Liber VIII
recensereDe astronomia
- [803]
Quae dum geruntur et deorum sacer senatus illos numerorum concinentium repugnantiumque admiratur anfractus, ipsamque feminam quatiam uenerabilis exeellentiae celsitudine reuerendam non cassum parentem superum ereditam recognoscit, multitudo etiam, quae iussa constiterat, sapientum praesertimque Pythagoras cum sectatoribus cunctis Platoque Timaei sui caligosa discriminans arcanis eam laudibus uenerantur, nupturamque uirginem saepius conspicabunda Pallas, quid super dotalis eruditione feminae comprobaret, exquirit, et ipsa nutum admirantis associans, Cyllenius autem nullius magis alumnae splendore ac luculentia, gloriatus huius se feminae euehit granditate. Sic Phoebo diutule aliam dotalium intromittere remorante, ne prioris propere admiratio laberetur, sacrum paululum fuit reuerendumque silentium.
- [804]
Silenus interea, ut Euan consecutus pone uietus atque acclinis astabat, seu marcore confectus aetatis siue anxia inter doctae uocis miracula intentione compressus, an alias poculis turgens tunc etiam nuptialis gratiae nomine prolectatus inundantis se temeti infusione proluerat, iamdudum laxatus in somnos, forte repente glandum stertens ranae sonitum desorbentis increpuit. Quo strepore et rapiduli sonitus raucitate concussi eodem se quamplures conuertere diui senisque proflantis somnum atque umentis crapulae exsudatione conspecta risus circumstantium eo maxime, quo claudebatur, excussus. Tunc, quoniam eredita iocos nuptialis licentia non uetare, famulitium Veneris uernaculaeque Bromiales tantos cachinnos concussis admodum tulere singultibus, ut quamplures alios conisos cohibere risum hoc maxime in petulantis proruptionis sonitum effusique cachinni libentiam prouocarint. Denique, ut semper impatiens atque inuerecundis procax ac proteruus assultibus, ad eum alacer Cupido atque hilarus accucurrit atque, ut depile rubellumque caluitium senex baculo acclinatus affixerat, palmae uerbere percrepantis apploso eoque sonitu reclamanti risum uelut etiam permissum paene omnibus suscitauit.
- [805] Tunc uix senex reclusis creperum uidens ocellis circumspicit ridentes ictuque suscitante stupidum dolens tuetur, frictuque palmulari madidata tergit ora. Tunc motus increpante baculum rapit Lyaeo, ac dum mouere gressum cupit auocante Lyde, tandem recepta luce superum uidet senatum. Percellitur repente silicerniumque nutans temptat ciere cursum. Tunc motibus negatis magis inuolutus astat, cessimque formidantis abeunt pedes tremore, titubansque moliensque haeret, redit, recurrit. Tunc uicta palpitansque turgens cadit senectus. Fit maior inde risus, nescit modum Voluptas, donec iubente Baccho Satyrus rapit iaeentem scapulisque dat supinum tumidumque hiatimembrem colloque complicatum utribus parem reportat. :[806]
Hac iocularis laetitiae alacritate feruente, Satura illa, quae meos semper curae habuit informare sensus, «ne tu» ait, «Felix, uel Capella uel quisquis es, non minus sensus quam nominis pecudalis, haius incongrui risus adiectione desipere uel dementire coepisti. Ain tandem? Non dispensas in Iouiali cachinnos te mouisse concilio uerendumque esse sub diuum Palladiaque censura assimulare quemquam uelut cerritulum garrientem?
- [807]
At quo etiam tempore Cupido uel Satyrus petulantis ausus procacitate dissiliunt? Nempe cum uirgo siderea pulchriorque dotalium in istam uenerabilem curiam ac deorum uentura conspectus. Apage sis nec postidhac nugales ausus lege hymeneia et culpae uelamine licentis obnuberis. Saltem Prieneiae ausculta nihilum grauate sententiae et, ni ὄνος λύρας, καιρὸν γνῶθι». Tam tristibus asperisque Saturae alioquin lepidulae uerberibus demulcatus, cum excusamentis admissi uelut proeacis inuoluor, tandem, quae puellarum intromittenda pararetur, inquiro. Ac sic illa, nondum stomacho senescente, quo in me uehebatur, exorsa:
- [808] «Astrigerae iam sedis iter cursumque polorum et sacra multiuagos qua tollunt sidera flexus dicere tempus adest. Video splendescene pulsu icta corusciferi subitum laquearia caeli. Illinc bis septem solitus seruare Triones pastor Hyperborea resplendet luce Bootes, hinc, qua deuexo tellus subducitur axe, ignoto Canopos sese infert fulgidus astro. Phoebeos pariter currus rapidosque meatus et toties uariae flammantia cornua lunae, quin etiam medios quos nectunt culmina circos obliqua, et rutilis qua se rapit orbita signis, cernere iam uideor: tu fingere ludicra perstas uiliaque astriloquae praefers commenta puellae?» :[809]
Talia adhuc canente Satura, uetitus ille ac durissime castigatus denuo me risus inuasit. «Euge» inquam, «Satura mea, an te poeetriam fecit cholera? Coepistine Permesiaci gurgitis sitire fontes? Iamne fulgores praeuides et uultus deorum? Vbi illud repente discessit, quod irrisoria semper lepidaque uersutia inter insana :[semper] deridebas uatum tumores, dicabulis cauillantibus saleque contenta nec minus :[poetarum] rhetorum cothurno inter lymphatica derelicto, et quod rabido feruebas cerebrosa motu, ac me Sileni somnum ridentem censorio clangore superciliosior increpabas? Ergone figmenta dimoueam, et nihil leporis iocique permixti taedium auscultantium recreabit? Paeligni de cetero iuuenis uersiculo resipisce, et ni tragicum corrugaris,
ride, si sapis, o puella, ride.» :[810] His me Saturaque mea alternanti diutule obiurgatione rixatis, aliam dotalium uirginum Delius intromissurus egreditur. Et ecce globus quidam lucis aetheriae et concaua perspicui ignis aggestio, ut apparebat intra se quandam uirginem claudens, miti uertigine sensim uolutus inlabitur. Quo candore luminis propinquantis plures irradiati refulsere diui, fatalesque maxime, quorum etiam habitus motusque et quicquid in his ignotum credebatur emicuit; tunc et ipsa extimi caeli contextio eiusdem lucis fulgoribus reuibrauit. Quo miraculo stupefacti aerii, terrestres marinique diui et si quos clausa telluris operiunt, Astraean Theminque, Uranien certe Libyssam apparuisse rati locum consessionis honoratissime praebuere.
