De Nabuthe Iezraelita

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Nabuthe Iezraelita
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 14


AmbMed.DeNaJe 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De Nabuthe Jezraelita

565 CAPUT PRIMUM.

Quomodo exemplo Nabuthe et Achab pauperes quotidie a divitibus opprimantur; cum tamen natura omnes aequales produxerit, et sepulcrum aequales accipiat: qua de re Ambrosius fastum ac stultitiam divitum insectatur. 1. Nabuthe historia tempore vetus est, usu quotidiana. Quis enim divitum non quotidie concupiscit aliena? Quis opulentissimorum non exturbare contendit agellulo suo pauperem, atque inopem aviti ruris eliminare finibus? Quis contentus est suo? Cujus non inflammet divitis animum vicina possessio? Non igitur unus Achab natus est: sed, quod pejus est, quotidie Achab nascitur, et numquam huic saeculo moritur. Si unus occidit, assurgunt plurimi: plures qui rapiant, quam qui amittant. Non unus Nabuthe pauper occisus est: quotidie Nabuthe sternitur, quotidie pauper occiditur. Hoc metu percitum humanum genus cedit jam suis terris, migrat cum parvulis pauper onustus pignore suo: sequitur uxor illacrymans tamquam ad bustum prosequatur maritum. Minus tamen deplorat illa, quae deflet suorum funera; quia etsi amisit conjugis praesidium, sepulcrum tenet: et si filios non tenet, tamen exsules non dolet, non ingemit graviora funeribus tenerae prolis jejunia.

2. Quousque extenditis, divites, insanas cupiditates? Numquid soli inhabitabitis super terram? Cur ejicitis consortem naturae? et vindicatis vobis possessionem naturae? In commune omnibus divitibus atque pauperibus terra fundata est, cur vobis jus proprium soli, divites, arrogatis? Nescit natura divites, quae omnes pauperes 566 generat. Neque enim cum vestimentis nascimur, nec cum auro, argentoque generamur. Nudos fudit in lucem, egentes cibo, amictu, poculo: nudos recipit terra quos edidit, nescit fines possessionum sepulcro includere. Cespes angustus aeque et pauperi abundat et diviti: et terra quae viventis non cepit affectum, totum jam divitem capit. Nescit ergo natura discernere quando nascimur, nescit quando deficimus. Omnes similes creat, omnes similes gremio claudit sepulcri. Quis discernat species mortuorum? Redoperi terram, et si potes, divitem deprehende. Eruderato paulo post tumulum, et si cognoscis egentem, argue; nisi forte hoc solo quod cum divite plura pereunt. 3. Sericae vestes, et auro intexta velamina, quibus divitis corpus ambitur, damna viventium, non subsidia defunctorum sunt. Unguentum accipis dives, et fetidus es: perdis alienam gratiam, nec acquiris tuam. Haeredes relinquis qui litigent. Haeredibus relinquis depositum magis haereditarium, quam commodum voluntarium, qui id quod relictum est minuere ac violare formident. Si frugi haeredes sunt, custodiunt: si luxuriosi, exhauriunt. Itaque aut bonos haeredes perpetua condemnas sollicitudine: aut malos dimittis, quo tua facta condemnent.

CAPUT II.

Divites quanto magis abundant censu, tanto pauperiores esse affectu. Id Achab et Nabuthe contentione planum fit. Mox proposito Scripturae textu, petitio illa, Da mihi, quam abjecta sit, perpenditur.

