Liber V recensere

De Rhetorica

[425]

Interna sonuere tubae raucusque per aethram cantus, et ignoto caelum clangore remugit. turbati expauere dei, uulgusque minorum caelicolum trepidat, causarum et nescia corda haerent, et ueteris renouantur crimina Phlegrae. tunc Amnes Faunique, Pales, Ephialta, Napeae respectant proceres nulloque assurgere motu cernunt attoniti uicibusque alterna profantes mirantur placidam per pectora sacra quietem. tum primum posita Siluanus forte cupresso percitus ac trepidans dextram tendebat inermem, Deliacos poseens arcui acque Herculis arma. Portuni trifidam suspirans flagitat hastam; Gradiui frameam non ausus poscere, falcem Saturni bello suetus disquirit agresti, diffidensque sui respectat tela Tonantis. :[426] Sed dum talibus perturbatur multa terrestrium plebs deorum, ecce quaedam sublimissimi corporis ac fiduciae grandioris, uultus etiam decore luculenta femina insignis ingreditur, cui galeatus uertex ac regali caput maiestate sertatum, arma in manibus, quibus se uel communire solita uel aduersarios uulnerare, fulminea quadam coruscatione renidebant. Subarmalis autem uestis illi peplo quodam circa umeros inuoluto Latiariter tegebatur, quod omnium figurarum lumine uariatum cunctorum schemata praeferebat; pectus autem exquisitissimis gemmarum coloribus balteatum.

[427]

Haec cum in progressu arma concusserat, uelut fulgoreae nubis fragore colliso bombis dissultantibus fratta diceres crepitare tonitrua; denique creditum, quod instar Iouis eadem posset etiam fulmina iaculari. Nam ueluti potens rerum omnium regina et impellere quo uellet et unde uellet deducere et in lacrimas flettere et in rabiem concitare et in alios etiam uultus sensusque conuertere tam urbes quarm exercitus proeliantes, quaecumque poterat agmina populorum. Haec etiam senatum, rostra, iudicia domuisse in gente Romulea, Athenis uero curiam, gymnasia theatraque pro arbitrio reflexisse ac totam funditus Graeciam miscuisse ferebatur.

[428]

Hac uero loquente qui uultus uocisue sonus, quantaque excellentia celsitudoque sermonis! Audire operae pretium etiam superi fuit tantae inuentionis ingenium, tam facundae ubertatis eloquium, tam capacis memoriae recordationisque thesaurum. Qualis disponendi ordo, quam pronuntiandi congruens modulatio, qui gestus in motu, quae profunditas in conceptu! Denique exilis in modicis, in mediocribus facilis, in elatione flammatrix, reddebatque cunctos in ambiguis dociles, in persuasione cedentes, in collisione discordes, in laudibus arrogantes. At uero cum quid commotum publici nominis attestatione clamauerat, fluctuare, permisceri, ardere omnia uidebantur.

[429]

Hanc igitur feminam auratae uocis et quasdam diadematum gemmas regnorumque fundentem ingens illustrium uirorum sequebatur agmen, inter quos proximi eidem duo diuerso habitu nationeque praenitentes, quorum pallio circumactus ‹alter› alterque trabeatus. Diuersus utrique oris sonus, licet alius etiam Athenis se diceret Graia didicisse ac promptus gymnasiorum studiis et reluctantibus semper Academiae altercationibus haberetur. Ambo tamen noui profectique paupertatis sinu, et cum alterum Quirinalis eques, alium fabrilis procrearet industria, ita praeclues linguae excellentia floruerunt, ut post curiarum fata immeritasque mortes uirtute astra conscenderent, immortalitate gloriae saecla superarent.

[430]

De uno tamen, quem Athenarum populus ac palliata agmina sequebantur, haec fama conuenerat, quod acerrimus idem et procellis indignantis Oceani fremituque uiolentior. Denique de illo uersus huiusmodi ferebatur: δεινὸς ἀνήρ τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο.

[431]

Alter uero, quem consularis purpura et coniurationis extinctae laurea redimibat, mox ingressus curiam superum et in Iouis gratulatus est se uenisse conspectum, clamare laetior coepit: «o nos beatos, o rem publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei».

[432]

Post hos tamen in diuersis agminibus oratores emeriti ac prae se ferentes insignium culmen meritaque linguarum. Aeschinen, Isocraten Lysiamque conspiceres, tum in togatis agminibus sosantios, Gracchos, Regulum, Plinium Frontonemque.

[433]

Verum ante cunctos atque ipsam ducem omnium feminam senex quidam signum ac praeuiam uirgam gestans lictoris Romulei praecedebat usu, atque in eiusdem uirgae culmine corax oris curati uenientis feminae auspicio praeuolabat.

[434]

Ille autem, qui gestabat uirgulam, Tisias dictus, cunctisque uetustior atque elatior uidebatur; nam et suol minores ceteros ‹et› ipsam illam ducem respectans superpositum coruum commune pignus filiamque memorabat.

[435]

Quo argumento commoti quamplures deorum eam quidem nobilissimam feminam, sed aut Apollinis cognatam credidere, si Graia est, aut, si Romulea, de gente Coruini. Cui aenigmati illud adiectum, quod intrepida et fiduciae promptioris tam Palladis quam ipsius Cyllenii deosculata pectus cuiusdam propinquae familiaritatis indicia, patefecit. Denique nonnulli superum, cum inter trepidationem bucinae praecinentis et admirationem amicitiae superorum incerti diutius diuinatorem Phoebum cuperent sciscitari, nondum Ioue maximo disquirente, tumultuarie quae esset inquirunt.

[436]

Ac tunc illa respectans superos uniuersos aliquanto commotior sic coepit: «Patrem maximum Iouem ceterosque caelites, quos in causis pluribus saepe sum deprecata, atque ipsum conuentum superati consessionis attestor nihil mihi magis inconsentaneum atque indecens aestimari, quam ut, quae semper in foro iudiciisque quampluribus accusauerim multos aliosque defenderim et uiribus gloriam deluctationis annixa mihi de discriminum fatis promeriti euentus praeconia compararim, nunc apud uos, superi, quis placere immortalitatis instar ac pretium uidebatur, inuita compellor scholarium iuuenilium monitus et exilia decantatati artis praecepta memorare. Neque enim hoc nobis adscribit inopia, cum redundantes turmae suppetant consequentum. Nam absque his qui, perturbantes pectora sensusque cunctorum, cognoscentum quoque perfregere subsellia, etiam alios habeam, qui minutias praeceptorum et artis intimati commenta perscripserint, inter utrumque uero columen sectatorum praeniteat Tullius meus, qui non solum in foro, senatu rostrisque grandiloquae facultatis maiestate tonuerit, uerum etiam ipsius artis praecepta commentus libros quamplures saeculorum usibus consecrarit.

[437]

Quod cum ita sit, emeritae granditatis pudor et celebrati quantum pote nominis gloria haec inchoamentorum primordia detrectaret excurrere, ni et hoc ad immortalitatis praemium proficeret, quod iubetis, ac fiduciam perennitatis aecendat exsequi uel primora tamen Ioue cum superis imperante. Accingar igitur haec aridiora percurrere, minus quidem quam publicitus soleo placitura; quamquam si Pallados aures atque Arcadiam rationem beniuolae maiestatis participarit assensio, ne nunc quidem apud uos, maximi caelites, displicebo.

[438]

Quippe sum ipsa Rhetorica, quam alii artem, uirtutem alii dixere, alteri disciplinam; artem uero idcirco, quia doceor, licet Plato huic uocabulo refragetur; uirtutem autem dicunt, qui mihi bene dicendi inesse scientiam compererunt; qui edisci uero dicendi intimam rationem et percipi posse non nesciunt, fidenter me asserunt disciplinam.

[439]

Officium uero meum est licere apposite ad persuadendum; finis persuadere id, quod est propositum, dictione. Quae quidem uerba mei Ciceronis attestor, cuius etiam exemplis me per omnes insinuo praeceptionis ductus consequenter usuram.

[440]

Materies autem duplex est, ubi et unde fiat oratio; ubi, :[ut] cum ipsius membra aggredior quaestionis; unde, cum res inuentae uerbaque sociantur.

[441]

Quaestio ipsa aut finita est aut infinita. Finita est, cum nascitur de certo facto demonstratque personam, ut in Rosciana quaeritur Ciceronis, utrum interfecerit patrem Roscius. Infinita illa est, quae generaliter quaerit, utrum sit aliquid appetendum, ut, an philosophandum sit, in Hortensio disputatur. In superiore autem crebro assidueque colluctor, atque eam Graecis placuit ὑπόθεσιν nominari. In infinita uero uniuersitatis astruendae sibi fiduciam uindicante tunc potius uersor, cum otium ac disputationes aggredior, licet plerumque etiam pars ipsa, quae thesis dicitur, in causis mihi elatius anhelanti amentatas hastas crebro et pila plurimum ualentia ministrarit. An aliud in Scauriana succurrit, cum interposita disputatione tractatur ex quibus causis mors obueniat repentina, ac pro Milone similiter an mundus prudentia gubernetur? Denique e meis sectatoribus quidam acri admodum ac subtilissima ratione commoti nullam esse attestantur hypothesin quaestionem; ‹nam› cuncta, quae in defensione pro reis contraque eos in accusationibus retractantur, ad generales quaestiones poterunt applicari.

[442]

Iam uero partes officii mei quinque esse non dubium; nam est inuentio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. Iudicatio enim, quae a nonnullis adicitur, partibus cunctis adscribitur, idcircoque ipsa pars non poterit rite censeri, licet dicendum quid silendumue sit dispensatio iudicationis examinet. Inuentio est quaestionum argumentorumque sagax inuestigatrixque comprehensio. Dispositio est, quae ordinem rebus attribuit; elocutio, quae arripit uerba uel propria uel translata, quaeque noua facit ueteraque componit. Memoria firma rerum uerborumque custodia est; pronuntiatio uocis, motus gestusque pro rerum uerborumque dignitate moderatio. Sed ex his inuentionem certum est esse potissimam, cuius opus est causae quaestiones excutere et argumenta probatu idonea reperire.

[443]

Quaestionum uero duplex species: aliae sunt enim principales, aliae incidentes. Principales sunt status, ex quibus nascitur causa, quas Tullius constitutiones appellat; incidentes uero, quae, dum tractatur causa, nascuntur, dum argumenta uel scripta refutando in plures causa diducitur quaestiones, ut sit principalis, utrum Clodium iure occiderit Milo, incidens, uter utri insidias compararit.

[444]

Principales igitur status sunt numero tres: an sit, quid sit, quale sit. An sit, coniectura est, ut an patrem occiderit Roscius; quid sit, finis, ut an minuerit Cornelius maiestatem; quale sit, qualitas, ut an Saturninus iure necatus sit. Sed ne forsan moueat, quod praetereo quartum statum, quem Hermagoras inuenit, subtilior ratio est eum non statum, sed partem dicere qualitatis, quod in eius expositione monstrabo.

[445]

Nunc dicendum est,quomodo status inueniantur in causa. Inueniuntur igitur per intentionem et depulsionem. Intentio est obiectio eius facti, quod in iudicium uenit; depulsio ‹negatio› quaedam resistens intentioni, ut si dicatur: «occidisti patrem», «non occidi». Ex his duabus inter se concurrentibus uocibus nascitur quaestio, quae dicitur status, quod ibi quasi ad pugnandum actionum acies ordinata consistat. Sed facile est uidere, quid obiecto crimini respondeatur; illud facile non est, quid debeat intendi: utrum factum, ut «hominem occidisti», an nomen facti, ut «homicidium fecisti». Et licet uideatur idem esse, tamen in superiore obiectione si negabitur, coniectura erit, cum dixerit «non occidi»; in hoc ubi nomen rei intenditur, potest et finis uideri, ut si dicat «non feci homicidium», ‹nam quaerendum erit fiatne homicidium›, quicumque homo, an tantum innocens, occiditur. Quod si non factum obicias sed criminis nomen, negatione diuersae partis non erit manifestum, qui status existat. Nescias enim quid negat, qui ita negat, «non feci homicidium», utrum quia nullum hominem iugularit, an quia tyranni interfectio homicidium non uocetur. Est igitur intendendum ipsum illud, quod factum est, ut, si id negauerit aduersarius, habeas coniecturam, si eo concesso nomen criminis excluserit, intellegas finem.