- [811]
Et ecce subitum prosilit quaedam gemmata nec minus totis artubus decenter oculea; huic sidereus uertex uibrantesque crines; uerum alae cum pinnis hyalinis et uolitandi per mundum remigia crebrius aurata crispantur. Gestabat in manu cubitalem fulgentemque mensuram, in alia librum, in quo praemetata diuum itinera et cursus recursusque siderei cum ipsis polorum cardinibus praenotati ex metallis diuersicoloribus apparebant. Quae ubi in medium quampluribus sibi diis arridentibus uenit, ceteris pulchritudinem splendoremque eius admirantibus, ita coepit:
- [812]
«Multae admodum rationis nec eiusdem despicabilis temnendaeque contuitu me, si qua sunt industriae nostrae opera, conuenerat reticere. Nec enim uerecundae arbitror probitatis motus cursusque proprios ipsis edisserere, qui mouentur, docereque deos uelle quod faciunt; tum etiam, quod per immensa spatia saeculorum, ne profana loquacitate uulgarer, Aegyptiorum clausa adytis occulebar. Quippe per quadraginta, ferme annorum milia illic reuerenti obseruatione delitui; atque utina post diluuialis consternationis excursum Athenarumque urbem longa intercapedine restitutam nullae me in Graeciam teretes illecebrae nec lactantes crinitorum scopas palliolos non tegendam potius quam diuulgandam cognouissent! Numquam profecto itinera, stationes reditusque uestri in notitiam hominum ac mortalium curarum illuuiem peruenissent.
- [813]
Sed quoniam utcumque in Graiam notitiam errabunda perueni, sufficere oportuit, quicquid ab Eratosthene, Ptolemaeo, Hipparcho ceterisque uulgatum, ne me ultra loquendi necessitas ingrauaret. Tamen quia me alumnantis erudientisque Cyllenii reticere non permittit officium, nostrique studii secreta discludere sollertia quoque nubentis inuitat, apud uos, superi caelestesque, qui uestra recensebitis meacula, non tacebo.
- [814]
Mundus igitur ex quattuor elementis isdemque totis in sphaerae modum globatus terram in medio imoque defixam aeternis caeli raptibus circumcurrens circulari quadam ratione discriminat. Quamquam auscultare physicis in ipso astruendi limine non dedigner, qui subtilium corporum teneritudinem suis coactibus eircumductam in quasdam sectas uias et circulorum intercapedines non aestimant disparari, sed suis fluctibus adhaerentes naturas undiquesecus globoso ambitu orbibusque diffundi, quarum circa medium, quod dixere centron, aquae primum aerisque sequens, tertium ignis cyma commemorant, et tunc quinto quodam corporeae substantiae temperamento aetherios circumuolare fulgores, quo loco solis, lunae ac siderum signiferique orbis se obliquitas circumducit, quod κυκλοφορητικόν cyma :[gymnasia] retulerunt. Cuius naturae tranquillitas etiam illum extimum tenet ambitoremque cursum, qui ex eo, quod nullis sideribus oculatur, anastros perhibetur.
- [815]
Si igitur sui similis omnis circumagentium naturarum ambitus reperitur, nulli possunt aetherium tractum circuli uariare. Nos igitur circulos non ita dicemus, ut liquentis naturae discrimina corpulenta fingamus, sed ut ascensus descensusque ad nos errantium demonstremus. Neque enim uel axem polosque, quos in sphaera aenea, quae cricote dicitur, ad intellegentiae compendia affinxere mortales, ego robori mundanae rationis apponam, cum nihil solidius terra sit, quod eam ualeat sustinere; deinde cum poli uelut perforatae exterioris sphaerae cauernis emineant, et hiatus quidam cardinesque fingantur, quod utique subtilibus aetheriisque accidere non potuisse compertum.
- [816]
Sicubi igitur intellegentiae edissertandisque proposito uel axem uel polos uel circulos perhibebo, ideali quadam prudentia, non diuersitate caeli discreta, sed spatiorum rationibus depensetur. Sicque habeatur, cum euexum deuexumque mundum dixero, cum similis cunctis suis partibus sit sublimeturque uel lateat pro condicione horizontis positioneque terrarum.
- [817]
Hoc igitur praemonitio illud insinuo, quod quidam Romanorum non per omnia ignarus mei stellas ad stando, sidera a considendo, astra ab Astraeo dicta fuiss commemorat, fabulosique commentis Grai compleuere caelum, ego praecepta potius edisseram disciplinae, ac decem dici mundi circulos asseuero, quorum alii paralleli, ‹alii obliqui, alii per polos ducti. Et paralleli,› quos aequistantes latine possumus memorare, eosdem polos habent quos ipse mundus. Poloe enim sunt, qui a centro circuli linea usque in circumferentias ducta medietatis sectae mensuram aequa ratione discriminant.
- [818]
Verum ex parallelis primus est is, qui et semper apparens et contingens confinia finitoris numquam mersus assurgit, qui septentrionalis circulus perhibetur ex eo, quod cum ceteris, quae promentur, etiam geminae sidera Septentionis includit.
- [819]
Secundus autem ex parallelis ma‹ximo pro›ximus solstitialis est, ad quem sol aestiuus accedens solstitii fine repulsus abscedit.
- [820]
Tertius aequinoctialis medius maximusque cunctorum, per quem sol secundo, uel cum in aestiuam flagrantiam surgit, uel cum in hiberna descendit, quadam mundi medietate peruectus mensuram noctis lucis aequalitate compensat.
- [821]
Huic propinquus brumalis, in quem hiemali fine perueniens in aquilonem denuo repulsus assurgit.
- [822]
Quintus autem idemque ultimus australis quique antarcticus perhibetur. Hic mersus ac uix altiore circuli extremitate horizontis defixa contingens, tanti tamen spatii, quanti septentrionalis circulus, ratione monstratur, cui etiam inuenitur oppositus.
- [823]
Consequens reor coluros demonstrare, quorum pars desuper quaedam, alia in imo uersatur occulta, de quibus non nescio scriptorum uariare definita. Nam alii a septentrionali cardine in meridianum duci circulum perhibent, exindeque sub terras meantem denuo in arcticum apicem sublimari; alii uero contra a cardine meridiano inchoamenta circuli perhibentes, eundem per arcticum uerticem, unde ortus, denuo retulerunt, qui quidem alium ab ortu circulum decusantes in quattuor quadras mundi ambitum discreuerunt.
- [824]
Verum ego, quod Hipparchus meus scriptorum ‹:[...]› ueritate complexus, hos dico a signis zodiaci cycli uenientes et tam inter se secundo coniunctos, quam omnes parallelos angulis aequalibus persecantes in cardines peruenire. Nam unus ab Arietis octaua parte natus ambito mundo per polorum uertices ad eandem recurrit; alius simili complexu mundum a Cancro exortus includit, quod planius postmodum faciemus.
- [825]
Verum nunc obliqui sunt edicendi, quorum signifer duodecim discriminibus interstinctus ex parallelis duo solstitialem brumalemque contingens, aequinoctialem medium secat secundo, nec ad pares angulos aut findit aut finditur. Qui soli lunaeque iter praebet cum quinque sideribus.