4. Sed quid arbitraris quod dum vivis, abundas omnibus? O dives, nescis quam pauper sis, quam inops tibi ipse videaris, qui te divitem dicis! Quanto plus habueris, plus requiris: 567 et quidquid acquisieris, tamen tibi adhuc indiges. Inflammatur lucro avaritia, non restinguitur. Quasi gradus quosdam cupiditas habet: quo plures ascenderit, eo ad altiora festinat, unde sit gravior ruina lapsuro. Tolerabilior tamen iste cum minus haberet: census sui contemplatione mediocria requirebat; accessione patrimonii accessit cupiditatis angmentum. Non vult esse degener votis, pauper in desideriis. Ita duo intolerabilia simul jungit, ut ambitiosam spem divitis augeat, et non deponat mendicitatis affectum. Denique docet nos Scriptura divina quam misere egeat, mendicet abjecte. 5. Rex Achab in Israel erat, et pauper Nabuthe. Ille regni opibus affluebat: iste angusti soli cespitem possidebat. Nihil pauper de possessionibus divitis concupivit: rex sibi egere visus est, quia vineam habebat pauper vicinus. Quis igitur tibi pauper videtur; qui contentus est suo, an qui concupiscit alienum? Alter certe pauper censu videtur, alter est pauper affectu. Affectus dives egere non novit: census abundans nequit avari pectus replere. Ideoque dives cupidus in invidia possessionis, et paupertatis querela est. Sed jam Scripturae verba consideremus. 6. Et factum est, inquit, post haec verba, erat vinea Nabuthe Jezraelitae in Israel juxta domum Achab regis Samariae. Et locutus est Achab ad Nabuthe dicens: Da mihi vineam tuam, et erit mihi in hortum olerum; quoniam propinquat domui meae: et dabo tibi pro ea aliam vineam: si vero placuerit tibi, dabo tibi pecuniam pro vinea ista, et erit mihi in hortum olerum: Et dixit Nabuthe ad Achab: Non fiat hoc a Deo, ut dem tibi haereditatem patrum meorum. Et turbatus est spiritus ejus, et dormivit in lecto suo, et velavit faciem suam, et non manducavit panem (III Reg. XXI, 1 et seq.). 7. Exposuerat supra Scriptura divina (III Reg. XIX, 21), quia Elisaeus cum esset pauper, reliquit boves suos, et cucurrit ad Eliam, et occidit eos, et erogavit populo, et adhaesit prophetae. Ad condemnationem igitur praemissa sunt divitis, qui in isto rege describitur, eo quod habens beneficia Dei, sicut iste Achab, cui Dominus et regnum donavit, et pluviam Eliae vatis oratione concessit, divina mandata violaverit. 8. Audiamus ergo quid dicat: Da mihi, inquit. Quae alia vox egentis est? Quae vox alia stipem publicam postulantis, nisi Da mihi, hoc est, da mihi, quia egeo: da mihi, quia aliud vivendi subsidium habere non possum: da mihi, quia non est mihi panis ad victum, nummus ad potum, sumptus ad alimentum, ad indumentum substantia: da mihi, quia tibi Dominus dedit unde largiri debeas, mihi non dedit: da mihi, quia nisi tu dederis, habere non potero: da mihi, quia scriptum est: Date eleemosynam (Luc. XI, 41). Haec quam abjecta, quam vilia! Non habent enim humilitatis affectum, sed cupiditatis incendium. In ipsa autem dejectione quanta impudentia! Da mihi, inquit, vineam tuam. Confitetur alienam, ut poscat indebitam. 568 9. Et dabo, inquit, tibi pro ea aliam vineam. Dives quod suum est quasi vile fastidit; quod enim alienum est, quasi pretiosissimum concupiscit. 10. Si vero placuerit tibi, dabo tibi pecuniam. Cito reprehendit errorem suum, pecuniam offerendo pro vinea. Nihil enim vult alterum possidere, qui totum desiderat suis possessionibus occupare.

CAPUT III.

Non tam propter utilitatem divites aliena concupiscere, quam ut alios homines excludant. Quam inane sit illud desiderium, quod eos brutis ipsis inferiores esse convincit: quam etiam turpe sit paternam possessionem ob luxuriam divendere: postremo quam impatienter divites repulsam ferant!

