De Natura et Gratia contra Pelagium, ad Timasium et Iacobum

This is the stable version, checked on 24 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Natura et Gratia contra Pelagium, ad Timasium et Iacobum
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

DE NATURA ET GRATIA

Occasio huius opuscoli edendi.

1. 1. Librum quem misistis, carissimi filii Timasi et Iacobe, intermissis paululum, quae in manibus erant, cursim quidem, sed non mediocri intentione perlegi et vidi hominem zelo ardentissimo accensum adversus eos, qui cum in suis peccatis humanam voluntatem debeant accusare, naturam potius accusantes hominum per illam se excusare conantur. Nimis exarsit adversus hanc pestilentiam, quam etiam litterarum saecularium auctores graviter arguerunt exclamantes: Falso queritur de natura sua genus humanum 1. Hanc prorsus etiam iste sententiam quantis potuit ingenii viribus aggeravit. Verumtamen timeo ne illis potius suffragetur, qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam; ignorantes enim Dei iustitiam et suam volentes constituere iustitiae Dei non sunt subiecti 2. Quae sit autem iustitia Dei de qua hic loquitur consequenter aperit adiungens: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti 3. Hanc itaque iustitiam Dei non in praecepto legis, quotimor incutitur, sed in adiutorio gratiae Christi, ad quam solam utiliter legis velut paedagogi timor ducit 4, constitutam esse qui intellegit, ipse intellegit quare sit christianus. Nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 5. Si autem non gratis mortuus est, in illo solo iustificatur impius, cui credenti in eum qui iustificat impium deputatur fides ad iustitiam 6. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei iustificati gratis per sanguinem ipsius 7. Quicumque autem non putantur pertinere ad hos omnes, qui peccaverunt et egent gloria Dei, profecto nullam necessitatem habent ut cristiani fiant, quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus; unde non venit ille vocare iustos, sed peccatores 8.

Fides in Christum non esset ad salutem necessaria, si homo sine illa posset iuste vivere.

2. 2. Ac per hoc natura humani generis ex illius unius praevaricatoris carne procreata, si potest sibi sufficere ad implendam legem perficiendamque iustitiam, de praemio debet esse secura, hoc est, de vita aeterna,"etiamsi in aliqua gente aut aliquo superiore tempore fides eam latuit sanguinis Christi. Non enim iniustus Deus, qui iustos fraudet mercede iustitiae, si eis non est annuntiatum sacramentum divinitatis et humanitatis Christi, quod manifestatum est in carne 9. Quomodo enim crederent quod non audierunt? aut quomodo audirent sine praedicante 10? Fides enim ex auditu, sicut scriptum est, auditus autem per verbum Christi. Sed dico, inquit: Numquid non audierunt? In omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum 11. Sed antequam hoc inciperet fieri, antequam denique usque ad fines totius orbis terrae praedicatio ipsa perveniat - quoniam non desunt adhuc ultimae gentes, licet ut perhibetur paucissimae, quibus hoc nondum fuerit praedicatum - quid faciat humana natura vel quid fecit, quae vel ante non audierat hoc futurum vel adhuc non comperit factum nisi credendo in Deum, qui fecit caelum et terram 12, a quo et se factam naturaliter sentit et recte vivendo eius impleat voluntatem nulla fide passionis Christi et resurrectionis imbuta?". Quod si fieri potuit aut potest, hoc et ego dico, quod de lege dixit Apostolus: Ergo Christus gratis mortuus est 13. Si enim hoc ille dixit de lege quam accepit gens una Iudaeorum, quanto iustius dicitur de lege naturae, quam accepit universum genus humanum: "Si per naturam iustitia, ergo Christus gratis mortuus est". Si autem Christus non gratis mortuus est, ergo omnis humana natura iustificari et redimi ab ira Dei iustissima, hoc est a vindicta, nullo modo potest nisi per fidem et sacramentum sanguinis Christi.

Sana condita est natura, postea corrupta est peccato.

3. 3. Natura quippe hominis primitus inculpata et sine ullo vitio creata est; natura vero ista hominis, qua unusquisque ex Adam nascitur, iam medico indiget 14, quia sana non est. Omnia quidem bona, quae habet in formatione, vita, sensibus, mente, a summo Deo habet creatore et artifice suo. Vitium vero, quod ista naturale bona contenebrat et infirmat, ut illuminatione et curatione opus habeat, non ab inculpabili artifice contractum est, sed ex originali peccato, quod commissum est libero arbitrio. Ac per hoc natura poenalis ad vindictam iustissimam pertinet. Si enim iam sumus in Christo nova creatura 15, tamen eramus natura filii irae sicut et ceteri; Deus autem, qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos, et cum essemus mortui delictis, convivificavit nos Christo cuius gratia sumus salvi facti 16.

Salus est tantum a gratia Dei.

4. 4. Haec igitur Christi gratia, sine qua nec infantes nec aetate grandes salvi fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur, propter quod gratia nominatur. Iustificati, inquit, gratis per sanguinem ipsius 17. Unde hi qui nonper illam liberantur, sive quia audire nondum potuerunt 18 sive quia oboedire noluerunt sive etiam, cum per aetatem audire non possent, lavacrum regenerationis 19 quod accipere possent, per quod salvi fierent, non acceperunt, iuste utique damnantur, quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter traxerunt vel quod malis moribus addiderunt. Omnes enim peccaverunt - sive in Adam sive in se ipsis - et egent gloria Dei 20.

Iustitiae erat damnari omnes.

5. 5. Universa igitur massa poenas debet et, si omnibus debitum damnationis supplicium redderetur, non iniuste procul dubio redderetur. Qui ergo inde per gratiam liberantur, non vasa meritorum suorum, sed vasa misericordiae nominantur 21. Cuius misericordiae nisi illius, qui Christum Iesum misit in hunc mundum peccatores salvos facere 22, quos praescivit et praedestinavit et vocavit et iustificavit et glorificavit 23? Quis igitur usque adeo dementissime insaniat, ut non agat ineffabiles gratias misericordiae quos voluit liberantis, qui recte nullo modo posset culpare iustitiam universos omnino damnantis?

Et in parvulis et in maioribus natura humana medico indiget.

6. 6. Hoc si secundum Scripturas sapiamus, non cogimur contra christianam gratiam disputare et ea dicere, quibus demonstrare conemur naturam humanam neque in parvulis medico indigere, quia sana est, et in maioribus sibi ipsam ad iustitiam, si velit, posse sufficere. Acute quippe videntur haec dici, sed in sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi 24: Non est ista sapientia desursum descendens 25. Nolo quod sequitur dicere, ne amicis nostris, quorum fortissima et celerrima ingenia non in perversum, sed in directum currere volumus, facere existimemur iniuriam.

Nulla est salus sine Christo.

7. 7. Quanto igitur zelo accensus est libri huius, quem misistis, conditor adversus eos qui peccatis suis patrocinium de naturae humanae infirmitate perquirunt, tanto et multo ardentiore zelo nos oportet accendi, ne evacuetur crux Christi 26. Evacuatur autem, si aliquo modo praeter illius sacramentum ad iustitiam vitamque aeternam perveniri posse dicatur. Quod in libro isto agitur, nolo dicere ab sciente, ne illum qui cum scripsit ne christianum quidem habendum iudicem, sed, quod magis credo, a nesciente, magnis sane viribus; sed eas sanas volo, non quales phrenetici habere consuerunt.

Distinctio Pelagii inter esse et posse.

7. 8. Nam prius distinguit "aliud esse quaerere an possit aliquid esse, quod ad solam possibilitatem pertinet, aliud, utrumne sit". Hanc distinctionem veram esse nemo ambigit; consequens enim est, ut quod est esse potuerit, non est autem consequens, ut quod esse potest etiam sit. Quia enim Dominus Lazarum suscitavit 27, sine dubio potuit; quia vero Iudam non suscitavit, numquid dicendumest: "non potuit"? Potuit ergo, sed noluit. Nam si voluisset, eadem etiam hoc potestate fecisset, quia et Filius quos vult vivificat 28. Sed hac distinctione vera atque manifesta quo tendat et quid efficere conetur advertite. "Nos, inquit, de sola possibilitate tractamus; de qua nisi quid certum constiterit, transgredi ad aliud gravissimum esse atque extra ordinem ducimus". Hoc versat multis modis et sermone diuturno, ne quis eum aliud quam de non peccandi possibilitate quaerere existimet. Unde inter multa quibus id agit etiam hoc dicit: "Idem iterum repeto: Ego dico posse esse hominem sine peccato. Tu quid dicis? Non posse esse hominem sine peccato? Neque ego dico, inquit, hominem esse sine peccato neque tu dicis non esse hominem sine peccato; de posse et non posse, non de esse et non esse contendimus". Deinde nonnulla eorum quae adversus eos de Scripturis proferri solent ad istam quaestionem non pertinere, in qua quaeritur possitne annon possit homo esse sine peccato, ita commemorat: "Nam nullus, inquit, mundus est a sorde 29; et: Non est homo qui non peccet 30; et: Non est iustus in terra 31; et: Non est qui faciat bonum 32; et cetera his similia, inquit, ad non esse, non ad non posse proficiunt. Huiusmodi enim exemplis ostenditur, quales homines quidam tempore aliquo fuerint, non quod aliud esse non potuerint; unde et iure inveniuntur esse culpabiles. Nam si idcirco tales fuerunt, quia aliud esse non potuerunt, culpa carent".

Infantium posse.

8. 9. Videte quid dixerit. Ego autem dico parvulum natum in eo loco, ubi ei non potuit per Christi baptismum subveniri, morte praeventum idcirco talem fuisse, id est, sine lavacro regenerationis exisse 33, quia esse aliud non potuit. Absolvat ergo eum et aperiat ei contra sententiam Domini 34 regnum caelorum; sed non eum absolvit Apostolus qui ait: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 35. Recte ergo ea damnatione, quae per universam massam currit, non admittitur in regnum caelorum, quamvis christianus non solum non fuerit, sed, nec esse potuerit.

Maiorum posse.

9. 10. Sed: "non damnatur, inquiunt, quia in Adam peccasse omnes 36 non propter peccatum nascendi origine adtractum, sed propter imitationem dictum est". Si ergo ideo dicitur Adam auctor omnium qui subsecuti sunt peccatorum, quia primus peccator in hominibus fuit, cur non potius Abel quam Christus ponitur caput omnium iustorum, quia primus in hominibus iustus fuit? Sed de infante non loquor; iuvenis vel senexin ea regione defunctus est, ubi non potuit Christi nomen audire. Potuit fieri iustus per naturam et liberum arbitrium an non potuit? Si potuisse dicunt, ecce quod est crucem Christi evacuare 37 "sine illa quemquam per naturalem legem et voluntatis arbitrium iustificari posse contendere". Dicamus et hic: Ergo Christus gratis mortuus est 38; hoc enim omnes possent, etiamsi mortuus ille non esset; et si iniusti essent, quia vellent, essent, non quia iusti esse non possent. Si autem sine Christi gratia iustificari omnino non potuit, etiam istum, si audet, absolvat secundum verba sua, quia "si idcirco talis fuit, quod aliud esse non potuit, culpa caruit".

Versute gratiam confitetur Pelagius.

10. 11. Sed obiecit sibi quasi ab alio dictum et ait: "Potest quidem esse, sed per Dei gratiam, inquies", Deinde velut respondendo subiungit: "Ago humanitati tuae gratias, quod assertionem meam, quam dudum oppugnabas, non modo non oppugnare aut non confiteri solum contentus non es, verum etiam non refugis comprobare. Nam dicere: Potest quidem, sed per illud aut illud, quid aliud est quam non solum consentire quod possit esse, verum etiam quomodo vel qualiter possit ostendere? Nullus itaque magis alicuius rei possibilitatem probat quam qui eius etiam qualitatem fatetur, quia nec absque re esse qualitas potest". His dictis iterum sibi obicit: "Sed tu, inquies, hoc in loco Dei gratiam, quando quidem eam non commemoras, videris abnuere". Deinde respondit: "Ego ne abnuo, qui rem confitendo confitear necesse est et per quod effici res potest, an tu, qui rem negando et quidquid illud est per quod res efficitur procul dubio negas?". Oblitus est iam se illi respondere, qui rem non negat, cuius obiectionem paulo ante proposuerat dicentis: "Potest quidem esse, sed per Dei gratiam".Quomodo ergo illam pro qua iste multum laborat possibilitatem negat, qui ei iam dicit: "Potest esse, sed per Dei gratiam?". Verumtamen quia isto dimisso qui rem iam confitetur agit adhuc adversus eos qui negant esse possibile hominem esse sine peccato, quid ad nos? Contra quos vult agat, dum tamen hoc confiteatur, quod impietate sceleratissima negatur, sine gratia Dei hominem sine peccato esse non posse. Dicit ergo: "Sive per gratiam sive per adiutorium sive per misericordiam et quidquid illud est per quod esse homo absque peccato potest, confitetur quisquis rem ipsam fatetur".

Cum disputatur de gratia, non de ea loquimur quae ad naturae institutionem pertinet, sed ad reparationem.

11. 12. Fateor dilectioni vestrae, cum ista legerem, laetitia repente perfusus sum, quod Dei gratiam non negaret, per quam solam homo iustificari potest; hoc enim in disputationibus talium maxime detestor et horreo. Sed pergens legere cetera primo ex datis similitudinibus coepi habere suspectum. Ait enim: "Nunc si dixero: Homo disputare potest, avis volare, lepus currere, et non etiam per quae haeceffici possint commemoravero, id est, linguam, alas, pedes, num ego officiorum qualitates negavi, qui officia ipsa confessus sum?". Videtur certe haec eum commemorasse, quae natura valent; creata sunt enim haec membra huiusmodi naturis, lingua, alae, pedes. Non tale aliquid posuit, quale de gratia intellegi volumus, sine qua homo non iustificatur, ubi de sanandis, non de instituendis naturis agitur. Hinc iam ergo sollicitus coepi legere cetera et me non falso comperi suspicatum.

Peccata venialia et gratia.

12. 13. Quo priusquam veniam, videte quid dixerit. Cum tractaret quaestionem de differentia peccatorum et obiceret sibi, quod quidam dicunt levia quaedam peccata ipsa moltitudine, quod saepe irruant, non posse cuncta vitari, negavit "debere argui ne levia quidem correptione, si vitari omnino non possunt",Scripturas utique non advertens Novi Testamenti, ubi didicimus 39 hanc esse intentionem legis arguentis, ut propter illa quae perperam fiunt confugiatur ad gratiam Domini miserantis velut paedagogo concludente in eadem fide 40, quae postea revelata est, ubi et remittantur quae male fiunt et eadem gratia iuvante non fiant. Proficientium est enim via, quamvis bene proficientes dicantur perfecti viatores. Illa est autem summa perfectio, cui nihil addatur, cum id quo tenditur coeperit possideri.