- [826]
Galaxias uero :[lacteus] obliquorum multo maiore ambitu porrectus etiam uiribus approbatur; nam confinio septentrionalis circuli natus in finitorem antarcticae regionis acclinans, paene totum uidetur permeare caelum. Quem quidem mihi desipere uidentur qui circulum negauerunt. Superest iam unus e circulis, quem quidem, quoniam locis momentisque omnibus uariatur, dubito quid appellem. Hic tamen nobis ima supernaque discriminans atque undique in superficiem telluris lineae flexu ambientis incumbens horizon uel finitor uel finiens perhibetur.
- [827]
Sed quoniam expositi circuli breuiter claruerunt, nunc eorum spatia, unde primo conceperim, perhibebo. Ac prius ad septentrionalis circuli redeam granditatem, in quo more geometrico duo primo signa composui ad circulum perducendum, id est unum quod centron, aliud quod peripherian demonstraret. Itaque in ipso mundi cardine posui clarius sidur, atque ab eo ad Draconis caput, quod iam notaueram usque ad finitoris circulum peruenire, lineam duxi, quam postea manente centro mente circumagens circulum designaui, atque ab omni parte spatium aequale complexa per haec sidera peripheria circumducta peruenit: a capite Draconis et dextro pede eius, qui appellatur Engonasis, ad medium Cephei pectus, tunc ad pedes priores maioris Ursae, inde rursus ad Draconis caput.
- [828]
Huic circulo confinis solstitialis, quem itidem lineari dimensione a cardine mundi iil octauam Cancri partem ducta, quo Sol accesserat solstitio, reperimus. Eundem circulum ambitu potiore per haec tamen signa curuaui: incipitab octaua parte Cancri, cuius omne corpus in longitudinem secat, ad Leonis pectus ac uentrem; inde ad Ophiuchi umeros, deinde ad caput Cycni, deinde ad ungulas Equi ac protinus ad dextram Andromedae manum, deinde ad sinistrum Persei crus eiusdemque sinistrum umerum, inde ad utraque Heniochi genua et proxime ad Geminorum capita, a quibus rursus ad octauam Cancri ipsius partem.
- [829]
Aequinoctialis demum circulus bis admensus a poli termino circumactus tam in Arietem quam in Libram linea permeante per haec signa circulum cludit: ab octaua parte Arietis per totum corpus eiusdem ad reductum Tauri pedem, inde ad mediam Orionis aluum, deinde per editas curuationes Hydri Crateraque et Coruum ad octauam Librae partem inter duas lucidas signi illius stellas; inde ad utraque Ophiuchi genua ac tunc per Aquilam ad Pegasi caput, a quo rursus ad octauam Arietis partem.
- [830]
Brumalem uero ciruculum similiter signo in octaua Capricorni parte defixo per haec meare comperimus: ab octaua parte Capricorni per totum copus eius ad pedes Aquarii, inde ad Ceti ultimam caudam ac dehinc ad Leporem prioresque Caniculae pedes, inde per Argo tergusque Centauri Ad Scorpionis aculeum, deinde per Sagittae ultimam partem ad octauam Capricorni partem circulus reuoctur.
- [831]
Vltimus ex parallelis, qui uocatur antarticus, tantundem spatii quantum septentrionalis includit. Quem quidem meantem, quibus sideribus oculetur, ego poteram meorare; neque enim mihi ulla caelestis globi portio habetur incognita. Sed quoniam per ignota superioris partis uisibus hominumque distenditur, dicere praetermitto, ne incomperta falsitatem admiscere uideatur assertio.
- [832]
Melius coluros demonstramus, licet ipsi quoque aliquid curuationis abdentes non se totos uisibus repraesentent. Tamen, qua coniectura non errat, poterunt demonstrari. Atque ita eorum primus, qui ab aequinoctiali parte sumit auspicium, ab octaua Arietis parte contingens ultimum Deltotou angulum, ac mox summum contingens Persei caput dextrumque eius bracchium, proxime manum secans per septentrionalem circulum ad cardinem peruenit mundi; a quo per caudam Draconis ad sinistrum Arctophylacos proximeque ad Bootis stellam ductus dextrum.Uirginis pedem sinistrumque contingit, in quo octaua pars Librae est; unde ad dextram manum Centauri, qua Pantheram tenet, diuisus haud procul ab eo loco, quo sinistram Centauri ungulam tetigit, in regionem inconspicuae nobis partir obruitur; unde emersus infra Cetum per corpus eius auersique ceruicem ad caput atque inde ad octauam partem Arietis redit.
- [833]
Alter autem colurus, qui etiam tropicos dicitur, ab octaua parte Cancri consurgit ad sinistrum ex prioribus Ursae pedem per ipsum pectus eius ceruicemque; inde ad cardinem peruenit mundi atque iride per clunes minoris Ursae et inde per Draconem ac sinistram alam Cycni ceruicemque perductus ultimum Sagittae spiculum et proxime rostrum Aquilae contingit, a qua ad octauam partem Capricorni descendit; inde haud procul mersus in regionem inconspicuam infra Argo reconsurgit, cuius et gubernaculum et rectam puppim secans ad octauam Cancri partem redit.
- [834]
Duos iam superesse circulos dubium non habetur, quos quidem obliquos dici superius memoraui. Quorum unus signifer non ut ceteri, quos linealiter feci, sed latissimus omnium comprobatur; quem cum in XII spatia discernerem, singulis XXX partes non nescia rationis adscripsi. Verum eius latitudinem circuii tetendi in duodecim portiones, ut tantundem spatii habeat latitudo, quantum longitudini duodecim partes attribuunt. Quod cur factum sit, facile est loco eo, quo de sole loqui coepero, demonstrare, qui per mediani circuli eiusdem lineam solus fertur.
- [835]
Cuius circuli ambitum per duodecim signa admodum clara circumagi dubium non habetur. Iam galaxias non magis ratione quam oculis approbatur; cuius ultra regulam et plerumque deficiens latitudo a Cassiepeae astro ‹:[...]› in Scorpionis aculeum latitudine compensatur.
- [836]
Superest circulus solus finitor, qui ex eo, quod semper surgentis demeantisque mundi diuersitatibus uarietur, certum astrorum ordinem non poterit retinere.
- [837]
Iam nunc inter circulos uniuersos quid interstitii :[uel spatii] intercapedo naturalis immiserit, aequum explicare. Nam inter septentrionalem circulum, quem in spatia orto resecaui, et inter solstitialem interpatet tantundem, quantum interest inter VIII et VI. Nam idem interiectus spatiis similibus continetur, in quo fit, ut circulus maior sit ab eodem interiectu pari spatio et eiusdem tertia, portione. Alia intercapedo inter solstitialem aequinoctialemque circulos minor est a superiore interiectu, quantum quattuor numeri a sex. Ab aequinoctiali ad brumalem similis; a brumali autem ad austrinum talis, qualis illa, quae inter septentrionalem solstitialemque circulos interiecta; circulusque ipse austrinus tantum habet ad cardinem suum, quantum septentrionalis ostendit.
