem inspiraret et electam habere praestaret, de quo dictum est: Quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius 237; aut quia dictum est: Si voles praecepta, servabunt te 238, quasi non debeat Deo agere gratias, quia praecepta voluit, qui desertus omni lumine veritatis haec velle non posset. Positis ante hominem igne et aqua, quo vult quidem porrigit manum, sed altior est qui vocat altius quam omnis humana cogitatio, quandoquidem initium corrigendi cor fides est, sicut scriptum est: Venis et pertransies ab initio fidei 239, et quisque ita eligit bonum, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei 240 et: Nemo potest ad me venire, ait princeps fidei, nisi Pater qui misit me traxerit eum 241. Quod de fide dictum esse qua in eum creditur postea satis evidenter explanat, ubi dicit: Verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes et quis traditurus esset eum. Et dicebat: Propterea dixi vobis, quianemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo 242.


Testimonium Isaiae.

19. 42. Magnum autem aliquid pro sua causa se invenisse arbitratus est apud Isaiam prophetam, quia Deus dixit: Si volueritis et audieritisi me, quae bona sunt terrae manducabitis,- si autem nolueritis et non audieritis me, gladius vos comedet; os enim Domini locutum est haec 243. Quasi non lex tota huiusmodi condicionibus plena sit aut ob aliud superbis praecepta ista data sint cu, nisi quia lex praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est 244. Unde subintravit ut abundaret delictum; et ubi abundavit delictum, superabundavit gratia 245: id est, ut acciperet homo praecepta superbe de suis viribus fidens, in quibus deficiens et factus etiam praevaricator liberatorem salvatoremque 246 requireret atque ita cum timor legis humilem factum tamquam paedagogus ad fidem gratiamque perduceret. Ita multiplicatis infirmitatibus postea acceleraverunt 247, quibus sanandis opportune Christus advenit. In cuius gratiam etiam iusti antiqui crediderunt eadem ipsa gratia eius adiuti, ut gaudentes eum praenoscerent et quidam etiam praenuntiarent esse venturum, vel in illo populo Israel, sicut Moyses et Iesus Nave et Samuel et David et ceteri tales, vel extra ipsum populum, sicut Iob, vel ante ipsum populum, sicut Abraham, sicut Noe et quicumque alii sunt, quos vel commemorat vel tacet Scriptura divina. Unus enim Deus et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus 248, sine cuius gratia nemo a condemnatione liberatur, sive quam traxit ex illo in quo omnes peccaverunt sive quam postea suis iniquitatibus addidit.


Non adiuvatur nisi qui et ipse aliquid agit.

20. 43. Quale est autem, quod iste posuit in extremo, si quis dixerit: Potest fieri ut homo vel in verbo non peccet? Respondendum est, inquit, si vult Deus, potest; vult enim Deus,ergo potest. Item ait: Si quis dixerit: Fieri potest ut homo non in cogitatione delinquat? Respondendum est: Si vult Deus, potest; vult enim Deus, ergo potest. Videte quemadmodum noluerit dicere: Si Deus adiuvet, potest, cui dicitur: Adiutor meus esto, ne derelinquas me 249, non utique ad corporalia bona capessenda et mala cavenda, sed ad gerendam perficiendamque iustitiam. Propter quod dicimus: Ne nos inferas in temptationem, sed libera nos a malo 250. Nec adiuvatur, nisi qui et ipse aliquid agit; adiuvatur autem, si invocat, si credit, si secundum propositum vocatus est, quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit 251. Currimus ergo, cum proficimus, dum sanitas nostra in proficientibus currit (sicut etiam cicatrix currere dicitur, quando bene vulnus diligenterque curatur) ut omni ex parte perfecti sine ulla simus omnino infirmitate peccati, quod non solum vult Deus, verum etiam ut impleatur facit atque adiuvat. Et hoc nobiscum agit gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 252 non solum praeceptis, sacramentis, exemplis, sed etiam Spiritu Sancto, per quem latenter diffunditur caritas in cordibus nostris 253, quae interpellat gemitibus inenarrabilibus 254, donec in nobis sanitas perficiatur et Deus, sicuti est, videndus in aeterna veritate monstretur 255.


Conclusiones.

21. 44. Quisquis ergo fuisse vel esse in hac vita aliquem hominem vel aliquos homines putat excepto uno mediatore Dei et hominum, quibus necessaria non fuerit remissio peccatorum, contrarius est divinae Scripturae, ubi Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 256, et necesse est ut impia contentione asserat esse posse homines, qui sine mediatore Christo liberante atque salvante sint liberi salvique peccato da, cum ille dixerit: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare iustos, sed peccatores 257. Quisquis autem dicit post acceptam remissionem peccatorum ita quemquam hominem iuste vixisse in hac carne vel vivere, ut nullum habeat omnino peccatum, contradicit apostolo Ioanni, qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est 258, non enim ait "habuimus", sed habemus. Quod si quisquam asserit de illo peccato dictum db, quod habitat in carne mortali nostra 259 secundum vitium quod peccantis primi hominis voluntate contractum est, cuius peccati desideriis ne oboediamus Paulus apostolus praecipit, non autem peccare 260, qui eidem peccato quamvis in carne habitanti ad nullum opus malum omnino consentit, vel facti vel dicti vel cogitati, quamvis ipsa concupiscentia moveatur, quae alio modo peccati nomen accepit, quod ei consentire peccare sit nobisque moveatur invitis: subtiliter quidem ista discernit, sed videat quid agatur de dominica oratione, ubi dicimus: Dimitte nobis debita nostra 261. Quod, nisi fallor, non opus esset dicere, si numquam vel in lapsu linguae vel in oblectanda cogitatione eiusdem peccati desideriis aliquantum consentiremus, sed tantummodo dicendum esset: Ne nos inferas in temptationem, sed libera nos a malo 262, nec Iacobus apostolus diceret: In multis offendimus omnes 263. Non enim offendit, nisi cui mala concupiscentia contra iustitiae rationem appetendo seu vitando faciendum vel dicendum vel cogitandum aliquid, quod non debuit, sive fallens sive praevalens persuadet. Postremo, si excepto illo Capite nostro, sui corporis salvatore, asseruntur vel fuisse in hac vita vel esse aliqui homines iusti sine aliquo peccato, sive numquam consentiendo desideriis eius sive quia pro nullo peccato habendum est, quod tantum est, ut hoc pietati non imputet Deus(quamvis aliter sit beatus sine peccato, aliter autem beatus cui non imputat Dominus peccatum 264) non nimis existimo reluctandum. Scio enim quibusdam esse visum, quorum de hac re sententiam non audeo reprehendere, quamquam nec defendere valeam de. Sed plane quisquis negat nos orare debere,ne intremus in temptationem (negat autem hoc qui contendit ad non peccandum gratiae Dei adiutorium non esse homini necessarium, sed sola lege accepta humanam sufficere voluntatem), ab auribus omnium removendum et ore omnium anathemandum esse non dubito.