Liber IV
recensereDe arte dialectica
- [327] «Haec quoque contortis stringens effamina nodis qua sine nil sequitur nilque repugnat item in coetum superum ueniens primordia fandi aduehit et scholicum praestruit axioma, ambiguis memorans uocem consistere uerbis, nil normale putans, ni fuat associum. Sed licet ipse modos demum bis quinque profatus pallens afflictim uerset Aristoteles, stoica circumeant ludantque sophismata sensus perdita neque umquam cornua fronte ferant, Chrysippus cumulet granum ‹et› consumat aceruum Carneadesque parem uim gerat helleboron, nullus apex tot proli uirum par accidit umquam, nec tibi tam felix sortis honos cecidit: inter templa deum fas est, Dialectica, fari et Ioue conspecto iure docentis agis.» :[328]
Quae igitur introgressa est, Delio conuocante, pallidior paululum femina sed acri admodum uisu et uibrantibus continua mobilitate luminibus. Cui crines tortuosi decentique inflexione crispati et nexiles uidebantur. Qui tamen deducti per quosdam consequentes gradus ita formam totius capitis circulabant ut nihil deesse cemeres, nihil superfluum detineres. Cui quidem pallium Athenarumque uestitus sed gestamen in manibus fuerat inopinum ac prorsus gymnasiis omnibus inexpertum. In laeua quippe serpens gyris immanibus inuolutus, in dextra, formulae quaedam florentibus discolora uenustate ceris sollerter effigiatae latentis hami nexu interius tenebantur; sed, quoniam eius laeua sub pallio occulebat insidias uiperinas, cunctis dextera praebebatur; denique ex illis formulis si quis aliquam percepisset, mox apprehensus hamo, ad latentis anguis uirosos circulos trahebatur qui tamen mox emergens, primo spinosorum dentium acumine uenenato assiduis hominem morsibus affligebat, dehinc ambitu multiplici circumactum ad condiciones propositas coartabat. Si autem quamlibet formulam nullus uellet assumere, quibusdam obuios interrogatiunculis occupabat, aut latenter in eos anguem serpere stimulabat donec nexilis complexio circumuentos ad interrogantis arbitrium strangularet.
- [329]
Ipsa autem femina contractioris uidebatur corporis habitusque furui, uerum dumalibus hirta setis. Nescioquid uulgo inexplanabile loquebatur. Nam «uniuersalem dedicatiuam particulari abdicatiuae obliquam» sed «ambas posse uertier» asserebat « uniuocis aequiuoca conectendo », ac solam se discernere uerum quid falsumue sit uelut quadam diuinantis fiducia loquebatur.
- [330]
Haec se educatam dicebat Aegyptiorum urbe atque in Parmenidis exinde gymnasium atque Atticam demeasse illicque uersipellis studii calunniante proposito etiam Socratis sibi Platonisque amplitudinem mancipasse.
- [331]
Hanc igitur fraudulenta semper argumentatione uersutam ac de circumuentis pluribus gloriantem cum Cyllenius ceryceo geminus anguis assurgens allambere feminam crebris linguarum micatibus attemptaret tuncque etiam Tritonida Gorgo cognoscentis quodam gaudio sibilaret. «Nimirum», inquit Bromius, qui facetior est deorum eamque penitus nesciebat, «haec aut ex harenis Libyae anhelantis adducitur, quod et capillitium implexum docet et amicitia uenenatorum, aut fidendum pharmacopolam esse marsicae nationis. Ita namque agnitione uiperea et blanda anguium adulatione diligitur. Quod ni est, ex illius hami fraude colligitur quod circulatrix pellacissima et metarum marsicarum incola comprobatur.»
- [332]
Quo dicto, cum complures deorum quantum decuerat arriderent, Pallas, aliquanto concussior, iocum emergentis inhibuit, memorans hanc admodum sobriam, quod quibusdam diuis penitus denegatum, etiam inter germanas quae probandae sunt, acriorem, a nullo posse, cum asserta protulerit, derideri. Illa autem quae in argumentum uerosae assertionis acrimoniaeque detulerat tradere eam iubet ac se ad insinuandae sollertiae habitum comparare.
- [333]
Tunc lubrici anguis circulatos orbes et hiatus, cum Grammatice, quae, insinuatione peracta, propter astabat, accipere formidaret, ipsi diuae, quae etiam Medusaeos crines edomuit, cum figuris illicibus et hamatis illis formulis committuntur. Ita crinali decore mera Cecropis atque Attica comprobatur maximeque quod eam palliatorum populus et Graie iuuentutis electio sequebatur, prudentiam feminae ingenium mirata. Iuppiter autem iuducandis implendisque uirtutibus posteram Romuleis uiribus Graiam aestimans leuitatem quicquid nosset illa Latiari promere praecepit facultare.
- [334]
Ac mox Dialectica, quamquam parum digne Latine loqui posse crederetur, tamen promptiore fiducia restrictisque quadam obtutus uibratione luminibus, etiam ante uerba formidabilis sic exorsa:
- [335]
«Ni Varronis mei inter Latiares glorias celebrati mihi eruditio industriaque suppeteret, possem, ‹ego›, femina Doricae nationis apud Romuleae uocis examina, aut admodum rudis, aut satis barbara, reperiri. Quippe, post Platonis aureum flumen atque Aristotelicam facultatem, Marci Terentii prima me in Latinam uocem pellexit industria ac fandi possibilitatem per scholas ausonias comparauit.
- [336]
Hinc igitur praeceptis parere colluctans, nec Graia deserem ordine disserendi, nec Laurentis assertionis effamina remorabor. Ac prius illud compertum uolo, mihi Romanos togatamque gentem uocabulum nondum nouare potuisse ac Dialecticen, sicut Athenis sum solita, nuncupari meique prorsum iuris esse quicquid artes ceterae prolocuntur.
- [337]
Neque ipsam quam aures uestrae probauere, Grammaticam, neque alteram opimi oris praecluem facultate uel illam formarum diuersa radio ac puluere lineantem sine meis posse rationibus explicari.
- [338]
Quippe in dicione mea iureque consistunt sex normae quis constant ceterae disciplinae. Nam prima est de loquendo, secunda de eloquendo, tertia de proloquendo, quarta de proloquiorum summa, quinta de iudicando quae pertinet ad iudicationem poetarum et carminum, sexta quae dicenda rhetoribus commodat.
- [339]
In prima autem parte quaeritur quid sit genus, quid forma, quid differentia, quid accidens, quid uero proprium, quid definitio, quid totum, quid pars, qui in diuidendo modus, qui in partiendo, quid sit aequiuocum, quid uniuocum, quid, ut ita dicam, pluriuocum, — debetis quippe insolentiam perferre sermonis, qui Graiam dissertare Latialiter compulistis.
- [340]
Quae ergo rebus uerba sua sint quae aliena et quot modis aliena sint, quid sit substantia, quid qualitas, quid quantitas, quid relatiuum, quid loci, quid tempore, quid situs, quid habitus, quid facere, quid pati, quae sibi opposita et quot modis sibi opponantur, haec in prima nostri parte censentur.
- [341]
In secunda uero, quam de eloquendo dixi, quaeritur quid sit nomen, quid uerbum, quid ex his iunctum, quae ex his subiectiua pars sententiae sit, quae declaratiua, qui subiectiuae modus sit, qui declaratiuae, quatenus nomen accipiatur, quatenus uerbum, quatenus perfecta sententia possit esse proloquium.
- [342]
Excipit hanc pars tertia de proloquendo. In ea quaeritur, quantum ad propositum hodiernae sufficiat breuitatis, quae sint differentiae proloquiorum in quantitate, quae in qualitate, quid sit uniuersale, quid particulare, quid indefinitum, quae sint aientia, quae negantia, quam uim habeant singula, quemadmodum inter se affecta sint.
- [343]
Hinc progreditur ad quartam partem quam esse diximus de proloquiorum summa. In ea quaeritur quid sit sumptum, quid illatio, quid syllogismus, quid symperasma, quid sit praedicatiuus syllogismus, quid condicionalis et quid intersit, quot formae sint praedicatiui generis et quae sint utrum certum ordinem teneant et, si tenent, quae sit eiusdem ordinis ratio, quot modos habeant singulae et utrum hi modi certum ordinem teneant et, si ita est, quae sit eiusdem ordinis ratio, deinde condicionalis syllogismi quot primi modi ac necessarii sint, qui etiam istorum ordo sit, quid inter se differant. Haec sunt quae praesenti arbitror cognitioni asserendisque sufficere. Quid ergo genus sit, exordia repetens quo uniuersa discurram, primitus intimabo.