[446]

Quod si concesso facto factique uocabulo licuisse sibi uel oportuisse facere dixerit, qualitas in causa uersatur, quae aut de re aut de actione congreditur: de re, utrum Miloni facere licuisset; de actione, an seruo uel addicto tribunos liceat appellare; an habere ignominioso liceat contionem, quae species qualitatis translatio nominatur. Item cauere debemus, ne intendamus auditoris officium et sola status qualitas fiat. Nam qui causam cognoscit, propositum habet efficere aliquid, id est aut damnare aliquem aut absoluere.

[447]

Auditoris autem sunt genera tria: unum eius, qui secundum aequitatem aliquid statuit, et is est perpense iudex; aliud eius, qui honestate uel utilitate incerta dubius alienae sententiae persuasionem inexplicabilis deliberator exspecta ; tertium genus eius est, qui facti honestatem uel turpitudinem libera aestimatione perpendit: hunc aestimatorem conuenit nominari. Haec igitur sunt tria causarum genera, quae hypothesi continentur, id est iudicialis, deliberatiua et demonstratiua.

[448]

Sed cum omnes praedictarum rerum auditores dubitatio sui diducat officii, quaerendum discrimen est et proprietas singulorum. Nam et iudex, cuius officium est damnare reum uel absoluere, possessionem dare uel auferre, priusquam cognouerit causam, dubitat quomodo utatur officio; et qui deliberat, ambigua mentis opinione differtur; et laudationis arbiter, an rite quis laudetur, aestimanti contemplatione dispensat. Sed cum in diuersum haec distrahantur officia, tum illud maxime discrimen attendimus, quemadmodum temporibus uarientur. Nam deliberatio futuri tantum temporis continet quaestionem, ut si deliberet Cato, an se debeat, ne uictorem aspiciat Caesarem, trucidare. At uero iudiciale genus tam praeteriti quam futuri nonnumquam temporis inuenitur. Sed in praeterito tantum facto coniectura, ex futuro qualitas frequentar enascitur, ut suo loco promptius asseretur. Laudatiuum etiam genus in praeteritis factis omne consistit, sed a iudiciali genere fine discernitur; nam aliud est absoluere innocentem aequitatis imperio, aliud laudibus prosegui gloriosum insignium contemplatione meritorum. Accedit quod in iudiciali genere ambigit cognitor in rebus alienis, ‹in deliberatiuo non minus› quisque de suis quam etiam de rebus externis, in laudatiuo aestimator auscultat ‹utrum› uera congruaque memorentur, licet nouella etiam id contulerint blandimenta, ut saepe praedicationis fiat arbiter qui laudatur.

[449]

Ergo oportet attentius intueri, ne ea, quae auditoris officium habuerit, intendamus, ut si Verri quod damnandus sit edicatur. Ille quippe se damnandum non esse respondebit, et utrum damnandus sit sola qualitas apparebit. Igitur a facti obiectione nascetur intentio, ut si eidem dicas «Siciliam spoliasti», responsuro «non feci» coniectura componitur. Stultum quippe est id, quod in arbitrio manet iudicis, aut certe fatti nomen, non ipsum crimen intendere. Cauendum aeque ne, cum lex ulla uel scriptura in causa traetatur, intentio sumatur ex lege, ut si dicas «lex te murum uetabat ascendere peregrinum», sed illud potius dicendum, «murum ascendisti», ut si negauerit, non sit pugna de lege, sed de facto, cui acceda lex, si confessus erit factum, tunc contra legem fecisse uideatur. Ceterum si negato facto fuerit lex uel quaeuis scriptura recitata, superflua uidebitur contentio, quando non iuris, sed ueritatis altercatio contineat quaestionem. Hoc uitio plerique falsi sunt.

[450]

Et praeter illos tres, quos status asserui, alios quattuor uel quinque de scripti qualitate manantes esse dixerunt. Qui licet suas in diuisione causae partes obtineant, tamen numquam principali loco nascuntur, quia, nisi fuerit quod probetur, nemo ad probandum recitat legem uel aliquam scripti formam. Id autem, quod probatur, status est, qui ex primo conflictu semper existit; ceterae quaestiones controuersiae :[uel] incidentes sunt perhibendae.

[451]

Sic igitur inueniendi status facilis erit ratio, cum neque nomen admissi neque auditoris officium neque legem aut scriptum aliquod ‹intendendum esse meminerimus, quod› intentionis loco obici poterit. Sit itaque talis intendo «hominem occidisti», depulsio «non occidi»: quaestio ex his oritur an occiderit, in quo statu erit eoniectura. Sed cum intentioni ius facti opposuerit reus, fit qualitas, ut a Milone non factum negatur, sed de facti iure contendo est; occidisse enim se fatebatur Clodium sed id iure fecisse. Huic depulsioni subicitur ratio, quae non una simplexue fit; nam potest unum atque idem factum propter uarias causas uideri probabile, ut hoc idem, quod insidiatorem occiderat Milo, una ratio fuit, alia quod hostem rei publicae et tyrannidis affectatione succensum se interemisse memorabat. In quibus assertis fit quidem qualitas, sed diuersae species eius erumpunt; nam prima relatiua, altera comparatiua qualitas fulget. Quod si intentioni non ius facti, sed negatio nominis opponatur, quamuis negatio depulsionis uice dicatur, tamen non faciet coniecturam, quia non factum, sed nomen facti destruitur, ut in hoc: adulterii actio fit; cum repudiata uxore stupratorem qui repudiauerat maritar inuenit; accusat adulterii. Reus contra dicit nec factum negat, sed adulterii nomen excludit et quaerit, quid sit adulterium, quod est definitiuae controuersiae.

[452]

Igitur coniectura ipsius facti negatio est, finis non admissi, sed nominis, idcircoque etiam depulsio ingenti criminis, quia, cum facto aliud nomen imponitur, imminens obiecto crimini periculum denegatur, ut in hoc obiectu: «pocula templi e sacerdotis domo furatus es; sacrilegium fecisti». Repellit: «pocula quidem abstuli; sed quia de domo, non templo, furtum, non sacrilegium nuncupandum». In quo etiam facti alia quaedam uidetur esse negatio; non enim hoc ad deorum iniuriam spectat admissum, sed ad dispendium sacerdotis, cum de domo potuta subtrahantur. Hic utraque factum definitione tractandum, id est et quid sit sacrilegium et quid furtum.

[453]

Nunc de qualitate dicendum, cuius multiplex natura diuisionem partium primo desiderat, ut ea decorsa singularum proprietas explicetur. Qualitas igitur aut de re aut de actione est: de re, cum eius facti, quod in iudicium uenit, ratio causaue tractatur, uel cum quid fieri oporteat disceptatur, ut an iure Clodium Milo iugularit, uel an domus Tullio restituenda fuerit; de actione autem, cum quaeritur an admittenda sit actio et iudicium faciendum. Quae pars quoniam iuris aequitate perpenditur, recte eam in species qualitatis subtilius aggregamus; aliter autem :[quem] Hermagoras, ‹qui› quasi constitutionem nouam a qualitate distinguere et translationem uel praescriptionem uocare maluerat.

[454]

Sed haec posterius. Qualitas, ut futuri temporis aestimatur, ita et praeteriti; ‹praeteriti› iuridicalis, futuri negotialis qualitas; in utraque iuris, assertio est. In iuridicali naturae, in negotiali legis aut consuetudinis asserta uersantur. Iuridicalis autem diuiditur in absolutam et assumptiuam: absoluta est, quae factum ipsum sui natura et iure defendit; assumptiua, quae, cum in facto ipso nihil probabile reperiat, confugit ad ipsam causam eamque iustam :[ut facere deberet] allegat, ut, cum Milo nonposset dicere hominem licuisse iugulare, causam occidendi astruxit insidiar Clodianas. Illinc assumptiuae nomen accepit, quia, cum absolute factum tueri non possit, confugit ad causas.

[455]

Haec igitur assumptiua partes habet quattuor: relationem, remotionem, comparationem, concessionem. Relatio est, cum de facto confessio culpam in eum, qui pertulit, refert, ut in Clodium Milo, Orestes in matrem, Horatius in sororem, qui idcirco a se perhibuit iugulatam, quia eius prouocatus iniuria in facinus sit coactus.

[456]

Remotio est, cum obiectum crimen in alterum uel in aliud ab eo, qui percellitur, remouetur: in alium, ut Tiberius Gracchus in Mancinum, qui auctor faciendi foederis fuit, quod tam senatus quam populus improbarat. Item in tali causa: legatus nisi intra triginta dies profectus erit, capite puniatur; quaestor sumptum legato non dedit; tempus emensum est. Accusatus contra dicit et crimen obiectum remouet in quaestorem. In aliud autem remouet, si morbo tardatus in infortunium suum causam remoueat tarditatis. Remouetur uero aut ipsum factum, si ad alterius attinuisse dicatur potestatem, aut causa, ‹si› alterius uitio quid accidisse dicatur.

[457]

Comparatio est, quam compensationem noui a posterioribus perhiberi, non cum crimini beneficium alterius temporis subrogatur, sed cum factum iure defenditur, ut ex eo aliquid commodi sequeretur. Nam si meritum alterius temporis uelut in compensationis gratiam memoratur, ad deprecatiuam potius admouendum est qualitatem, quae ueniali specie continetur. Haec uero rite se fecisse contendit, ut Verris illa responsio: «magno» inquit «decumas uendidi», quod factum compensat utilitate beneficii. In hac quippe parte facti confessio est, sed immanitatem obiectionis excludit allegatio promerendi. At in illa criminis factique una confessio est, sed aut ab animo separatur aut purgatione cessante ad humilitatis miseranda respirat.

[458]

Verum haec qualitas uenialis in bina asserta discernitur, purgationem et deprecationem; nam purgatio est, cum confesso facinore animum uoluntatemque purgamus, cuius modos tres esse non dubium, id est imprudentiam, casum, necessitatem. Imprudentia est, cum a uoto scientiaque nostra aliquid demouemus, ut qui:[dam] in uenando iaculum intorsit in beluam et hominem delitiscentem retibus interemit; quae pars error edicitur, atque ei subduntur ignoratio, uinolentia, obliuio, fatuitas, dementia ceteraque, quae errorem admittentis excusant. Casus uero culpam euentus exonerat, ut qui cum uictimis ad diem sacrum non occurrerit fluminis incrementis. Scelus autem necessitate commisit, qui praecepto ducis insontem hominem iugulauit. Inter quos modos hoc interest, quod imprudentia fallit, casus prohibet, necessitar cogit. Deprecatio autem nihil causationis associai, sed in exorandi humilitatem precesque suspirat.

[459]

Ceteras quaestiones, quas status dicunt incidentes, aduertant, qui ‹:[...]› talium didicerunt, sicut interius demonstra‹bo. Non enim semper accidit, ut causae ra›tionem formet primae uocis ingestio; plerumque enim secunda uim intentionis incutiet, ut in hoc: «uiro forti praemium, quod uolet; qui fortiter fecit, petit praemium nuptias uxoris alienae». In quo qui petit praemium, quia nullum putat e diuerso, nihil intendit, sed maritus contradictor intendit, licet secundo loco uideatur assurgere; cui per depulsionem uir fortis obstabit, tanquam petitionem praemii quod poposcerat accusanti, praemium iustum esse contendens, tanquam si factum aliquod iure tueretur.