- [838]
Peracta iam spatiorum circulorumque breuiter ratione, sidera quae appellantur inerrantia percurramus. Dubium enim non est XXXV signis omne splendescere caelum, nisi forte uelit quis, quae eorum gestamina, sociare, licet animalium uocabulis censeantur, ut Capram, quae Heniocho superposita, aut Haedos, qui eius umeris sustinentur, uel Serpentem, quem Ophiuchus tenet, aut Pantheram, quem Centaurus gestat, quae sidera uelut partes habendae sunt potiorum. Haec igitur quinque et triginta signiferi interiacentis ambitu discernuntur; nam glia sunt aquilonia, alia austrina. A regione quippe zodiaci quae Septentriones uersus depicta sunt, aquilonia perhibentur, inferius autem numerantur austrina. Aquilonis igitur habent partem utraque Septentrio, Draco, qui inter utramque flexuosus inlabitur, Arcturus, quem alii Bootem appellant, Corona Ariadnes Nixusque, quem alii Engonasin dicunt, Lyra, Cycnus, Cepheus, Cassiepeia, Perseus, Deltoton, Heniochus, Andromeda, Pegasus, Ophiuchus, Delphinus, Aquila, Sagitta. Austrina autem haec sunt: Hydrus, Crater, Coruus, Procyon, Orion, Canicula, Lepus, Eridanus, qui ab Orionis pede defluit, Cetus, Centaurus, nauis Argo, Piscis austrinus, Caelulum, Ara. Nam et Aquam, quae ex cratere Aquarii fluit, melius partem signi credimus, et stellam, quam quidam Canopon, quidam Ptolomaeon appellant, quae superioribus inconspicua in confinio Alexandriae incipit apparere, ut partem Eridani fluminis aestimabo.
- [839]
Haec discernit zodiacus, qui quidem aequales duodecim signorum integrat portiones, sed undecim habet signa. Scorpius enim tam suum spatium corpore quam chelis occupai Librae, cuius superiorem partem pedes Uirginis occuparunt, maiorem uero Scorpius; denique Chelas, quam Libram, quidam dixere Graiorum: ego signorum duodecim nomina, quod uulgo nota sunt, praetermitto.
- [840]
Intellego ordinis hoc fuisse, ut quo circulo spatioue quae signo sint demonstrarem. Sed et magnam partem astructionis exquirit contra propositum breuitatis, et quod mediatenus tertiaue parte quaedam signa :[defixis] diuersis circulis sua membra discerpant, hanc obscuram caliginem derelinquo. Quippe, ut cetera transeamus, manus interior Arcturi intra septentrionalem circulum ponitur, reliquumque corpus parti alteri deputatur, Cephei corpus mediatenus thorace partito diuersis circulis attribuitur; Nixus uero sinistro pede septentrionalis Draconis uerticem calcans, capite solstitialem circulum ascendit, unum bracchium Lyrae, alterum dans Coronae; et alia huiusmodi non minus insuauia quam morosa.
- [841]
Illud potius attendendum, quibus surgentibus signis quae ortum faciant occidantque. Nam oriente Cancro occidunt Corona Ariadnes et austrini Piscis pars dimidia, Ophiuchus a pedibus usque umeros Serpensque, quem detinet, praeter fauces caputque totum, Bootis etiam medietas; oriuntur uero Orion totus Eridanique principium et in lingua Caniculae lucida stella. Cum autem Leo oritur, Coronae reliquiae conteguntur, austrinusque Piscis et Ophiuchi, Serpentis Bootisque partes, itemque Aquila Nixique pars dextra; oriuntur uero Hydri caput, Lepus et Procyon Canieulaeque pars prima. Oriente autem Virgine occidunt Lyra, Delphinus et Sagitta Cycnique pars potior Eridanique pars ultima et caput ceruixque Pegasi; oriuntur autem Hydri pars prior usque ad Cratera Caniculaque tota et nauis Argus puppis.
- [842]
Libra surgente occidunt Pegasi et Cycni reliquie portiones Andromedaeque caput Cepheique umeri, Cetus et flexus fluminis Eridani; oriuntur Coronae medietas, Nixi dexter pes et Bootes et Hydri reliquum praeter ultimam caudam Centaurique pars, quae in equi speciem figuratur. Scorpione autem nascente occidunt Andromedae pars reliqua, item Cephei quae extra septentrionalem circulum posita, et Cassiepeia et Orionis pars; eodem tempore oriuntur Ariadnes Corona tota et caput Ophiuchi Nixique corpus omne praeter sinistram manum, Hydri cauda ultima et Centaurus totus praeter priores pedes. Sagittario nascente mergitur Orion et Canicola et Heniochi pedes; oriuntur uero totus Ophiuchus et Nixi sinistra manus et Lyra et Cephei caput umerique et Centauri priores pedes.
- [843]
Capricorno oriente occidunt Heniochus totus et eius Capra Haedique, Persei pars sinistra et Argus puppis et Procyon; inuicem oriuntur Cycnus et Aquila et Sagitta et Altatium. Aquario oriente occidunt Centauri pars equina, Hydri caput; oritur et equus Pegasus. Piscibus ortis occidunt Hydrus totus et Centauri pars reliqua et Crater; praeterea oriuntur Andromedae pars dextra et Piscis austrinus. Arietis signo surgente occidunt pedes Centauri et Altarium; oriuntur uero Andromedae sinistra pars et Persei caput usque aluum et Deltoton. Signo Tauri oriente ‹:[...]signo Geminorum oriente› occidunt Bootis pedes, Ophiuchus a pedibus ad genua usque; oriuntur autem Ceti pars reliqua et sinister Orionis pes.
- [844]
Temporurn quoque ipsorum, quibus oriuntur aut occidunt, habenda distantia est. Nam quae transuersa oriuntur et retta occidunt, celeriores ortus habent quam occasus; contra autem quae recta oriuntur et trans- uersa conduntur, tardius oriuntur. Nam Cancri signum rette oritur inclinatumque mersatur, licet hoc in Capricornum parua inflexione curuetur; oritur ‹duabus horis et duo›decima parte horae, et hora occidit ac deunce: minima in isto distantia. Leo autem oritur duabus horis et tertia parte horae, occidit uero hora semis et sexta parte. Virgo oritur horis duabus et dimidia et sexta parte horae, similiterque Libra, occiditque hora et tertia parte. At Scorpius diminuit ortum et auget occasum; oritur enim horis duabus et tertia parte, occidit hora semis et sexta parte horae. At Sagittarius oritur horis duabus et duodecima parte horae, occidit hora et deunce horae.
- [845]
At inuicem quae transuersa oriuntur et retta occidunt, breuiores ortus occupant quam occasus. Denique ex his est signum Capricorni, quod oritur hora et deunce, occidit duabus horis et duodecima parte horae. Aquarii uero proximum signum oritur hora et dimidia et sexta parte horae, occidit horis duabus et tertia parte horae. Sequens hoc Piscium signum oritur hora et tertia parte horae, occidit duabus horis et dimidia et sexta horae parte; eandem mensuram Aries utriusque temporis seruat. ‹Taurus oritur hora et dimidia et sexta parte horae, occidit duabus horis et tertiaparte horae.› at Gemini oriuntur hora et deunce, occidunt duabus horis et duodecima parte.