- [344]
Genus est multarum formarum per unum nomen complexio ut animal. Formae eius ut homo, leo, equus et cetera. Sed nonnumquam aliquae formae ita generi subiciuntur ut etiam ipsae aliis sub se positis genus esse possint ut hominum genus, quod animali forma est, barbaris et Romanis genus, usque eo genus esse potest donec eius formas diuidens ad indiuiduum aliquid uenias; ut si homines diuidas in masculos et feminas, item masculos in pueros, adulescentes et senes, item pueros in infantes et loquentes, item puerum si uelis diuidere in Catamitum aut alium quempiam certae personae puerum, non est genus quod iam ad indiuiduum peruenit. Vti autem eo genere debemus quod est praesenti negotio proximum ut, si de homine quaeratur, eius genus animai debemus assumere quod ei proximum est. Nam si «substantiam» dixerimus, quantum ad rationem pertinet, uerum est, quantum ad necessitatem, superfluum.
- [345]
Formas easdem dicimus quas species. Formae ergo sunt quae, subditae generi, tenent definitionem eius et nomen, ut homo, equus, leo. Quoniam formae sunt animalis, potest et homo et equus et leo «animal » dici et «corpus anima participans»: nomen et definitio generis esse cognoscitur.
- [346]
Differentia est sufficiens ad id quod susceperis discretio ut si quaeratur quid inter hominem intersit et equum, sufficit ut dicamus quod homo bipes est, equus quadrupes. Animaduertere autem debemus, :[quod] quia multae sunt in rebus singulis differentiae, unamquamque rem dissimiliter nos posse diuidere, quotiens in ea poterimus alias atque alias differentias inuenire. Nam si animal uoluerimus diuidere, possumus in sexus, quia alia sunt masculina et alia feminina; possumus in aetates, quia alia sunt ortiua, alia iuuenilia, alia senilia; possumus in quantitates, quia alia sunt parua, alia magna, alia media; possumus in uarietatem motus, quia alia sunt gradientia, alia serpentia, alia natantia; possumus in habitaculorum diuersitates, quia alia aquatilia, alia terrena, alia aeria, alia ut nonnulli dicunt, ignea; possumus in linguae sonum, quod alia sunt loquentia, alia gementia, alia latrantia, alia ululantia. Sciamus tamen et singulas perfectas esse diuisiones et omnes in singulis inueniri. Nam masculina animalia possunt, et ab ortu recentia, et parua et gradientia, et terrestria, et bipedia, et loquentia, esse. Ergo quauis uti licet. Ea tamen debes quae est apta suscepto negotio. Nam, si tibi sit de hominum laude dicendum, in rationabilia et stolida diuidere oportebit ut eo facile possit intellegi, inter omnia animalia rerum natura quanti homines habuerit quibus solis ad se cognoscendam ratiocinari permisit.
- [347]
Accidens est quod non nisi eidem formae, sed non semper euenit, ut rhetorica non nisi homini accidit, sed ei potest et non accidere, ut quamuis sit aliquis homo, non sit tamen orator.
- [348]
Proprium est quod et eidem et ita semper accidit ut unamquamque rem ab omnium communione discriminet ut in homine risus. Nam nec ridere quisquam nisi homo potest, nec homo, cum uoluerit, quantum in eius natura est, ridere non potest. Et differentia proprio eo distat quod differentia unamquamque rem ab eo tantum distinguit, unde quaestio est, proprium uero ab omnibus. Nam cum hominem a leone per differentiam uolentes discernere dixerimus, quod leo ferus est, homo autem mitis, id solum uidemur discernere quod ad susceptum negotium pertinet. Dicendo enim «leo ferus est, homo mitis», nec hominem ab aliis mitibus animalibus nec leonem a ceteris bestiis seiunximus; cum uero hominem animal risibile dixerimus, eo a ceterorum animantium generalitate discreuimus.
- [349]
Definitio est cum inuoluta uniuscuiusque rei notitia aperte ac breuiter explicatur. In hac tria uitanda sunt: ne quid falsum, ne quid plus, ne quid minus significetur. Falsum est hoc modo: «homo est animai immortale». Nullus enim homo inmortalis est et ideo falsum est. Plus dicitur tali modo : «homo est animai mortale». Ex hoc enim, quamuis breuiter dictum sit, plus tamen est, quod ad omnia animalia pertinet. Minus significatale hoc modo: «homo est animai grammaticum». Quamuis enim non sit nisi homo animai grammaticum, non tamen omnis homo grammaticus. Definitio piena est hoc modo: «homo est animai rationale mortale». Addendo enim «mortale» separauimus a diis, addendo « rationale » separauimus a feris.
- [350]
Totum est quod duabus pluribusue in se partibus positis non semper nomen, definitionem tamen numquam accommodat et hoc non nisi in indiuiduis inuenitur. Vt, si hominem designemus et eius partes singula membra faciamus, intellegimus id ipsum totum esse quia certum hominem constituimus et definitionem et nomen ipsius totius non posse in partes cadere. Non enim aut bracchium solum aut caput «hominem» dicere poterimus, aut ipsius definitionem singula membra recipiunt. Sed animaduertendum est quod aliquando omne pro toto dicere possumus, sed alio quodam intellectu. Nam totum etiam in singulis, omne in multis agnoscitur. Nam cum dicimus «homo Cicero», quia unus est, in eo totus intellegitur; homo autem quia imperitus et artifex et uir et mulier esse potest, melius omne accipimus.
- [351]
Partes sunt quae in toto esse intelleguntur et quibus totum constat.
- [352]
Diuidere usque eo debemus donec ad indiuiduum ueniatur et hoc fit cum per differentias ad paucitatem genera redigimus et eis ita formas subicimus ut et ipsae singulae aliis sub se positis etiam genera esse possint, ut animal si breuiter primo diuidere uoluerimus, per differentias possumus quod aria sunt gradientia, alia serpentia, alia natantia, alia uolantia. Hinc item, hoc est de singulis formis, possumus genera facere ut dicamus animalia gradientia genus esse et ei formas subiciamus, quod alia sunt humana, alia ferina. Et ex his possunt esse aliae formae, per quas, si necesse fuerit, ad indiuiduum poterit perueniri. Sed hoc non in omni assertione facere oportet, sed in subtili quadam disputatione. Tunc autem in oratione hoc modo possumus diuidere cum id exigit obscuritas causae. Quod si causa non sit obscura, diuisionis quidem ratio inesse et tractari debet, sed multum apparere non debet.
- [353]
Partiendi differentiae non frequenter occurrunt, atque ita sine his infinita potest esse partitio, si usque ad indiuiduum uoluerimus peruenire. Nam si certum hominem pro toto dicamus et eius partes breuiter colligere uoluerimus, differentiae non suppetunt partium et certarum partium nominibus uti cogemur ut dicamus caput, pedes et reliqua. Quae si complecti breuiter uoluerimus, quoniam differentiae desunt, non possumus ‹nisi› singula colligere; quia multa sunt, et aut impossibile erit aut longum.
- [354]
Interest autem inter diuisionem et partitionem quod in diuisione per formas currimus, in partitione, per partes. Formae autem sunt quae generi subiciuntur et eius definitionem tenere possunt et nomen. Partes sunt quae in toto sunt et definitionem numquam, nomen interdum totius recipere possunt. Possumus tamen unam eandemque rem et pro genere et pro toto accipere, sed alia quadam ui ut est homo quem, si in adulescentem, senem et puerum diuidere uoluerimus, genus est et formae eius, quem, si in caput, pedes et manus partiri uoluerimus, totum est et partes eius quia adulescens, senex et puer, quas fornias esse diximus, et nomen hominis recipiunt et definitionem ut et senex dicatur homo, animal rationale mortale, et puer et adulescens. Caput uero et pedes, quas partes esse diximus, neque definitionem hominis neque nomen accipere possunt quia nec caput potest dici «homo, animal risibile», nec pedes nec manus.
- [355]
Aequiuocum est quando multarum rerum unum est nomen, sed non eadem definitio ut leo. Nam quantum ad nomen pertinet, uerus et pictus et caelestis leo dicitur, quantum ad definitionem, aliter uerus definitur, aliter pictus, aliter caelestis.
- [356]
Vniuocum est quando duarum aut plurium rerum unum nomen est et definitio ut « uestis ». Nam et byrrhus et tunica et nomen uestis habent et definitionem possunt accipere. Ergo hoc uniuocum in generis serie intellegitur, quod et nomen et definitionem dat formis suis.
- [357]
Pluriuocum est quando multis nominibus una res dicitur ut gladius; nam et ensis et mucro idem significat.
- [358]
Rebus sua sunt uerba quae «naturalia» atque etiam «propria» dicimus ut lapis, lignum et cetera.
- [359]
Aliena sunt quae ratione aliqua mutuamur uel propter necessitatem, uel propter decorem: propter necessitatem ut dicimus «uites gemmare», «laetas segetes». Hic enim, quoniam proprium deficit, alieno usi sumus; neque enim aut uites aliud quam «gemmare», aut segetes aliud quam «laetas» possumus dicere; propter decorem autem dicimus «fluctuare segetes». Possumus enim aliud «moueri» dicere, sed quoniam ornatum non est, alieno utimur.