[460]

Item quaestiones legales, quas tanquam status causis incidere memoraui, non eadem regula percensentur, quippe quae in secunda conflictatione prorumpunt; nam prima qualitati tribuitur. Igitur illa intentionis ac depulsionis regula in qualitatis praedicta parte turbatur.

[461]

Nunc τὸ κρινόμενον quod Graeci dicunt consequenter assumam. Nam cum intentio et depulsio statuire constitutionemque signarit, si coniectura fuerit, iudicationi praebebit pariter rationem; neque enim est quod possit ponderari iudicio nisi ipsa negatio. In qualitate uero uel fine alio loco, quam status apparet, accesse est confessi depulsio facti habeat rationem, quam item accusator infirmet; et uelut secundaria quaestio procreatur per rationem impugnationemque rationis. Hic illud ‹uidemus› iudicabile posse uersasi, idque esse, quod aestimator iusti ratione perpendat. Possunt in quauis causa et omnes status existere et multae rationes infirmationesque numerosae perindeque iudicationum semina copiosa, cum unum uidelicet factum multiplici ratione defenditur, ut Tullius pro Milone, quod insidiatorem et quod hostem publicae quietis occiderit. In his igitur ille status potius apparebit, quem orator pro utilitate defensionis assumpserit. Illa etiam ratio ex oratoris plerumque astructione colligitur; tuncque uelut rationales alii status emergent.

[462]

Ac si ad probationes scriptura profertur, hinc iudicatio legalis orietur, cuius sunt species quinque. Vna est, cum scripto aliquid pluraue ambigua continentur, quae a Graecis ἀμφιβολία memoratur, ut ex communione nominis res plerumque confunditur, ut est illud: quidam Taurum legauit, quo nomine seruum habuerat admodum pretiosum. Verum illi heres taurum, hoc est bouem dedit, quia fecit nomen amphibolum quaestionem. Item ex nominum distinctione per syllabam, ut qui habuit propinquos duos, unum Lesium nomine, aliumque Milesium, heredemque constituens sic locutus est: HERES ESTOMILESIUS; qua distinctionis ambage certamen exortum, dum «heres erto mi» distinguit, qui Lesius dicebatur, alius uero continua nominis iugitate Milesium dicit heredem.

[463]

Sunt item modi, quos dialettica comprehendit astructio. Item species scriptionalis est quaestionis, quae ex uerbis et sententia scriptionis emergit, ut in hoc: «peregrinus murum ne ascendat. Quidam obsessa ciuitate conscendit hostemque deiecit; arguitur.» Hic reus legis sententia, uerbis nititur accusator.

[464]

Tertium quaestionis est genus, cum contrariae leges utrimquesecus colliduntur, ut in illo: «mas templum Cereris ne ingrediatur. Item qui parentibus opem non tulerit, puniatur. In tempio Cereris uapulanti matri ingressus opem filius tulit; accusatur.» Facit hic conflictum diuersitas legum, quarum interpretatio colliditur, ut cui potius auscultandum fuisset appareat.

[465]

Quarta de scripto quaestio est, quae dicitur syllogismus, cum ex eo, quod scriptum est, ‹aliud quoque, quod non scriptum est,› argumentatione colligimus, ut in hoc: «exulem intra fines deprehensum liceat occidere. Quidam inuentum exulem uerberauit; accusatur. A defensore colligitur, quod minus permisso sit, fieri licuisse.» Huic insunt modi quattuor: a simili, a conseguenti, a maiore ad minus, a contrario. A simili ita, ut, quia patris interfector culleo insuitur, haec poena manere debeat matricidam. A consequenti sic: tyrannicidae praemium, qui suasit tyranno deponere dominatum, :[praemium] petit; colligit par esse meritum, quia reddidit libertatem. A maiore ad minus: «si deprehensum exulem permittitur iugulare, licet etiam uerberare». A contrario: «si uir fortis meretur praemium, desertor dignus est poena».

[466]

Finitiua superest quaestio, de scripti ambiguitate demanans, cum aliquod uerbum in lege uel testamento dubium est et definitione clarescit, ut «nocte cum telo deprehensum liceat occidere. Quendam cum fuste nocte deprehensum magistratus occidit; reus est caedis. Lege se quidem tuetur, sed telum quid sit inquirit.» Quod quaestionis genus hoc a principalibus statibus differt, quia non de facto, unde orta accusatio est, sed de scripti tantum definitione disquiritur. Discutitur igitur ab his legalibus status principales esse discretos, et hos incidentes dici, illos autem, a quibus causa nascitur, uel constitutiones uel status rectius appellari.

[467]

Iam nunc decursis constitutionibus controuersias deliberatiui ac demonstratiui generis uideamus. Nam et causarum tria genera esse dubium non est, et in omni causa statum debere uersari, licet in deliberatiuo quidam qualitatem negotialem consistere, quod de futuro deliberat, aestimarint. Tamen ita qualitas plerumque censenda est, ut alii quoque status huic generi posse accidere non negentur. Nunc status in talibus ita, reperiri posse firmamus, ut non ex intentionis depulsione, quemadmodum in conflictibus monstratum est, regulam teneamus. Quid enim aut quis intendet, ut ordine solito persuasor dissuasorque confligant, cum alterutrum deligere in astructionibus non uetemur? Sed tamen accusatoris partes dissuasor uidetur arripere. Qui enim inhonestum uel inutile illud, quod dissuadet, ostendit, pro certo ipsum uidetur accusare negotium. Persuasor uero partes arripit defensoris, et negotii tractatum qualibet obiectione contrarietatis absoluit. Ex quo et dissuasor intendere et persuasor depellere memorandi, ac sic conflictione partium facta status poterit apparere, ut tali causa: «crebro ad muros exercitu fugiente deliberat imperator, utrum diruat muros.» ‹Dissuasor primum id honestum esse negat; qui non oportere muros› exscindi cum dicit, nonne uidetur, si fecerit, accusare? Deinde grauiter et seditiose id exercitum perpessurum, in quo coniectura fiet de commotionis euentu. Ac mox si dicat uictoriam non uocandam, si praesidium ciuitatis exscinditur, finis accessit; definiendum quippe, qualis status moenium uictoriam faciat celebraci. Tunc si dissuasor addat, sine consilio senatus id fieri non debere, praescriptio etiam uidetur accedere. Certum est igitur et intentionem dissuasori iure signari, et ‹in› deliberatiuis cunctos status promptius apparere. Sciendum tamen, ne dissuasor uelut sententiam dicens prohibeat tanquam iudex, cum eius officium hoc sit, ne faciat persuadere, inhonestae rei uel :[ut] inutilis ratione monstrata.

[468]

Iam nunc in demonstratiuo quemadmodum status emergat non est facile memoratu, idcirco quia non statim laudem uituperatio consectatur, ut, quisquis laudabilis non est, uituperabilis habeatur uel contra, qui uituperatione caruerit, laudibus fastigetur, ut si laudandus ex eo quis dicatur, quia homicidium non commisit. Est ergo medium nomen, quod priuationem placuit memorari, propterea quia, qui laude priuatur, non confestim uituperationi permittitur uel contra. Sic tamen status demonstratiui generis apparet, cum laudatorem uituperatoremque constitues et uituperatori accusatoris intentionem, laudatori defensoris partes adiunxeris. Aut illud subtilius conformatur, ut auditor inter laudem uituperationemque libratus uelut aduersarii loco ponatur. Non enim ante :[quam] laudandum quem, quam laudabilem demonstraris; nam illi talis intentio est, ut laudabilem nondum credat; aduersum quam intentionem laudatori certamen est uel uituperatori, licet in superiori astructione quidam conflictus euidens approbetur, ut cum alius quempiam laudat et alter accusai, ut Catonem Tullius laudans et duobus uoluminibus Caesar accusans. Ex quo colligitur omnia, causarum genera statibus percensenda.

[469]

Hoc reperto naturam causae discuties, quae aut simplici aut duplici quaestione aut multiplici continetur. Et simplex est, eum unum quid in tota actione disquiritur, ut Clodium Milone iure necauerit. Illud uero, quod per iudicationem posteriore loco disquiritur, uter utri insidiar compararit, non est singulare, sed iunctum ex duplici coniectura, quam Graeci ἀντικατηγορίαν nominant; sed incidens quaestio genus causae facere non potest. Duplex tum ex rebus fit, ut pro Caelio de auro et de ueneno, tum collatione, ut pro Roscio, filiusne patrem an inimici iugulauerint; multiplex uero ex pluribus quaestionibus causa consistit, ut repetundarum omnes Verrinae, et pro Scauro de Bostaris nece, de Arinis uxore et de decimis tribus exquiritur.

[470]

Dehinc ductus eausae inspiciendus est. Ductus autem est agendi per totam causam tenor sub aliqua figura seruatus. Sunt autem ductus quinque: simplex, subtilis, figuratus, oblicus, mixtus. Simplex est, cum non aliud est in agentis consilio, aliud in uerbis, ut si bene meritum laudes ac noxium accuses. Subtilis, cum aliud uult animus, aliud agit oratio, ut «quidam abdicat filium, quod amicos non habeat». Hic non uere abdicat, sed ut amicos habeat, terret. Figuratus est, cum aperte quid dicere prohibet uerecondia propter obscena, et significatione alia atque integumentis uestita monstratur. Oblicus est, cum metus impedit aliquid dicere libere, et per quosdam fandi cuniculos obicienda monstramus, ut in hoc: «tyrannus, qui sub abolitione tyrannidem posuerat, fortiter fecit. Petit praemii nomine armorum arcisque custodiam. Magistratus contra dicunt.» Mixtus autem ex utroque componitur, cum et pudor et metus impedit libertatem, ut «tyrannus, qui duos filius habuit, quorum uni uxor, in qua infamis fuit, cuius maritus se suspendit, cogit alterum filium eam ducere; contradicit». Hic nec incestum libere nec tyrannidem potest obicere.

[471]

Hi sunt ductus artificiose tractandi et per totam orationem subtiliper diffundendi. Qui colore hoc separantur, quod color in una tantum parte, ductus in tota causa seruatur.

[472]

Ductus reperitur ex causatiuo litis, hoc est ex re, quae controuersiam facit, quae aut praeteriti temporis est, ut an Aiacem Vlixes occiderit, quae ductum simplicem tenet, aut, si praesentis uel futuri temporis fuerit, omnes ductus admittet. Ergo ductus de consilio nascitur, consilium ex causatiuo litis exoritur. Causatiuum est, quod facit dubitationem, ut in illo tyranni causatiuum litis est, quod tyrannus custodiam et arcis postulat et armorum. Ductum seruatum testatur prima Philippica, quae mira subtilitate dominatum Antonii latenter insimulat, ut omnia dicens nihil aspere dixisse uideatur.

[473]

His omnibus conquisitis argumenta uidenda sunt, quibus ad quaestionis ambiguum fides ualeat adhiberi. Fides autem tribus fit modis: conciliando, docendo, permouendo. Illa prior ethica, sequens apodictica, tertia pathetica nominatur. Conciliatione licet in tota causa uti conueniat, tamen in principiis uberius insistendum, et in commouendo maxime uigere debet epilogus. Docere autem prae ceteris debet ipsa narratio, quamuis diluendis quaestionibus obiciendisque criminibus non dissimilis operetur astructio. Nunc de argumentis incipiam.