11. Et erit mihi, inquit, in hortum olerum. Haec erat igitur omnis insania, hic omnis furor, ut spatium vilibus oleribus quaereretur. Non tam ergo ipsi cupitis quasi utile possidere; sed alios vultis excludere. Major vobis cura de pauperum spoliis, quam de vestris emolumentis est. Injuriam vestram putatis, si quid pauper habeat, quod dignum possessione divitis aestimetur. Damnum vestrum creditis, quidquid alienum est. Quid vos delectant naturae dispendia? Universis creatus est mundus, quem pauci divites vobis defendere conamini. Non enim terrena tantum possessio, sed coelum ipsum, aer, mare, in usum paucorum divitum vindicatur. Hic aer, quem tu diffusis includis possessionibus, quantos alere populos potest? Numquid Angeli divisa coeli spatia habent, ut tu terram positis distinguas terminis? 12. Clamat Propheta: Vae iis qui jungunt domum ad domum, et villam ad villam (Esai. V, 8)! Et arguit eos inefficacis avaritiae. Fugiunt enim cohabitare hominibus, et ideo excludunt vicinos: sed fugere non possunt; quia cum hos excluserint, alios rursum inveniunt: et cum illos propulsaverint, ad aliorum necesse est eos viciniam pervenire. Soli enim super terram habitare non possunt. Aves avibus se associant, denique ingentis plerumque agminis volatu coelum obtexitur: pecus pecori adjungitur, pisces piscibus: nec damnum ducunt, sed commercium vivendi, cum plurimum comitatum capessunt, et quoddam munimentum solatio frequentioris societatis affectant. Solus tu, homo, consortem excludis: includis feras; struis habitacula bestiarum, destruis hominum. Inducis mare intra praedia tua, ne desint belluae: producis fines terrae, ne possis habere finitimum. 13. Audivimus vocem divitis aliena quaerentis, audiamus vocem pauperis propria vindicantis: Non fiat, inquit, hoc a Deo, ut dem tibi haereditatem patrum meorum. Quasi quamdam contagionem sui pecuniam esse divitis arbitratur, quasi dicat: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20); ego autem haereditatem patrum meorum non possum vendere. Habes quod sequaris, dives, si sapias; ut non vendas agrum tuum pro nocte meretricis: 569 non transfundas jus tuum pro sumptu comessationis, deliciarumque impensis: non adjudices domum tuam ad ludum aleae, ne jus haereditariae pietatis amittas. 14. His auditis, turbatus est spiritus avari regis: Et dormivit in lecto suo, et velavit faciem suam, et non manducavit panem suum. Lugent divites, si non potuerint aliena diripere: si suis pauper non cesserit facultatibus, vim moeroris tegere non possunt. Dormine desiderant, velant faciem suam; ne quidquam in orbe terrarum alienum videant, ne quidquam in hoc mundo non esse suum noverint, ne audiant vicinum juxta se aliquid possidere, ne audiant pauperem sibi contradicentem. Horum sunt animae, quibus dicit propheta: Mulieres divites, exsurgite (Esai. XXXII, 9).

CAPUT IV.

Cur dicatur Achab panem suum non manducasse? Abstinentiae divitum ac pauperum elegans comparatio. Quanta sit stultitia haeredibus opes sollicite comparare; deque divitis cujusdam sordibus.