Pelagium hortatur Aug. ad orationem.

13. 14. Iam vero illud quod ei dicitur: "Ipse tu sine peccato es?"; revera non pertinet ad eam rem de qua vertitur quaestio. Sed quod dicit "neglegentiae suae potius imputari, quod non est sine peccato", bene quidem dicit, sed dignetur inde et orare Deum m, ne illi haec iniqua neglegentia dominetur, quem rogabat quidam, quando dicebat: Itinera mea dirige secundum verbum tuum et non dominetur mihi omnis iniquitas 41, ne, dum suae diligentiae quasi propriis viribus fidit, neque hic ad veram iustitiam neque illic, ubi sine dubio perfecta desideranda est et speranda, perveniat.

Nemo praeter Christum est sine peccato ex testimonio Scripturae.

14. 15. Et illud quod a quibusdam ei dicitur: "nusquam esse scriptum his omnino verbis posse esse hominem sine peccato", facile refellit, "quia non ibi est quaestio, quibus verbis dicatur quaecumque sententia". Non tamen fortasse sine causa, cum aliquotiens in Scripturis inveniatur homines dictos esse sine querella, nemo invenitur, qui sit dictus sine peccato nisi unus solus 42 de quo aperte dictum est: Eum qui non noverat peccatum 43, et eo loco, ubi de sacerdotibus sanctis agebatur: Etenim expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato 44: in illa scilicet carne, quae habebat similitudinem carnis peccati 45, quamvis non esset caro peccati; quam tamen similitudinem non haberet, nisi cetera omnis esset caropeccati. Iam illud quomodo accipiendum sit: Omnis qui natus est ex Deo non peccat et non potest peccare, quia semen eius in ipso manet 46, cum ipse apostolus Ioannes, quasi non sit natus ex Deo aut eis loqueretur qui nondum essent nati ex Deo, aperte posuerit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est 47; in libris, quos de hac re ad Marcellinum scripsi 48, sicut potui, explicare curavi. Et illud, quod dictum est: Non potest peccare 49, pro eo dictum esse, ac si diceretur "non debet peccare", non improbanda mihi videtur huius assertio. Quis enim insanus dicat debere peccari, cum ideo sit peccatum, quia non debet fieri?

Corrumpit Pelagius Iacobi apostoli locum, addita interrogationis nota.

15. 16. Sane quod apostolus Iacobus ait: Linguam autem nullus hominum domare potest 50, non mihi videtur ita intellegendum, ut exponere voluit, "quasi per exprobationem dictum, tamquam diceretur: Ergone linguam nullus hominum domare potest? tamquam obiurgans et dicens: Domare feras potestis, linguam non potestis? quasi facilius sit linguam domare quam feras". Non puto quod iste sit sensus hoc loco. Si enim hoc sentiri vellet de facilitate domandae linguae, cetera sequerentur in bestiarum comparatione. Nunc vero sequitur: Inquietum malum, plena veneno mortifero 51, utique nocentiore quam bestiarum est atque serpentium; nam illud carnem interficit,hoc vero animam; Os enim quod mentitur, occidit animam 52. Non ergo quasi id esset facilius quam mansuefactio bestiarum, sanctus Iacobus illam sententiam pronuntiavit aut ea voce voluit pronuntiari, sed potius ostendens quantum sit in homine linguae malum, ut a nullo homine domari possit, cum ab hominibus domentur et bestiae. Neque hoc ideo dixit, ut huius in nos mali dominationem per neglegentiam permanere patiamur, sed ut ad domandam linguam divinae gratiae poscamus auxilium. Non enim ait: Linguam "nullus" domare potest, sed "nullus hominum", ut, cum domatur, Dei misericordia, Dei adiutorio, Dei gratia fieri fateamur. Conetur ergo anima domare linguam et, dum conatur, poscat auxilium; et oret lingua, ut dometur lingua donante illo qui dixit ad suos: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 53. Itaque praecepto facere commonemur, quod conantes et nostris viribus non valentes adiutorium divinum precemur.

Evolvitur idem Iacobi locus.

16. 17. Proinde et ipse, cum exaggerasset linguae malum 54 inter haec dicens: Non oportet, fratres mei, haec ita fieri 55, continuo monuit consummatis his quae hinc dicebat, quo adiutorio ista non fierent, quae dixit fieri non oportere: Quis enim sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. Quodsi zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, inaestimabilis, sine simulatione 56. Haec est sapientia, quae linguam domat, desursum descendens, non ab humano corde prosiliens. An et istam quisquam abrogare audet gratiae Dei et eam superbissima vanitate ponit in hominis potestate? Cur ergo oratur ut accipiatur, si ab homine est ut habeatur? An et huic orationi contradicitur, ne fiat iniuria libero arbitrio, quod sibi sufficit possibilitate naturae ad implenda omnia praecepta iustitiae? Contradicatur ergo eidem ipsi apostolo Iacobo ammonenti et dicenti: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus afluenter et non improperat, et dabitur ei; postulet autem in fide nihil haesitans 57. Haec est fides, ad quam praecepta compellunt, ut lex imperet, et fides impetret. Per linguam enim, quam nullus hominum domare potest, sed sapientia desursum descendens 58, in multis offendimus omnes 59. Non enim et hoc iste Apostolus alio modo pronuntiavit sicut illud quod ait: Linguam nullus hominum domare potest 60.

Utrum qui vivunt secundum spiritum ad hoc indigeant gratia Dei, an sibi sufficiant.

17. 18. Nec illud quisquam istis pro impossibilitate non peccandi similiter obiecerit, quod dictum est: Sapientia carnis inimica est in Deum; legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt 61. Sapientiam quippe carnis dixit, non sapientiam desursum descendentem 62 et in carne esse non eos, qui nondum de corpore exierunt, sed eos, qui secundum carnem vivunt 63, significatos esse manifestum est. Non autem ibi est quaestio quae versatur. Illud est quod exspecto ab isto audire, si possim, eos qui secundum spiritum vivunt, et ob hoc etiam hic adhuc viventes iam quodam modo in carne non sunt, utrum gratia Dei vivant secundum spiritum an sibi sufficiant iam data cum creantur possibilitate naturae et sua propria voluntate, cum plenitudo legis non sit nisi caritas 64 et caritas Dei diffusa sit in cordibus nostris non per nos ipsos, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 65.

Peccata ignorantiae.

17. 19. Tractat etiam iste de peccatis ignorantiae et dicit: "Hominem praevigilare debere, ne ignoret, ideoque esse culpandam ignorantiam, quia id homo nescit neglegentia sua, quod adhibita diligentia scire debuisset", dum tamen omnia potius disputet quam ut oret et dicat: Da mihi intellectum et discam mandata tua 66. Aliud est enim non curasse scire, quae neglegentiae peccata etiam per sacrificia quaedam legis videbantur expiari 67, aliud intellegere velle nec posse et facere contra legem non intellegendo quid fieri velit. Unde ammonemur petere a Deo sapientiam, qui dat omnibus afluenter 68, utiquehis omnibus qui sic petunt et tantum petunt quomodo et quantum res tanta petenda est.

Quam orationem Pelagius necessariam admiserit.

18. 20. "Divinitus tamen expianda esse peccata commissa et pro eis Dominum exorandum" fatetur, propter veniam scilicet promerendam, "quia id quod factum est facere infectum" multum ab isto laudata "potentia illa naturae et voluntas hominis" etiam ipso fatente "non potest". Quare hac necessitate restat, ut oret ignosci. Ut autem adiuvetur, ne peccet, nusquam dixit, non hic legi, mirum de hac re omnino silentium, cum oratio dominica utrumque petendum esse commoneat, et ut dimittantur nobis debita nostra et ut non inferamur in temptationem 69; illud, ut praeterita expientur, hoc, ut futura vitentur. Quod licet non fiat, nisi voluntas adsit; tamen ut fiat, voluntas sola non sufficit; ideo pro hac re nec superflua nec impudens Domino immolatur oratio. Nam quid stultius quam orare ut facias quod in potestate habeas?

Negat Pelagius naturam humanam peccato depravatam aut corruptam esse.

19. 21. Iam nunc videte, quod ad rem maxime pertinet, quomodo humanam naturam, tamquam omnino sine vitio ullo sit, conetur estendere et contra apertissimas Scripturas Dei luctetur sapientia verbi, qua evacuetur crux Christi 70. Sed plane illa non evacuabitur, ista potius sapientia subvertetur. Nam cum hoc ostenderimus, aderit fortasse misericordia Dei, ut et ipsum haec dixisse paeniteat. "Primo, inquit, de eo disputandum est, quod per peccatum debilitata dicitur et immutata natura 71. Unde ante omnia quaerendum puto, inquit, quid sit peccatum: substantia aliqua an omnino substantia carens nomen, quo non res, non exsistentia, non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur". Deinde adiungit: "Credo, ita est. Et si ita est, inquit, quomodo potuit humanam debilitare vel mutare naturam, quod substantia caret?". Videte, quaeso, quomodo nesciens nitatur evertere medicinalium eloquiorum saluberrimas voces: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi 72. Quid sanatur, si nihil est vulneratum, nihil sauciatum, nihil debilitatum atque vitiatum? Porro si est quod sanetur, unde vitiatum est? Audis confitentem, quid desideras disputantem? Sana, inquit, animam meam 73. Ab illo quaere, unde vitiatum sit, quod sanari rogat, et audi quod sequitur: Quoniam peccavi tibi 74. Hunc iste interroget, ab isto quaerat quod quaerendum putat et dicat: "O tu qui clamas: Sana animam meam, quoniam peccavi tibi 75, quid est peccatum? Substantia aliqua an omnino substantia carens nomen, quo non res, non exsistentia, non corpus aliquod, sed tantum perperam facti actus exprimitur?". Respondet ille: "Ita est ut dicis; non est peccatum aliqua substantia, sed tantum hoc nomine perperam facti actus exprimitur". Et contra iste: "Quid ergo clamas: Sana animam meam, quoniam peccavi tibi 76? Quomodo potuit vitiare animam tuam quod substantia caret?". Nonne ille, maerore confectus vulneris sui, ne disputatione ab oratione averteretur, breviter responderet et diceret: "Recede a me, obsecro? Cum illo potius disputa, si potes, qui dixit: Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. Non veni vocare iustos, sed peccatores 77, ubi iustos utique sanos, peccatores autem appellavit aegrotos".

Peccato, etsi substantia non sit, quomodo natura vitiata fuerit.

20. 22. Cernitisne quo tendat et quo manus porrigat haec disputatio 78? ut omnino frustra dictum putetur: Vocabis nomen eius Iesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 79. Quomodo enim salvum faciet, ubi nulla est aegritudo? Peccata quippe, a quibus dicit Evangelium salvum faciendum populum Christi, substantiae non sunt et secundum istum vitiare non possunt. O frater, bonum est ut memineris te esse christianum. Credere ista fortasse suffecerit; sed tamen quia disputare vis nec obest, immo etiam prodest, si firmissima praecedat fides nec existimemus peccato humanam naturam non posse vitiari, sed divinis credentes Scripturis peccato cam esse vitiatam quomodo id fieri potuerit inquiramus. Quoniam peccatum iam didicimus non esse substantiam, nonne adtenditur, ut alia omittam, etiam non manducare non esse substantiam? A substantia quippe receditur, quoniam cibus substantia est. Sed abstinere a cibo non est substantia et tamen substantia corporis, si omnino abstinetur a cibo, ita languescit, ita valitudinis inaequalitate corrumpitur, ita exhauritur viribus, ita lassitudine debilitatur et frangitur, ut, si aliquo modo perduret in vita, vix possit ad eum cibum revocari, unde abstinendo vitiata est. Sic non est substantia peccatum, sed substantia est Deus summaque substantia et solus verus rationalis creaturae cibus. A quo per inoboedientiam recedendo et per infirmitatem non valendo capere, quo debuit et gaudere, audis quemadmodum dicat: Percussum est sicut faenum et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum 80?

Magna hominis miseria, de qua non liberat nisi Christi gratia.

21. 23. Adtendite autem quomodo se adhuc urgueat verisimilibus rationibus contra Scripturae sanctae veritatem. Dominus Iesus dicit, qui propterea Iesus vocatur, quia ipse salvum facit populum suum a peccatis eorum 81; dicit ergo Dominus Iesus: Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. Non veni vocare iustos, sed peccatores 82. Unde dicit et Apostolus: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere 83. Et iste contra fidelem sermonem et omni acceptione dignum dicit "non debuisse hanc aegritudinem contrahi peccatis, ne ad hoc esset ista poena peccati, ut committerentur plura peccata". Quaeritur etiam parvulis tantus medicus opitulator et iste dicit: "Quid quaeritis? Sani sunt propter quos medicum quaeritis. Nec ipse primus homo ideo morte damnatus est; nam postea non peccavit". Quasi aliquid postea de perfectione iustitiae eius audierit, nisi quod commendat Ecclesia et ipsum Domini Christi misericordia liberatum. "Eius quoque posteros, iste dicit, non solum illo non esse infirmiores, sed etiam plura implevisse praecepta, cum ille unum implere neglexerit". Quos posteros videt ita nasci, quomodo certe ille factus non est, non solum praecepti incapaces, quod omnino non sentiunt, sed vix capaces papillae cum esuriunt, eos tamen in matris Ecclesiae gremio cum salvos gratia sua facere velit, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum 84, contradicunt homines et, quasi creaturam, quae per illum condita est, melius illo inspicere noverint, voce non sana sanos esse pronuntiant.

Idem peccatum est poena peccato.