[474]

Argumentum est ratio, quae rei dubiae fidem facit. Res dubia est intentio et depulsio, uel ratio et infirmatio rationis. Cum enim obieceris «occidisti», ut doceas, argumentatione firmabis, maxime cum negatur. Etiam ipsum «non occidi» exigit argumentum, licet ad faciendam fidem etiam illa, quae iartificilia nominantur, debeant adhiberi, ut tabulae, testimonia, quaestiones, quae post discutienda seruabo. Nunc argumenta tractentur, quae aut in negotio, de quo agitur, posita sunt, aut illud attingunt. In ipso tum totum, tum pars eius, tum nota, quam Graeci etymologiam dicunt; attingunt uero negotium, quae ad id relatiuorum ratione ducuntur. Et sunt numero tredecim: a coniugatis, a genere, a forma uel specie, a simili, a differenti, a contrario, a coniunctis, ab antecedentibus, a consequentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectis, a comparatione, cuius sunt partes maiora, minora, paria. Apparet in omnibus relatiuam messe rationem; nam coniugatum alterum alteri nominatur, et genus et species ad se relata fiunt; ipsum etiam simile alicuius assimile est, et omnes loci argumentorum non ex se, sed ex alio nomen accipiunt.

[475]

Igitur totum, quod dubium discutitur, definiri primitus oportebit et sic argumenta tractari hoc modo: sit res dubia, utrum utilis eloquentia uideatur. Eloquentia totum est; in toto igitur definiendum sic: «eloquentia est bene dicendi scientia. Bene dicere autem utile est; utilis igitur eloquentia». Cui loco tractando subsidio est Dialettica, quam nuper audistis, per quam cognitum puto, quid sit genus, quid species uel differentia, proprium, accidens ceteraque, quae eius praecepta tenuerunt. Tamen haec ut potero breuiter strictimque percurram.

[476]

Genus est igitur ad multas species differentiasque notio pertinens, ut animal quod refertur ad hominem, pecudem, auem, piscem ceteraque; quae non tantum numero, sed etiam specie disparantur, quod alia aeria, alia aquatilia terrenaque, alia rationabilia, alia rationis expertia, quae sub uno nomine colletta cum fuerint, nomine generis appellantur.

[477]

Species est, quae a genere pendens alia continet numero tantummodo disgregata, ut homo continet et Demosthenem et Ciceronem, quibus una species est, sed numero distant.

[478]

Differentia uero est sufficiens quaestioni diseredo, ut, si quaeratur, inter hominem leonemque quid intersit, respondeatur, quod homo mitis, leo ferus sit; quod quidem nec hominem a mitibus ceteris nec leonem a feris aliis distinguit animalibus.

[479]

Proprium est, quod rem aliquam ab omnium communione discerna, ut risus; hoc enim non est homini commune cum ceteris.

[480]

Accidens est, quod in aliquo positum nec pars eius est nec separari ab eodem potest, ut per se possa existere, ut color in corpore, in animo disciplina.

[481]

A parte uero argumentum non ad totum probandum dicitur, sed ad aliam panem, quae continet quaestionem. Nec enim probata pars totum probat, ut puta, si oculus uidet, non ideo totum corpus uidet, cum refutetur totum uidere corpus; sed dialecticus iste tractatus est. Nunc quemadmodum argumentum a parte ad partem sumatur ostendam: «si pedes, si bracchia tueri debemus, utique oculos diligentius asseruare». Cuius argumenti loco incurrere aliquando et aliud potest, quod a minore ad maius dicitur. Nec tamen ideo principalis argumenti ratio perturbatur, quia geminari aliqua argumenta natura permittit. Hoc saepe contingere et in figuris solet, de quibus postea nobis erit dicendum.

[482]

Fit nonnumquam et hoc modo a partibus argumentum, cum inducta partitione et propositis partibus pluribus, ceteris refutatis, aliquam concludimus partem, i ua sit quaestio costituta, ut si dicas: «equum hunc, quem habes, aut emisti aut dono accepisti aut natus est domi: furatus es igitur».

[483]

A nota uel etymologia, ut Graeci dicunt, sumimus argumentum ‹sic›: «si consul est, qui consulit rei publicae, quid aliud Tullius fecit, cum affecit supplicio coniuratos?» Quo in loco originem uocabuli tantum oportet attendere.

[484]

Ab his uero, quae negotium uidentur attingere, argumenta ducuntur hoc modo: primum a coniugatis, cum uno nomine proposito principali per eius deriuationem casu aut tempore commutato aliquid approbamus, ut «si pietas uistus est, quod pie factum est, laudari oportet.» Constat enim laudabilem esse uirtutem. Qui locus a superiore hoc differt, quia aliud est, unde nomen impositum fuerit, perscrutari, aliud per cognationem uerbi ab alio deflexi argumenti uim sumere.

[485]

A genere autem, cum quod in toto ualet ad speciem quoque deducitur, ut, si uarium et mutabile quiddam est femina, Dido etiam uaria mutabilisque uideatur possitque ex amore in odium commutari. Hac raione illud Ciceronis astruitur: «nam cum omnium prouinciarum sociorumque rationem diligenter habere debeatis, tum praecipue Siciliae, iudices». Hunc locum ille a toto uidetur imitari, sed interest illud, quod in illo ‹a› definitione, hic ad ipsa ratione, qua genus est, argumenta ducuntur, et quod in genere totum est, quod totum diuisione perit, genus manet etiam partibus distributum.

[486]

Ab specie uel a forma ducitur argumentum, ut fidem generali faciat quaestioni, ut Cicero in Philippicis: «est ‹quod tam proprie dici possit actum eius, qui togatus in re publica cum potestate imperioque uersatus sit›, quam lex?» Actum enim genus est, quod ab specie, id est lege lata a Caesare, comprobatum est; quod item confirmat a similibus: «quaere acta Gracchi; leges Semproniae proferentur. Quaere Sullae; Corneliae.»

[487]

A simili per se: «ut Helena Troianis, sic ciuibus belli semen tu fuisti». Item: «ut saepe homines aegri morbo graui, cum aestu febrique iactantur . . .» et cetera. Huic dissimilitudo contraria est, quae a Cicerone differentia nominatur, quae res inter se diuersas, non aduersas ostendit, cuius Cicero ponit exemplum in Verrem: «sed tu idem fecisse eris existimandus, si eodem consilio fecisti». Hoc et in personis ostenditur et in rebus et in tempore et in locis et aliis, quae nunc memorare longissimum est.

[488]

A contrariis uitae mors quae ex quibus Terentius sic:

«nam si illum obiurges, uitae qui auxilium tulit, quid facies illi, qui dederit damnum aut malum?» Cicero: «si ille consul, fustuarium meruerunt legiones :[quid] quae consulem reliquerunt.»

[489]

A coniunctis autem fides petitur, cum, quae singula infirma sunt, ea coniuncta uim ueritatis assumunt, ut «quid si accedit, ut tenuis antea fueris? Quid si ut auarus? Quid si ut audax? Quid si ut eius, qui occisus est, inimicus?» Singula haec quia non sufficiunt, idcirco congregata ponuntur.

[490]

Ab antecedentibus Cicero: «cum ille non dubitauerit aperire quid cogitaret, uos potestis dubitare, quid fecerit?» Praecessit enim praedictio, ubi est argumentum; secutum est factum, unde est quaestio.

[491]

A consequentibus uero conuersim, ut quaestio in antecedentibus sit, argumentum in sequentibus, ut, si hoc secutum est, illud praecesserit, ut «si peperit, cum uiro concubuit». Exemplum de Verrinis: «si finem edicto praetoris afferunt kalendae Ianuariae, cur non initium quoque nascitur a kalendis Ianuariis?»

[492]

A repugnantibus argumentum, cum ostenditur duo sibi cohaerere non posse, uerbi causa, ut et parasitus quis sit et ridiculus non sit, quae per negationem simul esse non posse praedicantar hoc modo: «non et parasitus est Gnatho et ridiculus non est». Eius loci exemplum est in re magis ipsa quam forma uerborum: «is igitur non modo a te periculo liberatus, sed etiam honore amplissimo ornatus arguitur domi suae te interficere uoluisse». Et in Corneliana prima repugnare dicit, ut diuisores, quos honoris sui ministros esse uoluerat, lege ambitus uellet affligere.

[493]

Causarum locus late patet et multa disputatione tractatur; sed nunc formam eius satis fuerit demonstrare sub hoc exemplo: «sed cum ob tua decreta, ob iudicia, ob imperia dabantur, non est ita quaerendum, cuius manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur». Sic et Vergilius «mene fugis?».

[494]

Ab effectis fit argumentum, cum in causa dubitatio est, ut fatum probetur ex eo, quod homines etiam inuiti seruabantur in uita. Fatum enim est causa uel uitae uel mortis; illa uero effecta sunt fati, uiuere posse uel mori. Cicero hinc probat Auli Hirtii uitam populo caram esse, quod ei populus plaudit. Hoc est Vergilii «degeneres animos timor arguit», nam timor est causa, ut degener sit animus, quod timoris effectum est.

[495]

A comparatione maiorum: «quis dubitet a Siculis petisse peeuniam Verrem, cum a Marco Octauio Ligure postularit?» Vergilius:

«tu potes unanimos armare in proelia fratres.» Ex hoc utique probat et alienos posse, quod minus est. Terentius:

«nam qui mentiri aut fallere instituerit patrem aut audebit, tanto magis audebit ceteros.» :[496] A minorum comparatione, ut «Publius Scipio pontifex maximus Tiberium Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae priuatus interfecit»; deinde iungit quaestionem, ubi maius est quiddam: «Catilinam orbem terrae caede atque incendiis uastare cupientem nos consules perferemus?» Ex hoc Terentius loco illud: «hic paruae consuetudinis causa huius mortem tam fert familiariter».

[497]

A parium comparatione Cicero: «et si non minus iucundi atque illustres sunt ii dies, ‹quibus conseruamur, quam illi,› quibus nascimu». Et in Pisonem, nihil interesse «utrum ipse consul improbis contionibus, perniciosis legibus rem publicam uexet, an alios uexare patiatur».

[498]

His igitur breuiter demonstratis illa, quae non excogitantur ab oratore, sed a causa aut a reis suggeruntur, in tribus, ut diximus, rebus posita sunt: in scriptura, ut tabularum, in auctoritate, ut testium, in necessitate, ut tormentorum.

[499]

Ab scripto argumentum petitur, cum ad dubiae rei probationem uel chirographum uel testamentum ‹uel› transactionis tabulae recitantur ceteraque huius modi, quae ita nota sunt, ut exempla de oratione non quaerant.

[500]

Ab auctoritate uero, ut Africanum dixisse iure caesum esse Tiberium Gracchum, aut cum testimonium, quo ueritas nudetur, affertur, ut «Gnaeum Pompeium de misso frumento celeriter testem nobis inducit»; auctoritas igitur aut iudicantis aut testis est. Huic parti adiunguntur oracula ceteraque id genus.

[501]

Necessitas uero dat fidem ex tormentis aut somno aut furore aut uinolentia, quae uocem alicuius rei extorquet inuitis. Quae omnia, cum ad‹das› coniecturam ‹in› causa, persona, facto, id est ipso testimonio uel confessione uel scripto, capiunt fidem uel amittunt. Nam et causa dicentis attenditur et persona tractatur et ipsius scripturae secum aut cum causa qualitas comparatur.

[502]

Sequitur ut ad ea, quae conciliant aut permouent auditores, intentionem suam flectat assertor, quoniam ad fidem faciendam haec quoque pertinere praediximus. Conciliantur igitur animi tum personae, tum rei dignitate: personae aut auditoris aut rei uel ipsius oratoris aut aduersarii. Auditoris sic: «ut qualem te antea populo Romano praebuisti, cum huic eidem quaestioni iudex praeesses, talem te nobis et populo Romano hoc tempore impertias». Rei uero, ut pro Deiotaro: «quem ornare antea cuncto cum senatu solebam pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis».

[503]

Oratoris uero, cum de se non superbe, sed moderate loquitur, quale illud est: «cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea prouincia decessissem, ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei relinquerem, factumst ut cum summum in ueteribus patronis multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis constitutum arbitrarentu». Sed haec plenius in exordiorum praeceptis edisseram. Ab aduersarii uero persona conciliatio, dum illius iniquitate aut arrogantia demonstrata nostra modestia commendatur. Sed haec posterius in principiis, quoniam nunc non orationis partes, sed dicendi formar et faciendae fidei species numeramus, quo loco patheticae quoque dictionis attendimus facultatem, cuius uis uel in communibus locis uel in epilogis maxime continetur. Mea primordia quidem apud ueteres hac animorum permotione caruere, quod tunc demonstrabitur, cum ordiendi praecepta tractabimus; interim generatim, quibus mentes affectibus incitentur, nulla partium definitione signabo.