15. Et non manducavit, inquit, panem suum (III Reg. XXI, 4); quoniam quaerebat alienum. Etenim divites magis alienum panem, quam suum manducant, qui rapto vivunt, et rapinis sumptum exercent suum. Aut certe non manducavit panem suum volens se morte mulctare, quod ei aliquid negaretur. 16. Compara nunc affectum pauperis. Nihil habet, et jejunare voluntarius nisi Deo nescit, jejunare nisi ex necessitate non novit. Divites, eripitis quidem pauperibus universa, aufertis omnia, nihil relinquitis: poenam tamen pauperum vos potius, divites, sustinetis. Illi jejunant, si non habeant; vos, cum habetis. A vobis igitur prius poenam exigitis, quam pauperibus irrogatis. Vos igitur vestro affectu luitis miserae paupertatis aerumnas: et pauperes quidem non habent quo utantur; vos autem nec ipsi utimini, nec alios uti sinitis. Eruitis aurum de metalli venis, sed rursum absconditis illud. Quantorum vitas in illo infoditis auro! 17. Cui illa servantur, cum legeritis de avaro divite: Thesauros condit, et ignorat cui congregat eos (Psal. XXXVIII, 7)? Haeres otiosus exspectat, haeres fastidiosus increpat, quod sero moriamini. Odit incrementa haereditatis suae, ad damna festinat. Quid igitur miserius, quando nec apud illum cui laboratis, gratiam derelinquitis? Propter illum totis moestam diebus toleratis famem, quotidiana mensae vestrae damna metuentes: propter illum diurna adornatis jejunia. 18. Novi ego divitem in agrum proficiscentem, panes breviores urbe delatos numerare solere; ut pro numero panis aestimaretur quot dies in agro futurus esset. Nolebat obsignatum aperire horreum; ne quid de condito minueretur. 570 Panis unus singulis diebus deputabatur, qui tenacem vix satiare posset. Comperi etiam veri fide, si quando ei ovum esset appositum, queri quod pullus esset occisus. Hoc ideo scribo, ut cognoscatis vindicem esse Dei justitiam, quae lacrymas pauperum vestro ulciscatur jejunio.

CAPUT V.

Multorum pauperum sanguine ac vita constare divitum mensas; atque inibi de patre quodam, cujus, a divite coacti ad vendendum filium, dolor ac aestus animi pulcherrime describuntur: item immanem esse divitum duritiem, quam sumptu suo et luxu ipsae quoque augent mulieres.