22. 24. "Materiam peccati, dicit, esse vindictam, si ad hoc peccator infirmatus est, ut plura peccaret", nec cogitat praevaricatorem legis quam digne lux deserat veritatis; qua desertus utique fit caecus et plus necesse est offendat et cadendo vexetur vexatusque non surgat, ut ideo tantum audiat vocem legis, quo ammoneatur implorare gratiam Salvatoris. An nulla poena est eorum, de quibus dicit Apostolus: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum 85? Utique ista obscuratio vindicta et poena iam fuit; et tamen per hanc poenam, id est, per cordis caecitatem, quae fit deserente luce sapientiae, in paura et gravia peccata collapsi sunt; Dicentes enim esse se sapientes stulti facti sunt 86. Gravis haec poena est, si quis intellegat, et ex hac poena vide quo ierunt: Et immutaverunt, inquit, gloriare incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptiblis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium 87. Ista fecerunt ex peccati poena, qua obscuratum est insipiens cor eorum 88. Et propter haec tamen, quia licet poenalia etiam ipsa peccata sunt, adiungit et dicit: Propterea tradidit illos Deus in desiderio cordis illorum, in immunditiam 89. Ecce quemadmodum Deus gravius condemnavit tradens illos in desiderio cordis illorum, in immunditiam. Videte etiam ex hac poena quae faciant: Ut contumeliis, inquit, afficiant corpora sua in semetipsis 90. Et quia poena est ista iniquitatis, cum sit et iniquitas, evidentius commendat dicens: Qui transmutaverunt veritatem Dei in mendacium et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Propter hoc, inquit, tradidit illos Deus in passiones ignominiae 91. Ecce quotiens vindicat Deus et ex eadem vindicta plura et graviora peccata consurgunt: Nam feminae eorum mutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem etmasculi relicto naturali usu feminae exarserunt in appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes 92. Atque ut ostenderet sic esse ista peccata, ut etiam poenae sint peccatorum, etiam his adiunxit: Et mercedem mutuam, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes 93. Videte quotiens vindicet eademque vindicta quae pariat pulluletque peccata. Adhuc adtendite: Et sicut non probaverunt, inquit, Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, cum circumventione, malitia, avaritia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non oboedientes, insipientes, incompositos, sine affectu, sine misericordia 94. Hic nunc iste dicat: "Non debuit sic vindicari peccatum, ut peccator per vindictam paura committeret".

Ad peccandum nobis ipsis sufficimus, ad iustitiam vero ut redeamus non item.

23. 25. Fortasse respondeat Deum ad ista non cogere, sed dignos deseri tantum deserere. Si hoc dicit, verissime dicit; deserti quippe, ut dixi, luce iustitiae et per hoc contenebrati quid pariant aliud quam haec omnia quae commemoravi opera tenebrarum, donec dicatur eis, si dicto obaudiant: Surge qui dormis et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 95? Mortuos veritas dicit - unde est et illud: Sine mortuos sepelire mortuos suos 96 -, mortuos ergo veritas dicit, quos iste dicit laedi et vitiari non potuisse peccato, quia videlicet didicit peccatum non esse substantiam. Nemo ei dicit: "sic hominem factum, ut de iustitia quidem posset in peccatum ire et de peccato ad iustitiam redire non posset"; sed ut in peccatum iret, suffecit ei liberam arbitrium, quo se ipse vitiavit; ut autem redeat ad iustitiam, opus habet medico, quoniam sanus non est, opus habet vivificatone, quia mortuus est. De qua gratia omnino iste nihil dicit, quasi sola sua voluntate se possit sanare, quia eum potuit sola vitiare. Non ei dicimus "mortem corporis ad peccatum valere", ubi sola vindicta est - nemo enim peccat corpore moriendo -, sed ad peccatum valet mors animae, quam deseruit vita sua, hoc est, Deus eius, quae necesse est mortua opera faciat, donec Christi gratia reviviscat. "Famem et sitim et ceteras molestias corporales, absit ut dicamus, necessitatem habere peccandi", quibus molestiis exercitata vita iustorum splendidius enituit et eas per patientiam superando maiorem gloriam comparavit, sed adiuta gratia Dei, adiuta spiritu Dei, adiuta misericordia Dei, non superba voluntate se extollens, sed humili confessione fortitudinem promerens. Noverat enim Deo dicere: Quoniam tu es patientia mea 97. De qua gratia et adiutorio et misericordia, sine qua bene non possumus vivere, nescio quare omnino iste nihil dicit; immo etiam velut sibi ad iustitiam sufficientem, si sola voluntas adsit, defendendo naturam gratiae Christi, qua iustificamur, apertissime contradicit. Cur autem soluto per gratiam peccati reatu ad exercitationem fidei mors corporis maneat, quamvis venerit de peccato, iam et hoc in illis ad sanctae memoriae Marcellinum libris, ut valui, disserui 98.

Christus mortuus est sua potestate.

24. 26. Quod vero "Dominum, dicit, sine peccato mori potuisse", illi etiam nasci potestas misericordiae, non condicio naturae fuit, sic etiam mortuus est potestate et hoc est pretium nostrum, quo nos a morte redimere. Et hoc istorum disputatio evacuare contendit, cum ab eis ita natura humana defenditur, ut possit liberum arbitrium isto pretio non egere, ut a potestate tenebrarum et praepositi mortis in regnum Christi Domini transferantur. Et tamen quando Dominus ad passionem perrexit: Ecce, inquit, veniet princeps huius mundi et in me nihil inveniet 99 - et utique nihil peccati, unde praepositus mortis iure suo ageret, ut perimeret -, sed ut sciant omnes, inquit, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc 100, id est, quia non morior necessitate peccati, sed oboedientiae voluntate.

Etiam mala prosunt misericordia Dei.

24. 27. Dicit "Nullum malum boni alicuius esse causam" quasi poena bonum sit, qua tamen multi emendati sunt; sunt ergo mala quae prosunt mirabili misericordia Dei. Numquid ille boni aliquid passus est, qui dixit: Avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus 101? Non utique; et tamen haec ei conturbatio contra superbiam fuit medicinalis quodammodo. Dixerat enim in abundantia sua: Non movebor in aeternum 102, et sibi tribuebat quod a Domino habebat. Quid enim habebat quod non acceperat 103? Quare ostendendum ei fuerat unde haberet, ut reciperet humilis, quod superbus amiserat. Ideo: Domine, inquit, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem 104. In qua ego abundantia mea dicebam: Non movebor 105, cum hoc mihi esset abs te, non a me. Denique avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus 106.

Cum haereticis quibusdam non tam disputationibus quam orationibus agendum est.

25. 28. Hoc superbus animus omnino non sapit; sed magnus est Dominus, quid id persuadeat quomodo ipse novit. Nam procliviores sumus quaerere potius quid contra ea respondeamus, quae nostro obiciuntur errori, quam intendere quam sint salubria, ut careamus errore. Unde cum istis non tam disputationibus quam pro eis sicut pro nobis orationibus est agendum. Non enim hoc eis dicimus, quod sibi iste opposuit, "ut essetcausa misericordiae Dei, necessarium fuisse peccatum" - utinam non fuisset miseria, ne ista esset misericordia necessaria! -, sed iniquitatem peccati tanto graviorem, quanto facilius homo non peccaret, quem nulla adhuc tenebatinfirmitas. Poena iustissima subsecuta est, ut mercedem mutuam peccati sui in semetipso reciperet amittens sub se positam sui corporis quodammodo oboedientiam, quam praecipuam sub Domino suo ipse contempserat. Et quod nunc cum eadem lege peccati nascimur, quae in membris nostris repugnat legi mentis 107, neque adversus Deum murmurare neque contra rem manifestissimam disputare, sed pro poena nostra illius misericordiam quaerere et orare debemus.

Dei gratia faciendo operi bono necessaria est.

26. 29. Adtendite sane vigilanter quomodo dixerit: "Adhibet quidem etiam huic parti, si quando necessarium fuerit, misericordiam suam Deus, quia homini post peccatum ita subvenire necesse est, non quia Deus causam huius necessitatis optaverit". Videtisne quemadmodum non dicat necessariam misericordiam Dei ut non peccemus, sed quia peccavimus? Deinde subiungit: "Sed et medicus ad curandum iam vulneratum paratus esse debet; non debet autem ut sanus vulneretur optare". Si ista similitudo rebus de quibus agimus congruit, certe vulnerari non potest natura humana peccato, quoniam peccatum nulla substantia est. Sicut ergo vulnere, verbi gratia, claudicans ideo curatur, ut sanato malo praeterito futurus dirigatur incessus; sic mala nostra non ad hoc solum supernus medicus sanat, ut illa iam non sint, sed ut de cetero recte ambulare possimus; quod quidem etiam sani non nisi illo adiuvante poterimus. Nam medicus homo cum sanaverit hominem, iam de cetero sustentandum elementis et alimentis corporalibus, ut eadem sanitas apto subsidio convalescat atque persistat, Deo dimittit, qui praebet ista in carne viventibus, cuius erant etiam illa quae, dum curaret, adhibebat. Non enim quemquam medicus ex his rebus, quas, ipse creaverit, sanat, sed ex illius opibus, qui creat omnia necessaria sanis atque vitiosis. Ipse autem Deus, cum per mediatorem Dei et hominum hominem Christum Iesum 108 spiritaliter sanat aegrum vel vivificat mortuum, id est, iustificat impium 109, et cum ad perfectam sanitatem, hoc est, ad perfectam vitam iustitiamque perduxerit, non deserit, si non deseratur, ut pie semper iusteque vivatur. Sicut enim oculus corporis etiam plenissime sanus nisi candore lucis adiutus non potest cernere, sic homo etiam perfectissime iustificatus, nisi aeterna luce iustitiae divinitus adiuvetur, recte non potest vivere. Sanat ergo Deus non solum ut deleat quod peccavimus, sed ut praestet etiam ne peccemus.

Peccato peccatum tollitur.

27. 30. Acute sane tractat et versat et, quantum sibi videtur, redarguitatque convincit quod eis dicitur "etiam necessarium fuisse homini ad auferendam superbiae vel gloriae occasionem, ut absque peccato esse non posset. Absurdissimum quippe et stultissimum putat, peccatum fuisse ne peccatum esset, quoniam et ipsa superbia utique peccatum est"; quasi non et ulcus in dolore est et sectio dolorem operatur, ut dolor dolore tollatur. Hoc si experti non essemus et in aliquibus terris, ubi ista numquam contigerant, audiremus, sine dubio utique deridentes fortassis etiam verbis huius uteremur et diceremus: "Absurdissimum est dolorem necessarium fuisse, ne ulceris dolor esset".

Superbia est peccatum pericolosissimum.

27. 31. "Sed Deus, inquiunt, potest omnia sanare". Hoc utique agit, ut sanet omnia, sed agit iudicio suo nec ordinem sanandi accipit ab aegroto. Procul dubio quippe firmissimum Apostolum volebat efficere, cui tamen dicit: Virtus in infirmitate perficitur 110, et non ei totiens oranti aufert nescio quem stimulum carnis, quem sibi dicit datum, ne in magnitudine revelationum extolleretur 111. Cetera enim vitia tantum in male factis valent, sola autem superbia etiam in recte factis cavenda est. Unde ammonentur illi, ne dona Dei suae potestati tribuendo seseque extollendo gravius pereant quam si nihil operarentur boni, quibus dicitur: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini: Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate 112. Quare ergo cum timore et tremore et non potius cum securitate, si Deus operatur, nisi quia propter voluntatem nostram, sine qua bene non possumus operari, cito potest subrepere animo humano, ut quod bene operatur suum tantummodo existimet et dicat in abundantia sua: Non movebor in aeternum 113? Ideo qui voluntate sua praestiterat decori eius virtutem, avertit paululum faciem suam, ut qui hoc dixerat fieret conturbatus 114, quoniam ipse est ille tumor sanandus doloribus.

Deserit aliquantum Deus unde superbimus, ne superbiamus.

28. 32. Non itaque dicitur homini: "Necesse est peccare, ne pecces", sed dicitur homini: "Deserit aliquantum Deus, unde superbis, ut scias non tuum, sed eius esse et discas superbus non esse". Nam illud etiam Apostoli quale est! nonne ita mirabile, ut nisi quia ipse dicit, cui vera dicenti contradicere nefas est, non sit credibile? Quis enim nesciat fidelium a satana venisse primam peccati suasionem 115 et quod ille primus auctor sit omnium peccatorum? Et tamen quidam traduntur satanae, ut discant non blasphemare 116. Quomodo igitur opus satanae excluditur opere satanae? Haec atque huiusmodi intueatur, ne videantur ei nimis acuta, quae acutule sonant et discussa inveniuntur obtunsa. Quid quod etiam similitudines adhibet, quibus magis ammoneat quid ei debeat responderi? "Quid amplius dicam, inquit, nisi quia credi potest quod ignes ignibus exstinguuntur, si credi potest quod peccatis peccata curentur?". Quid si ignes quisquam exstinguere non potest ignibus, sed tamenpossunt, ut docui, dolores curari doloribus? Possunt etiam, si quaerat et discat, venenis venena depelli. Nam si et advertit aliquando calores febrium quibusdam caloribus medicinalibus frangi, etiam ignes ignibus fortasse concedet exstingui.

Quomodo superbia initium est omnis peccati.

29. 33. "Quonam modo, inquit, superbiam ipsam a peccato separabimus?". Quid enim hoc urget, cum manifestum sit etiam ipsam esse peccatum? "Tam peccare, inquit, superbire est quam superbire peccare. Nam quaere quid sit quodcumque, peccatum et vide, si invenies aliquod sine superbiae appellatione peccatum". Hanc autem sententiam sic exsequitur et sic probare conatur: "Omne, inquit, peccatum, nisi fallor, Dei contemptus est et omnis Dei contemptus superbia est. Quid enim tam superbum quam Deum contemnere? Omne ergo peccatum et superbia est etiam Scriptura dicente: Initium omnis peccati superbia est 117". Quaerat diligenter, et inveniet in lego multum discretum esse a ceteris peccatis peccatum superbiae. Multa enim peccata per superbiam committuntur, sed neque omnia superbe fiunt, quae perperam fiunt - certe a nescientibus, certe ab infirmis, certe plerumque a flentibus et gementibus - et quidem superbia, cum magnum sit ipsa peccatum, ita sine aliis per se ipsa est, ut etiam plerumque, ut dixi 118, non in peccatis, sed in ipsis recte factis pede celeriore superveniat et obrepat. Sed ideo verissime dictum est, quod iste aliter intellexit: Initium omnis peccati superbia 119, quoniam diabolum, a quo exstitit origo peccati, ipsa deiecit et subsequente invidentia hominem stantem unde ipse cecidit inde subvertit. Nam utique iactantiae ianuam, qua intraret, serpens ille quaesivit, quando ait: Eritis sicut dii 120. Ideo dictum est: Initium omnis peccati superbia; et: Initium superbiae hominis apostatare a Deo 121.

Quomodo suum est hominis peccatum, licet gratia indigeat ut sanetur eius infirmitas.