[504]

Commouentur igitur auditores aut miseratione aut odio aut inuidia aut metu aut spe aut ira ceterisque similibus. Miseratione, cum calamitates alicuius magno dolore tractamus, cum iniquitatem temporis uel periculi magnitudinem memoramus, ut in septima Verrinarum: «patres hi, quos uidetis, iudices, iacebant in limine primo, matresque miserae pernoctabant ante ostium carceris, ab extremo conspectu liberum exclusae, quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum spiritum ore excipere liceret». Ab odio, cum aduersarii factum uel uiris bonis uel iudicibus ostenditur exsecrandum, ut cum iudicum corruptio docetur a Verre iactari. Item «cum in auaritia, scelere, periurio uos sui similes esse arbitratur». Inuidia est, quae quodam liuore inficit auditores, ut est «quod ad tuam ipsius amicitiam ceterorumque hominum magnorum acque nobilium faciliorem aditum istius habet nequitia et audacia quam cuiusquam nostrum uirtus et integritas»; item «istum rebus omnibus undique ereptis impune eludentem circumfluere et abundare». Potest quidem et illa res auditorum mentes incendere , ut si alicuius exaggeres tyrannicum spiritum aut potentiam non ferendam.

[505]

Metum uero excitaris uoi propriis uel communibus perieulis: propriis, ut «hoc est iudicium, in quo uos de reo, populus Romanus de uobis iudicabit»; communibus autem, ut est «uideor mihi uidere hanc urbem, lucem orbis terrarum, arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem». Spe quoque animi perturbantur, cum beneficia aut obsequia promittuntur, ut cum fidem Milonis Pompeio pollicetur, et «Caelii in omni uita seruitium obstrictum uobis ac liberis uestris habebitis». Ira etiam uehementer animos turbat, ut cum exaggerat Tullius et exclamat in curia sedere socios Catilinae: «o dii immortales! Ubinam gentium sumus? Quam rem publicam habemus? In qua urbe uiuimus? Hic, hic sunt nostro in numero, patres conscripti.» Similes alii permiscentur affectus, qui cum ad persuadendum plurimum ualeant, extra causam tamen sunt, nec apparere in oratore manifestius debent, ne insidiis iudicem capere, non ration.e ducere uideatur.

[506]

His igitur ad fidem faciendam prudenter inuentis ordo rerum est so- ciandus, quae pars dispositio uocitatur, qua quid dicendum quoue loco, quid penitus omittendum, quomodo etiam et quando et ubi, prudenter inspicimus. Duplex igitur huius partis est ratio; aut enim naturalis est ordo aut oratoris artificio comparatur: naturalis, cum post principium narratio, partitio, propositio, argumentatio, conclusio epilogusque consequitur; artificio oratoris, cum per membra orationis, quae dicenda sunt, digerimus. Et hoc ex causae utilitate, non ex temporis serie coaptamus, ut pro Milone factum, cum quaestiones quasdam ante narrationem, ut praeiudicia refutaret, induxit, quod non ex ordine naturae, sed ex causae utilitate mutauit; et pro Cornelio primo refutata sunt crimina, quae secuta sunt tribunatum,post ad ipsum tribunatum recursus est factus, quae dispositio artificialis, ut diximus, nominatur.

[507]

In Verrem autem naturalem temporum ordinem tenuit, ut primum quaesturam, tum legationem, deinde duas ei praeturas obiceret ceruata temporum ratione, quam, nisi causae repugnet utilitas, necessario persequemur. At ubi maiora quaeque potissimum et inuidiosiora purganda sunt, ab hic sumitur refutationis exordium, ut pro Cluentio coniecturae partibus expeditis ad praescriptionem legis accessit, ordine uidelicet commutato, ne, si Cluentium legis assertione defenderet, fugere causam diffidentia uideretur.

[508]

Duabus hic officii partibus absolutis elocutionis cura est intimanda. Quae cum constet in singulorum animaduersione uerborum, hoc ab eloquentiae nomine separatur, quod illa totius operis oratorii uirtus est, haec pars habetur officii, cuius Cicero duo quasi fundamenta, duo dicit esse fastigia: fundamenta Latine loqui planeque dicere, quorum unum Grammatice loquente didicistis, cum eius uobis insinuata subtilitas. Fastigia uero sunt ornate ‹copiose› que dicere, quod non ingenii , sed laboris est maximi, exercitationis etiam diuturnae, qua non solum uberior, sed illustrior quoque facultas acquiritur.

[509]

Huius rei duplex ratio est : una, qua in singulis uerbis lumen appareat; altera, ut dignitas eloquendi copulationis ipsius decori seruetur. In singulis uerbis aut proprium aut translatum mutuatumque conquiritur. Propria sunt uetusta praecipue; nam cura et proceres uel nescirent haec dicendi ornamenta uel appetere non auderent, propriis utebantur. Sed quia uerborum ueterum iam exoleuit casus, non sunt audacius usurpanda illa, quae cum aetate mutata sunt. Itaque «alucinari» et «cerritum» et «caperratum» similiaque praeterientes utemur his, quae consuetudo recipiet, nec tamen sordidis, nisi cum rei sententiaeque uis exigit, ut cum Cicero, uolens crudelitatis inuidiam facere, ait «gurgulionibus exsectis reliquerunt» et «uirgis plebem Romanam concidere». Nec indecore Vergilius uitandae humilitatis aucupio «lychnos» pro lucernis ait.

[510]

Quod si qua res propria uerba non habeat, nouanda sunt aut alienis utendum. Nouantur autem duobus modis uerba: aut quadam fictione aut declinatione praesumpta, aut duorum, quae usitata sint, coniunctione composita. Finguntur maxime cum transferimus, ut qui poeotetas «qualitates» esse dixerunt, quod nomen numquam fuerat in Latinis. ‹In› quo et auribus temperandum et insolentia fugienda. Quam uitans Cicero soterem «saluatorem» noluit nominare et ait «qui salutem dedit»; illud enim nimis insolens uidebatur.

[511]

Deriuatione quoque fiunt uerba, quae grammatici paragogi, nominarunt, ut dicimus «florea rura» et «campique ingentes ossibus albent», quod satis crispa flexione Horatius «albicant» dicit. His plerumque, Grammatica ‹attestante, Poetica› utitur, licet Tullius «grandiferas possessiones» dicat et «grandiloquos oratores».

[512]

Huic diligentiae subiungitur translatorum cura uerborum, cum res aut sua non inuenit uerba aut cum uolumus splendidius aliquid explicari. Ergo aut inopiae aut decoris causa transferuntur: inopiae, cum dicimus «gemmare uitem» et «luxuriare segetes» «laetas» que perhibemus; desunt enim propria et commodantur ascita. Decoris uero, ut «bellum subito exarsit», cum potuerit dici «exstitit». Et item possumus ab omnibus sensibus mutuari, ut ab oculis «luce libertatis et odore legum» et ‹ab auribus› «silent leges inter arma» et a gustu «o nomen dulce libertatis». Verum non debet haec translatorum alienorumque uerborum affectatio sine moderatione captari; nec longe petita debent esse translata, ut si dicas luxuriosum «Charybdim». Vitandum quoque, ne turpis sit similitudinis usurpatio, ut si dicas «castratam» Africani morte rem publicam aut Clodium «stercus senatus». In hoc genere transferendi etiam allegoriam poetae praecipue nexuerunt, et Cicero cum dicit «cum senatum a gubernaculis deiecisses, populum Romanum e naui exturbasses, ipse archipirata cum grege praedonum impurissimo plenissimis uelis nauigares»; et in Pisonem «ut qui in maximis tempestatibus ac fluctibus rei publicae nauem gubernassem saluamque in portu collocassem, frontis tuae nubeculam et collegae tui contaminatum spiritum pertimescerem?» Vsurpatis ergo haec simul pluribus uerbis elocutus est, quae suis fortasse angustius aut humilius diceret. Item translata quodammodo sunt, quae aut ex parte totum aut ex toto partem aut ex uno plures monstrant aut ex pluribus singula. Ex parte totum, ut «in puppim ferit» aut «me isdem parietibus tuto esse tecum» pro «eadem domo». Hunc tropum metonymian grammatici nominarunt, catachresin etiam Graeci, quam nos abusionem dicimus, ut cum perhibemus «naturam deorum» pro substantia.

[513]

In coniunctis uero uerbis orationisque contextu seruanda sunt haec, ut constructio coagmentata et conclusio perfecta proueniat et quodam schemate dictio uenustetur.

[514]

Iam compositionis praecepta percunam, cuius uitium maximum est hiulcas et asperas, :[frenos etiam] iotacismos, mytacismos, labdacismos, homoeoprophora, ‹dysprophora› et polysigma non uitare, uel cuiuslibet litterae assiduitatem in odium repetitam, ut «sale saxa sonabant» et «casus Cassandra canebat». Mytacismus est, cum uerborum coniunctio m litterae assiduitate colliditur, ut si dicas «mammam ipsam amo quasi meam animam». Labdacismus, ubi l plurimum dissonat, ut si dicas:

«sol et luna luce lucent alba lenì lactea.» Iotacismus, ut si dicas: «Iunio Iuno Iouis iure irascitur». Polysigma, ubi s littera crebrius geminatur, ut «Sosia in solario soleas sarciebat suas». Homoeoprophoron est, cum dicitur:

«o Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti.» Dysprophoron, ut si quis dicat «persuasitrices praestigiatrices acque inductrices striges».

[515]

Asperae inter paene ultimum ultimumque uerborum maxime uitandae, cuius exemplum est, si dicas «phaleras ablatas gratis», aut si iuret auriga «per lora, per flagella, per frena».

[516]

Hiulcae sunt, cum in ea parte, quam diximus, similes uocales ac similiter longae collisam hiantemque structuram faciant, ut si quis dicat suscepisse se liberos «secundo omine», et ut Tullius pro Milone ait «auctoritate publica, armare»; quod quidem artem dissimulans plerumque appetii uoluntate.

[517]

Vitandum similiter, ne in eodem loco tres aut quattuor longas breuesque continue ponamus, neue in notissimos uersus et maxime heroicos struttura fundatur iambicosue uersus, quamuis eos Cicero non euitet, cum dicit «senatus haec intellegit, consul uidet», et heroici uersus finem uel initium non declinet, cum dicit «o miserum, cui peccare licebat», et in Academicis «latent ista omnia, Varro, magnis obscurata et circumfusa tenebris», et in Verrinis plenum uersum una quidem syllaba mutilum fuderit, cum dicit «cum loquerer, tanti fletus gemitusque fiebant». Nec finem uitauit elegi, sicut ait «oderat ille bonos». Incurrit etiam in hendecasyllabi phalaecii petulantiam, dum dicit «successit tibi Lucius Metellus». Hic tamen uir et longo opere et ipsa sui maiestate defenditur. Ceterum ‹heroicum› in clausulis uitiosissimum reperitur. Animaduertendum autem, ne, cum similitudinem uersus effugimus, bonam elausulam transeamus, ut si timeas dicere «strepitumque plagarum», cum pla longa sit et bonam clausulam fecerit.