19. Quam religiosum esset jejunium, si sumptum convivii tui deputares pauperibus! Tolerabilior jam dives ille, cujus de mensa ea quae cadebant, pauper Lazarus colligebat saturari cupiens: sed etiam ipsius mensa multorum pauperum constabat sanguine; et ipsius pocula, multorum quos ad laqueum coegerat, rorabant eruorem. 20. Quanti necantur, ut vobis quod delectat, paretur? Funesta fames vestra, funesta luxuries. Ille de summis culminibus ruit, ut frumentis ampla vestris receptacula praepararet. Ille de sublimi cacumine altae arboris decidit, dum genera uvarum explorat, quas deferat, quibus digna convivio tuo vina fundantur. Ille mari mersus est, dum veretur ne piscis mensae tuae desit, aut ostrea. Ille brumali frigore dum lepores investigare, aut laqueis studet aves captare, diriguit. Ille ante oculos tuos, si quid forte displicuit, verberatur ad mortem, atque ipsas epulas fuso respergit cruore. Denique dives erat qui sibi ad mensam caput prophetae pauperis jussit afferri: et aliud unde saltatrici praemium solveret, non invenerat, nisi ut pauperem juberet occidi. 21. Vidi ego pauperem duci, dum cogeretur solvere quod non habebat, trahi ad carcerem, quia vinum deesset ad mensam potentis; deducere in auctionem filios suos, ut ad tempus poenam differre posset. Invento forte aliquo qui in illa necessitate subveniret, redit ad hospitium cum suis pauper, direpta spectans omnia, nihil sibi ad cibum relictum, ingemiscens filiorum famem, dolens quod eos non potius ei qui posset pascere, vendidisset. Redit ad consilium, vendendi sumit arbitrium. Compugnabant tamen inopiae injuria, et paternae pietatis gratia: fames urgebat ad pretium, natura ad officium: commori filiis paratus, quam a filiis separari, saepe gradum protulit, saepe revocavit. Vicit tamen in eo necessitas, non voluntas, et ipsa concessit pietas necessitati. 22. Consideremus nunc patriae mentis procellas exaestuantes, quem de liberis prius traderet. Quem, inquit, vendam priorem? Scio enim quod 571 non satis est unius pretium ad pastum reliquorum. Hoc solum dives fecunditas ad aerumnam. Quem offeram? Quem frumenti auctionator libenter aspiciet? Primogenitum offeram? Sed primus me patrem vocavit. Hic est major ex filiis, quem congrue honoro seniorem. Sed juniorem dabo? At istum teneriore amore complector. Illum erubesco, hujus misereor: illius gradum suspiro, hujus aetatem: ille jam sentit aerumnam, iste ignorat: flectit me illius dolor, hujus inscitia. Ad alios me conferam? Ille mihi plus blanditur, iste plus verecundatur: ille parenti similior, hic utilior: in illo imaginem meam vendo, in isto spem meam prodo. Me miserum! Non invenio quid faciam, non habeo quid eligam. Circumvallant me facies calamitatum, aerumnarum chorus. 23. Ferina haec rabies est, eligere quem tradas. Ferae ipsae cum pericula imminere proli ac sibi sentiunt, solent eligere quos liberent, non quos offerant. Quomodo igitur discernam affectum naturae? Quomodo obliviscar, quomodo exuam patris mentem? Quomodo filii auctionem constituam? Quo sermone paciscar pretium? Quibus tradam manibus in servitutem filium? Quibus oculis aspiciam servientem? Quibus osculis discedenti valedicam? Quibus factum excusem sermonibus? Fili, ego te pro meo cibo vendidi. Funestior ergo jam pauperis mensa, quam divitis. Ille addicit alienos, ego meum vendo: ille necessitatem imponit: ego affero voluntatem. Ut sit excusabilior causa, adjiciam: Fili, pro fratribus tuis servies, ut illis quaerantur alimenta. Et Joseph a fratribus suis in servitutem venumdatus est, postea et ipsos et patrem pavit. Respondebit et ille: Sed non eum vendidit pater, at flevit amissum: sed postea etiam ipse in potestatem divitis venit, et vix potuit liberari. Postea genus ejus divitiis Aegypti multa aetate servivit. Vende me postremo, pater, ea conditione, ne divites emant. 24. Haesi, fateor: verum quid faciam? Nullum vendam? Sed dum unum considero, omnes videbo fame pereuntes. Si unum tradam, quibus oculis videbo caeteros de mea impietate suspectos, ne alios quoque vendam? Quo pudore regrediar domum? Quomodo intrabo? Quo habitabo affectu, qui mihi abnegavi filium, quem non morbus absumpsit, non mors abstulit? Qua conscientia considerabo mensam meam, quam sicut novella olivarum in circuitu tot filii vestiebant. 25. Haec pauper te praesente deplorat, et tibi avaritia aurem obstruit, nec mens tua facti miserabilis horrore mollitur. Totus populus ingemiscit, et solus dives non flecteris, nec audis Scripturam dicentem: Perde pecuniam propter fratrem, et amicum, et non abscondas eam sub lapide in mortem (Eccli. XXIX, 13). Et quia non audis, ideo exclamat Ecclesiastes dicens: Est languor malus, quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum possidentis eas (Eccle. V, 12). Sed fortasse redeas domum et cum uxore conferas: illa te hortetur ut redimas venumdatum. Immo magis hortabitur ut mundum muliebrem conferas, unde potes vel parvo pauperem liberare. Illa tibi imponet sumptuum necessitatem; ut gemma bibat, 572 in ostro dormiat, in argentea sponda recumbat, auro oneret manus, cervicem monilibus.

26. Delectantur et compedibus mulieres, dummodo auro ligentur. Non putant onera esse, si pretiosa sint: non existimant vincula esse, si in his thesauri coruscent. Delectant et vulnera; ut aurum auribus inseratur, et margaritae dependeant. Habent et gemmae pondera sua, habent et vestimenta frigora sua. Sudatur in gemmis, algetur in sericis; tamen pretia juvant: et quae natura aversatur, commendat avaritia. Smaragdos, et hyacinthos, beryllum, achatem, topazion, amethystum, jaspin, sardion, summo quaerunt furore: vel si dimidium patrimonii petatur, non parcunt dispendio, dum indulgent cupiditati. Non abnuo gratum quemdam lapidum istorum esse fulgorem, sed tamen lapidum. Et ipsi admonent contra naturam expoliti, ut saxorum deponerent asperitatem, rigorem magis mentis esse expoliendum, quam lapidum.