30. 34. Quid autem sibi vult quod dicit: "Deinde quomodo Deo pro illius peccati reatu subditus esse poterit, quod suum non esse cognoverit? Suum enim non est, inquit, si necessarium est. Aut si suum est, voluntarium est; et si voluntarium est, vitari potest". Nos respondemus: "Suum est omnino, sed vitium quo committitur nondum omni ex parte sanatum est; quod quidem ut inolesceret, de non recte usa sanitate descendit; ex quo vitio iam male valens vel infirmitate vel caecitate plura committit pro quo supplicandum est, ut sanetur et deinceps in perpetua sanitate vivatur, non superbiendum, quasi homo eadem potestate sanetur qua potestate vitiatus est".

Superbiam ipsam cur Deus non cito sanet.

31. 35. Et haec quidem ita dixerim, ut altius Dei consilium me fatear ignorare cur etiam ipsam superbiam, quae et in recte factis animo insidiatur humano, non cito Deus sanet; pro qua sananda illi piae animae cumlacrimis et magnis gemitibus supplicant, ut ad eam superandam et quodammodo calcandam et obterendam dexteram conantibus porrigat. Ubi enim laetatus homo fuerit in aliquo bono opere se etiam superasse superbiam, ex ipsa laetitia caput erigit, et dicit: "Ecce ego vivo, quid triumphas? Et ideo vivo, quia triumphas". Ante tempus enim fortasse de illa quasi victa triumphare delectat, cum extrema eius umbra illo meridie, quantum arbitror, absorbebitur, qui meridies Scriptura dicente promittitur: Et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem 122; si fiat quod supra scriptum est: Revela ad Dominum viam tuam et spera in eum, et ipse faciet 123, non, sicut quidam putant, quod ipsi faciant. Nullos enim videtur adtendisse, cum dixit: Et ipse faciet, nisi eos qui dicunt: Nos facimus, id est, nos ipsi nos ipsos iustificamus. Ubi quidem operamur et nos, sed illo operante cooperamur, quia misericordia eius praevenit nos 124. Praevenit autem, ut sanemur, quia et subsequetur ut etiam sanati vegetemur; praevenit, ut vocemur, subsequetur ut glorificemur; praevenit, ut pie vivamus, subsequetur ut cum illo semper vivamus, quia sine illo nihil facere possumus 125. Utrumque enim scriptum est et: Deus meus, misericordia eius praeveniet me 126; et: Misericordia tua subsequetur me per omnes dies vitae meae 127. Revelemus ergo ad eum viam nostram 128 confessione, non defensione laudemus. Si enim non est ipsius via, sed nostra, procul dubio non est recta. Revelemus eam confitendo, quia non eum latet, etiamsi operire conemur. Bonum est autem confiteri Domino 129.

Superbia etiam in recte factis cavenda est.

32. 36. Ita enim quod ei placet dabit nobis, si quod ei displicet in nobis, displiceat et nobis. Avertet, sicut scriptum est, semitas nostras a via sua et nostram faciet esse quae sua est 130, quoniam ab ipso praebetur credentibus in eum et sperantibus in eum ut ipse faciat 131. Ipsa est enim via iusta, quam ignorantes qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, et suam volentes constituere iustitiae Dei non sunt subiecti. Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti 132, qui dixit: Ego sum via 133. In qua iam ambulantes tamen terruit vox divina, ne quasi de propriis in ea viribus extollantur. Nam quibus propter hoc ait Apostolus: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate 134; eis propter hoc ipsum dicit etiam psalmus: Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore. Adprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus et pereatis de via iusta, cum exarserit in brevi, ira eius super vos 135. Non ait "Ne quando irascatur Dominus", et non "vobis ostendat viam iustam"aut "non vos introducat in viam iustam", sed iam illic ambulantes sic terrere potuit, ut diceret: Ne pereatis de via iusta 136. Unde, nisi quia superbia, quod totiens dixi et saepe dicendum est, etiam in ipsis recte factis cavenda est, id est, in ipsa via iusta, ne homo, dum quod Dei est deputat suum, amittat quod Dei est et redeat ad suum? Ideo quo psalmus ipse concluditur faciamus: Beati omnes qui confidunt in eum 137, utique ut ipse faciat, ipse ostendat viam suam, cui dicitur: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam 138; ipse det salutem, ut ambulare possimus, cui dicitur: Et salutare tuum, Domine, da nobis 139; ipse in eadem via deducat, cui dicitur: Deduc me, Domine, in via tua et ambulabo in veritate tua 140; ipse ad illa, quo via ducit, promissa perducat, cui dicitur: Etenim illuc manus tua deducet me et perducet me dextera tua 141; ipse ibi pascat recumbentes cum Abraham, Isaac et Iacob, de quo dictum est: Faciet eos recumbere et transibit et ministrabit eis 142. Non enim, cum ista commemoramus, arbitrium voluntatis tollimus, sed Dei gratiam praedicamus. Cui enim prosunt ista nisi volenti, sed humiliter volenti, non se de voluntatis viribus, tamquam ad perfectionem iustitiae sola sufficiat, extollenti?

Esse sine ullo omnino peccato non aequat hominem Deo.

33. 37. Absit autem ut ei dicamus, quod a quibusdam contra se dici ait, "comparari hominem Deo, si absque peccato esse asseratur" 143; quasi vero angelus, quia absque peccato est, comparetur Deo. Ego quidem hoc sentio, quia etiam cum fuerit in nobis tanta iustitia, ut ei addi omnino nihil possit, non aequabitur creatura Creatori. Si autem aliqui putant tantum nostrum futurum esse provectum, ut in Dei substantiam convertamur et hoc efficiamur prorsus quod ille est, viderint quemadmodum astruant sententiam suam; mihi hoc fateor non esse persuasum.

Laus humilitatis non est ponenda in parte falsitatis.

34. 38. Iam sane hoc multum faveo libri huius auctori, quod adversus eos qui dicunt: "Rationabile quidem videtur esse quod asseris, sed superbum est dici hominem absque peccato esse posse"; ita respondet, ut omnino, si verum est, nullo modo superbum esse dicendum est. Ait enim acutissime atque verissime: "In qua magis parte humilitas collocando est? sine dubio falsitatis, si in ea quae veritatis probatur esse superbia est". Ac per hoc placet illi, et recte placet, ut in parte veritatis, non in parte falsitatis magis humilitas collocetur. Ex quo est consequens, ut ille, qui dixit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et veritas in nobis non est 144; verum dixisse minime dubitetur, ne causa humilitatis hoc falsum dixisse videatur. Propterea enim addidit: Et veritas in nobis non est, cum forte sufficeret dicere: Nos ipsos decipimus, nisi adtenderet quosdam putare posse ideo dictum "nos ipsos decipimus", quia etiam de vero bono qui se laudat extollitur. Addendo itaque "Et veritas in nobis non est" manifeste ostendit, sicut etiam huic rectissime placet, hoc omnino verum non esse: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ne humilitas constituta in parte falsitatis perdat praemium veritatis.

Ipse est Creator qui Salvator.

34. 39. Porro autem quod Dei causam sibi agere videtur defendendo naturam, non adtendit, quod eamdem naturam sanam esse dicendo medici reperit misericordiam. Ipse est autem Creator eius qui Salvator eius. Non ergo debemus sic laudare Creatorem, ut cogamur, immo vere convincamur dicere superfluum Salvatorem. Naturam itaque hominis dignis laudibus honoremus easque laudes ad Creatoris gloriam referamus; sed quia nos creavit, ita simus grati, ut non simus, quia sanat, ingrati. Vitia sane nostra, quae sanat, non divino operi, sed humanae voluntati iustaeque illius vindictae tribuamus; sed ut in nostra potestate fuisse ne acciderent confitemur, ita ut sanentur in illius magis esse misericordia quam in nostra potestate fateamur. Hanc iste misericordiam et medicinale Salvatoris auxilium tantum in hoc ponit, "ut ignoscat commissa praeterita, non ut adiuvet ad futura vitanda". Hic perniciosissime fallitur; hic etsi nesciens prohibet nos vigilare et orare ne intremus in temptationem 145, cum hoc ne nobis accidat, in nostra tantum potestate esse contendit.

Nec desperatio non peccandi nec peccandi securitas.

35. 40. "Quorumdam" sane "exempla, quos peccasse legimus", non "ideo scripta" dicit, qui sanum sapit, "ut ad desperationem non peccandi valeant et securitatem peccandi nobis quodammodo praebere videantur", sed ut disceremus vel paenitendi humilitatem vel etiam in talibus lapsibus non desperandam salutem. Quidam enim in peccata prolapsi desperatione plus pereunt nec solum paenitendi neglegunt medicinam, sed ad explenda inhonesta et nefaria desideria servi libidinum et sceleratarum cupiditatum fiunt; quasi perdant, si non fecerint quod instigat libido, cum eos iam mancat certa damnatio. Adversus hunc morbum nimium periculosum et exitiabilem valet commemoratio peccatorum etiam in quae iusti sanctique prolapsi sunt.

Vivere sine peccato, mori sine peccato.

35. 41. Sed acute videtur interrogare, "Quomodo istos sanctos de hac vita abisse credendum sit, cum peccato an sine peccato", ut,si responsum fuerit "cum peccato", putetur eos secuta damnatio, quod nefas est credere; si autem sine peccato dictum fuerit eosexisse de hac vita, probet hominem saltem propinquante morte fuisse sine peccato in hac vita. Ubi parum adtendit, cum sit acutissimus, non frustra etiam iustos in oratione dicere: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 146. Dominumque Christum, cum eamdem orationem docendo explicuisset, veracissime subdidisse: Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis Pater vester peccata vestra 147. Per hoc enim cotidianum spiritale quodammodo incensum, quod ante Deum in altare cordis, quod sursum habere admonemur, infertur, etiamsi non hic vivatur sine peccato, licet mori sine peccato, dum subinde venia deletur, quod subinde ignorantia vel infirmitate committitur.

Quaestio de peccato et sancta Virgo Maria.

36. 42. Deinde commemorat eos, "qui non modo non peccasse, verum etiam iuste vixisse referuntur: Abel, Enoch, Melchisedech, Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph, Iesu Nave, Phinees, Samuel, Nathan, Elias, Heliseus, Micheas, Daniel, Ananias, Azarias, Misael, Ezechiel, Mardocheus, Simeon, Ioseph, cui desponsata erat virgo Maria, Ioannes". Adiungit etiam feminas: "Debboram, Annam Samuelis matrem, Iudith, Ester, alteram Annam filiam Phanuel, Elisabeth, ipsam etiam Domini ac Salvatoris nostri matrem, quam" dicit, "sine peccato confiteri necesse esse pietati". Excepta itaque sancta virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus,cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem - unde enim scimus quid ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere ac parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum? -, hac ergo Virgine excepta, si omnes illos sanctos et sanctas, cum hic viverent, congregare possemus et interrogare, utrum essent sine peccato, quid fuisse responsuros putamus? utrum hoc quod iste dicit, an quod Ioannes apostolus, rogo vos. Quantalibet fuerint in hoc corpore excellentia sanctitatis, si hoc interrogari potuissent, una voce clamassent: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et veritas in nobis non est 148. An id humilius responderent fortasse quam verius? Sed huic iam placet et recte placet "laudem humilitatis in parte non ponere falsitatis". Ita hoc si verum dicerent, haberent peccatum; quod humiliter quia faterentur, veritas in eis esset; si autem hoc mentirentur, nihilominus haberent peccatum, quia veritas in eis non esset.

Cur non omnium peccata Scriptura commemoret.

37. 43. "Dicent forsitan" inquit "numquid omnium potuit Scriptura commemorare peccata?". Et verum ei dicent quicumque dicent.Nec eum contra hoc aliquid validum video respondisse, quamvis videam tacere noluisse. Quid enim dixerit, quaeso, adtendite. "Hoc" inquit "recte dici potest de his, quorum neque bonorum neque malorum Scriptura sit memor; de illis vero, quorum iustitiae meminit, et peccatorum sine dubio meminisset, si qua eos peccasse sensisset". Dicat ergo non pertinuisse ad iustitiam tantam illorum fidem, qui magna moltitudine praecedentes et consequentes cum laudibus Domini asellum etiam inter frementes quare hoc facerent inimicos clamabant: Osanna, fili David, benedictus qui venit in nomine Domine 149! Audeat ergo iste, dicere, si potest, neminem fuisse in tanta illa moltitudine, qui ullum haberet omnino peccatum. Quod si absurdissimum est dicere, cur nulla peccata eorum Scriptura commemoravit, quae tantum bonum fidei eorum commemorare curavit?

Quid sentiat Pelagius de innocentia Abelis.

37. 44. Sed hoc etiam ipse forsitan vidit et ideo subiecit atque ait: "Sed esto, aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulaverit peccata continere in ipso statim mundi primordio, ubi non nisi quattuor homines erant, quid" inquit "dicimus, cur non omnium voluerit delicta memorare? Utrumne ingentis multitudinis causa, quae nondum erat, an quia illorum tantum qui commiserant meminit, illius vero qui nulla commiserat meminisse non potuit?". Adhuc adiungit verba, quibus ista sententia uberius et planius astruatur: "Certe" inquit "primo in tempore Adam et Eva, ex quibus Cain et Abel nati sunt, quattuor tantum homines fuisse referuntur. Peccavit Eva - Scriptura hoc prodidit 150 -, Adam quoque deliquit - eadem Scriptura non tacuit 151 -, sed et Cain peccasse ipsa aeque Scriptura testata est 152, quorum non modo peccata, verum etiam peccatorum indicat qualitatem. Quodsi et Abel peccasset, hoc sine dubio Scriptura dixisset; sed non dixit: ergo nec ille peccavit, quin etiam iustum ostendit. Credamus igitur quod legimus et quod non legimus nefas credamus astruere".

Etiam Abel potuit venialiter peccare.