[518]

Vitandum etiam :[eodem loco] cacemphaton uel interpositione uel commutatione uerborum. Inhonesta enim exempla sunt, ut «arrige aures, Pamphile», ut est «atque ereptae uirginis ira»; in his enim sordescit oratio. Vitandi etiam freni, qui fiunt ex asperrimis litteris in unum concurrentibus, ut est Terentii in Hecyra:

«per pol quam paucos reperias meretricibus fidelis euenire amatores, Syra» ; at ab isdem litteris incipientia, ut est «non fuit istud iudicium iudicii simile, iudices», et in easdem desinentia, ut «fortissimorum, proximorum fidelissimorumque sociorum», in eodem uitio habentur. Item penitus fugiendum breues syllabas continuarequamplures, ut est illud Sereni:

«perit, abit auipedis animala, leporis». :[519] His breuiter intimatis pedes sunt asserendi, quibus clausulae decenter aptentur. Quos quidem Cicero quadam permixta confusione perturbat, dum dicit modo ditrochaeo concludendum, modo paeonem primum probat incipientibus, modo finientibus quartum, modo dochmium, qui constat ex breui, duabus longis, breui et longa, cuius exemplum posuit «amicos tenes», item amphimacrum pedem et rursum dactylicum numerum laudat; modo anapaesticum, modo dithyrambicum laudat, nec tamen certa sententia est. Ego tamen compendiosiora percurram, ut in hac silua quibusdam uidear praeire tramitibus.

[520]

In monosyllabis inspiciendum, utrum finalis longa breuisne sit. Si enim longa est, praeire debet trochaeus, ut est Ciceronis «non scripta, sed nata lex», aut «debet esse legum in re publica prima uox»; quae tantum pendenti sensui apta conclusio. At uero si breuis fuerit monosyllaba, iambus aut anapaestus antecedat, ut ait Sallustius «tota autem insula modica et cultibus uariis est». Breuem uero breuis aut longam longa non sine uituperatione sectatur, ut si dicas «ista res mea est», aut contra, quod Cicero pro Ligario: «non tu eum patria priuare, qua earet, sed uita uis», quod uoluntate orator, non errore composuit. Verum hoc de monosyllabo superius praeceptum in colo melius collocamus aut commate, non in fine sententiae.

[521]

Disyllaba uero iambico numero non iure clauduntur, uel si paene ultimus spondeus, mox iambus aptetur, ut si dicas «tenui seruos meos», aut pyrrhichius pro iambo, ut «consul uidet». At bona clausula est ex iambo et spondeo uel ultimo trochaeo, ut si quis dicat «patria continet bonos ciues» uel «asserat caput legis». Cauendum est autem, ne aut duo iambi aut iambus et pyrrhichius in fine ponantur, ut si quis dicat «pugnare iuuenes pro parentibus suis :[parentibus]». Cauendum etiam, ne pyrrhichius post pyrrichium ueniat et quattuor breues faciat, ut si quis dicat «perdidi bona mea», aut post pyrrhichium trochaeus spondeusue, ut si dicas «conqueritur sua fata» aut «imputat cibi demens». Sed et trochaeus et iambus uel pro iambo post trochaeum pyrrhichius malam clausulam faciunt; hoc enim finem elegiaci pentametri turpiter reddit. Quid enim interest, utrum dicas «omnia nempe uides», an uero dicas «aspice fatta mea»? Bene autem ponuntur uel duo trochaei uel trochaeus et spondeus in fine clausulae, ut si quis dicat «haec est bonorum ciuium magna cura» aut «haec sunt, quae maximi principes sola curant».

[522]

Trisyllabis clausulam terminantibus lex est, si modo eam uelis molliter fluere, ut trochaeo praecedente paene ultimo molossus subsequatur, siue longam habeat nouissimam syllabam siue breuem iure metrico, ut illud est Tullii: «mare fluctuantibus, litus eiectis». Fit autem pessima clausula, si pro trochaeo paene ultimo spondeum praelocaueris, ut si dicas «mare fluctuantibus, rupes eiectis»; item pessima, si pro trochaeo pyrrhichium praemiseris, ut si dicas «mare fluctuantibus, apex eiectis». Item uitiosa est conclusio, si nouissimi molossi prima syllaba breuis fiat, quamuis trochaeo rite praemisso; tunc enim heroicum comma nascitur, ut si quis dicat «litus amicis». Item bona elausula fit, si pro nouissimo molosso ionicus minor ponatur post trochaeum, ut si dicas «mare fluctuantibus, litus agitanti». Sed in hac clausula cauendum, ne pro trochaeo paene ultimo spondeus ponatur; nam tunc, si solueris tertiam molossi, in uitium cadis quale incidit Cicero, eum dicit «si te semel ad meas capsas admisero». Si autem paene ultimo trochaeo mediam molossi solueris, pulchram clausulam feceris, ut si dicas «litus Aemiliae». Item post trochaeum paene ultimum pulchre etiam tertia molossi resoluitur, ut si dicas «litus aequabile». Item si trochaei paene ultimi longam soluerimus et primam molossi ultimi, fit elegans elausula, ut est ‹:[...]›.

[523]

Εἰρωνεία est simulatio, frequens apud Ciceronem ac nobilis figura, in qua aliud uerbis significamus, aliud re ipsa sentimus, ut est principium pro Ligario: «nouum crimen, Gai Caesar . . .» παράλειψις est praeteritio, cum ‹quasi› praetermittentes quaedam nihilominus dieimus. ἀποστροφή est in aliquem districta conuersio, hoc est cum in aliquem sic conuertimus actionem, ut ex ea iudices doceamus. Διαπόρησις est addubitatio, qua figura utimur, cum ueluti dubitantes ab ipsis iudieibus inchoamenti consilium postulamus, ut est pro Cluentio: «equidem quo me uertam, iudices, nescio», et pro Cornelio: «pugnem contra nobilissimorum hominum studia? Consilia rationesque eorum aperiam?» Et cetera.

[524]

Ἐρώτημα est interrogatio, qua figura utimur, cum interrogando aliquid aceruamus et exaggeramus eius inuidiam. πύσμα est quaesitum, quae figura a superiore eo differt, quod interrogato una uoce tantum responderi potest, quaesito autem nisi pluribus responderi non potest, ut cum dicimus «qua igitur ratione bellum geremus? quae auxilia nobis parata erunt? Quis erit, qui subuenire uelit, cum tam acerbe socios tractauerimus?» Διατύπωσις est descriptio uel deformatiο, cum rebus personisque subiectis et formas ipsas et habitus exprimimus, ut Tullius pro Milone: «si haec, ‹quae› nunc gesta audistis, facta uideretis», et ‹deformat› Milonem in reda sedentem paenulatum cum uxore, item Clodium cum equo et delectis uilla egredientem, et cetera. Ἀντεισαγωγή contraria inductio; haec figura est, cum aliquid difficile et contrarium esse ‹confitemur, sed contra alia non minus firma› conferimus, ut Cicero de rege Ptolomaeo: «difficilis ratio belli gerundi, at plena fidei, plena pietatis» et cetera.

[525]

Διασυρμός est eleuatio uel irrisio; in hac figura ludentes quae dicuntur ab aduersariis dissoluimus, qualis est in Mureniana totus ille in Sulpicium locus de iure ciuili. Μετάστασις est transmotio quaedam, hoc est, cum rem a nobis alio transmouemus, sed non ita, ut ibi totam causam constituamus; alioquin status incipit esse, non figura.

[526]

Hactenus de sententiarum figuris; nunc ad elocutionum figuras transeamus. Sed uolo breuiter memorare, quot genera sint elocutionis quotque modis ea utendum sit. Est igitur familiaris omni narrationis generi, quam Graeci εἰρομένην λέξιν appellant, quae ita conectitur, ut superiorem elocutionem semper proxima :[con]sequatur. ‹Ea› et historiae conuenit et narrationi, quae non conuersum neque circumscriptum eloquendi genus desiderat, sed fusum atque continuum, ut illa sunt in Miloniana: «occidi, occidi non Spurium Maelium, qui annona leuanda iacturis‹que›» et cetera.

[527]

Est alia, ‹quae ex ambitu constat,› quam περίοδον Graeci appellant, quae sententiam quadam circumscriptione definit atque determinat, quale est in Caeciniana: «si quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro iudiciisque impudentia ualeret, non minus nunc Aulus Caecina cederet Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in ui faciunda cessit audaciae». Qui ambitus constat ex membris, quae κῶλα Graeci dicunt, et ex caesis, quae κόμματα appellant.

[528]

Membrum est pars orationis ex pluribus uerbis absolute aliquid significans, hoc modo: «etsi uereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo uiro dicere incipientem timere»; caesum autem est pars orationis ex duobus aut pluribus uerbis ‹non›dum quicquam absolute significans. Quamquam caesam dicamus orationem, cum singula uerba quoduis significantia proferuntur, ut est: «quis est Lollius, qui sino ferro ne nunc quidem tecum est? Quis est iste Lollius, armiger Catilinae, stipator tui corporis, concitator tabernariorurn, percussor, lapidator curiae?» Et in Verrinis: «comites illi delecti manus erant tuae; accensi, medici, aruspices, scribae manus erant tuae».

[529]

Verum :[superior] periodos constat ex duobus membris et ex tribus et ex quattuor interdum :[et sex], quamuis ex uno membro putent nonnulli posse compleri, quam μονόκωλον περίοδον appellant, cum sit colon potius. Οptima igitur oratio fiet, si nunc ex ambitu periodico, nunc ex illa continuatione perpetuae elocutionis aptetur, nonnumquam caesis interrupta fuerit, aliquando cola consociet.

[530]

Differt autem figura elocutionis a figura sententiae hoc, quod sententiae figura immutato uerborum ordine ‹manet nihilominus, elocutionis autem immutato uerborum ordine› manere non poterit, quamuis plerumque fieri potest, ut sententiae figura coniungatur cum elocutionis figura, ut ‹:[...]›. In ironia, quae figura est sententiae, epanaphora permiscetur, quae est elocutionis.

[531]

Sunt igitur figurae elocutionis aliae ad ornandam tantum et quasi pingendam orationem commodatae, quibus nunc Cutimur. ἀντίθετον, id est oppositum ex contrariis, cum uerba pugnantia inter se paribus uocibus colliduntur, uel paria paribus opponuntur, ut est Ciceronis «domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas», aut si dicas «in pace ad uexandos ciues acerrimus, in bello ad depugnandos hostes inertissimus». ἰσόκωλον exaequatum membris, quod fit non pugnantibus inter se uerbis, sed paribus exaequatis, ut si dicas «classem speciosissimam et robustissimam instruxit; exercitum pulcherrimum et fortissimum legit; sociorum maximam et fidelissimam manum comparauit». Πάρισον prope aequatum; haec figura differt a superiore, quod ibi omnia membrorum uerba paria sunt numero, hic uno uel altero addito in quouis loco cetera ‹pariter› excurrunt.

[532]

Ὁμοιόπτωτον simile casibus; nam ex eo nomen accepit, quod cola omnia in eosdem casus cadunt, ut est «huic socios uestros criminanti et ad bellum uos cohortanti et omnibus modis ut in tumultu essetis molienti». Ὁμοιοτέλευτον simili modo determinatum; differt a superiore, quod ‹illud› et casu et sono simili postrema uerba determinat, hoc uero soni tantum similitudine sub quacumque uerbi enuntiatione componitur. Παρονομασία leuis immutatio uerbi ac nominis, id est, cum syllaba aut littera mutata diuersa significat, ut si dicas «praetor iste uel potius praedo». Πλοκή, id est copulatio, in qua idem uerbum aut nomen continuo positum diuersa significat, ut est «sed tamen ad illam diem Memmius ‹erat Memmius›».