- [360]
Aliena uerba tribus modis fiunt, aut per similitudinem aut per contrarium aut per differentiam: per similitudinem ut sunt quae in Grammaticae tropis numerantur ut hoc ipsum quod dixi, «fluctuare segetes». Ex hoc genere sunt etiam illa quae ex toto partem aut ex parte totum significant in hunc modum ut decenter uerborum habeant propinquitatem: haec enim similitudinis genere placuit includi. Per contrarium uerba dicuntur quando contra quam dicimus accipiuntur ut «Parcas» dicimus «Fata», cum non parcant, et « lucum », cum non luceat. Hoc grammatici κατὰ ἀντίφρασιν uocant. «Per differentiam» aliena uerba sunt cum sine ulla ratione ex aliis assumuntur, ut si hominem neque corpore durum neque ingenio stolidum lapidem dicamus. Sed his uti non conuenit; stultum est enim aut nihil significantia aut nimis aliena proferre. Propriis autem, similibus et contrariis uti fas est.
- [361]
Antequam de substantia dicam, quaedam docenda sunt. Omne quicquid dicimus aut subiectum est, aut «de subiecto», aut «in subiecto», aut «de subiecto et in subiecto». Subiectum est prima substantia, quod ipsum nulli accidit alii inseparabiliter, ei tamen alfa accidunt ut Cicero, non nomen, sed quod eo nomine significatur. «De subiecto» est quod de ipso subiecto dicitur et dat ei et definitionem suam et nomen ut «homo», nam et homo Cicero et animal rationale mortale. Ita et nomen et definitio quae est «de subiecto», eidem subiecto accessit ideoque hoc quod «de subiecto» dicitur, in generibus uel in formis inuenitur.
- [362]
«In subiecto » est quod neque nomen neque definitionem dat subiecto, sed in ipso subiecto ita esse intellegitur ut sine eo esse non possit ut rhetorica, nam nec nomen eius potest subiectum recipere nec definitionem. Neque enim aut rhetorica Cicero aut bene dicendi scientia Cicero: in eo autem intellegitur, cum id ipse uocari non possit. « De subiecto et in subiecto » est quod aliud « de subiecto », aliud « in subiecto » est ut disciplina; nam eadem rhetoricae de subiecto est, Ciceroni in subiecto. Prima ergo substantia subiectum est, secunda quae de ipsa prima dicitur ut, si «Cicero» prima substantia, «homo» et «animal» secunda. Iam in subiecto omnes consequentes praedicationes esse intelleguntur. Itaque de singulis uideamus.
- [363]
Qualitas est secundum quam dicimur quales ut candor et ex hoc intellegi licet et qualitatem in subiecto esse cum candor necessario in aliquo sit sine quo esse non possit. Vtique ipsum aliquid in quo est subiectum est. Quantitas est secundum quam dicimus quantum est ut bipedale. Etiam istam in subjecto intellegi necesse est. Relatiuum est quod ad aliquid uocant ut «pater», «frater» et haec utique in subiecto sunt. ‹[...]› nam necesse est ut haec omnia ad aliquid sint, et nonnulla :[sunt de quibus] dicantur: illa quae dicuntur in anima uidebunturt. [Quid] loci [id] est quod dicimus «Romae»: Roma substantia est; ipsi Romae hoc accidit. [Quid] tempore ut «heri», «nuper», «uesperi»: quarum motu tempus intellegitur, substantiae sunt ut sol, cuius cursu tempus intellegimus, et quae aliquam intellegentiam morae in nobis faciunt. [Quid] situs ut puta «iacet», «sedet». [Quid] habitus ut «calceatus», «armatus»; substantia est homo et haec illi accidunt. [Quid] facere ut «secare», «urere». [Quid] pati ut «secari», «uri».
- [364]
Substantia prima est quae nec in subiecto est inseparabiliter neque de ullo subiecto praedicatur. «Inseparabiliter» autem ad hoc definitioni adiectum est quod omnis prima substantia, quamuis in loco aliquo sit, tamen ab eo separari et migrare potest ut Cicero ita in curia esse intellegitur ut inde possit aliquo discedere. Et pars primae substantiae, quamuis in toto sit, non tamen inseparabiliter; nam siue re ipsa siue cogitatione separari a corpore nostro bracchium potest. At uero rhetorica ita est in animo Ciceronis ut etiam si aliquo casu esse destiterit, non tamen intellegatur migrare, quoniam nec cum esse coepit, intellegitur aduenisse.
- [365]
Secunda substantia est quae de prima, ut dictum est, praedicatur ut homo de Cicerone, et animal de homine et Cicerone et quicquid genus est primae substantiae secunda substantia esse intellegitur. Ita ergo substantiis omnibus commune est non esse in subiecto. Prima uero nec de subiecto est. Substantia nec intendi nec remitti potest, id est recipere magis et minus. Et siquidem nemo homine alio magis homo est, et nec ipse unus homo magis cras erit homo quam hodie fuit, et in diuersis non magis equus equus est quam homo homo. Hoc autem obseruandum est, in substantiis, inter consortes suas, id est ut primam primae compares, secundam secundae. Nam si secundam primae compares, magis substantia est prima quam secunda. Prima enim rem magis declarat, secunda uero habet quandam communionum ambiguitatem. Nam, cum dico «Cicero», iam quiddam indiuiduum certumque significo; cum dico «homo», quoniam cuncti sumus huic appellationi subditi, incertum est quem significem. Ita ergo fit ut magis sit substantia prima quam secunda quia rem certius ostendit.
- [366]
Magis ergo et minus substantia non recipit inter consortes suas. Item substantia contrarium nihil habet; nam nihil homini aut equo contrarium. Sed si quis dixerit Clodium Ciceroni fuisse contrarium, intelligit non ipsas substantias fuisse contrarias, sed qualitates quae in ipsis erant ut malitiam bonitati aut uitium uirtuti aut iniustitiam iustitiae. Videtur autem substantiae proprium quod una eademque capax est contrariorum quadam sui permutatione ut lapis, cum idem sit, potest nunc albus esse, nunc niger, idem tamen lapis esse non desinit: et Cicero, primo stultus, postea sapiens, idem tamen Cicero esse non desinit.
- [367]
Qualitatem esse diximus secundum quam dicimurquales. Qualitatum forma una est in qua dispositio quaedam et habitus mentis esse intellegitur, ut in omnibus perceptis artibus, sapientia, grammatica, rhetorica ceterisque quae ita haerent animo ut difficile amitti possint. Sed in his aliqua perfecta sunt, aliqua imperfecta ut si qui grammaticae arti operam dederit, in plerisque tamen fallatur, nondum potest dici habitus, sed tantum dicitur dispositio. Ita non omnis dispositio habitus, omnis autem habitus dispositio esse intellegitur.
- [368]
Secunda species est earum qualitatum quas recte «passibiles» dixerimus ut dulce atque amarum, calidum uel frigidum, non quod ex his eaedem substantiae aliquid patiantur, sed quod sensus nostros aliquid pati cogant. Cogit enim aliquid pati et tangentem calor et dulcedo gustantem. Item quae nobis ex aliqua passione naturae inoleuerint, secundum quas pallidus quisque uel ruber dicitur, non tamen ita ut quis aliqua repentina causa uel pallet uel rubet. Nam ipsae «passiones» rectius, non «qualitates» appellantur, siquidem secundum has non dicimur quales. Non enim sequitur ut qui pallet sit pallidus, aut qui amat amator, aut qui est ebrius ebriosus. Illae igitur passiones sunt, hae qualitates.
- [369]
Tertia species est earum qualitatum quae non ex eo quod iam quicque est, sed ex eo quod esse potest, intelleguntur ut dicimus fragile lignum, non quod iam fractum sit, sed quod frangi possit. Nam et palaestricum corpus duobus modis dicimus, et id quod palaestra compositum est, et id quod natura ita formatum ut huic arti accommodatum sit, quamuis ea non sit imbutum. Illud tamen a palaestra recte dicitur palaestricum, quod ipsius artis habet effectum, non autem inuenitur ipsius qualitatis nomen, unde sit denominatum et deriuatum palaestricum illud quod nondum est, sed esse potest. Quare cognoscendum est dici quasdam substantias ex qualitatibus quarum nomina non inueniuntur. Namque ut «bonum» dicimus a «bonitate», non ita «optimum» ab «optimitate». Ita ergo palaestricum quod intellegimus ex eo quo percipere possit palaestram, non habet certum qualitatis nomen ex quo dictum uidetur. Constat tamen a qualitate esse dictum.
- [370]
Quarta species est earum qualitatum secundum quas formas figurasque intellegimus, ut quadrum, rotundum, pulchrum, deforme et similia. Recipit qualitas magis et minus, nec tamen omnis. Nihil enim quadrum magis altero quadro quadrum est. Magis autem aliquid candido candidum dici potest. Et quaestio est in plerisque utrum magis iustus altero dici possit. Plerique autem subtiliter uidentur attendisse qui qualitates ipsas non dicunt recipere magis et minus, sed ea quae ab his denominantur ut iustitia sit ipsa una quaedam perfecta notio ut non dici possit «magis haec iustitia quam illa est», dici tamen potest «magis hic iustus quam ille est ». Item dici non potest « magis haec sanitas quam illa est», dici tamen possit «magis hic sanus quam ille est». Ex quo fit ut substantia non recipiat magis et minus, qualitates quidem per ipsas substantias possint recipere. Item contrarium qualitas habet, nec tamen omnis; nam sanitati cum sit imbecillitas contraria, nihil est quadro rotundoue contrarium. Videndum est autem, quoniam quicquid contrarium qualitati est qualitas sit necesse est: dulcedo autem qualitas; qualitas igitur amaritudo et similia.