38. 45. Haec dicens parum adtendit quod paulo ante ipse dixerat "iam exorta multitudine generis humani turbae numerositate potuisse Scripturam dissimulare omnium peccata contexere". Hoc enim si satis adtendisset, videret etiam in uno homine turbam et multitudinem levium peccatorum vel non potuisse vel, si etiam potuit, non debuisse conscribi. Ea quippe scripta sunt, quibus et modus adhibendus fuit et paucis exemplis ad multa necessaria lector instruendus. Nam cum ipsos tunc homines licet adhuc paucos, quotvel qui fuerint, id est, Adam et Eva, quot filios et filias procreaverint et quae illis, nomina imposuerint, Scriptura commemorare noluerit (undenonnulli parum considerantes quam multa Scriptura tacite praetereat ipsum Cain cum matre concubuisse putaverunt, unde prolem quae commemorata est procrearet 153, putantes illis filiis Adam sorores non fuisse, quia eas Scriptura tunc tacuit, postea recapitulando inferens quod praetermiserat Adam filios et filias procreasse 154 nec tempus quo nati sunt nec numerum nec vocabula ostendens): ita nec commemorandum fuit, si Abel, quamvis merito iustus appellatus est 155, paulo immoderatius aliquando risit vel animi remissione iocatus est vel vidit aliquid ad concupiscendum vel aliquanto immoderatius poma decerpsit vel plusculo cibo crudior fuit vel cum oraret cogitavit aliquid unde eius in aliud avocaretur intentio, et quotiens illi ista ac similia multa subrepserint! An forte peccata non sunt, de quibus generaliter cavendis atque cohibendis admonemur praecepto apostolico, ubi dicit: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius 156? His quippe ne oboediamus ad ea, quae non licent vel minus decent, cotidiana et perpetua conflictatione certandum est. Nam utique ex hoc vitio mittitur vel dimittitur oculus, quo non oportet; quod vitium si convaluerit et praevaluerit, etiam adulterium perpetratur in corpore, quod in corde tanto fit citius quanto est cogitatio celerior et nullum impedimentum morarum. Hoc peccatum, id est, hunc vitiosae affectionis adpetitum, qui magna ex parte frenarunt, ut non oboedirent desideriis eius nec exhiberent ei membra sua arma iniquitatis 157, etiam iusti appellari meruerunt et hoc adiutorio gratiae Dei. Verum quia saepe in levissimis et aliquando incautis obrepit peccatum, et iusti fuerunt et sine peccato non fuerunt. Postremo si in Abel iusto caritas Dei, qua una vere iustus est quicumque iustus est, adhuc erat quo posset et deberet augeri, quidquid minus erat ex vitio erat 158. Et cui non minus sit, donec ad illam eius fortitudinem veniatur, ubi tota hominis absorbeatur infirmitas?

Nihil tenendum est contra Scripturas.

39. 46. Magna plane sententia conclusit hunc locum cum ait: "Credamus igitur quod legimus et quod non legimus nefas credamus astruere, quod de cunctis etiam dixisse sufficiat". Contra ego dico nec omne quod legimus credere nos debere propter illud, quod ait Apostolus: Omnia legite, quae bona sunt tenete 159, et astruere aliquid etiam quod non legimus nefas non esse. Possumus enim aliquid bona fide testes astruere quod experti sumus, etiam si forte non legimus. Hic fortasse respondet: "Ego cum hoc dicerem, de Scripturis sanctis agebam ". O utinam, non dico aliud quam in illis litteris legit, verum contra id quod legit nihil vellet astruere! Fideliter et oboedienter audiret quod scriptum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 160, et non infirmaret tanti medici gratiam, dum fateri non vult naturam humanam esse vitiatam. O utinam sicut christianus legeret praeter Iesum Christum nullum esse nomen sub caelo, in quo oportet salvos fieri nos 161, et non possibilitatem naturae humanae ita defenderet, ut homo per liberum arbitrium etiam sine isto nomine salvus esse posse credatur!

Christum ad quid necessarium nobis fuisse putavit Pelagius.

40. 47. Sed putat fortasse, ideo necessarium esse Christi nomen, ut per eius Evangelium discamus quemadmodum vivere debeamus,non etiam ut eius adiuvemur gratia, quo bene vivamus. Vel hinc saltem confiteatur esse miserabiles tenebras in animo humano, qui scit quemadmodum debeat leonem domare et nescit quemadmodum vivere. An et hoc ut sciat sufficit ei liberum arbitrium lexque naturalis? Haec est sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi 162. Sed qui dixit: Perdam sapientiam sapientium 163, quia ista crux non potest evacuari, profecto istam sapientiam per stultitiam praedicationis, qua credentes sanantur, evertit 164. Si enim possibilitas naturalis per liberum arbitrium et ad cognoscendum quomodo vivere debeat et ad bene vivendum sufficit sibi, ergo Christus gratis mortuus est 165; ergo evacuatum est scandalum crucis 166. Cur non etiam ego hic exclamem? immo exclamabo et istis increpitabo dolore christiano: Evacuati estis a Christo, qui in natura iustificamini, a gratia excidistis 167! Ignorantes enim Dei iustitiam et vestram volentes constituere, iustitiae Dei non estis subiecti 168. Sicut enim finis legis, ita etiam naturae humanae vitiosae salvator Christus est ad iustitiam omni credenti 169.

Quomodo accipiendi omnes in Rom. 3, 23.

41. 48. Quod autem sibi opposuit ab eis dici contra quos loquitur: Omnes enim peccaverunt 170, "Manifestum est quod de his dicebat Apostolus qui tunc erant, hoc est, de Iudaeis et gentibus". Sed plane illud, quod commemoravi: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 171, et antiquos et recentiores et nos et posteros nostros sententia ista complectitur. Ponit etiam illud testimonium, unde probet cum dicuntur "omnes" non semper omnes omnino nullo praetermisso intellegi oportere. "Sicut perunius, inquit, delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae 172, cum per Christi, inquit, iustitiam non omnes, sed eos tantum, qui illi oboedire voluerunt et baptismi eius ablutione purgati sunt, sanctificatos esse non dubium sit". Non plane isto testimonio probat quod vult. Nam sicut dictum est: Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem 173, ut nullus praetermitteretur sic et in eo, quod dictum est: per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae 174, nullus praetermissus est, non quia omnes in eum credunt et baptismo eius abluuntur, sed quia nemo iustificatur nisi in eum credat et baptismo eius abluatur. Itaque "omnes" dictum est, ne aliquo modo alio praeter ipsum quisquam salvus fieri posse credatur. Sicut uno litterarum magistro in civitate constituto rectissime dicimus: "Omnes iste hic litteras docet", non quia omnes cives litteras discunt, sed quia nemo discit, nisi quem ille docuerit, sic nemo iustificatur, nisi quem Christus iustificaverit.

Potest homo sine peccato esse, sed gratia auxiliante.

42. 49. "Sed esto, inquit, consentiam quia omnes peccatores fuisse testatur. Dicit enim quid fuerint, non quod aliud esse non potuerint. Quamobrem et si omnes homines, inquit, peccatores possent probari, definitioni tamen nostrae nequaquam id obesset, qui non tam quid homines sint quam quid possint esse defendimus". Hic recte facit aliquando consentire, quoniam non iustificabitur in conspectu Dei omnis vivens 175, non tamen ibi esse quaestionem, sed in ipsa non peccandi possibilitate contendit, in qua nec nos adversus dum certare opus est. Nam neque illud nimis curo, utrum fuerint hic aliqui vel sint vel esse possint, qui perfectam, cui nihil addendum esset, habuerint vel habeant vel habituri sint caritatem Dei (ipsa est enim verissima, plenissima perfectissimaque iustitia), quoniam id, quod voluntate hominis adiuta per Dei gratiam fieri posse confiteor et defendo, quando vel ubi vel in quo fiat nimium certare non debeo. Neque de ipsa possibilitate contendo, cum sanata et adiuta hominis voluntate possibilitas ipsa simul cum effectu in sanctis proveniat, dum caritas Dei, quantum plenissime natura nostra sana atque purgata capere potest, diffunditur in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 176. Melius itaque Dei causa agitur (quam se iste agendo dicit defensare naturam), cum et Creator et Salvator agnoscitur quam cum defensa velut sana viribusque integris creatura opitulatio Salvatoris inanitur.

Medicina potest bomo quod vitio non potest.

43. 50. Verum est autem quod ait: "Quod Deus tam bonus quam iustus talem hominem fecerit, qui peccati malo carere sufficeret, sed si voluisset". Quis enim eum nescit sanum et inculpabilem factum et libero arbitrio atque ad iuste vivendum potestate libera constitutum? Sed nunc de illo agitur, quem semivivum latrones in via reliquerunt 177, qui gravibus saucius confossusque vulneribus non ita potest ad iustitiae culmen ascendere, sicut potuit inde descendere, qui etiam si iam in stabulo est adhuc curatur. Non igitur Deus impossibile iubet, sed iubendo admonet et facere quod possis et petere quod non possis. Iam nunc videamus unde possit, unde non possit. Iste dicit: "Voluntate non est, quod natura potest". Ego dico: "Voluntate quidem non est homo iustus, si natura potest, sed medicina poterit quod vitio non potest".

Antiqui iusti eadem qua nos Christi fide salvati.

44. 51. Quid ergo iam opus est in pluribus immorari? Veniamus interius ad causam, quam in hac dumtaxat quaestione vel solam vel paene solam cum istis habemus. Sicut enim ipse dicit,"ad quod nunc agit non pertinere ut quaeratur, utrum fuerint vel sint aliqui homines in hac vita sine peccato, sed utrum esse potuerint sive possint", ita ergo etiamsi fuisse vel esse consentiam nullo modo tamen potuisse vel posse confirmo nisi iustificatos gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum et hunc crucifixum 178. Ea quippe fides iustos sanavit antiquos, quae sanat et nos, id est, mediatoris Dei et hominum hominis Christi Iesu 179, fides sanguinis eius, fides crucis eius, fides mortis et resurrectionis eius; habentes ergo eumdem spiritum fidei et nos credimus, propter quod et loquimur 180.

Pelagii ambiguitas.

44. 52. Iste vero obiecta sibi questione, in qua revera intolerabilis videtur cordibus christianis, quid respondeat adtendamus. Ait enim: "Sed hoc est quod multos movet, inquies, quod non per Dei gratiam hominem sine peccato esse posse defendis". Prorsus hoc est quod movet, hoc est quod obicimus. Rem ipsam dicit; hoc omnino aegerrime sustinemus, hinc a christianis talia disputari ea quam in alios et in ipsos habemus dilectione non ferimus. Audiamus igitur quomodo se ab obiectione quaestionis huius expediat: "O ignorantiae caecitas" inquit "o imperitae mentis ignavia, quae id sine Dei gratia defensari existimat, quod Deo tantum audiat debere reputari!". Si nesciremus quae sequantur, his tantummodo auditis falsa nos de illis iactante fama et quibusdam fratribus idoneis testibus asseverantibus credidisse putaremus. Quid enim dici brevius potuit et verius quam possibilitatem non peccandi, quantacumque est vel erit in homine, non nisi Deo debere reputari? Hoc et nos dicimus, iungamus dexteras.

Pelagii disquisitiones circa gratiam.

45. 53. An audienda sunt cetera? Audienda plane et corrigenda utique vel cavenda. "Nam cum dicitur" inquit "ipsum posse arbitrii humani omnino non esse, sed naturae, sed auctoris naturae, Dei scilicet, ecqui fieri potest ut absque Dei gratia intellegatur, quod ad Deum proprie pertinere censetur?". Iam coepit apparere quid dicat; sed ne forte fallamus, latius id explanat et clarius. "Sed ut hoc manifestius" inquit "fiat, paulo latius disputandum est. Dicimus enim cuiuscumque rei possibilitatem non tam in arbitrii humani potestate quam in naturae necessitate consistere". Exemplis etiam vel similitudinibus quid dicat illustrat. "Ut puta" inquit "loqui possum. Quod loqui possum, meum non est; quod loquor meum est, id est, propriae voluntatis; et quia quod loquor meum est, utrumque facere possum, id est, et loqui et non loqui. Quia vero quod loqui possum meum non est, id est,arbitrii mei atque voluntatis, necesse est me semper loqui posse; et si voluero non posse loqui, non possum tamen non posse loqui, nisi forte membrum illud adimam, quo loquendi impleri officium potest". Multa quidem dici possent, quibus, si velit, homo adimat sibi possibilitatem loquendi non adempto illo membro quo loquimur. Velut si aliquid fiat unde vox ipsa tollatur, loqui nemo poterit manentibus membris; non enim vox hominis membrum est; vexato sane aliquo interiore membro fieri potest, non adempto. Sed ne verbo premere videar mihique contentiose dicatur: "Etiam vexare adimere est", possumus quidem id efficere et ore aliquibus vinculis sic clauso atque obserato, ut id aperire minime valeamus neque ut aperiatur in nostra sit potestate, cum in potestate fuerit ut clauderetur manente integritate et sanitate membrorum.

Necessitas naturalis non tollit voluntatem.

46. 54. Sed quid ad nos? Videamus quid deinde contexat. "Voluntatis enim arbitrio" inquit "ac deliberatione privatur quidquid naturali necessitate constringitur". Et hic nonnulla quaestio est. Per enim absurdum est, ut ideo dicamus non pertinere ad voluntatem nostram quod beati esse volumus, quia id omnino nolle non possumus,nescio qua et bona constrictione naturae nec dicere audemus ideo Deum non voluntatem, sed necessitatem habere iustitiae, quia non potest velle peccare.

Voluntas humana influit in necessitatem naturalem.

47. 55. Adtendite etiam quae sequuntur. "Hoc" inquit "et de auditu, odoratu vel visu sentiri possibile est, quod audire, odorari, videre potestatis nostrae sit, posse vero audire vel odorari vel videre potestatis nostrae non sit, sed in naturali necessitate consistat". Aut ego non intellego quid dicat aut ipse. Quomodo enim in potestate nostra non est videndi possibilitas, si in potestate nostra est non videndi necessitas, quia in potestate est caecitas, qua id ipsum videre posse nobis, si volumus, adimamus? Quomodo autem in nostra potestate est videre, si velimus, cum etiam salva integritate naturae corporis oculorumque nostrorum nec volentes videre possimus sive per noctem luminibus quae forinsecus adhibentur ademptis sive nos quisquam in tenebroso loco aliquo includat? Item si quod audire possumus vel non possumus in nostra potestate non est, sed in naturae constrictione, quod vero audimus vel non audimus, hoc est propriae voluntatis, cur non adtendit, quanta audiamus inviti, quae penetrant in sensum nostrum etiam auribus obturatis, sicuti est de proximo serrae stridor vel grunnitus suis? Quamquam obturatio aurium ostendit non in potestate nostra esse apertis auribus non audire, facit etiam fortasse talis obturatio, quae ipsum sensum nostrum adimat, ut in nostra potestate sit etiam audire non posse.De odoratu autem quod dicit, nonne parum adtendit, "non esse in nostra potestate posse odorari vel non posse, sed in nostra potestate esse", hoc estin libera voluntate, "odorari vel non odorari", cum inter odores graves et molestos quando constituti fuerimus, si quis nos illic manibus ligatis constituat, servata prorsus integritate ac salute membrorum velimus non odorari nec omnino possimus, quia cum spiritum ducere cogimur, simul et odorem quem nolumus trahimus?

Voluntas humana non sufficit ad non peccandum.