[533]

Παλιλλογία iteratio; haec figura repetito uerbo aut nomine non diuersa uult intellegi, sed uehementius repetita significat, ut est «nos, nos, dico aperte, consules desumus». Ἐπανάληψις repetitio; haec figura a superiore distat, quod illa eadem parte orationis repetita coniungitur aut uno alteroue uerbo interposito, at haec non una parte orationis, sed prout libuerit sociatis uerbis, ut est «non potest, iam non potest haec libera ciuitas esse». Ἀναδίπλωσις est replicatio, optima, cum ea, quae in priore membro postrema ponuntur, in posteriore prima repetuntur, ut est illud Terentii:

«negat hanc sibi cognatam Demipho? Hanc Demipho negat esse cognatam?» προσαπόδοσις redditio orationis, id est, cum nomen in postrema parte membri (aut eadem quaecumque pars orationis) redditur, ex quo idem membrum coepit, ut si dicas «tibi calamitates imputare debet res publica, ‹tibi›».

[534]

Ἐπαναφορά relatio, quotiens per singula membra eadem pars orationis repetitur, hoc modo: «Verres calumniatores apponebat, Verres de causa cognoscebat, Verres pronuntiabat». Ἀντιστροφή conuersio; haec figura hoc differt a superiore, quod illic ab eadem parte orationis saepius incipitur, hic in eadem terminatur, ut est pro Fonteio: «‹frumenti› maximus numerus e Gallia, peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites numero plurimi e Gallia». Συμπλοκή conexio; nam et incipit saepius ab una parte orationis et totiens in unam atque eandem desinit, ut est «quis legem tulit? Rullus. ‹Quis tribus sortitus est? Rullus.› Quis decemuiros, quos uoluit, creauit? Idem Rullus.»

[535]

Πολύπτωτον ex pluribus casibus; cum saepius initium ab eadem parte orationis fiat, illa ipsa pars declinationibus aut numeris immutatur per casus, ut est «senatus iussit, senatui placuit, senatum certum est praecepisse, a senatu delectus est». Συνωνυμία est communio nominis, quotiens uno uerbo non satis dignitatem rei aut magnitudinem demonstramus, ideoque ad eandem significationem plura conferimus. Ταυτολογία est eadem pluribus uerbis siguificatio; hoc differt a superiore, quod ibi singulis uerbis eadem res, in hac pluribus significatur. Κλῖμαξ est ascensus, ut est Ciceronis pro Milone: «neque uero se populo solum, sed etiam senatui commisit, neque senatui modo, sed etiam publicis praesidiis et armis, neque his tantum, uerum etiam eius potestati, cui senatus totam rem publicam commiserat».Ἀσύνδετον est solutum, cum ademptis coniunctionibus, quibus uerba aut nomina conectuntur, singillatim unumquodque enuntiamus, ut est «exspecto uim edicti, seueritatem praetoris; faueo aratori; cupio :[supplico] octupli damnari Apronium». Διεζευγμένον disiunctum appellamus, cum diuersis redditionibus uerborum cola disiungimus, siue duo siue plura, hoc modo: «Capuam colonis deductis occupabunt; Atellam praesidio communient; Nuceriam, Cumas multitudine suorum obtinebunt; cetera oppida praesidiis deuincient».

[537]

Ἀντεζεθγμένον iniunctum; haec figura a superiore differt, quod ibi singulis rnembris singula diuersa redduntur, hic plura in uno coniungimus, ut est «quorum ordo ah humili, fortuna ‹a› sordida, natura a turpi ratione abhorret». Hoc enim postremum «abhorret» praedicta coniunxit. Πλεονασμός est plus necessario, cum uerba quaedam adicimus non enuntiandae rei necessaria, sed magnitudini cumulandae, ut si dicas «Cato ille»; cum suffecerit nomen dixisse, ad amplitudinem adicimus «ille». Ἔλλειψις est detractio, contraria superiori figura, cum uerbo aliquo minus dicto rem sentiendam potius praeterimus, ipsa celeritate gratissimi. Hae sunt elocutionis figurae, quas quidem non oportet uelut studiose copulatas in unius conceptionis sententiam conglobari.

[538]

Nunc ordo praecepta memoriae subministrat, quam quidem constat esse naturalem, sed et arte adiuuari posse non dubium est. Haec autem ars breuibus praeceptis sed magna exercitatione formatura cuius partis hoc munus est, ut non tantum firma, uerum etiam celeri eomprehensione res uerbaque percipiat. Tenenda uero sunt non ea tantum, quae a nobis inuenta sunt, sed etiam quae ab aduersario in agendo trattata sunt. Simonides huius rei praecepta inuenisse perhibetur, poeta idemque philosophus; cum enim conuiuii locus subito corruisset, nec possent propinqui obtritos internoscere, discumbentium ordinem nominaque memoria recordante suggessit. Quo admonitus intellexit ordinem esse, qui memoriae praecepta, conferret. Is uero in locis illustribus meditandus est, in quibus species rerum sententiarumque imagines collocandae sunt, ueluti nuptiarum uelatam flammeo nubentem, aut homicidae gladium uel arma detineas, quas species locus tamquam depositas reddat. Nam sicut id, quod conscribitur, cera continetur et litteris, sic quod memoriae mandatur, in locis tamquam in cera paginaque signatur; imaginibus uero quasi litteris rerum recordatio continetur.

[539]

Sed, ut diximus, magnam exercitationem res laboremque conquirit, in qua illud obseruari compertum est solere, ut scribamus ipsi quae facile uolumus retinere; deinde ut, si longiora fuerint, quae sunt ediscenda, diuisa per partes facilius inhaerescant; tum apponere notar rebus singulis oportebit his, quae uolumus maxime retinere; nec uoce magna legenda sunt, sed murmure potius meditanda; et nocte magis quam interdiu maturius excitari memoriam manifestum est, cum et late silentium iuuat, nec foras a sensibus auocatur intentio. Est quidem memoria rerum atque uerborum, sed non semper ediscenda sunt uerba, nisi spatium meditandi tempus indulserit, sat eritque res ipsas animo tenuisse, praesertim si nihil eius munere naturali prouenerit.

[540]

Actionem apud ueteres appellabant, quam nunc pronuntiationem uulgo dici non nescio. Ea praestat oratori, ut concilietur auditor, ut ad fidem persuasione ducatur, ut animorum motibus incalescat. Eius partes sunt tres: uox, uultus, gestus. His, ut plerique putant, cultus uel habitus oris accedit. Vox et natura constat et quadam scientia modificata seruatur. In natura qualitas uocis et quantitas dispensatur; scientia uero, quo modo ea utaris, assequitur et quid oporteat obseruare.

[541]

Bonitas uocis constat claritate, firmitate, suauitate, quae omnia nutriuntur cibi, potus, coitus obseruantia, praecipueque ut corpus deambulando moueatur intra breue spatium reditu maturato; qui motus cum digestionem facilem praestat, sine dubio purgat et uocem: nimia excursio uel longa deambulatio extenuat ac fatigat. Post hanc ambulationem statim nos ad studia conferamus, priusque quam sit dicendum, uocem lectione coloremus.

[542]

Nec ab initio clamandum, sed tenui murmure inchoandum, quo in similem uocem possis efferre. Ad curandam autem uocem plerique pertinere dixerunt, ut sedentes paucissimos uersus lenta et graui proferant uoce, deinde per gradus paulatim erigant sonum, per eosdemque gradus recolligatur oratio, quo sine damno ad murmur usque perueniat.

[543]

Vultus uero pro sententiae dignitate mutandi sunt, sed non ita, ut histrionibus mos est, qui ora retorquendo ridiculos motus spectantibus praestant. Significanda enim, non spectanda sunt ista, quae actio uultusque commendat. Sed oculorum in hac parte magna moderatio est, qui tum hilaritate, tum intentione, tum minaci mouentur aspectu. Nec nimium grauioribus superciliis premendi aut petentibus frontem nudandi sunt oculi, quod in Pisone Tullius amare uituperat. Nec mollius agitandi sunt gestus, aut muliebriter latera deducenda sunt, nec iactanda deformiter ceruix, ne in illas Hortensii deducatur illecebras, quibus etsi uenuste, tamen non uidebatur uti uiriliter. Ad summam gestus non is oratori tenendus est, quo scaenae placere uidentur actores. Manus in contentionibus fusa porrectius, in sermocinatione uel narratione contracta, praecipueque in hac parte praestandum est, ut deceant cuncta, quod prudentia magis quam ulla praeceptionis huius arte seruatur.

[544]

Iam nulle ordo admonet promissorum, ut partes orationis excurram, quas quidam subtilius duas, alii quinque, nonnulli plures esse dixerunt. Qui autem duas asserunt, unam, qua docemus iudices, aliam, qua mouemus, aduertunt, et in docendo tam narrationem quam confirmationem partis aseribunt; in mouendo autem prooemium et epilogum nexuerunt, quia et initio praeparandus est et commouendus sententiam prolaturus auditor. Qui uero quinque dixere partes, rationalem ordinem persequuntur; nam est exordium, narratio, propositio, argumentatio, peroratio.

[545]

Exordium ‹orationis initium› est noscendae causae praeparans auditorem; eius uirtutes sunt tres: ut attentum, ut docilem, ut beniuolum faciat auditorem. Attentum facimus, si magnam rem geri, si nouam, si publicam aut plurium dicimus; docilem, si de causa aliquid strictim, quo instruamus iudicem, proferatur. Beniuolum aut a re aut a persona facimus, a persona autem aut nostra aut iudicum aut aduersariorum: a nostra, si quod fauorabile gessimus commendamus, aut si quod obest causae diluimus uel extenuarnus; a iudicum, si eos nobis uel ex causae ipsius blandimentis uel extrinsecus conciliamus; ab aduersariorum autem persona tribus modis, si eos in odium, in inuidiam, in. contemptum adducimus: in odium, si scelestos crudelesue doceamus; in inuidiam, si eos impotentes esse rnonstremus; in contemptum uero, si humiles.

[546]

Verum exordiorum genera sunt duo: principium et insinuatio. Principium est, quo statim simpliciter palamque conciliamus nobis auditores; insinuatio, cum insidioso exordio iudicem circumscribimus. In quo modi sunt quattuor: primus, cum res ipsa mala est; alter, cum aduersum nos iudex aliquid contraria opinatione praesumpsit aut fatigatus est, aut acclamatio uel irrisio ulla interuenit.

[547]

Ante cuncta discutiendum, quae sit forma materiae; nam sunt quinque: honesta, turpis, dubia, humilis, obscura. Si honesta est, aut principio non utendum aut amplificatione exordium concludendum; si turpis, insinuatione utendum; si dubia, beniuolus faciendus auditor; si humilis, attentus; si obscura, docilis.

[548]

Insinuatio uero quattuor modis explicatur, cum aut personam rei subiectione mutamus, aut rem persona, aut rem re, aut personam persona. Nam si in causa meretricis agendum est, rem potius iudicibus spectandam esse dicemus; aut si libertus alicuius uel cliens agate, personam patroni, non huius considerandam esse admoneamus, atque ita cetera.

[549]

Vitia uero exordiorum ista sunt: uulgare, quod in, omnes causas cadere potest; commune, quo etiam aduersarius uti potest; contrarium, quo melius aduersarius uteretur; affectatum, quod aut uerbis inusitatis aut rebus externis profertur; superuacuum, quod neque attentum neque docilem neque beniuolum facit auditorem. Fugiendum praeterea satis longum et obscurum.

[550]

Narrationum genera sunt quattuor: historia, fabula, argumenturn, negotialis, uel iudicialis assertio. Historia est, ut Liuii; fabula neque uera est neque ueri similis, ut Daphnen in arborem uersam; argumentum est, quod non facta, sed quae fieri potuerunt, continet, ut in comoediis patrem timeri et amari meretricem; iudicialis autem narratio est rerum gestarum aut ueri similium expositio.

[551]

Narrationis laudes tres sunt, ut lucida sit, ut ueri similis, ut breuis; et his contraria uitia uocantur. Lucida est narratio, si non confuse, si uerbis usitatis et significantibus, si non longo circuitu rem monstremus; ueri similis, nihil affectate et quasi ex natura exponere uideamur; breuis, si non ultra quam res exigit et prolixe fundatur assertio. Narrationum aliae sunt ipsius causae et negotii, aliae incidentes. Ipsius causae sunt, sine quibus res, quae agitur, intellegi non potest; incidentes, quae aut probationis gratia aut exempli aut augendi aut inuidiae aut uoluptatis extrinsecus afferuntur.