- [371]
Quantitas bipertita est quod alia discreta est, alia continua: discreta ut numeri et orationis, continua ut lineae ac temporis. Item alia quantitatis diuisio est, quod alia situ quendam partium habet, alia non habet. Nam linea situ quodam partium intellegitur, siquidem dici potest quae pars eius quo loco sit dextramque ac sinistram uidetur habere. At uero numerus aut oratio aut tempus nihil horum habent, quamuis ordinem habere possint ut sit in his aliquid primum et secundum et ultimum et medium, nihil tamen quod in loco intellegatur.
- [372]
Quantitas omnis caret contrario. Quid enim bipedali tripedaliue contrarium ? Et si quis dixerit contraria esse magis et minus, quae uidentur esse uerba quantitatis, sciat non esse definitam quantitatem. Itaque, si dicat aliquid maius esse, uidetur ei contrarium quod minus est; si «certum» quaesiuero «quo maius est», et responderit «quod tripedali», apparet nihil esse contrarium. Ipsa sibi autem quae dicuntur maiora et minora, relatiue dici manifestum est. Quodlibet enim minori comparatum maius est idemque maiori comparatum minus est. Si igitur maius et minus contraria sunt, cogimur confiteri, quod ualde absurdum est, posse alicui rei uno tempore simul euenire contraria. Rursus aliud absurdum cogimur intellegere, unam eandemque rem sibimet esse contrariam, siquidem res una diuersis quantitatibus comparata potest eodem tempore maior et minor esse.
- [373]
Quantitas non recipit magis et minus; non enim quinque magis quinque sunt quam duo duo aut idem duo aliis duobus magis duo sunt, aut magis cras duo erunt quam hodie sunt. Est autem proprium quantitatis quod secundum hanc dicimus par et impar ut qualitatis proprium est quod secundum hanc dicimus simile atque dissimile, quamuis in diuersis rebus utrumque liceat abusiue usurpari.
- [374]
Relatiuum est quod hoc ipsum quod dicitur alicuius est uel ad aliquid quolibet modo referri potest, ut filius non sine patre uel matre, et seruus non sine domino, potest intellegi, neque sine his illi uicissim.
- [375]
Dicuntur autem relatiua tribus modis: aut «alicuius» ut filius, aut «alicui» ut «uicinus» aut «ad aliquid» ut duplum, quoniam duplum ad aliquid simplum est. Omnia relatiua his ad quae referuntur, uice mutua respondent; nam pater est et respondent ita ut aliqua isdem casibus respondeant, aliqua casus mutent. Nam de filio dixi; item de seruo dicere possumus quoniam seruus domini seruus est, dominus serui dominus. Haec ita sibi respondent ut eosdem casus in conuersione custodiant. Ita quoque duplum ad simplum est; item maior minore aliquo maior est et minor maiore aliquo minor est. Manifestum est ergo ista casus in conuersione seruare. At uero scientia cum sit relatiua - alicuius enim rei scibilis scientia est -, in conuersione id ad quod refertur casum mutat. Nam quod dicimus «scientia scibilis rei est», non possumus dicere: «scibilis res scientiae est», sed «scibilis res scientia scibilis est». Item sensus rei alicuius sensibilis sensus est, contra sensibilis res sensu sensibilis est. Haec ergo non ut quae supra dicta sunt seruatis isdem casibus, sed mutatis conuertuntur.
- [376]
Quaedam relatiua his, ad quae referuntur, et in tempore concordant, eaque simul esse incipiunt, simul desinunt ut seruus esse non potest, nisi cum esse coeperit dominus, et cum dominus esse desierit, seruus esse desinit. Et item dominus, cum seruum non habuerit, dominus dici non potest. At uero noscibilis res prior est natura quam notio. Nam si noscibilia tollas, notio non erit; at uero si notionem tollas, potest aliquid esse noscibile, quamuis desit ille qui nouit.
- [377]
Relatiua possunt habere contraria, sed non omnia; namque inscientiae scientia contraria, amicitiae inimicitia. At uero duplo nihil contrarium, neque maiori uel minori, quia, quisquis ista contraria putauerit cogitur confiteri unam eandemque rem uno atque eodem tempore posse sibi esse contrariam. Siquidem maior minori comparatus maior est, idemque maiori comparatus minor est uno atque eodem tempore, quod contrariis euenire nullo modo potest. Nam quo tempore homo stultus, non eodem tempore sapiens esse potest, neque quo tempore albus est, eodem tempore niger esse potest. Quod quia euenire posse in maiore et minore ostendimus, fateamur necesse est maius et minus non esse contrarium, item duplum simplo non esse contrarium, quoniam hoc idem duplum potest esse ad aliquid simplum. Non igitur omnia relatiua possunt habere contrarium. Item magis et minus quaedam recipiunt, quaedam non. Nam magis hic amicus illo est, hoc magis duplum illo duplo esse non potest propterea quia, si duplum est, ita duplum est ut, plus aliquid minusue si fuerit, non sit duplum.
- [378]
Quaeritur utrum aliqua substantia dici possit relatiue. Sed de prima substantia dici relatiue posse nulla quaestio est. Non enim Cicero alicuius dici potest aut ad aliquid referti. Item equus, :[iam quis equus] ut Rhoebus, non alicuius est hoc ipso quod Rhoebus est, sed quod iumentum est, alicuius iumentum est. Non ergo prima substantia relatiue dici potest neque pars eius quaelibet quae sine dubio et ipsa prima substantia. Nam quemadmodum Cicero prima substantia est, ita manus eius. (Manus uero, non eius, sed specialiter manus, ita secundae substantiae, relatiue dici non potest). Non enim sua conuersione respondent ut, si dicamus «manus ‹est manus› Ciceronis», non Cicero manus Cicero est neque ipsa manus ob hoc manus quia Ciceronis est, sed quia ita affecta est, «manus» dicitur (non quod alicuius sit). Non ergo ut diximus, prima substantia neque partes eius relatiue dici possunt. Quaeritur ergo de partibus secundae substantiae. Nam de ipsa substantia nulla quaestio est. Non enim homo alicuius homo. Sed manus specialiter alicuius hominis manus est et, ut mutua conuersione respondeat, alicuius «manuati» manus ut possimus ita conuertere quia et «manuatum» aliquid manu «manuatum» est. Item ungula, non primae substantiae ungula, sed alicuius ungulati quia et ungulatum aliquid ungula ungulatum ut mutuam possit habere conuersionem, quod relatiuis esse diximus proprium. Si ergo maneat illa relatiuorum definitio ut relatiuum sit quicquid «alicuius» dici potest, difficile resistimus dici partes secundarum substantiarum relatiue. Si uero illa definitio est mutata ita ut relatiua sint ea quae ad aliquid referuntur excepto eo quod in aliquo sunt, nulla incidit in hanc definitionem substantia, quemadmodum seruitus, excepto eo quod in eodem seruo est, id est in aliquo homine, refertur ad dominum. At uero pinna ita pinnati alicuius pinna est ut, :[excepto eo] quod in aliquo pinnato est, ad nihil referri possit.
- [379]
Sane admonendi sumus ne nos pudeat uerba noua facere ad necessitatem conuersionis; nam si mutua conuersio non respondet, non relatiue enuntiamus, hoc modo: cum dico «pinnam», uolens eam ostendere relatiuam non me pudet pinnatum aliquid propter conuersionem dicere; est enim pinnatum ita usitatum ut aures non offendat. Si de pede agatur, non pudeat simili deriuatione fingere aptum conuersioni uerbum. Item scire oportet eum qui relatiuum aliquid ad quid referatur ignorat nec omnino utrum ad aliquid referri possit id quod dicit, scire posse, hoc modo cum dicis «hoc duplum est», nosti simplum eius, id est ad quod duplum sit, aut si illud ignoras, nec omnino utrum duplum sit scire potes.
- [380]
Facere et pati possunt habere contrarium ut calefacere, refrigerare et calefieri, refrigerari. Habent etiam magis et minus ut magis et minus urere et magis et minus uri.
- [381]
Situs omnis denominatiue dicitur ut sedere a sessione, stare, ab statione, et quamuis nonnumquam nomina deficiant, ex quibus situs denominantur, ratio tamen non deficit.
- [382]
De illis tribus quae restant, supra dicta exempla sufficiunt. Quando enim dicimus ut «heri», «cras»; ubi ut «Romae», «Athenis»; habitum ut «calceatum», «armatum». Quid horum recipiat magis et minus, cum in sermone inciderit, facile apparet.