48. 56. Sicut ergo istae similitudines falsae sunt, ita et illud propter quod eas voluit adhibere, sequitur enim et dicit: "Simili ergo modo de non peccandi possibilitate intellegendum est, quod non peccare nostrum sit, posse vero non peccare non nostrum". Si de integra et sana hominis natura loqueretur (quam modo non habemus; Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur non est spes. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 181), nec sic recte diceret, quod non peccare nostrum tantummodo sit, quamvis peccare nostrum esset; nam et tunc esset adiutorium Dei et tamquam lumen sanis oculis, quo adiuti videant, se praeberet volentibus. Quia vero de hac vita disputata ubi corpus quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 182; miror quo corde etiam sine adiutorio medicinae Salvatoris nostri nostrum putet esse non peccare, posse vero non peccare naturae esse contendat, quam sic apparet esse vitiatam, ut hoc maioris vitii sit non videre.

Confractis pedibus homo non babet possibilitatem ambulandi.

49. 57. "Quia non peccare" inquit "nostrum est, possumus peccare et non peccare". Quid, si alius dicat: "Quia nolle infelicitatem nostrum est, possumus eam et velle et nolle"? Et tamen eam velle omnino non possumus. Quis enim ullo modo velle esse possit infelix, etiamsi aliud vult ubi eum et nolentem infelicitas consequatur? Deinde quia Dei multo magis est non peccare, num audebimus eum dicere et peccare posse et non peccare? Absit a nobis ut Deum posse peccare dicamus! Non enim, ut stulti putant, ideo non erit omnipotens, quia nec mori potest et negare se ipsum non potest 183. Quid est ergo quod loquitur et quibus locutionum regulis conatur persuadere, quod non vult considerare? Adhuc addit et dicit: "Quia vero posse non peccare nostrum non est, et, si voluerimus non posse non peccare, non possumus non posse non peccare". Intorte hoc dixit et ideo subobscure. Sed ita posset dici planius: Quia posse non peccare nostrum non est, seu velimus seu nolimus, possumus non peccare. Non enim ait: seu velimus seu nolimus, nonpeccamus; sine dubio enim peccamus, si volumus; sed tamen velimus nolimus habere nos asserit non peccandi possibilitatem, quam naturae insitam dicit. Sed de homine sanis pedibus tolerabiliter dici potest: velit nolit habet ambulandi possibilitatem; confractis vero, et si velit, non habet. Vitiata est natura de qua loquitur: Quid superbit terra et cinis? 184. Vitiata est, medicum implorat: Salvum me fac, Domine 185, clamat: Sana animam meam 186 clamat. Quid intercludit has voces, ut defendendo quasi praesentem possibilitatem futuram impediat sanitatem?

Pelagius humanae naturae tribuit inalienabilem possibilitatem non peccandi.

50. 58. Et videte quid adiungat, unde illud confirmare existimat: "Quia nulla" inquit "adimere voluntas potest, quod inseparabiliter insitum probatur esse naturae". Unde ergo illa vox: Ut non quae vultis illa faciatis 187? Unde etiam illa: Non enim quod volo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago 188? Ubi est possibilitas, quae inseparabiliter insita probatur esse naturae? Ecce homines non ea quae volunt faciunt. Et de non peccando utique agebat, non de volando, quia homines non alites erant. Ecce homo quod vult bonum non agit, sed quod non vult malum, hoc agit; velle illi adiacet, perficere autem bonum nonadiacet 189. Ubi est possibilitas, quae inseparabiliter insita probatur esse naturae? Quemlibet enim in se transfiguret 190, si de se ipso ista non dicit Apostolus, hominem certe in se transfigurat. Ab isto autem ipsa humana natura inseparabilem nihil peccandi possibilitatem habere defenditur. Sed his verbis id agitur etiam a nesciente qui loquitur, non autem nesciente illo qui haec loquenda incautis etiam Deum timentibus suggerit, ut evacuetur Christi gratiae humana sibi ad iustitiam suam quasi sufficiente natura.

Gratia iuxta Pelagium est ipsa possibilitas naturalis non peccandi.

51. 59. Ut autem declinetur invidia, qua christiani pro salute sua clamant et dicunt: "Quare sine adiutorio gratiae Dei dicis hominem posse non peccare?". "Ipsa" inquit "non peccandi possibilitas non tam in arbitrii potestate quam in naturae necessitate est. Quidquid in naturae necessitate positum est, ad naturae pertinere non dubitatur auctorem, utique Deum. Quomodo ergo" inquit "absque Dei gratia dici existimatur, quod ad Deum proprie pertinere monstratur?". Expressa est sententia quae latebat, non est quemadmodum possit abscondi. Ideo Dei gratiae tribuit non peccandi possibilitatem, quia eius naturae Deus auctor est, cui possibilitatem non peccandi inseparabiliter insitam dicit. Cum vult ergo, facit; quia non vult, non facit. Ubi enim est inseparabilis possibilitas, ei accidere non potest voluntatis infirmitas vel potius voluntatis adiacente et perfectionis indigentia. Si ergo ita est, unde venit: Velle adiacet,perficere autem bonum non adiacet 191? Si enim iste qui hunc librum scripsit de illa hominis natura loqueretur, quae primo inculpata et salva condita est, utcumque acceptaretur hoc dictum; quamquam inseparabilem habere possibilitatem, id est, ut ita dicam, inamissibilem, non debuit illa natura dici, quae vitiari posset, et medicum quaerere, qui caeci oculos sanaret et videndi possibilitatem restitueret, quae fuerat amissa per caecitatem, quoniam caecus puto quod velit videre, sed non potest; si autem vult et non potest, inest voluntas, sed amissa est possibilitas.

Pelagii contradictio in natura humana existimanda in baptizatis et in non baptizatis.

52. 60. Adhuc videte quas moles conetur, qua suam sententiam ducat, irrumpere, si valeret. Obicit enim sibi quaestionem dicens: "Sed caro nobis secundum Apostolum contraria est 192, inquies". Deinde respondet: "Qui fieri potest, ut cuicumque baptizato sit caro contraria, cum secundum eumdem Apostolum in carne non esse intellegatur? Ita enim ait: Vos autem in carne non estis 193". Bene, quod baptizatis dicit carnem contrariam esse non posse; quod utrum verum sit post videbimus. Nunc vero quia non potuit penitus se oblivisci esse christianum, sed id licet tenuiter recordatus est, recessit a defensione naturae. Ubi est ergo inseparabilitas possibilitatis? An forte nondum baptizati in natura hominum non sunt? Hic prorsus, hic posset vigilare et, si advertat, potest. "Qui fieri potest" inquit "ut cuicumque baptizato sit caro contraria?". Ergo non baptizatis potest caro esse contraria. Exponat quemadmodum, cum sit etiam in ipsis illa ab eo multum defensa natura. Certe vel in eis concedit esse vitiatam, si iam in baptizatis ille saucius sanus de stabulo egressus est, aut sanus in stabulo est, quo eum curandum misericors Samaritanus advexit 194. Porro si vel istis concedit carnem esse contrariam, dicat quid contigerit, cum sit utrumque, hoc est, et caro et spiritus, creatura unius eiusdemque Creatoris procul dubio bona, quia boni, nisi quia hoc est vitium, quod propria inflictum est voluntate; et hoc ut in natura sanetur, eo ipso opus est Salvatore, quo instituta est natura Creatore. Hoc Salvatore eaque illius medicina, qua Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis 195, si opus esse fateamur parvis et magnis, id est, a vagitibus infantum usque ad canos senum, tota quae inter nos est huius quaestionis controversia dissoluta est.

Caro est contraria etiam baptizatis.

53. 61. Nunc iam videamus, utrum et baptizatis legatur caro esse contraria. Ubi quaero, quibus dicebat Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis 196? Ad Galatas, ut opinor, id scripsit, quibus dicit: Qui ergo tribuit vobis Spiritum et virtutes operatur in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei 197? Unde apparet eum christianis loqui et quibus Deus tribuerat Spiritum, ergo etiam baptizatis. Ecce et baptizatis caro invenitur esse contraria et non adesse possibilitas illa, quam inseparabiliter insitam dicit esse naturae. Ubi est quod ait: "Qui fieri potest ut cuicumque baptizato sit caro contraria?". Quomodolibet intellegat carnem, quia revera non natura eius, quae bona est, sed vitia carnalia carnis hoc loco nomine nuncupantur, ecce tamen etiam baptizatis caro contraria est. Et quomodo contraria? ut non quod volunt faciant. Ecce adest voluntas in homine; ubi est possibilitas illa naturae? Fateamur gratiam necessariam, clamemus: Miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? Et respondeatur nobis: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 198.

Gratia qua homo est conditus et gratia qua fit salvus.

53. 62. Quando enim istis rectissime dicitur: "Quare sine adiutorio gratiae Dei dicitis hominem posse esse sine peccato?". Non tunc de illa gratia quaestio est, qua est homo conditus, sed de ista, qua fit salvus per Iesum Christum Dominum nostrum. Fideles enim orantes dicunt: Ne nos inferas in temptationem, sed libera nos a malo 199. Si adest possibilitas ut quid orant? Aut a quo malo se liberari orant nisi maxime de corpore mortis huius 200, unde non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 201? Non utique de substantia corporis, quae bona est, sed de vitiis carnalibus, unde non liberatur homo sine gratia Salvatoris nec quando per mortem corporis discedit a corpore. Et hoc ut diceret Apostolus, quid supra dixerat? Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis 202. Ecce quod vitium naturae humanae inoboedientia voluntatis inflixit. Orare sinatur, ut sanetur. Quid tantum de naturae possibilitate praesumitur? Vulnerata, sauciata, vexata, perdita est: vera confessione, non falsa defensione opus habet. Gratia ergo Dei, non qua instituatur, sed qua restituatur, quaeratur; quae ab isto sola clamatur non esse necessaria, cum tacetur. Qui si omnino nihil de gratia Dei diceret nec eam quaestionem solvendam sibi proponeret, ut a se de hac re invidiam removeret, posset putari hoc quidem sentire, quod veritas habet, sed non dixisse, quia non ubique omnia dicenda sunt. Proposuit de gratia quaestionem, id respondit quod habebat in corde; definita quaestio est, non quam volebamus, sed ubi quid sentiret dubitabamus.

Quod contraria est caro spiritui, vitium est, non natura.

54. 63. Deinde multis verbis Apostoli conatur estendere, unde non est controversia, "quod caro ab illo ita saepe nominetur, ut velit intellegi non substantiam, sed opera carnis". Quid hoc ad rem? Vitia carnis contraria sunt voluntati hominis; non natura accusatur,sed vitiis medicus quaeritur. Quid est quod interrogat: "Quis fecit homini spiritum?", et respondet sibi: "Sine dubio Deus". Et item interrogat: "Carnem quis creavit?". Itemque respondet: "Idem, credo, Deus". Interrogat tertio: "Bonus est qui utrumque creavit Deus?".Respondet: "Nulli dubium est". Adhuc interrogat: "Et utrumque quod bonus auctor creavit, bonum est?", et ad hoc respondet: "Confitendum est". Deinde concludit: "Si igitur et spiritus bonus et caro bona ut a bono auctore condita, qui fieri potest, ut duo bona possint sibi esse contraria?". Omitto dicere quia tota huius ratiocinatio turbaretur, si quis ab eo quaereret: "Aestum et frigus quis fecit?". Responderet enim: "Sine dubio Deus". Non ego multa interrogo, ipse concludat, utrum aut ista possint dici non bona aut non appareant inter se esse contraria. Hic forte dicit: "Qualitates sunt istae substantiarum, non substantiae". Ita est, verum est, sed qualitates naturales et ad Dei creaturam sine dubio pertinentes; substantiae quippe non per se ipsas, sed per suas qualitates, sicut aqua et ignis, dicuntur sibi esse contrariae. Quid, si ita sunt caro et spiritus? quod quidem non affirmamus, sed ut ratiocinationem eius non necessaria illatione conclusam ostenderemus, hoc diximus. Possunt enim et contraria non invicem adversari, sed ex alterutro temperari et bonam valitudinem reddere, sicut in corpore siccitas et humiditas, frigus et calor quorum omnium temperatione bona corporalis valitudo consistit. Sed quod contraria est caro spiritui, ut non ea quae volumus faciamus, vitium est, non natura. Gratia medicinalis quaeratur et controversia finiatur.

Concedat iam tandem aliquando Pelagius humanam medico Christo indigere naturam.

54. 64. Duo quippe ista bona a bono Deo condita quomodo contra huius ratiocinationem in non baptizatis hominibus possunt sibi esse contraria? An et hoc eum dixisse paenitebit, quod affectu aliquo fidei christianae locutus est? Cum enim dixit: "Qui fieri potest, ut cuicumque iam baptizato sit caro contraria", significavit non baptizatis carnem posse esse contrariam. Nam cur addidit "iam baptizato", cum posset etiam hoc non addito dicere: "Qui fieri potest, ut cuicumque sit caro contraria" atque ad hoc probandum subicere illam ratiocinationem suam, quia utrumque bonum est a bono conditum et ideo non potest inter se esse contrarium? Si ergo non baptizati, quibus certe fatetur carnem esse contrariam, suis illum interrogationibus urgeant et dicant: "Quis fecit homini spiritum?". Iste respondebit: "Deus". Itemque illi: "Carnem quis creavit?". Respondet iste: "Idem, credo, Deus". Illi tertio: "Bonus est qui utrumque creavit Deus?". Et iste: "Nulli dubium est". Atque illi unum quod restat inquirant: "Et utrumque quod bonus auctor creavit bonum est?"; iste fatebitur. Tunc illi eum suo gladio iugulabunt inferentes conclusionem eius et dicentes: "Si igitur spiritus bonus et caro bona ut a bono auctore condita, qui fieri potest, ut duo bona sibi possint esse contraria?". Hic forte ille respondebit: "Date veniam, quia non debui dicere cuicumque baptizato carnemnon posse esse contrariam, ut hoc modo vobis non baptizatis contrariam confiterer, sed sine ulla exceptione dicere debui carnem nulli esse contrariam". Ecce quo se ipse compingit, ecce quae loquitur, qui non vult clamare cum Apostolo: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 203. "Sed cur" inquit "clamem iam baptizatus in Christo? illi hoc clament, qui nondum tale beneficium perceperunt, quorum in se voces figurabat Apostolus; si tamen vel hoc dicunt". Sed naturae ista defensio nec illis hac voce exclamare permittit. Neque enim in baptizatis natura est et in non baptizatis natura non est. Aut si vel in illis vitiata esse conceditur, ut non sine causa clament: Infelix homo! quis me liberabit de corpore mortis huius 204? eisque subveniatur in eo quod sequitur: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 205, concedatur iam tandem aliquando humanam medico Christo indigere naturam.