[552]

Nonnulli quinque species narrationis esse dixerunt, ut Theodorus Byzantius Graece discernit προδιήγησιν, ὑποδιήγησιν, παραδιήγησιν, ἀναδιήγησιν, καταδιήγησιν. Narrationis etiam elementa sunt sex: persona, causa, locus, tempus, materia, res. Item narrationum aliae continuae, aliae partiles uocantur; continuae, quae perpetuo contextu sine ulla interruptione dicuntur; partiles, quibus uel argumentum uel digressio aliqua interponitur. Narramus autem modis sex: augentes aliquid aut tenuantes, praetereuntes aut monentes :[docentes], gratiam uel inuidiam comparantes. Post narrationem quidem digressionem, quam παρέκβασιν uocant, oportet adiungere, quo uel incitamus iudices uel delenimus. Sed quoniam pars orationis non est et non semper arripienda est, eam placuit praeterire.

[553]

Propositio aut nostra est aut aduersariorum aut communis: nostra, ut «caedem obicio»; aduersariorum, «caedem me fecisse dicit»; communis, «uter igitur nostrum caedem admiserit quaeritur».

[554]

Propositiones aut principalium quaestionum sunt aut incidentium, aut simplices aut coniunctae. Simplex est «luxuriaris»; coniuncta «aut luxuriaris aut meretricem amas». Coniunctae autem per partitionem maxime proponuntur, quae dupliciter fiunt; aut enim simpliciter, quid dicturi simus, ostendimus, aut ante, quid nobis cum aduersario conueniat, quid in dubium uocetur, edicimus.

[555]

Propositiones aut nudae sunt aut ratione subiecta: nudae, ut «affectasti tyrannidem»; ratione subiecta, «affectasti tyrannidem; arma enim domi habes». Omnes autem sumuntur aut simpliciter aut per inductionem: simpliciter, ut si dicas «docebo proditorem»; per inductionem, ut si superioris meminimus et sequentum introducimus, ut si dicas «quoniam docui iniustam legem, docebo inutilem». Proponimus autem aut per concessionem aut per praeteritionem: per concessionem, cum gratiam facientes eius, quod diximus prius, aliquid introducimus, ut si dicas «concedo interim occisum, sed ab hoc interumptum nego»; per praeteritionem, cum ita transimus ad alteram propositionem, ne superiorem interim concedamus, ut si dicas «nunc quoniam docui ignominioso actionem de priuatis rebus tantum negari, docebo de proditionis crimine non negari».

[556]

Partitio est, quae ordinem totius diuisionis breuiter comprehendit, ut est pro Quintio «negamus te bona Publii Quintii possedisse ex edicto praetoris»; et primo sic incipit, nullam causam fuisse postulandae proscriptionis; huic subicit, nec ex edicto possideri potuisse; ad extremum, nec possessa esse. «Haec» inquit «tria cum docuero, perorabo». Animaduertis corpus totius orationis per haec liniamenta digestum esse. Talis autem debet esse partitio, ut singulae partes eius plurimas quaestiones in se contineant; nam si fuerit et per incidentes quaestiunculas diriuata, onerabitur ipsa partitio, et ex hoc rebuntur iudice rerum copiam fugiendam. Ideo et Tullius in eadem Quintiana sic partitus est, ut singula, capita plures quaestionum articulos continerent. Etenim primum illud, non fuisse causam postulandae proscritionis, uide quanta contineat: quod pecunia debita Sexto Naeuio non fuerit et aliter agi oportuerit; quod Quintius uadimonium non deseruit. Secundum, quod ex edicto possidere non potuerit; quod et procuratorem habuerit et adsens defensus sit et non latitauerit, et ceteri creditores quieti sint; et quod ante missum sit, ut fundo communi expelleretur, quam proscriptio eius imperaretur, et quia inde ui sit eiectus contra quam praetor iusserit. His igitur manifestum est intra partitionem quaestiones esse ponendas, quae in exsecutione sint diuulgandae, ut iudex et nobis attentus fiat et promissorum copia non grauetur. Illud etiam inspiciendum, quae nobis cum diuersa parte conueniant, quae in controuersiam deuocentur. Et ea, quae conueniunt, tunc enumeranda, si nobis prosunt, ut Cicero pro Marco Tullio ait «damnum passum esse Marcum Tullium conuenit mihi cum aduersario; ui hominibus armatis rem gestam esse non infitiantur; a familia P. Fabii commissam negare non audent; an dolo malo factum sit ambigitur». Vides ergo hunc in partitione a concessis duxisse, quod sibi proderat.

[557]

Argumentatio est elocutio, qua argumenta ipsa uerbis exsequimur, argumenta uero, quibus causa probatur. Argumentatio diuiditur in duas partes: in confirmationem et reprehensionem. Argumentorum genera duo sunt, artificiale et inartificiale. Sed artificiale locos principales habet quattuor: ante rem, in re, circa rem, post rem. Ante rem uero diuiditur in locos septem: a persona, a re, a causa, a tempore, a loco, a modo, a materia. In re autem loci sunt duodecim: a toto, a parte, a genere, ab specie, a differentia, per septem circumstantias (qui locus recipit in se etiam a maiore ad minus et a minore ad maius), a proprio, a definitione, a nomine, a multiplici appellatione, ab initio, a progressione uel profectu, a perfectione uel consummatione.

[558]

Circa rem loci sunt decem: a simili, cuius species sunt quinque: exemplum, similitudo, fabula, imago, id est ueri simile, quod de comoedia sumitur. Addunt quidam et apologos, ut sunt Aesopi. Ergo circa rem locos exsequar, qui sunt a dissimili, a pari, a contrario, per positionem et negationem, ad aliquid, quod figuratur casibus quattuor: genetiuo, datiuo, accusatiuo, ablatiuo, ab inter se collidentibus per habitionem et amissionem, a malore ad minus, a minore ad maius, a praecedenti, ab eo quod simul est uel a coniunctis, a consequentibus. Post rem loci sunt duo: ab euentu et a iudicato.

[559]

Sunt alii loci ἀπὸ τῆς συζυγίας, id est a coniunctione siue a coniugatis, quod quasi iunctum est personae qualitati, ut si eum, qui hostilia sentiat, hostem esse dicamus. Item ‹a› qualitate, ut, si iracunde fecit, sine ratione fecerit; a quantitate, ut, si seruus est, eodem modo factum sit; a coniunctis, id est ἀπὸ τῶν προσόντων καὶ συνθέτων, ut fasces et toga, sella curulis magistratuum ornamenta sunt. Item per partitionem, id est diaeresin, per omnes circumstantias, id est cum partimur per personas, tempora et cetera, quae uarietas Graia discriminat.

[560]

Inartificialia argumenta diuiduntur in praeiudicia, in rumores, in tormenta, in tabulas, in iusiurandum, in testes, quae similiter quemadmodum et artificialia tractat orator. In argumentis autem cauendum est, ne uulgaria sint, ne cum aduersario communia, ne alte repetita aut supra dignitatem causae aut infra dignitatem. De confirmatione breuiter memoraui; nunc reprehensionis praecepta uideamus. Reprehenditur enim actio aduersarii aut redarguendo, cum aut totum argumentum aut partes eius contra facere monstrabimus; aut repugnando, cum docemus falsa esse pro ueris assumpta uel ex his non effici ‹conclusionem›; aut compensando, si contra argumentum, quod aduersum nos est, aliud opponamus.

[561]

Quaestionum duo sunt genera; dicitur enim προηγούμενος quae a nobis inducitur, ut confirmetur; ab aduersariis autem quae infertur et repellenda est, dicitur ἀναγκία. Verum superior quaestio, quae a nobis infertur, modis fit duobus, ut aut singillatim separatae inducantur aut plures coniunctim. Inducimus autem eas uarie: aut per simplicem propositionem aut per partitionem aut per figuras, quas διανοίας dicunt. Qui locus multiformis est; nam paene tot sunt occasiones inducendae quaestionis in hoc genere, quot sunt figurae sententiarum.

[562]

Fit enim aut per solutionem, id est κατὰ ἀνάλυσιν, aut per adiectionem aut per praeteritionem aut per concessionem aut per reprehensionem aut per seiunctionem, id est ἀφορισμόν, aut per admonitionem aut per dissimulatam propositionem :[aut per repetitam] aut per instructam aut per partitam aut per similitudinem superioris quaestionis aut responsionis aut per inuersionem, id est cum primam illam quaestionem tractamus, quae secunda est, dein quae prima.

[563]

Etiam eamquaestionem, quam aduersarii intulerint, isdem modis refutare possumus, et adicere solemus, cum aliquid aut obscure aduersarius posuerit aut augendi potius causa dixerit quam probandi, aut cum gradum facimus nostrae propositionis, aut cum aduersarii propositionem in nostram partem conuertimus, quam περιστροφήν uocamus, aut cum secunda proposita quaestione primam tractamus. Εt hoc faciendum, uel cum elegantiam uarietatis affectamus, uel cum prima quaestio aduersus nos ualde facit et non est in primo loco ponenda. In hypophora cauendum est, ne plene et copiose ponatur, quamquam aliquando irridendi aduersarii causa,‹si hoc augeat,› de quo nulla quaestio est, exaggeranda a nobis est, ‹aut› ut quod discrepat ostendamus. Hypophorae tribus modis imminuuntur: adiectione uerborum, immutatione, detraetione. Hypophora est autem intentio aduersae artis, anthypophora responsio eius.

[564]

Anacephalaeosis est ueluti a capite causae breuis repetitio quaestionum. Anacephalaeosi non semper utendum est, sed quando aut partitionem fecimus, aut quando in multas quaestiones causa processit, ita tamen ut summam cuiusque, non partes partium retexamus. Qua quidem utemur etiam in alia parte orationis, cum iudicis memoria fortasse succumbet, quae res tunc ἐπιμερισμός uocatur. Αnacephalaeosis tamen nulla pars orationis est, sed epilogi quaedam portio.

[565]

Epilogus enim tres partes habet: enumerationem praedictam, indignationem, quam δείνωσιν dicimus, miserationem, quam οἶκτον uel ἔλεος memoramus. Sed δείνωσις ex locis argumentorum; nam his non tantum res probamus, uerum etiam augemus. Sed conquestio, id est miseratio, is‹dem ex› locis argumentorum sumitur, quibus et indignatio. Peroratione tamen non in fine tantum orationis utendum, sed ubi materia permiserit, id est in digressione principiorum aut narrationis assiduae, sed et quaestionum nonnumquam. In epilogo generaliter obseruandum, ut breuis sit, si quidem commotus iudex statim dimittendus est ad sententiam proferendam, dum aut aduersariis irascitur aut tuis miseretur lacrimis aut reorum afflictatione commotus.» Sic adhuc asserenti innuit ipse Cyllenius, ut ad germanarum coetum nubentisque transiret obsequium. Quo conspecto asserta determinans ad Philologiae consessum fiducia promptiore perrexit eiusque uerticem deosculata cum sonitu (nihil enim silens, ac si cuperet, faciebat) sororum se consortio societatique permiscuit.

[566] Tandem loquacis terminata paginae asserta cursim, quae tamen uoluminis uix umbilicum multa opertum fascea turgore pinguis insuit rubellulum. Qui si probatur et caret fastidio, nonnulla promet, quae nouella texuit, diditaque fient, quae uetustas praeterit. Sin sanna typhi naris imum torseris, pigebit arma horruisse caelites, formidinisque tunc locus mouebitur, Siluane, falcem cum petis Saturniam. At tu reclamans rhetorum turbam tuba clangore uerso Tulliana percrepans in castra abibis, quo nec osor inuidens nei liuor ater te sequatur praecluem.