- [383]
Istae sunt decem praedicationes, ex quibus aliquid necessario singillatim enuntiamus. Nam quicquid omnino dixerimus quod aliquid significet, nondum tamen intellegi possit an uerum an falsum sit, unum est de his decem, exceptis dumtaxat illis uerborum quodammodo articulis. Sunt enim pleraque a grammaticis in orationis partibus enuntiata quae omnino per se nihil ualent aut aliquid significant plenum, nisi cum fuerint uerbis adiuncta, ut coniunctiones, praepositiones, et quicquid tale illi docent.
- [384]
Restat ut de oppositis dicamus. Sunt autem opposita quae sibi, ueluti ex aduerso, uidentur obsistere, ut contraria. Nec tamen omnia quae opponuntur sibi, contraria sunt, sed omnia contraria opposita sunt. Opponuntur autem sibi ita ut aut relatiua opponantur ut magnum paruo et dimidium duplo, aut contraria ut stultitia sapientiae, aut habitus orbationi ut cernentia caecitati, aut aientia negationi ut «Cicero disputat», «Cicero non disputat». Haec autem inter se nonnihil differunt. Nam relatiuum relatiuo ita opponitur ut hoc ipsum quod opponitur eius sit cui opponitur aut ad id quocumque modo referatur. Nam dimidium opponitur duplo et eiusdem dupli dimidium est. Ita ergo illi opponitur ut eius sit et paruum opponitur ut eius sit magno ita ut ipsum paruum ad hoc magnum, cui opponitur, paruum sit.
- [385]
Contraria uero ita sibi opponuntur ut non eorum sint quibus opponuntur aut ad ea quocumque modo referantur; siquidem stultitia sapientiae ita contraria est ut non eiusdem sapientiae stultitia sit aut ad illam sit stultitia. Sciendum tamen est quaedam contraria medium habere, quaedam non habere. Nam quae sunt talia ut in ea re, in qua esse possunt, alterutra uice necessario insint, medio carent ut sanitas et imbecillitas. Haec duo contraria natura insunt corporibus animalium, atque ita uice alterutra necessario insunt ut diximus ut in quo animalis corpore sanitas non est, necessario imbecillitas sit, et in quo imbecillitas non est, necessario ut sanitas sit. At uero candidum et nigrum cum sint contraria et naturaliter in corporibus inueniantur propterea medio non carent quia non necesse est corpus aliquod candidum esse aut nigrum. Potest enim ita deesse candidum ut non insit nigrum atque hoc modo ex alia parte; ergo color aliqui medius inueniri potest ut luteus uel uiridis.
- [386]
Habitus et orbatio ita sibi opponuntur ut in ea re, cui euenire possunt, alterum eorum necessario insit ex illo dumtaxat tempore quo ea natura esse permittit, ut dentatum eum dicimus qui dentes habet, edentulum uero non illum dicimus qui dentes non habet, sed cui natura inest ut habeat, et ex illo tempore quo iam natura permittit ut habeat. Nam neque lapidem recte dicimus edentulum qui numquam dentes habet neque infantem. Quamuis aliquando habere possit, nondum tamen illo tempore ut habeat natura permittit. Hoc ergo tertium genus oppositorum differt a primo relatiuorum eo quod cernentia ita opponitur caecitati ut eiusdem caecitatis non sit aut ad eam quodam modo referatur; a secundo genere, id est contrariorum, illud differt ab his dumtaxat contrariis quae habent medium, quod cernentia et caecitas intelleguntur erga oculos ut alterum eorum necessario insit. Hoc ergo differunt ab his contrariis quae habent medium quia illorum alterum non necessario inest substantiae, horum autem necessario. Ab his uero contrariis quae medio carent, haec ipsa opposita differunt, quod illa rei cui natura insunt omni tempore alterutra uice accidant necesse est ut corpori animalis sanitas et imbecillitas: alterum eorum semper est in corpore animalis, haec autem possunt aliquo tempore ei rei cui natura inesse possunt utraque deesse aliquando; ut infans, dum nondum tempus est quo dentes habere possit, neque dentatus neque edentulus dicitur, et oculi alicuius animantis, nondum adueniente tempore quo uidere possint, neque caeci neque uidentes dicuntur.
- [387]
Quartum genus oppositorum est aientia et negantia ut «Cicero disputat», et «Cicero non disputat». Haec a superioribus differunt quod illa singillatim dici possunt, haec nonnisi conexe dicuntur. A relatiuis hoc differunt quod illa etiam ‹:[...]› A contrariis hoc differunt quod illa, si conexe dicantur, tamdiu aut uera aut falsa sunt quamdiu est illud, in quo inesse possunt; cum autem hoc esse destiterit, neque uera neque falsa sunt ut «stultus est ille», et «sapiens est ille»: quamdiu uiuit, horum alterum uerum est; cum ipse esse destiterit utraque falsa sunt quia ille qui non est neque stultus neque sapiens esse potest. At uero «Cicero disputat» et «Cicero non disputat» ita sibi opponuntur ut et dum uiuit Cicero alterum eorum necessario sit et ipso mortuo falsum est quidem quod disputat, uerum tamen est quod non disputat. Hoc modo discernuntur haec et ab habitu atque orbatione; nam qui non est, neque caecus est neque uidens. Nec sane moueare quod uidemur iam de proloquiis aliquid dixisse, de quibus postea dicendum est; hoc nam factum est occasione oppositorum.
- [388]
Nomen est quod quam rem significat et per casus flecti potest; uerbum est quod aliquid significat et per tempora flecti potest ut «Cicero» nomen, «disputat» uerbum. Haec ab inuicem separata. nonnihil quidem significare, uerum tamen uel falsum dici non possunt. Cum autem fuerint coniuncta, iam possunt et affirmari et negari ut «Cicero disputat»: iam dici potest «Cicero non disputat». Esse autem debet nominatiuus casus nominis et tertia uerbi persona. Prima persona significat aliquid quod iam affirmari et negari possit, et in hominem tantum cadit. In ea intellegitur nomen, etiamsi non dicatur ut «disputo» plenum est, etiamsi non dicas «ego». Item secunda persona et ipsa iam ueritati aut falsitati obnoxia est, sed etiam ipsa in hominem cadit, et ei nec recte dicimus «disputas» qui nec audire nec intellegere quod dicitur potest. Ergo et hoc cum dicatur sine nomine, tamen ibi nomen intellegitur. Aliter figurate utimur siue prima siue secunda persona ut aut loquentem eum inducas qui loqui non potest, aut ad eum conuertamus orationem qui neque audire neque intellegere potest.
- [389]
Tertia uero persona non hominis tantum est, sed aliarum etiam rerum, et simul ac dicta fuerit, non continuo intellegitur nisi forte de eo dicatur aliquid quod de eo solo potest intellegi ut, cum dicimus «pluit», iam potest esse uerum aut falsum, cum non addamus nomen: notum est qui pluat. Cum uero dicimus «disputat», cum aliquid iam significet, non tamen uerum aut falsum dici potest, si nomen non addatur et quamuis de homine hoc tantum possit intellegi, quia non de uno dici potest, necessario subdendum est nomen et «resistit» cum dicimus, tenia persona est, et exigit nomen non hominis tantum, sed cuiuslibet quod resistere potest. Prima igitur et secunda persona et de homine tantum possunt intellegi et solae dictae possunt aut uerae aut falsae dici, quia cum his etiam nomina intelleguntur; tertia uero et non omnis sola dici potest et non de solo homine intellegitur.
- [390]
Quod ergo fuerit ex nominatiuo casu nominis et tertia uerbi persona coniunctum, proloquium dicitur, ita ut iam necessario aut uerum sit aut falsum aut dubium. Namque «homo animai est» omnes iudicamus uerum esse, et «omne animai homo est» omnes iudicamus falsum; «ille disputat», quamuis necessario aut disputet aut non disputet, nobis tamen dubium est. Alterum enim horum necessarium esse intellegimus, sed quid horum sit nescimus. Vbi uero illa uerba sunt quae impersonalia dicuntur, non ex nominatiuo casu impletur sententia, sed alios casus recipit ut «disputatur» cum dicitur, plena sententia est, si ablatiuum adiungas, hoc est «a Cicerone». Et «paenitet» cum dicitur, piena sententia est, si accusatiuum iungas, id est «Ciceronem». Et multa sunt talia.