Gratia est necessaria ut homo de praeteritis peccatis sit impunitus et ad non peccandum de caetero sit fortis et validus.

55. 65. Quaero autem, ubi natura istam perdiderit libertatem, quam sibi dari exoptat, cum dicit: Quis me liberabit 206?non enim et ille substantiam carnis accusati cum dicit liberari se cupere de corpore mortis huius 207, cum etiam corporis sicut animae natura Deo bono auctori tribuenda sit, sed utique de vitiis corporis dicit. Nam de corpore mors corporis separat; sed contracta ex illo vitia cohaerent, quibus iusta poena debetur, quam etiam in inferno ille dives invenit 208. Hinc se non poterat utique liberare qui dicit: Quis me liberabit de corpore mortis huius 209? Ubicumque autem istam perdiderit libertatem, certe inseparabilis est possibilitas illa naturae, habet posse per naturale subsidium, habet velle per liberum arbitrium; cur quaerit baptismatis sacramentum? An propter commissa praeterita, ut ea tantum ignoscantur, quae fieri infecta non possunt? Dimitte hominem, clamet quod clamabat. Non enim tantum desiderat, ut per indulgentiam sit de praeteritis impunitus, sed etiam ut sit de cetero ad non peccandum fortis et validus. Condelectatur enim legi Dei secundum interiorem hominem, videt autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae 210; videt esse, non recolit fuisse; praesentibus urgetur, non praeterita reminiscitur. Nec tantum repugnantem videt, verum etiam captivantem se in lege peccati 211, quae est in membris eius, non quae fuit. Hinc est quod clamat: Infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis huius 212? Sinatur orare, sinatur adiutorium Medici potentissimi flagitare. Quid contradicitur? quid obstrepitur? quid miser misericordiam Christi petere prohibetur et hoc a christianis? Nam et illi cum Christo ambulabant, qui caecum lumen clamando petere prohibebant 213; sed etiam inter tumultum contradicentium audit ille clamantem. Unde huic responsumest: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 214.

55. 66. Porro si ab istis vel hoc impetramus, ut nondum baptizati implorent auxilium gratiae Salvatoris, non est hoc quidem parum adversus illam falsam defensionem tamquam sibi sufficientis naturae et potestatis liberi arbitrii; neque enim sibi sufficit qui dicit: Infelix homo! quis me liberabit 215? aut plenam libertatem habere dicendus est, qui se adhuc postulat liberari.

Gratia omnibus, baptizatis et non baptizatis, necessaria est.

56. 66. Verumtamen etiam illud videamus, utrum illi qui baptizati sunt faciant bona quae volunt nulla carnis concupiscentia repugnante. Sed quid hinc dicamus, ipse commemorat, ubi concludens hunc locum: "Ut diximus" inquit "illud quo continetur: Caro concupiscit adversus spiritum 216, non de carnis substantia, sed de operibus sentire necesse est". Hoc et nos dicimus non de carnis substantia, sed de operibus dictum, quae veniunt de carnali concupiscentia, de peccato scilicet, de quo praecipit ut non regnet in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius 217.

Lex timoris et spiritus dilectionis.

57. 67. Sed adtendat etiam ipse iam baptizatis fuisse dictum: Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis faciatis 218. Et ne ab ipsa pugna desides faceret et per hanc sententiam laxamentum peccandi dedisse videretur, adiungit: Quodsi spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege 219. Sub lege est enim, qui timore supplicii quod lex minatur, non amore iustitiae se sentit abstinere ab opere peccati, nondum liber nec alienus a voluntate peccandi. In ipsa enim voluntate reus est, qua mallet, si fieri posset, non esse quod timeat, ut libere faciat quod occulte desiderat. Ergo si spiritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub lege 220; utique lege, quae timorem incutit, non tribuit caritatem, quae caritas Dei diffusa est in cordibus nostris non perlegis litteram, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 221. Haec est lex libertatis, non servitutis, quia caritatis utique, non timoris, de qua et Iacobus apostolus ait: Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis 222. Unde et ille non quidem iam lege Dei terrebatur ut servus, sed condelectabatur ei secundum interiorem hominem 223; videt tamen adhuc aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae 224. Ita et hic: Si spiritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub lege 225. In quantum quisque spirito ducitur, non est sub lege, quia in quantum condelectatur legi Dei, non est sub legis timore, quia timor tormentum habet 226, non delectationem.

Pelagiani tantam tribuunt potestatem voluntati ut pietati auferant orationem.

58. 68. Proinde si recte sentimus, sicut pro membris sanatis gratias agere, ita pro sanandis orare debemus, ut absolutissima cui nihil addi possit sanitate, perfecta Dei suavitate, plena libertate perfruamur. Non enimabnuimus humanam naturam posse esse sine peccato aut ullo modo negare debemus perfici posse, quam proficere non negamus, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 227; eo adiuvante fieri dicimus, ut iusta et beata sit, a quo creata est ut sit. Facile itaque refellitur, quod a quibusdam sibi dicit opponi: "Diabolus nobis adversatur". Prorsus huic oblectioni eadem verba respondemus, quae ipse respondit: "Resistamus illi, et fugiet. Resistite, inquit beatus Apostolus, diabolo, et fugiet a vobis 228. Unde animadvertendum quid possit his nocere quos fugit vel quam virtutem habere intellegendus sit, qui solis praevalere non resistentibus potest". Haec et mea verba sunt; verius enim dici non potest. Sed hoc interest inter nos et istos, quod nos etiam cum diabolo resistitur poscendum Dei adiutorium non solum non negamus, verum etiam praedicamus, isti autem tantam voluntati tribuunt potestatem, ut pietati auferant orationem. Nam utique ut diabolo resistamus et fugiat a nobis, ideo precantes dicimus: Ne nos inferas in temptationem 229; ideo et admoniti sumus tamquam ab imperatore milites exhortante et dicente: Vigilate et orate, ne intretis in temptationem 230.

Silentitium Pelagii de gratia.

59. 69. Quod vero contra eos disputata qui dicunt: "Et quis nolit sine peccato esse, si hoc in hominis esset positum potestate?". Recte quidem disputat "hoc ipso eos confiteri non esse impossibile, quia hoc vel multi vel omnes volunt"; sed hoc unde sit possibile confiteatur, et pax est. Ipsa est enim gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 231, qua omnino iste nos orantes adiuvari, ut non peccemus, nusquam dicere voluit. Quod si forte latenter sentit, ignoscat aliter suspicantibus. Ipse enim hoc facit, qui cum tantam de hac re patiatur invidiam, sentire id vult et confiteri vel profiteri non vult. Quid erat magnum ut hoc diceret, cum praesertim sibi hoc tamquam ex persona adversariorum oppositum tractare et aperire susceperit? Cur illic solam naturam defendere voluit et quia ita homo creatus est, ut non peccare posset, si peccare noluisset, asseruit ac per hoc quod ita creatus est eam possibilitatem ad gratiam Dei pertinere definivit, qua possibilitate, si noluerit peccare, non peccat, et noluit aliquid dicere de eo, quod ipsa natura gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 232 vel sanatur, quia vitiata est, vel quia sibi non sufficit adiuvatur?

Certissima est perfectibilitas hominis per gratiam.

60. 70. Utrum enim in hoc saeculo fuerit vel sit vel possit esse aliquis ita iuste vivens, ut nullum habeat omnino peccatum, potest esse aliqua quaestio inter veros piosque christianos; posse tamen esse certe post hanc vitam quisquis ambigit desipit. Sed ego nec de ista vita volo contendere. Quamquam enim mihi non videatur aliter intellegendum quod scriptum est: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 233 et si qua similia, tamen utinam possit ostendi velhaec testimonia melius aliter intellegi posse vel perfectam plenamque iustitiam, cui prorsus nihil addendum sit, et heri fuisse in aliquo, dum in isto corpore viveret, et hodie esse et eras futuram, dum tamen longe plures sint, qui cum sibi usque ad ultimum vitae huius diem necessarium esse non dubitent, ut veraciter dicant: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 234, spem suam tamen in Christo atque in eius promissionibus veram, certam, firmam esse confidant! Nullo tamen modo nisi adiuvante gratia salvatoris Christi crucifixi et dono Spiritus eius vel quoslibet ad plenissimam perfectionem vel quemquam ad qualemcumque provectum verae piaeque iustitiae pervenire qui negaverit, nescio utrum recte possint in qualiumcumque christianorum numero deputari.

Testimonium anonymum Lactantii pro Pelagio.

61. 71. Ac per hoc et ea testimonia, quae non quidem de Scripturis canonicis, sed de quibusdam catholicorum tractatorum opusculis posuit volens occurrere his qui eum solum dicerent ista defendere, ita sunt media, ut neque contra nostram sententiam sint neque contra ipsius. In quibus nonnihil etiam de libris meis interponere voluit me quoque aliquem deputans, qui cum illis commemorari dignus viderer. Unde ingratus esse non debeo et familiariore affectu nolim ut erret, qui hunc mihi detulit honorem. Prima enim quae posuit, quia nomen eius qui ea dixit non ibi legi, sive quia ille non scripsit sive quia codex quem misistis id aliqua forte mendositate non habuit pertractare quid opus est? Maxime quoniam me in huiusmodi quorumlibet hominum scriptis liberum (quia solis canonicis debeo sine ulla recusatione consensum), nihil movet quod de illius scriptis, cuius nomen non ibi inveni, ille posuit: "Oportuit magistrum doctoremque virtutis homini simillimum fieri, ut vincendo peccatum doceat hominem vincere posse peccatum 235". Quomodo enim dictum sit, auctor huius sententiae viderit qualiter possit exponere, dum tamen nos minime dubitemus peccatum Christum non in se habuisse quod vinceret 236, qui natus est in similitudinem carnis peccati 237, non in carne peccati. Aliud eiusdem ita posuit: "Et iterum: Ut desideriis carnis edomitis doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac voluntatis 238". Ego desiderio carnis, si non illicitarum concupiscentiarum hic dicuntur, accipio, sicuti est fames, sitis, refectio lassitudinis et si quid huiusmodi est. Per haec enim quidam, quamvis ea sint inculpabilia, in culpas decidunt; quod ab illo Salvatore abfuit, etiamsi haec in eo fuisse proptersimilitudinem carnis peccati Evangelio teste videamus.

Testimonium S. Ilarii.

62. 72. Beatus vero Hilarius, cuius haec verba posuit: "Non enim nisi spirito perfecti et immortalitate mutati, quod solis mundis corde dispositum est, hoc quod in Deo est immortale cernemus" 239, quod dixit contra id quod dicimus vel quid istum adiuvet nescio, nisi quia posse esse hominem mundo corde testatus est. Quod quis negat? sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 240, non sola arbitrii libertate. Item quod eum dixisse commemorata "Quas Iob litteras legerat ut abstineret se ab omni re maligna? quia Deum sola mente vitiis non ammixta veneratur, Deum autem colere proprium iustitiae officium est 241". Quid fecisset Iob dicit 242 non quid in hoc saeculo perfecisset aut sine gratia Salvatoris, quem etiam prophetavit, vel fecisset vel perfecisset. Abstinet enim se ab omni re mala etiam qui habet peccatum quod in se regnare non sinit 243, cui subrepit improbanda cogitatio, quam pervenire ad finem operis non permittit. Sed aliud est non habere peccatum, aliud non oboedire desideriis eius; aliud est implere quod praeceptum est: Non concupisces 244 et aliud est per quemdam abstinentiae conatum saltem id agere quod item scriptum est: Post concupiscentias tuas non eas 245, nihil horum tamen scire se recte posse sine gratia SaIvatoris. Facere est ergo iustitiam in vero Dei cultu cum interno concupiscentiae malo interna conflictatione pugnare, perficere autem omnino adversarium non habere. Nam qui pugnat et adhuc periclitatur, et aliquando percutitur, etiamsi non sternitur; qui autem non habet adversarium, plena pace laetatur. Et ipse esse sine peccato verissime dicitur, in quo nullum habitat peccatum, non qui per abstinentiam mali operis dicit: Iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum 246.

Alia testimonia S. Ilarii.

62. 73. Nam et ipse Iob de peccatis suis non tacet et utique huic amico nostro merito placet humilitatem nullo modo in falsitatis parte ponendam; unde id quod Iob confitetur 247, quia verax Dei cultor est, procul dubio veraciter confitetur. Et ipse Hilarius, cum locum psalmi exponeret, ubi scriptum est: Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis 248, ait: "Si enim peccatores Deus sperneret, omnes utique sperneret, quia sine peccato nemo est. Sed spernit discedentes a se, quos apostatas vocat 249". Videtis quemadmodum non dixerit, quia sine peccato nemo fuerit, tamquam de praeteritis loquens, sed quod sine peccato nemo sit. Unde quidem, ut dixi, non contendo; quisquis enim non cedit Ioanni apostolo, qui nec ipse ait: Si dixerimus quia peccatum 250 "non habuimus", sed non habemus, episcopo Hilario quomodo cessurus est? Pro gratia Christi clamo, sine qua nemo iustificatur, tamquam sufficiente naturae libero arbitrio. Immo ipse pro ea clamat; ei cedatur dicenti: Sine me nihil potestis facere 251.

Testimonium S. Ambrosii.

63. 74. Sanctus autem Ambrosius revera in eo loco, quem iste commemorat 252, illis resistit qui dicunt hominem non esse posse sine peccato in hac vita. Ut enim ea diceret, accepit occasionem de Zacharia et Elisabeth, quod in Evangelio commemorati sunt ambulasse in omnibus iustificationibus legis sine querella 253. Numquid tamen negat gratia Dei fieri per Iesum Christum Dominum nostrum 254? Ex qua fide etiam ante eius passionem iustos vixisse non dubium est, qui praestat Spiritum Sanctum qui datus est nobis, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris 255, qua una iusti sunt quicumque sunt iusti. Quem Spiritum memoratus episcopus etiam precibus impetrandum ammonet (ita illi voluntas divinitus non adiuta non sufficit), ubi in hymno suo dicit:

Votisque praestat sedulis

Sanctum mereri Spiritum 256.

Alia testimonia S. Ambrosii.