- [846]
Haec est inaequalitas, quae dierum spatia noctiumque discriminat. Nam cum Solis lumen eorum signorum principium, quae tardius oriuntur, ingreditur, dum sequentia signa nascuntur, diei prolixitas procuratur; ubi uero haec intrarit, quae cito orca tardius demersantur, diebus exiguis noctes efficit grandiores. Denique haec ratio et illis respondet, qui uel miram efficiunt quaestionem talia proponentes: si spatiis aequalibus signa omnia percensentur ac necesse est diebus noctibusque cunctis sena signa supra terras esse, omnes dies noctesque pares esse debuerunt. Sena, autem signa superstare non dubium est totidemque delitescere, dies quoque noctesque uariari diuersitatibus spatiorum. Nam solstitialis dies habet aequinoctialis mensurae horas XIIII et sextantem, brumalis uero horas VIIII et dimidiam ac tertiam portionem, uicissim brumales noctes solstitialis diei temporibus porriguntur, cuius lucis tempora suscipit nox aestiua. In tanta uarietate diuersitateque temporum illud profecto colligitur, signa aequalia non habenda.
- [847]
Cui conclusioni et rerum ueritas et nostra regula refragatur. Multiplici enim clepsydrarum appositione monstratum omnia signa paria spatia continere. Cum enim diuersa tempora in ortu habeant atque occasu, tamen si omnium ortus occasusque compenses, uidebis ad plenum collata mensuris aequalibus respondere.
- [848]
Verum hac quaestione summota, alia subtilior de spatiis imparibus obiectatur. Dicunt enim: si spatia signorum aequalia sunt, aut Sol tardiore cursu quaedam signa transcurrit, aut in dierum ratio diuersitate mentitur. Sed constat Solem Geminorum signum XXX et duobus diebus excurrere, Sagittarii autem XXVIIII ceterisque signis aut adici aut detrahi aliquas portiones; quod profecto non fieret, si et Sol aequali cursu ferretur et signa spatiis paribus tenderentur; Sol autem eadem ac perpetua celeritate festinat. Relinquitur, ut signis spatiorum aequalitas denegetur.
- [849]
Sed hanc quaestionem opinio inueterata composuit, quoniam omnes hactenus credidere, quemadmodum ipsi mundo sphaeraeque postremae centron est terra, ita et solaris circuli eandem centron esse. Quod omnino falsum esse non dubium est; nam ut diuersa spatia sunt caelestis ambitus circulique medialis, ita et diuersis centrorum signis punctisque torquentur, quo fit, ut terra solaris circuli centron non sit, sed eccentros habeatur. Per uices enim propinquitates descensusque ad terras solaris orbita cursusque submittit, itemque pro signorum condicionibus sublimatur; et cum medietatem linearem in latitudinem zodiaci Sol libratus excurrat, orbem tamen Solis obliquitas meatus aut imprimit aut extollit. Quis enim dubitet Cancrum Geminosque ueluti in mundi ardua sublimari, rursumque Sagittarium Capricornumque ratis deflexibus infimari? Quod cum ipse zodiacus signaque caelo cohaerentia tantundem a terris undiquesecus interstitii detineant, solaris tamen circulus, qui subtermeat, aut euehitur aut descendit. Hinc uenit, ut a Sole signa cum dierum transcurri diuersitatibus uideantur.
- [850]
Transcursa ratio est signorum caelestium acque etiam circulorum. Nunc planetarum orbes disseram, quos quidem non ab erroribus suis (nam isdem Solis rationibus commeantes nihil licere patiuntur errori) sed quia diuersa uarietas mortalibus caligines intentionis offundit, non planetas, sed planontas Straton asserii. ‹Et de his diuinis fulgoribus cum uobis praesentibus disseram, eis uocabulis, quae apud mortales uestrae unicuique religio maiestatis affixerit,› memorabo, licet eos propriis numinibus insignitos etiam aliis nominibus appellarint.
- [851]
Nam Saturnum Phaenona dicunt Iouemque Phaethonta, Pyroin Martem, Venerem Phosphoron, Mercurium Stilbonta nominarunt; Soli uero Lunaeque diuersitas gentium innumera uocabula sociauit. Horum igitur septem illa eo maxime cum fixis sideribus habenda distantia, quod illa caeli tantummodo cursibus commouentur propria statione seruata, hi uero tam mundanis raptibus auferuntur quam propriis cursibus commouentur.
- [852]
Nam quantum eos retulit diei noctisque rotatio, tantum nituntur diuersis compensare temporibus, id est aut mense ut Luna, aut anno ut Sol, aut triginta annis ut Saturnus, et ceteri temporibus attributis pro spatiorum, quae circumeunt, latitudine aut breuitate.
- [853]
Quae cuncta sidera, licet in ortum pergere uideantur, non tamen aduersum mundum rigido motu, sed obliquo per zodiaci defixa moliuntur; alioquin ex contrario partium suarum motu mundus stare non posset. Denique etiam Peripateticorum dogma contendit non aduersum mundum haec sidera promoueri, sed celeritate mundi, quam sequi non poterunt, praeteriri. Quod quidem, etiam ut uerum sit, meis non poterit rationibus obuiare. Siue enim Saturnus nimia cum mundo celeritate concertans uix exiguis cursibus superatur, ac Luna, quod tardius incedat, intra tricesimum diem a mundi parte eadem praeteritur, siue contra mundum nitentibus ideo celerior, quia breuiore ambitu orbem circuit, Luna, tardiorque Saturnus propter latitudinem orbis effusi, utrum uelis, meis regulis non obsistit, siquidem suis motus istorum rationibus dispensatur.
- [854]
Quibus tamen septem sideribus unus est communis motus, quod omnes ortum petunt, alius, quod temporum omnes diuersitatibus acque accidentibus uariantur. Nam ex his quinque sidera stationes recursusque patiuntur, Sol uero Lunaque cursu continuo rapiuntur. Item haec lumina uicibus obscuran‹tur occultan›tium; quinque uero sidera nesciunt obumbrari; tria item ex his cum Sole Lunaque orbem terrae circumeunt, Venus uero ac Mercurius non ambiunt terram.
- [855]
Licet generaliter sciendum cunctis orbibus planetarum eccentron esse tellurem, hoc est, non tenere medium circulorum, quod centron esse non dubium, et illud generale septem omnibus aduertendum, quod, cum mundus eiusdem ductus rotatione unimoda torqueatur, pianetae cotidie tam loca quam diuersitates arripiant circulorum; nam ex his nullum sidus ex eo loco, unde pridie ortum est, eleuatur.
- [856]
Quod si est, dubium non est CLXXXIII circulos habere Solem, per quos aut ab solstitio in brumam redit, aut ab eadem in solstitialem lineam subleuatur; per easdem quippe mutationes commeat circulorum. Sed cum Sol praedictum numerum habeat, Mars duplos circulos facit, Iouis stella duodecies excrescit, octies uicies cumulatur Saturnus eos circulos, qui paralleli etiam dicti sunt, circumcurrens; qui motus omnium cum mundo proueniunt et terras ortibus occasibusque circumeunt.