- [391]
Illud tamen constat personalia uerba non implere sententiam nisi nominatiuo casu et tertia persona. Sunt etiam sententiae quae, quamuis constent ex nomine et uerbo, affirmari tamen aut negari non possunt, quae non proloquia, sed eloquia dici nonnullis placuit ut est modus imperatiuus cum dicimus «curre». Iam piena sententia est; nam nec solum intellegi sed etiam fieri potest quod dicis; negari tamen non potest. Non enim hoc negat qui dixerit «noli currere». Hoc enim non est aduersum ei quod dictum est «curre» ut hoc sit uerum, illud falsum ut possit nasci quaestio. Nam, de aientia et negatione, quaestio sine dubio nascitur ut «ille currit» et «ille non currit»: quaestio est utrum currat. «Curre» autem et «noli currere» non facit quaestionem utrum currat. Nulla quidem quaestio hic potest intellegi utrum currere debeat. Hoc enim ex aientia et negatione ‹non› natum est, ut «currere debet» et «currere non debet». Hoc facit ‹et› optatiuus modus. Cum enim plena sit sententia, cum dicamus «utinam scribam!», «utinam non scribam!», non potest hinc nasci quaestio utrum scribat. Sed pleraque talia sunt; haec ad exemplum sufficiant.
- [392]
Quod ergo fuerit iunctum ex nomine et uerbo, si plenum nomen et plenum uerbum sit, necessario facit sententiam, sed non necessario facit proloquium, si nihil est quod iam et affirmari et negari potest. Et supra diximus multa dici plena sententia quae tamen affirmari et negari ‹non› possint. Plenum igitur proloquium est «omnis homo animal est», et quamuis natura illud exigat ut primo nomen et postea uerbum dicatur, ut dictum est, non desinit uerum esse proloquium, etiamsi dicas «animal est omnis homo».
- [393]
Quicquid accesserit huic sententiae, cui parti accedat, diligenter uidendum est. Nam sunt proloquii partes duae: quae in nomine, una, subiectiua dicitur, quae in uerbo, altera, declaratiua. Subicitur enim quid sit, et declaratur quid de illo possit intellegi. Cum ergo dicimus «Cicero disputat», si accedat huic sententiae «in Tusculano», declaratiuae accessit, si accedat «Romanus», subiectiuae; item si accedat «prudenter et copiose», declaratiuae; item cum dicitur «cum Catone», declaratiuae accessit. Quicquid igitur nominatiuo casu accedit, subiectiuae accedit; quicquid declaratiuae accedit, uariis casibus et modis accedit. Nam subiectiuae non possunt alii casus accedere, declaratiuae nonnisi uarii excepto norninatiuo.
- [394]
Illud tamen sciendum posse fieri ut uerbum sit in subiectiua, nomen in declaratiua, sed ita uerbum in subiectiua ut aliquod pronomen secum uice nominis teneat. Ita etiam nomen est in declaratiua ut teneat secum aliquod uerbum, ex quo eius uicem impleat; uelut si dicamus «qui disputat Cicero est», «qui disputat» subiectiua est, «Cicero» est declaratiua. Sed illam subiectiuam pronomen facit, hanc declaratiuam uerbum.
- [395]
In hac igitur parte illud dicimus quemadmodum iuncta sint nomina et uerba nec tamen possint plenam facere sententiam; et si faciunt, quemadmodum falsitati et ueritati non sint obnoxiae sententiae, quamuis sint plenae, et quemadmodum ad id perueniatur ut iam non solum piena sententia sit, sed etiam necessario uetà. aut falsa.
- [396]
Tertia pars sequitur, in qua dicendum iam est de ipsis proloquiis, ad quorum intellectum in superiore parte peruenimus. Proloquia igitur differentias habent binas in quantitate et qualitate. Quantitatis differentia est quod alia sunt uniuersalia, alia particularia, alia indefinita. Vniuersale est ut «omnis homo animai est»; particulare ut «quidam homo ambulat»; indefinitum ut «homo ambulat». Quod igitur indefinite dicimus, necessario particulariter accipimus, non necessario uniuersaliter. Quoniam id potissimum numerandum quod securum habet intellectum, indefinitum pro particulari accipitur. Erunt ergo duae differentiae in quantitate, quod aliud est uniuersale proloquium, aliud particulare; in qualitate item duae quarum dedicatiua altera, altera abdicatiua. Dedicatiuum est ut «omnis uoluptas bonum», abdicatiuum ut «omnis uoluptas non bonum».
- [397]
Uniuersale igitur dedicatiuum non necessario sequitur conuersio. Non enim si omnis homo animal est, omne animal homo est. Vniuersale autem abdicatiuum necessario sequitur conuersio. Si enim omnis uoluptas bonum non est, omne bonum non est uoluptas, et si omnis homo non est animal mutum, omne animal mutum non est homo. Particulare autem dedicatiuum habet necessariam conuersionem, nam si quidam homo animal est, quoddam animal homo est. Particulare uero abdicatiuum non habet necessario conuersionem; non enim, si quoddam animal non est rationale, quoddam rationale non est animal. Vniuersalis ergo dedicatiua et particularis abdicatiua non necessario recurrunt. Vniuersalis autem abdicatiua et particularis dedicatiua necessario conuertuntur, ita tamen ut facta conuersione in declaratiua particula negatio maneat. Nam utique conuersio ita fit ut quae particula fuit declaratiua, eadem subiectiua sit. Ergo cum dico «omnis uoluptas bonum non est», «omnis uoluptas» subiectiua, «non est bonum» declaratiua. Si conuertam «omne bonum uoluptas non est», facta est quidem subiectiua quae fuit declaratiua, negatio tamen hanc particulam tenet quae facta est declaratiua. Et si uelim sic dicere nulla «uoluptas bonum est», conuertendum est sic: «nullum bonum uoluptas est».
- [398]
Sed propter duo proloquia quae dicimus non necessario conuerti, debemus intendere omnia quae proloquiis attribuuntur per quae recte aut non recte proponi possunt ut uerum aut falsum possint ostendere. Haec autem quinque sunt iam superius demonstrata: genus, differentia, accidens, definitio et proprium. Definitio et proprium faciunt illa proloquia recurrere, alia tria nullo modo. Namque, ut «omnis homo animal est rationale mortale», ita «omne animal rationale mortale homo est»; et, quemadmodum «omnis homo risibile est», ita «omne risibile homo est». Rursum in particulari abdicatiuo uidendum est quid sit proprium non esse. Vt enim proprium est hominis esse risibile, ita proprium est risibile non esse praeter hominem. Ergo si particulare abdicatiuum proponamus sic, «quiddam risibile non est praeter hominem », recurrit sine dubio, «quiddam praeter hominem non esse risibile». Item «quiddam inanimum, irrationale, immortale non est homo», «quidam homo non est inanimum, irrationale, immortale».
- [399]
Item sunt aliae conuersiones quae faciunt easdem proloquiorum particulas indefinitas, etiam negatione scilicet de loco migrante. Nam particulae indefinitae fiunt hoc modo: «homo», «non homo»; «animal», «non animal» et ideo indefinitum est, quia negas tantum hoc esse, non dicis quid sit. Cum ergo dico «omnis homo animal», si uelim recte conuertere, adhibeo negationes ut fiant particulae indefinitae. Si enim est uerum omnis homo animal est, et uerum est «omne non animal non homo». Hac conuersione usus est in Rhetoricis Cicero: «Deinde si constitutio et ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est, quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio est nec pars constitutionis».
- [400]
Item particularis abdicatiua potest hoc modo conuerti: si enim «quoddam animal homo non est», «quoddam non homo animal est», et in hac conuersione obseruandum est, ‹ut› ubi non est negatio cum directo proponimus sit dum conuertimus. Hanc uicissim conuersionem recipiunt duo proloquia quae illam primam non recipiebant; solum uniuersale abdicatiuum non illam recipit. Vocetur ergo dicendi causa illa «prima conuersio», haec secunda». Haec autem proloquia quemadmodum inter se affecta sint hoc modo manifestius apparebit.
- [401]
Quattuor lineis quadrata formula exprimatur. In primo angulo superioris lineae scribatur uniuersalis dedicatiua et in alio eiusdem angulo uniuersalis abdicatiua; item infra ad primum angulum particularis dedicatiua, ad angulum reliquum particularis abdicatiua; deinde ducantur angulares lineae ab uniuersali dedicatiua ad particularem abdicatiuam et ab uniuersali abdicatiua ad particularem dedicatiuam. Duae igitur superiores simul confirmari non possunt, simul negari possunt.
- [402]
Nam non potest simul uerum esse «omnis uoluptas bonum est», «omnis uoluptas non est bonum». Possunt autem simul esse non «omnis uoluptas bonum est», «non omnis uoluptas non est bonum». Duae uero inferiores uicissim simul negari non possunt, simul confirmari possunt. Nam utique non potest simul «non quaedam uoluptas bonum» et «quaedam uoluptas bonum esse». At uero potest et «quaedam uoluptas bonum esse» et «quaedam uoluptas non esse bonum». Angulares autem neque simul affirmari neque simul negari possunt. Nam si uerum est «omnis uoluptas bonum est», falsum est « quaedam uoluptas non est bonum ». Item si falsum est «omnis uoluptas :[non] est bonum», uerum est quaedam «uoluptas non est bonum». Hoc item contingit, si prius particularem uicissim nomines. Item si uerum est «omnis uoluptas non est bonum», falsum est «quaedam uoluptas bonum est» et si falsum est «omnis uoluptas non est bonum», uerum est «quaedam uoluptas bonum est».