CAPUT VI.

Quam nulla sit opum efficacia: et cur illae divitiae appellentur! Miseriorem esse divitum quam mancipiorum servitutem: ubi locus hic Evangelii, Quid faciam . . . . destruam horrea mea, etc., pie ac facunde expenditur.

27. Quis artifex unum diem vitae hominis potuit adjungere? Quem divitiae ejus ab inferis redemerunt? Cujus aegritudinem pecunia mitigavit? Non in abundantia divitiarum, inquit, vita ejus (Luc. XII, 15). Et alibi: Nihil prosunt thesauri injustis: justitia autem liberat a morte (Prov. X, 2). Merito clamat Propheta: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Ps. LXI, 11). Quid enim mihi prosunt, si me a morte liberare non possunt? Quid mihi prosunt, si mecum post mortem esse non possunt? Hic acquiruntur, hic relinquuntur. Somnium igitur loquimur, non patrimonium. Unde bene ait idem Propheta de divitibus: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6); hoc est dicere: Nihil invenerunt in operibus suis divites, qui nihil pauperibus contulerunt: nullius juverunt inopiam, nihil ad utilitatem suam proficiens reperire potuerunt. 28. Ipsum nomen considera. Ditem dicunt gentiles inferorum praesulem, arbitrum mortis ditem appellant et divitem, quod nisi mortem dives inferre non noverit, cui regnum de mortuis, cui sedes inferi sunt. Quid est enim dives, nisi quidam inexplebilis gurges divitiarum, inexplebilis auri fames ac sitis? Quo plus hauserit, plus inardescit. Sic propheta admonet: Qui diligit, inquit, argentum, non satiabitur argento (Eccle. V, 9): Et infra idem: Et quidem hoc pessimus languor. Sicut enim fuit, ita et abiit, et abundantia ejus laborat in ventum. Et quidem omnes dies ejus in tenebris, et luctu, et iracundia multa, et languore, et ira (Ibid., 15 et seq.); ut tolerabilior sit conditio servulorum. Illi enim hominibus serviunt, iste peccato. Sic inquit Apostolus (Rom. VI, 16): Qui enim facit peccatum, servus est peccati. Semper in laqueis, semper in vinculis est: numquam liber a compedibus, quia semper in criminibus. Quam 573 misera servitus, servire peccatis! 29. Naturae ipsius nescit munia, nec somni ipsius novit vices, aut cibi fungitur suavitate, cujus nullum est immune servitium. Dulcis enim somnus servi, etsi modicum vel multum edat: at satiato divitiis, non est qui eum sinat dormire. Excitat eum cupiditas, exagitat cura pervigil aliena rapiendi, torquet invidia, mora vexat, sterilitas proventuum infecunda perturbat, sollicitat abundantia. Unde illi diviti, cujus possessio uberes fructus attulit, qui cogitavit intra se dicens: Quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? et dixit: Hoc faciam, destruam horrea mea, et majora faciam; illo congregabo omnia quae nata sunt mihi, et dicam animae meae: Anima, habes multa bona in annos multos posita, requiesce, manduca, bibe, epulare; respondit Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cujus erunt (Luc. XII, 17 et seq.)? Ne ipse quidem Deus eum dormire permittit. Interpellat cogitantem, excitat dormientem. 30. Sed nec ipse se quietum esse patitur, qui de abundantia divitiarum suarum sollicitatur, et in ubertate fructuum vocem egentis emittit. Quid faciam, inquit? Nonne haec pauperis vox est, non habentis subsidia vivendi? Egens omnium huc atque illuc respicit, scrutatur hospitium, nihil invenit ad usum alimenti: considerat nihil miserius quam fame confici, et cibi indigentia mori: quaerit mortis compendia, et tolerabiliora obeundi supplicia rimatur: arripit gladium, suspendit laqueum, ignem adolet, explorat venenum: et inter haec quid eligat dubius, dicit: Quid faciam? Deinde vitae hujus suavitate revocatus cupit revocare sententiam, si possit vivendi substantiam reperire. Aspicit nuda omnia, vacua omnia, et ait: Quid faciam? Unde mihi alimenta, unde vestitus? Volo vivere, si habeam quomodo possim vitam hanc sustinere: sed quibus cibis, quibus subsidiis? 31. Quid faciam, inquit, quod non habeo? Clamat se dives non habere. Paupertatis hic sermo est: de inopia queritur abundans fructibus. Non habeo, in quit, quo congregem fructus meos. Putares illum dicere: Non habeo fructus, unde vivendum est mihi. Beatus qui de abundantia periclitatur; immo miserior iste fecunditatibus suis, quam pauper, cui periculum de egestate est. Habet ille unde excuset aerumnam; habet certe injuriam, non habet culpam: iste non habet quem praeter se arguat. 32. Et dixit: Hoc faciam, horrea mea destruam. Putes adhuc dicere illum: Aperiam horrea mea, ingrediantur qui tolerare famem non queunt, veniant inopes, intrent pauperes, repleant sinus suos, destruam parietes qui excludunt esurientem. Ut quid ego abscondam, cui Deus facit abundare quod largiar? Ut quid repagulis portarum claudam frumenta, quibus Deus totum 574 replevit camporum ambitum, quae sine custode nascuntur et abundant?