63. 75. Commemorabo et ego de hoc ipso opere sancti Ambrosii aliquid, ex quo iste commemoravit quod commemorandum putavit: "Visum est, inquit, mihi 257. Potest non soli visum esse, quod visum sibi esse declarat. Non enim voluntate tantum humana visum est, sed sicut placuit ei, qui in me, inquit, loquitur Christus 258, qui ut id quod bonum est nobis quoque bonum videri possit operatur; quem enim miseratur et vocat. Et ideo qui Christum sequitur potest interrogatus cur esse voluerit christianus respondere: Visum est mihi. Quod cum dicit, non negat Deo visum; a Deo enim praeparatur voluntas hominum 259. Ut enim Deus honorificetur a sancto, Dei gratia est 260". Ecce quid iste sapiat, si verbis Ambrosii delectatur, quod a Deo praeparatur voluntas hominum, et nulla vel non magna questio est, quis vel quando perficiatur, dum tamen sine Christi gratia id ipsum fieri posse minime dubitetur. Deinde quantum erat, ut adtenderet iste unum versum de Ambrosii verbis quae posuit! Cum enim ille dixisset: "Nam cum Ecclesia ex gentibus, hoc est, ex peccatoribus, congregata sit, quomodo ex maculatis immaculata potest esse, nisi primo per Christi gratiam quod abluta delicto sit, deinde quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis?". Ille addidit, quod iste apparet cur addere noluerit. Ait namque ille: "Nec ab initio immaculata (humanae enim hoc impossibile naturae), sed per Dei gratiam et qualitatem sui, quia iam non peccat, fit ut immaculata videatur 261". Haec verba iste cur non addiderit quis non intellegat? Hoc agitur utique nunc in hocsaeculo, ut ad istam, quam omnes sancti cupiunt, immaculatissimam puritatem Ecclesia sancta perveniat, quae in futuro saeculo neque aliquo malorum hominum sibi permixto neque aliqua in se lege peccati resistente legi mentis 262 ducat mundissimam vitam in aeternitate divina. Tamen adtendat iste quid secundum Scripturas Ambrosius episcopus dixerit: "Nec ab initio immaculata; humanae enim hoc impossibile naturae 263". Utique enim "ab initio" dicit, quo ex Adam nascimur. Nam et ipse Adam immaculatus procul dubio factus est; sed in eis, qui sunt natura filii irae 264 ducentes ex illo quod vitiatum est in illo, ab initio esse immaculatos humanae naturae impossibile definivit.

Testimonia S. Ioannis Chrysostomi.

64. 76. Item Ioannes Constantinopolitanus episcopus, cuius posuit sententiam, "dicit peccatum non esse substantiam, sed actum malignum". Quis hoc negat? "Et quia non est naturale, ideo contra illud legem datam, et quod de arbitrii libertate descendit 265". Etiam hoc quis negat? Sed non id agitur de humana natura quae in hac vita est; sed agitur de gratia Dei, qua sanatur per medicum Christum, quo non indigeret, si sana esset, quae ab isto tamquam sana vel tamquam sibi sufficiente voluntatis arbitrio posse non peccare defenditur.

Testimonia Xixti.

64. 77. Quis item christianus ignorat, quod beatissimum Xystum Romanae Ecclesiae episcopum et Domini martyrem dixisse commemorat, "Quia libertatem arbitrii sui permisit hominibus Deus, ut pure et sine peccato viventes similes fiant Deo"? Sed ad ipsum arbitrium pertinet vocantem audire et credere et ab eo in quem credit non peccandi adiutorium postulare. Nam utique cum dicit "similis fiant Deo", per caritatem Dei futuri sunt similes Deo, quae diffusa est in cordibus nostris non naturae possibilitate nec libero arbitrio quod est in nobis, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 266. Et quod dicit idem martyr: "Templum sanctum est Deo mens pura et altare optimum est ei cor mundum et sine peccato", quis nescit ad istam perfectionem perducendum cor mundum, dum interior homo renovatur de die in diem 267, non tamen sine gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 268? Item quod ait ipse: "Vir castus et sine peccato potestatem accepit a Deo esse filius Dei", utique ammonuit, ne cum quisque factus fuerit ita castus et sine peccato (quod ubi et quando in eo perticiatur nonnulla quaestio est, sed inter pios bene quaeritur, inter quos tamen constat fieri posse et sine mediatore Dei et hominum homine Christo Iesu fieri non posse 269), tamen, ut dicere coeperam, prudenter Xystus ammonuit, ne cum fuerit quisque talis factus et per hoc recte inter Dei filios deputatus, putetur ipsius, fuisse potestatis, quam per gratiam accepit aDeo, cum eam non haberet in natura iam vitiata atque depravata, sicut in Evangelio legitur: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri 270; quod utique non erant per naturam nec omnino essent, nisi cum recipiendo accepissent per eius gratiam huiusmodi potestatem. Haec est potestas, quam sibi vindicat fortitudo caritatis, quae non est in nobis nisi per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 271.

Testimonia Hieronymi.

65. 78. Quod vero presbyter venerabilis Hieronymus dixit in his, quae illum dixisse commemorat, cum exponeret quod scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 272: "Quos non arguit conscientia ulla peccati", et adiecit: "Mundus mundo corde conspicitur, templum Dei non potest esse pollutum 273". Hoc utique agitur in nobis conando, laborando, orando, impetrando, ut ad illam perfectionem, in qua possimus Deum mundo corde conspicere, eius gratia perducamur per Iesum Christum Dominum nostrum 274.Item quod ait a memorato dictum esse presbytero: "Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutem nec ad vitia necessitate trahimur; alioquin ubi necessitas, nec corona est" 275, quis non agnoscat, quis non toto corde suscipiat, quis aliter conditam humanam neget esse naturam? Sed in recte faciendo ideo nullum est vinculum necessitatis, quia libertas est caritatis.

Tristis necessitas peccandi.

66. 79. Redi ergo ad apostolicam sententiam: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 276. A quo, nisi ab illo qui ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus 277? Quod autem ex vitiis naturae, non ex conditione naturae sit quaedam peccandi necessitas, audiat homo, atque ut eadem necessitas non sit discat Deo dicere: De necessitatibus meis educ me 278, quia et in huiusmodi oratione certamen est adversus temptatorem de ipsa contra nos necessitate pugnantem, ac per hoc opitulante gratia per Dominum nostrum Iesum Christum 279 et mala necessitas removebitur et libertas plena tribuetur.

Testimonia quae Pelagius pro se protulerat ex scriptis ipsius Augustini.

67. 80. Veniamus ad nos. "Item, inquit, Augustinus episcopus in libris De libero arbitrio: Quaecumque ista causa est voluntatis, si non potest ei resisti, sine peccato ei ceditur; si autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur. An forte fallit incautum? Ergo caveat, ne fallatur. An tanta fallacia est, ut caveri omnino non possit? Si ita est, nulla ergo peccata sunt. Quis enim peccat in eo quod caveri nullo modo potest? Peccatur autem; caveri igitur potest 280". Agnosco, verba mea sunt; sed etiam ipse dignetur agnoscere superius cuncta quae dicta sunt. De gratia quippe Dei agitur, quae nobis per Mediatorem medicina opitulatur, non de impossibilitate iustitiae. Potest ergo ei causae, quaecumque illa est, resisti, potest plane. Nam inhoc adiutorium postulamus dicentes: Ne nos inferas in temptationem 281; quod adiutorium non posceremus, si resisti nullo modo posse crederemus. Potest peccatum caveri, sed opitulante illo, qui non potest falli. Nam et hoc ipsum ad cavendum peccatum pertinet, si veraciter dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 282. Duobus enim modis etiam in corpore cavetur morbi malum: et ut non accidat et ut, si acciderit, cito sanetur. Ut non accidat, caveamus dicendo: Ne nos inferas in temptationem 283; ut cito sanetur, caveamus dicendo: Dimitte nobis debita nostra 284. Sive ergo immineat sive insit, caveri igitur potest.

Explicat Augustinus suam sententiam contra Pelagium.

67. 81. Sed ut non tantum illi, verum etiam his, qui, eosdem libros meos, quos iste legit, De libero arbitrio non legerunt atque illis non lectis hunc forsitan legunt, de hac re sententia mea satis appareat, ex ipsis libris commemorare me oportet, quod iste si sentiret atque in suis litteris poneret nulla inter nos de hac re controversia remaneret 285. Continuo quippe post verba mea, quae iste commemoravit quod occurrere poterat ipse subieci et, quantum potui, pertraetavi dicens: "Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam improbantur et corrigenda iudicantur, sicut in divinis auctoritatibus legimus 286". Atque hinc adhibitis exemplis etiam de infirmitate locutus sum 287 dicens: "Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere et non potest. Nam unde sunt illae voces: Non enim quod volo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago 288?". Atque aliis in hac sententia commemoratis testimoniis divinorum eloquiorum 289: "Sed haec, inquam, omnia hominum sunt voces ex illa mortis damnatione venientium. Nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt". Deinde paulo post 290: "Relinquitur ergo, inquam, ut haec poena iusta de damnatione hominis veniat. Nec mirandum est quod vel ignorando non habet arbitrium liberum voluntatis ad eligendum quid recte faciat vel resistente carnali consuetudine, quae violentia mortalis successionis quodam modo naturaliter inolevit, videat quid recte faciendum sit et velit nec possit implere. Illa est enim peccati poena iustissima, ut amittat quisque quo bene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si vellet. Id est autem, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit, et qui recte facere cum posset noluit, amittat posse cum velit. Nam sunt revera omni peccanti animae duo ista poenalia, ignorantia et difficultas. Ex ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi non posse a libidinosis operibus temperare non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet, in qua homo factus est, loquimur". Hinc iam hominibus de ipsius ignorantiae difficultatisque in prolemprimi hominis traiectis vitiis atque transfusis velut iustam querellam deponentibus ita responsum est 291: "Quibus breviter, inquam, respondetur, ut quiescant et adversus Deum murmurare desistant. Recte enim fortasse quererentur, si erroris et libidinis nullus hominum victor exsisteret; cum vero ubique sit praesens, qui multis modis per creaturam sibi Domino servientem aversum vocet, doceat credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adiuvet, exaudiat deprecantem, non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras, sed quod neglegis quaerere quod ignoras; neque illud quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis". Ita et exhortatus sum, quantum potui, ad recte vivendum et gratiam Dei non evacuavi, sine qua natura humana iam contenebrata atque vitiata illuminari non potest et sanari. De qua re cum istis tota vertitur quaestio, ne gratiam Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro, perversa naturae defensione frustremus. De qua natura item paulo post dixi 292: "Etiam ipsam naturam aliter dicimus, cum proprie loquimur naturam hominis in qua primum in suo genere inculpabilis factus est, aliter istam, in qua ex illius damnati poena et ignari et carni subditi nascimur. Iuxta quem modum dicit Apostolus: Fuimus enim et nos naturaliter filii irae sicut et ceteri 293".

Quomodo hortandi sunt homines ad fidem, ad paenitentiam, ad profectum.

68. 82. Si ergo volumus "animos ad recte vivendum frigidos et pigros christianis exhortationibus excitare et accendere", primitus exhortemur ad fidem, qua christiani fiant et eius nomini subiciantur, sine quo salvi esse non possunt. Si autem iam christiani sunt et recte vivere neglegunt, verberentur terroribus et praemiorum laudibus erigantur; ita sane, ut non solum ad bonas actiones, verum etiam ad pias orationes eos exhortari meminerimus atque hac instruere sanitate doctrinae, ut et illinc gratias agant, cum instituerint bene vivere, quod aliquid sine difficultate fecerint, et ubi difficultatem aliquam sentiunt, fidelissimis et perseverantissimis precibus et misericordiae promptis operibus facilitatem a Domino impetrare persistant. Sic autem proficientes ubi et quando plenissima iustitia perficiantur non nimis curo; ubicumque autem et quandocumque perfecti fuerint, non nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 294 perfici posse confirmo. Sane quando liquido cognoverint nullum peccatum se habere, non se dicant habere peccatum, ne veritas in eis non sit 295, sicut in eis veritas non est, qui cum habeant non habere se dicunt.

Nihil impossibile Deus praecipit, quia omnia facilia sunt caritati.

69. 83. Valde autem "bona sunt praecepta", si legitime his utamur 296. Eo quippe ipso quo firmissime creditur "Deum iustumet bonum impossibilia non potuisse praecipere", hinc admonemur et in facilibus quid agamus et in difficilibus quid petamus. Omnia quippe fiunt facilia caritati, cui uni Christi sarcina levis est 297 aut ea una est sarcina ipsa quae levis est. Secundum hoc dictum est: Et praecepta eius gravia non sunt 298, ut cui gravia sunt, consideret non potuisse divinitus dici: Gravia non sunt, nisi quia potest esse cordis affectus cui gravia non sunt, et petat quo destituitur, ut impleat quod iubetur. Et quod dicitur ad Israel in Deuteronomio, si pie, si sancte, si spiritaliter intellegatur, hoc idem significat, quia utique, cum hoc testimonium commemorasset Apostolus: Prope te est verbum in ore tuo et in corde tuo 299 (quod hic habet "in manibus tuis"; in corde sunt enim spiritales manus), hoc est, inquit, verbum fidei quod praedicamus 300. Conversus ergo quisque, sicut ibi praecipitur, ad Dominum Deum suum ex toto corde suo et ex tota anima sua 301 mandatum Dei non habebit grave. Quomodo est enim grave, cum sit dilectionis mandatum? Aut enim quisque non diligit, et ideo grave est, aut diligit, et grave esse non potest. Diligit autem, si, quod illic ammonetur Israel, conversus fuerit ad Dominum Deum suum ex toto corde suo et ex tota anima sua. Mandatum, inquit, novum do vobis, ut vos invicem diligatis 302; et: Qui diligit proximum, legem implevit 303; et: Plenitudo legis caritas 304. Secundum hoc et illud dictum est: Si ambularent semitas bonas, invenissent utique semitas iustitiae leves 305. Quomodo ergo dicitur: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras 306, nisi quia utrumque verum est? Durae sunt timori, leves amori.

Caritatis gradus faciunt gradus sanctitatis.

70. 84. Caritas ergo inchoata, inchoata iustitia est; caritas provecta, provecta iustitia est; caritas magna, magna iustitia est; caritas perfecta, perfecta iustitia est, sed caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 307, quae tunc maxima est in hac vita, quando pro illa ipsa contemnitur vita 308. Sed miror si non habet quo crescat, cum de mortali excesserit vita. Ubicumque autem et quandocumque ita plena sit, ut ei non sit quod adiciatur, non tamen diffunditur in cordibus nostris vel naturae vel voluntatis opibus quae sunt in nobis, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 309 qui et infirmitati nostrae opitulatur et sanitati cooperatur. Ipsa est enim gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 310, cui est cum Patre et Spiritu Sancto aeternitas, bonitas, in saecula saeculorum. Amen.