- [403]
Item uniuersalis dedicatiua confirmata particularem suam necessario confirmat, negata non necessario eam negat. Nam si uerum est «omnis uoluptas bonum est», necessario uerum est «quaedam uoluptas bonum est». At uero si superiorem negemus hoc modo non omnis uoluptas bonum est, potest fieri ut quaedam uoluptas bonum sit. Particularis item dedicatiua confirmata non necessario uniuersalem suam confirmat, negata necessario illam negat. Nam si uerum est «quaedam uoluptas bonum est» non sequitur ut «omnis etiam uoluptas bonum sit». Si uero «quaedam uoluptas bonum non est», falsum est «omnis uoluptas bonum est». In duabus reliquis hoc obseruabis.
- [404]
Plenam sententiam cum proposuerimus, aliquid ex ea uolentes efficere, cum concessa fuerit, «sumptum» dicitur. Huic etiam uni sententiae alia certa ratione debet innecti et utique propter id quod inferre uolumus concedenda. Et haec cum concessa fuerit, «sumptum» dicitur.
- [405]
Ex duobus sumptis ratione sibimet nexis conficitur illatio. Quae illatio «sumptum» propterea dici non potest, quia non exspectas ut hoc etiam tibi aduersarius concedat, sed eo inuito sequitur, si modo ratione seruata fuerit illatum. Et, ut hoc planum fiat exemplo, putemus quaestionem esse utrum uoluptas utilis sit. Si proponamus ita «omnis uoluptas bonum est», piena quidem sententia est; sumptum efficitur, si hoc aduersarius concedat. Quo concesso adiungenda est alia sententia «omne autem bonum utile est». Si hoc etiam concesserit, efficitur sumptum; ex quibus duobus sumptis etiam inuito eo sequitur «omnis igitur uoluptas utilis est».
- [406]
Hoc totum quod constat ex duobus sumptis et illatione, ratiocinatio a nobis, a Graecis συλλογισμός appellatur. Est ergo ratiocinatio ex duobus pluribusue concessis ad id quod non conceditur necessaria peruentio. Possunt ergo plura esse sumpta, sed minus a duobus esse non possunt. Etenim est integra ratiocinatio, si ad illud quod uolumus ostendere utile esse uoluptatem, tribus etiam sumptis peruenire uelimus ut «omnis uoluptas secundum naturam est; omne quod secundum naturam est bonum est; omne bonum utile est; omnis igitur uoluptas utilis est». Ex hoc apparet plura etiam licere addere, si oportuerit.
- [407]
Nonnumquam etiam concludimus inferentes non quidem id quod conficitur, sed quod ex eo ipso quod inferre debemus necessario conficitur, hoc modo: «omnis uirtus bonum est; omne bonum utile est; omnis igitur uirtus non nocet». Inferendum erat «omnis igitur uirtus utilis»; ex eo necessario sequitur non nocere; quod enim utile est, numquam nocet. Hoc a Graecis συμπέρασμα dicitur, a nobis dici potest «confinis conclusio». Ratiocinatio igitur, siue propriam et suam, siue confinem habens conclusionem, diuiditur in duo genera, praedicatiuum et condicionale.
- [408]
Praedicatiuus ‹syllogismus› est in quo sumpta ita sibi nexa sunt ut aliquo extrinsecus addito suppleantur ut hoc quod supra dictum est «omnis uoluptas bonum est; omne bonum utile est». Videmus utique nec totum quod supra positum est dictum, sed unam inde partem sumptam declaratiuam quae secundo proloquio facta est subiectiua; quod proloquium secundum, ut impleret sententiam, aliquid petiuit extrinsecus, id est «utile est». Huius illatio conficitur ex eo quod accessit et ex eo quod non est repetitum, id est «omnis igitur uoluptas utile est». Huius generis tres formae sunt: prima est in qua declaratiua particula superioris sumpti sequentis efficitur subiectiua, aut subiectiua superioris declaratiua sequentis. Declaratiua superioris fit subiectiua sequentis ut in superiori proposito exemplo; subiectiua superioris fit declaratiua sequentis, si hoc modo uelis conuertere: «omne bonum utile est; omnis uoluptas bonum est; omnis igitur uoluptas utile est». Secunda forma est in qua declaratiua superioris sumpti eadem est etiam declaratiua sequentis ut «omnis uirtus bonum est et omnis uoluptas non est bonum, omnis igitur uoluptas non est uirtus». Tertia forma est in qua subiectiua superioris sumpti eadem est etiam subiectiua sequentis ut «quoddam bonum uoluptas est; omne bonum utile est; quoddam igitur utile est uoluptas».
- [409]
In prima forma et uniuersaliter et particulariter et dedicatiue et abdicatiue concludi potest; in secunda forma nisi per contrarium concludi non potest; in tertia forma particulariter tantum concluditur: quapropter non frustra hic est ordo seruatus. Nam merito prima dicitur, in qua omni modo concludi potest, secunda item recte, in qua potest concludi uniuersaliter quamuis per contrarium, tertia item recte, quia in quantitate minor est, in qua nisi particulariter concludi non potest.
- [410]
Nunc dicendum est singulae formae quot modos recipiant. Nam recipiunt intra certum numerum, extra quos modos quicquid conclusum fuerit non est temere concedendum. Recipit autem prima nouem modos, secunda quattuor, tertia sex.
- [411]
Primae formae primus modus est, in quo conficitur ex duobus uniuersalibus dedicatiuis uniuersale dedicatiuum directim ut est «omne iustum honestum; omne honestum bonum; omne igitur iustum bonum». Si reflexim inferas «omne igitur bonum iustum», non sequitur, sed particulariter potest inferri «quoddam igitur bonum iustum», et efficitur quintus modus. Secundus modus est, in quo conficitur ex uniuersali dedicatiuo et uniuersali abdicatiuo uniuersale abdicatiuum directim ut est «omne iustum honestum; nullum honestum turpe; nullum igitur iustum turpe». Si reflectas, «nullum igitur turpe iustum», efficitur sextus modus. Diximus enim supra uniuersale abdicatiuum posse conuerti. Tertius modus est, in quo conficitur ex particulari dedicatiuo et uniuersali dedicatiuo particulare dedicatiuum directim ut est «quoddam iustum honestum; omne honestum utile; quoddam igitur iustum utile». At si flectas, efficitur septimus modus, «quoddam igitur utile iustum », quoniam supra dictum est particulare dedicatiuum posse conuerti. Quartus modus est, in quo conficitur ex particulari dedicatiuo et uniuersali abdicatiuo particulare abdicatiuum directirn ut est «quoddam iustum honestum; nullum honestum turpe; quoddam igitur iustum non est turpe». Reflecti non potest. Diximus enim supra particulare abdicatiuum non posse conuerti. Octauus modus est, in quo conficitur ex uniuersali abdicatiuo et uniuersali dedicatiuo particulare abdicatiuum reflexim, ut est «nullum turpe honestum; omne honestum iustum; quoddam igitur iustum non est turpe». Nonus modus est, in quo conficitur ex uniuersali abdicatiuo et particulari dedicatiuo particulare abdicatiuum reflexim ut est «nullum turpe honestum; quoddam honestum iustum; quoddam igitur iustum non est turpe».
- [412]
Secundae formae primus modus est in quo conficitur ex uniuersali dedicatiuo et uniuersali abdicatiuo uniuersale abdicatiuum directim ut «est omne iustum honestum; nullum turpe honestum; nullum igitur iustum turpe». Hic reflexione si utaris, alius modus non efficitur, quoniam de utrisque subiectiuis fit illatio. Secundus modus est in quo conficitur ex uniuersali abdicatiuo et uniuersali dedicatiuo uniuersale abdicatiuum directim ut «est nullum turpe honestum; omne iustum honestum; nullum igitur turpe iustum». Tertius modus est in quo conficitur ex particulari dedicatiuo et uniuersali abdicatiuo particulare abdicatiuum directim ut est «quoddam iustum honestum; nullum turpe honestum; quoddam igitur iustum non est turpe». Quartus modus est in quo conficitur ex particulari abdicatiuo et uniuersali dedicatiuo particulare abdicatiuum directim ut «est quoddam iustum non est turpe; omne malum turpe; quoddam igitur iustum non est malum».
- [413]
Tertiae formae primus modus est in quo conficitur ex duobus uniuersalibus dedicatiuis particulare dedicatiuum directim ut «est omne iustum honestum; omne iustum bonum; quoddam igitur honestum bonum». Secundus modus est in quo conficitur ex particulari dedicatiuo et uniuersali dedicatiuo particulare dedicatiuum directim ut «quoddam iustum honestum; omne iustum bonum; quoddam igitur honestum bonum». Tertius modus est in quo conficitur ex uniuersali dedicatiuo et particulari dedicatiuo particulare dedicatiuum directim ut «est omne honestum iustum; quoddam honestum bonum; quoddam igitur iustum bonum». Quartus modus est in quo conficitur ex uniuersali dedicatiuo et uniuersali abdicatiuo particulare abdicatiuum directim ut «est omne iustum honestum; nullum iustum malum; quoddam igitur honestum non est malum». Quintus modus est in quo conficitur ex particulari dedicatiuo et uniuersali abdicatiuo particulare abdicatiuum directim: «quoddam iustum honestum; nullum iustum malum; quoddam igitur honestum non est malum». Sextus modus est in quo conficitur ex uniuersali dedicatiuo et particulari abdicatiuo particulare abdicatiuum directim ut «est omne iustum honestum; quoddam iustum non est malum; quoddam igitur honestum non est malum». Omnes igitur modi certum ordinem tenent, eiusdemque ordinis ratio est quae in ipsis forrnis demonstrata est.