- [857]
Nam Uenus Mercuriusque licet ortus occasusque cotidianos ostendant, tamen eorum circuli terras omnino non ambiunt, sed circa Solem laxiore ambitu circulantur. Denique circulorum suorum centron in Sole constituunt, ita ut supra ipsum aliquando, infra plerumque propinquiores terris ferantur; a quo quidem uno signo et parte dimidia Mercurius, ‹Venus uero XLVI partibus› disparatur. Sed cum supra Solem sunt, propinquior est terris Mercurius, cum intra Solem, Venus, utpote quae orbe uastiore diffusioreque curuetur.
- [858]
Nam Luna, quae propinquior terris est, per quos feratur anfractus inferius memorabo. Post cuius orbem alii Mercurium Veneremque, alii ipsius circulum Solis esse concertant; deinde Martis, Iouis ac Saturni, quos omnes ut suis amplitudinibus metiamur, quod non facile astrologi uoluere, ab uno Geometriae concesso assertio est inchoanda, quod et ipsa suggerit in praesenti et ab Eratosthene Archimedeque persuasum, in circuitu terrae esse CCCCVI milia stadiorum et X stadia, ita ut ab hoc ergo indubitatis rationibus approbatur Lunae circulum centies esse maiorem. Qui quidem circulus ipsa Luna sescenties potior inuenitur.
- [859]
Quae duo et defectibus Solis assiduis, quantum umbrae Luna subiecta reddiderit, et ipsius umbrae collatione cum ipso Lunae corpore uera dimensione monstrantur. Quae nisi morosa sint, quemadmodum dimensa sim, demonstrabo. Crebro in climate Diameroes proueniens Solis defectus eiusdem ex omni parte totum obumbrauit orbem, sed propinquo climati, id est Diarhodu, portio obscurationis apparuit, in climate uero Diaborysthenus nulla obsistente parte Sol totus eluxit. Vnde, quoniam clima Diarhodu quot stadia contineat manifestum est, repperi duodeuicesimam partem terrae umbram, quam Luna fecerat, continere. Sed quoniam maius corpus est, quo umbra metaliter iacitur, quam ipsa umbra, ex climatibus, quibus pro parte Sol obscurabatur dextra laeuaque, compertum triplo maiorem esse ipsam Lunam umbra sua. Ergo collectum est Lunam sexies minorem orbe terrae praedictis rationibus inueniri.
- [860]
Luna autem minor est orbe suo sescenties, quod clepsydris ‹:[...]› fusilem ponas, atque emersa omni subtrahas primum et aliud uas apponas, donec nocte alia renascatur. Adiecto ad circuli spatia et quod excurrit partibus et ipso item Lunae corpore, quoniam de circulo hoc quoque esse non dubium est, inuenies sescenties aquam excrescere, unde colligas circulum eius toties esse maiorem. Si ergo ipsa Luna maior sexies terra, sescenties circulus eius, uides lunarem circulum centies maiorem esse tellure.
- [861]
Quo monstrato alios circulos uideamus. Sed quis dubitet solarem circulum duodecies, quam Lunae est, esse maiorem, cum, quod illa mense, ille duodecim currat? Martis uero circulus uicies quater potior inuenitur, Iouis centies et quadragies, Saturni trecenties tricies et sexies. Vnde si numerus intentius supputetur, et quot stadia Saturni circulus habeat, et quota eius portio omnis terra sit, inuenitur. Nam si centies Lunae circulus maior est terra, Lunae autem circulo trecenties tricies sexies maior Saturni, maior est igitur Saturni circulus omni terra tricies ter milies et sescenties.
- [862]
Nunc iam Lunae meatum, quae terrae propinquior est, uideamus. Quam quidem menstruum habere lumen physicorum assertione persuasum est; cum quod sit, semper pleni orbis esse non dubium est. Nam si ab illa parte, qua se subicit Soli, omni hemisphaerio conlustratur, etiam cum nobis tricesima nullum lumen ostendit, superne, qua Solem spectat, pleno lumine relucescit; denique cum discedens a Sole a latere eum coeperit intueri, pro parte etiam inferius lumen adquirit, donec e regione posita ab hac parte, qua nobis est uisibilis, collustretur.
- [863]
Circuit enim eius globum undiquesecus Solis nitor et ei parti, quam totam tunc aspicit, lumen indulget, cuius luminis radii in terras quoque lucubrandiore perueniunt, ut si quis e speculo lumine repercusso effigiem lucis exeipiat. Quae quidem Luna cum eum in orientis partibus comprehenderit, obscuratur, et cum in occasu deseruerit, lucescit.
- [864]
Cuius primi luminis effigies quibusdam uelut cornibus circulata μηνοειδής dicitur; cum uero XC partibus a Sole discedens orbem eius mediatenus idem radius luminarit, διχότομος perhibetur, sed praedictis partibus cum alias XLV adiecerit, ἀμφίκυρτος perhibetur, id est maior dimidia, minor plena; cum uero CLXXX partibus a Sole discesserit, contrario posita totam partem, quam terris opponit, illuminans πανσέληνος perhibetur; ac dehinc deficiens seruat cum praedictis partibus nomina memorata. Quae quidem XIII orbis sui partes die nocteque transcurrit, cum pro latitudine circulorum, quos obeunt, eodem interstitio Mars dimidiam, Iuppiter duodecimam unius partis, Saturnus uicesimam octauam unius portionis excurrat.
- [865]
Verum Luna circuit totum signiferum diebus XXVII et bisse, sed Solem XXVIIII diebus et media diei noctisque parte consequitur; quod ideo tardius prouenit, quia, cum suum peregerit circulum, aeque ipse Sol ah eodem loco, quo ei lumen dederat, excucurrit et in signo proximo aut etiam altero reperitur. Nam si in Librae aut Scorpii aut Sagittarii ultima parte lumen acceperit, non eum in seguente signo, sed in altero consequetur; haec enim tria signa aliquando transcurrit, quemadmodum his contraria plerumque bis inuenit. Nam quoniam ibi Sol XXX diebus et in Geminis XXXII moratur, Luna, quae XXVIIII diebus et dimidia parte eum consequitur, ibi utique poterit inuenire.
- [866]
Verum eadem Luna aliquando XIIII diebus, aliquando XV, plerumque XVI plenum perficit lumen, ita tamen, ut in eodem deponendo compenset. Nam si quarto decimo die lumen impleuerit, XV diebus amittit, ut dierum ratio integra concludatur. Verum eadem implet annum suum CCCLIIII diebus; nam XII eius coitus hoc numero peraguntur, sicque fit, ut annus solaris diebus XI maior habeatur, quod intercalationum diuersitatibus compensatur.