- [414]
Condicionalis syllogismus est cuius propositio et plenum argumentum et plenum id de quo quaestio est continet ita ut, assumpto argumento, iam certum inferri possit de quo quaestio erat, ad hunc modum: ponamus quaestionem esse utrum sit utilis rhetorica, et uolentes utilem probare, argumentum ab huius definitione capiamus quod est bene dicendi scientia. Ex hoc argumento et illa quaestione condicionalis syllogismus ponitur sic: «si rhetorica est bene dicendi scientia utilis est». Assumimus argumentum ita: «est autem rhetorica bene dicendi scientia». Haec duo qui concesserit, etiam inuitus, concedat necesse est utilem esse rhetoricam, quod erat dubium antequam propositio et assumptio concederetur. Nihil tamen in assumptione accessit extrinsecus quod est proprium praedicatiui syllogismi. Hic primus modus a dialecticis appellatur qui est ab antecedentibus propterea quoniam argumentum, quemadmodum propositum est, ita et assumptum, hoc tantummodo differens, quod cum condicione propositum est et sine condicione assumptum.
- [415]
Secundus modus est qui appellatur a consequentibus in quo ipsum argumentum quaestionem sequitur, non quaestio argumentum, hoc modo: «si non est rhetorica utilis, non est bene dicendi scientia». Assumitur argumentum a contrario, id est per negationem, sic: «est autem bene dicendi scientia; utilis est igitur».
- [416]
Tertius modus est qui appellatur a repugnantibus, in quo demonstratur non posse simul hoc esse et illud non esse; in quo cum fuerit assumptum unum, aliud necessario tolletur, id est ut, cum fuerit assumptum esse, non esse tollatur, hoc modo: «non est bene dicendi scientia rhetorica et non est utilis; est autem bene dicendi scientia; utilis est igitur». Confectum est utilem esse sublato eo quod non esse utile propositum erat. Hi tres modi ex uno argumento possunt confici et unam rem omnes probare possunt. Nec interest in propositione quam partem in primo ponas utrum argumenti utrum quaestionis, dummodo condicionis ratio conseruetur. Cum dixeris si rhetorica est bene dicendi scientia utilis est, potes et sic proponere: «utilis est rhetorica, si bene dicendi scientia est». Hoc etiam in duobus aliis experiri licet.
- [417]
Quartus modus est qui per disiunctionem efficitur ita ut uno assumpto aliud necessario negatum sit hoc modo: «aut sanus est aut imbecillis; sanus est autem; non est igitur imbecillis».
- [418]
Quintus modus est qui etiam per disiunctionem efficitur ita ut uno negato aliud necessario sit, hoc modo: «aut sanus est aut imbecillis; non est autem sanus; est igitur imbecillis».
- [419]
Additi sunt alii duo modi qui per argumentum istorum duorum fieri possunt, non tamen per disiunctionem, sed per ‹coniunctionum› negationem. Est ergo sextus modus, in quo demonstratur non posse simul et hoc esse et illud. Assumitur per unius confirmationem, concluditur per alterius infirmationem: « non est sanus et imbecillis; sanus est autem; non igitur imbecillis». Septimus modus proponitur sic ‹ut sextus›, et in eo assumitur ut in quinto, atque ita concluditur.
- [420]
Ad rem facilius intellegendam his quaedam formae iunguntur, ita ut rebus ipsis, non dictis, ratiocinandi uis intellegatur. Est primi modi forma haec: «si primum, secundum; primum autem; igitur secundum». Secundi haec: «si non primum, non secundum; secundum autem; et primum igitur». Tertii haec: «non et primum et non secundum; primum autem; igitur et secundum». Quarti haec: «aut primum aut secundum; primum autem; non igitur secundum». Quinti: «aut primum aut secundum; non autem primum; igitur secundum». Sexti: «non et primum et secundum; primum autem; non igitur secundum». Septimi: «non et primum et secundum: non primum autem; igitur secundum».
- [421]
Sciendum tamen est ex uno argumento posse fieri tres superiores modos, ex uno argumento alios quattuor. Huius autem ordinis ratio est ut primus modus sit, qui appellatur «ab antecedentibus», quia utique quod antecedit prius est; secundus «a consequentibus» eadem ratione ut ipse nomine suo primum se debere segui etiam in ordine uideatur ostendere. Restat qui sit tertius in eodem argumento «a repugnantibus». Nunc enim possumus ad disiunctionem transilire quae iam non potest ex eodem argumento fieri. Erit ergo quartus modus quasi ad aliud argumentum primus, et ibi utique antecedere debet in quo per confirmationem assumitur; prior est enim confirmatio negatione. Quintus debet esse item :[sed] per disiunctionem, sed post eum propterea quia in eo per confirmationem, in hoc per negationem assumitur; hoc in duobus reliquis licet intelligi.
- [422]
Miscentur autem sibi multis modis syllogismi ut in una ratiocinatione et praedicatiui generis et condicionalis formas agnoscas, hoc modo: si quaestio sit utrum utilis sit ipsa dialectica, proponendum est: «si bene disputare utile est, utilis est bene disputandi scientia; at bene disputare utile est; utilis est igitur dialectica». Sane uidendum est in praedicatiuo syllogismo quid de propositione sibi assumptio uindicet; nam extrinsecus aliquid eam accipere manifestum est. In eo autem quod sibi ut diximus, de propositione uindicat, attendendum est utrum rette uindicet propter seruatas memoratasque formas. Efficitur enim ut, quod in propositione ad declaratiuam partem pertinere uidebatur, in assumptione ostendatur ad subiectiuam pertinere. Et item si aliter assumas, hoc ipsum pertinet ad declaratiuam, hoc modo :[notum est in prima forma ita assumi ut aut subiectiua assumptionis]. Si proposueris sic: «omnis ars frequenti exercitatione meditanda est; dictio autem exercitatio est rhetoricae; rhetorica igitur frequenti dictione meditanda est». In propositione exercitatio ad declaratiuam partem pertinere uidebatur. In assumptione ipsa exercitatio item ad declaratiuam pertinet. Quomodo ergo forma seruata est? Scilicet quia relictum est aliquid in declaratiua propositionis quod non euenerit in declaratiua assumptionis unde possit fieri conclusio, hoc est «meditanda est». Nam si uellem sic assumere, «rhetorica autem ars est», totum seruabatur ad conclusionem, «rhetorica igitur frequenti exercitatione meditanda est». Ex hoc apparet multa esse communia quae possint uel subiectiuae uel declaratiuae adiungi prout se habuerit assumptio.»
- [423]
Talibus insistente Dialectica et ad quaedam non minus inextricabilia quam caligosa properante, Pallas nutu Maiugenae festinantis interuenit:
« Perita fandi, iam progressum comprime, ne inflexa tortos stringat intimatio et multinodos perpeti anfractus diu Hymen recuset. Editum est compendio quicquid decenter docta disputatio multo astruendum contulit uolumine. sat est profundae fons decens scientiae, quae abstrusa promit nil morosum disserens praeteruolando nilque ignotum deserens. Nam quae supersunt fraude multa consita, quis falsa captos circuit deceptio, dum ambage acta praestruis sophismata captentulisue ludis illigantibus pellax soritas cumque sensim congeris formasue mendas, comprobat qual ueritas, nefas Tonantis garriat sub auribus facinusque dirum; quippe summi caelites odere turpis omne falsum feminae. nam si reuoluas, quid cauilla saeuius? Dudum locuta, circulatrix indecens fies profecto, decipula si astruxeris. Facessat ergo uersilis profunditas, reliquumque tempus liqueris sororibus.» :[424] His auditis Dialectica cunctabunda paululum, tamen diuae praeceptis paritura respondit:
«Venerandus mihi fatus, reuerendosque secuta referam iussa pedem, atque ilicet exorsa silebunt, licet unam decuisset ‹mihi› permittere culpam, ut honoris pretio cederet inferre relatus, populum Cecropidarum bene quo palliatarum Bromius conciperet contumias nosse dolere, mage quam crediderat uipeream noscere posset. Et iners marsica dudum fieret praestigiatrix, neque me conspiceret somnificam uel temulentam ioca passim blaterantem iouialibus sub orsis. Tamen uni famulandum est tibi, Uirgo; reticemus.» Haec dicens uelut repressa conticuit, compluresque eam diuorum, qui inter initia deriserant, horruerunt.