- [867]
De latitudinis partibus, per quas Luna commeat, edicamus. Nam in zodiaco XII esse latitudinis partes superius intimaui, per quas diuersis modis sidera spatiantur. Nam alia per tres partes, alia per quattuor, alia per octo, quaedam per omnes XII deferuntur. Sol enim in nullam excedens partem medio libramento fertur absque ipso Librae confinio; nam ibi se in austrum aquilonemue deflectit ad dimidium fere momentum. Luna autem per omnes XII currens nunc in aquilonem prouehitur, nunc in austrum deueniens infimatur utrimque momentis ‹sex› excurrens, sicut Hipparchus quoque consentit.
- [868]
Denique obliquitati eius uocabulum constitutum, ut fere helicoides dicatur, ita tamen ut descendens ascendensque ipsam solarem lineam, quam mediam inter senas utriusque lateris partes esse monstraui, aut acutis aut spatiosis angulis secet, nec possit tamen ad idem, hoc est ita ut est posita, eodem mense eadem parte sic ad Solem reuerti eadem latitudinis portione, nisi mense ducentesimo tricesimo quinto, hoc est anno decimo nono. Nam ut sub eadem die isdemque propinquitatibus siderum inerrantium ad idem redeat, faciunt anni LV; ut uerum etiam planetarum isdem radiationibus sub eadem specie contingat, anni magni prolixitas spectanda.
- [869]
Verum eadem Luna cum secans solarem lineam in aquilonem scandit, uocatur ὕψος ὑψουμένη, cum ab aquilone ad solarem lineam redit, dicitur ὕψος ταπεινουμένη; cum a solari in austrum descendit, ταπείνωμα ταπεινουμένη; cum deinde rediens ad Solem resurgit, ταπείνωμα υψουμένη. Sed idem ascensus descensusque faciunt utriusque luminis obscurationem. Nam cum Luna scandens descendensue in solarem lineam inciderit, si tricesima est, hoc est omni corpore subiecta Soli, obscurationem Solis terris facit; suo enim corpore subter se positas obscurat, aliis partibus terrae Sole, qua non tegitur, relucente. Quam obscurationem ideo non cunctis mensibus facit, quia non semper tricesima in eadem solari linea reperitur, sed aut sursum aut deorsum posita, ne possit obstare, transmittit.
- [870]
Item Lunae defectus fit, cum in contrario Luna posita, hoc est quinta decima, in eadem linea Solis umbra terrae metaliter infuscatur. Nam Sol umbram terrae in suam lineam mittit, quam si Lunae corpus intrarit, quoniam uidere lumen Solis terra obstante non poterit, luminis soliti ademptione furuescit; alias, cum in superiore aut inferiore latitudinis loco fuerit, pleni luminis effigie relucescit.
- [871]
Denique ideo intra sextum mensem defectus non poterunt iterari, quid aut quinta decima aut prima in eadem Solis linea, cum per XII partium latitudinem spatiatur, deinde non poterit inueniri. Vnde si ab aquilone rediens ad Solem in latere proximo posita non obsistit, παράλλαξιν ἐν συνόδῳ facere perhibetur; quae si a latere septentrionis transcurrens coit nec obsistit, καταβίβασιν ἐν βορείῳ συνόδῳ ‹facere› memoratur; si ab austro ueniens nec obsistens lumen acceperit, παράλλαξιν ἐν συνόδω νοτίῳ fecisse dicitur; si autem ad solarem circulum ueniens ab austro obstiterit Soli, ἀναβιβάζοντα σύνδεσμον fecisse dicitur. Hae species diuersitatesque Lunae sui mortales uarietate confundunt.
- [872]
Iam Sol, quem gemino diximus meare motu (quippe ab orto aut cum mundo corripitur, aut ipse suum circulum contra mundum per obliqua distendit), uerum ex ea parte, qua cum mundo uoluitur, cotidie ortus sui lineam mutat, et quoniam omnes ductus, per quos uoluitur, circulos appellamus, CLXXXIII eosdem esse dubium non habetur. Nam siue a Cancro descendat, per eosdem usque ad brumalem circulum curret, siue a bruma in solstitium ueniat, per ipsos denuo reuoluetur; qui quidem secantes secundo zodiacum contrariis signis perpetuo lineantur. Nam primus Arietis circulus primus est Librae, item secundus ac tricesimus; item Tauri prior Scorpionis est primus. Sic igitur CCCLXVI partibus fiunt CLXXXIII circuli, quos omnes parallelos appellamus, et ex contrario, ut dixi, signa isdem partibus secant. Ergo hos circulos annuos CCCLXV diebus et triente diei peragit, siue ad solstitialem circulum tendat, siue exinde reuertatur.
- [873]
Illud etiam non tacendum, ‹quod›, cum sint duo hemisphaeria, unum ab aequinoctiali cuculo in septentrionem, aliud in austrum ab eodem aequinoctiali, tamen Sol diuersa utrumque ratione transcurrat, cum, ut dixi, paria sint signa partis utriusque. Verum id, quod ad solstitialem consurgit, CLXXXV diebus et triente diei noctisque, id autem, quod ad brumalem deprirnitur, CLXXX diebus peragitur; quod utique illa res facit, quod eccentron Solis cuculo dixi esse tellurem et in superiore hemisphaerio altius folli, in inferiore ad terrae confinia propinquare. Dubium autem non est citius transcurrere breuiorem sinum tardiusque diffusum.
- [874]
Verum Sol, cum ad Cancrum ab aequinoctiali parte conscendit, aestatem praestat hominibus, quos inter solstitialem septentrionalemque uiuere dubium non habetur; cum ab eodem Cancro in aequinoctialem Libram descendit, auctumnum facit; cum uero ad brumalem lineam recedit, hiems habetur propterea, quod calore dimoto torpor inuadit. Rursum, cum a Capricorno hiemali in aequinoctialem Arietem surgit, uernum tempus arridet; exhinc denuo in Cancro aestas torrida renouatur. Sed e contrario perferre omnia non dubitatur antipodas, quorum aestatem Capricornus faeit, hiemem Cancer, Sol tenens aequinoctia utrique parti temperiem.
- [875]
Iam illud superfluum puto, noctium accessus defectusque memorare, cum pares pro rata sint aestiuis diebus hiemis noctes et hiemalibus diebus noctes aestiuae, unaque aequinoctialis nox, quae bis anno contingit, par sit diei suo. Nam cum ab aequinoctio uerno in Cancrum Sol meat, omnes dies maiores sunt noctibus suis; item ab auctumnali aequinoctio usque ad brumam minores dies noctibus :[lateratis].
- [876]
Minimus autem anni dies brumalis est, qui habet horas VIIII, maximus solstitialis habet horas XIIII, licet hoc pro climatum rationibus uarietur. Nam climata VIII sunt, sed proximum solstitiali Diameroes, deinde alterum Diasyenes, tertium Diaalexandrias,quod ducitur per Cyrenas in Africam Carthagini ab austro adiacentem,quartum et medium ex omnibus Diarhodu, quod per mediam Peloponnesum Siciliamque ductum ad ostium Baetis peruenit, quintum est Diarhomes per Macedoniam et altera, parte per Gallias et Lusitaniam ad Tagum descendens, deinde sextum per Hellespontum Thraciamque et confinem Germaniae Galliam, septimum Diaborysthenus, Ponticum mare et ab altera parte Germaniam Britanniamque praecidens; ultimum est ultra Maeotis paludes et infra Riphaeos montes.
- [877]
Ergo secundum climata dies dicantur. Diameroes maximus dies habet aequinoctiales horas XIII, minimus dies XI; Diasyenes maximus dies horas habet XIII, minimus X; Diaalexandrias maximus horarum XIIII, minimus X; Diarhodu maximus horas XIIII, minimus VIIII; Diarhomes maximus XV, minimus VIIII; Diahellespontu maximus horas XV, minimus VIII; Diaborysthenus maximus horas XVI, minimus VIII; Diarhiphaeon maximus XVI, minimus VII. Deinde cum prope cardinem aceesseris, longior dies semper breuiorque nox fiet; denique colligitur sub ipso sphaerae cardine semestrem diem esse.
- [878]
Interea bis climatibus quibusque crescunt decrescuntque luces, sciendumque a bruma ita dies accrescere, ut primo mense duodecima eiusdem temporis quod additur aestate accrescat, secundo mense sexta, tertio quarta, et quarto mense alia quarta, quinto sexta, sexto duodecima. Illud quoque manifestum, quod zodiacus circa Cancrum Capricornumque flexior aequinoctialem paene directim secat.
- [879]
Hactenus de Sole; nunc planetarum cursus conuenit intueri, eorumque praecipue, qui circa Solem peragratione mundana uoluuntur. Nam Stilbon paene anno circulum ducens per VIII latitudini partes alterna incitus diuersitate discurrit. Huius Venerisque circulos epicyclos esse superius memoraui, id est non intra ambitum proprium rotunditatem telluris includere, sed de latere quodammodo circumduci; qui ut oriri subinde occidereque uideantur, mundani motus raptibus inuoluuntur.
- [880]
Sed idem Stilbon, licet Solem ex diuersis circulis continetur, ab eo tamen numquam ultra XXII partes poterit aberrare nec duobus signis absistere, nunc praeteriens, nunc consistens aut certe regrediens. Qui quidem diuersis schematibus uariatur; nam licet exiguos paruique temporis faciat, tamen et ortum facit et occasum. Quippe ubi radiis solaribus condicione partium liberatus ante emergentis splendorem iubaris uibrabundus apparet, ultra terrarum horizontem subleuatur. Nam acronycho ortu hic numquam poterit eleuari, quod in diametro Solis positis potest euenire sideribus :[diametrum in signo septimo perhibetur]. Ita fit, ut isti, qui ultra signum et alteram exiguam portionem sequentis abesse non poterit, non illic contingat ortu acronycho subleuari.
- [881]
Denique nec contrarium eidem nouit occasum; sed ortum idem uespertinum facit, cum post occasum Solis luminis sui liberiate clarescit; item occasus duos habet, unum cum ante Solem parere solitus claritate radii superuenientis occulitur, alium cum itidem retrogradatione sui uiciniae Solis admotus it pariter in occasum. Ab eo quippe Solis lumen ultra XX momenta abesse non poterit, licet maioribus partibus aberrarit, qui ultra secundum signum non poterit inueniri. Et has tamen obscurationes ortusque perspicuos quarto quoque mense, nec id tamen semper, ostendit.
- [882]
At Venus, quae ab aliis Phosphoros nominatur, a Pythagora Samio cum suis ostensa est terris rationibus peruestigata. Et ipsa circa anni confinia, obire circulum proprium perdocetur; nam diebus CCC et aliquot, latitudinis uero partibus XII Lunae similis peruagatur, L momentis a Solis orbe discedens, licet plus a XLVI partibus aberrare non ualeat. Et in suo polita circulo eum uaria diuersitate circumdat, quia aliquando eum transcurrit, aliquando subsequitur nec comprehendit, aliquando superfertur, nonnumquam subiacet, quippe quae non annis omnibus reuocet cursum.
- [883]
Tunc enim, cum retrograditur, ultra anni circulum tardior collustrat orbem; cum autem directo cursu meat, etiam undecimo mense circulum complet, nunc faciens ortum in Lucifero, nunc post occasum Solis effulgens Vesper uel Vesperugo nominatur. Sola de quinque sideribus umbram reddit ut Luna, solaque fulgori Solis emergentis diu conspecta, non cedit. Quae quidem in ortu matutino plerumque quattuor mensibus immoratur, in uespertino uero numquam plus XX diebus. Verum tam uisus eius quam occultationes X et VIIII mensibus restaurantur.
- [884]
Iam Pyrois siue Martium sidus ultra Solem means proprium etiam ipse circum telluri eccentron meat, at annis prope duobus; in latitudinem quinque partes excurrit. Cui licet cum duobus super positis ortus, occasus stationesque ac reditus uideantur esse communes, tamen et altitudinem propriam et stationem propriam et absidem suam exceptam ceteris nouit. Nam eius altitudo, id est ubi se eius circulus a terra altius tollit, sub signi Leonis regione consurgit; statio uero specialis eius prima. Nam utpote Soli coniunctus de proximo etiam in quadratura eius positus radios sentit, quippe in nonagesima parte ex utroque eius latere remoratur. Absidem etiam habet recessumque sublimem in Capricorni confinio, hoc est sub eius uicesima nona parte.
- [885]
Stella uero Iouis, salutaris ad omnia utpote superum rector, XII annis longitudinem propriae circumactionis excurrit, per latitudinem uero quinque partium spatiatur. Altitudo eius circuli in Virgine reperitur, absis uero in Cancri quinta decima portione. Qui ascensus descensusque eccentron esse terrae ipsum quoque circulum contestantur.
- [886]
Phaenonis autem, hoc est Saturni, praelatius omnibus sidus modico minus annis XXX circulum suum per longitudinem circumcurrit, in latitudine uero tribus tantum aut etiam duabus partibus peruagatur. Altitudo quidem huius circuli in Scorpionis signo grandescit, uerum absis ipsius in Librae uicesima portione. Ortus tam ei quam duobus inferioribus sunt similes, cum ultra XII partes eos matutini radius non presserit Solis; tunc quippe matutinum ortum facere perhibentur, occasiuum autem, cum Sole demerso remotae tot‹idem› partibus poterunt apparere.
- [887]
Est et alius, qui ἀκρόνυχος perhibetur, cum Sole intra horizontem demergente de orientis facie clarum planetae nascentis sidus emergit. Occultationes uero eorum fiunt, cum radio consequentis proprii luminis uibratus amittunt. Denique a partibus CXX stationes matutinas efficiunt, moxque in contrario in CLXXX partibus exortus faciunt uespertinos; itemque in alio latere in CXX partibus uicinantes stationes faciunt uespertinos, quas etiam secundas dicunt, qui superiores primas esse dixerunt. Consecutus autem radius intra XII partes eos opprimit et occultat. Sed cursus diuersitatem altitudinisque, causas consistendi retrogradiendique atque incedendi omnibus supra dictis importat radius Solis affulgens, qui eos percutiens aut in sublime ‹:[...]›