CAPUT VII.

Eumdem locum B. Doctor prosequitur, ostenditque avaros cum de bonis benefacere deberent, malle pecunias in aedificando consumere; ipsosque magis enormitate pretiorum, quam ubertate proventuum delectari: quos tamen docet quo fructus suos secure possint recondere.

33. Victa est spes avari. Rumpuntur vetusta horrea messibus novis. Minus, inquit, habui, et frustra servavi: plus natum est, et cui congrego? Dum incrementa pretiorum aucupor, amisi usum beneficiorum. Quantas anni superioris frumento potui animas pauperum reservare? Haec me magis servare delectarent pretia, quae non nummo aestimantur, sed gratia. Imitabor sanctum Joseph humanitatis praedicatione: clamabo voce magna: Venite, pauperes, edite panes meos, expandite gremium, suscipite frumentum. Fecunditas divitis, totius orbis abundantia, omnium debet esse fertilitas. Tu vero non hoc dicis, sed ais: Destruam horrea mea. Recte destruis ea, a quibus nullus pauper onustus revertitur. Horrea iniquitatis sunt receptacula, non pietatis subsidia. Recte destruit qui sapienter aedificare non novit. Destruit sua dives, qui nescit aeterna: destruit horrea, qui non novit sua frumenta dividere, sed claudere. 34. Et majora, inquit, faciam. Infelix, vel id dispensato pauperibus, quod pro sumptu aedificationis impendis. Dum liberalitatis gratiam refugis, damna aedificationis exsolvis. 35. Et addidit: Illo congregabo omnia quae nata sunt mihi, et dicam animae meae: Anima, habes multa bona. Conficitur avarus semper ubertate proventuum, dum vilitatem alimoniae calculatur. Fecunditas enim universorum est, sterilitas soli avaro est quaestuosa. Delectatur magis enormitate pretiorum, quam abundantia copiarum; et mavult habere quod solus, quam quod cum omnibus vendat. Vide timentem ne superfluat cumulus frumentorum, ne super horrea redundans transfundatur in pauperes, et boni alicujus occasio indigentibus acquiratur. Soli sibi partus terrarum vindicat dives, non quo ipse uti velit, sed aliis denegare. 36. Habes, inquit, multa bona. Nescit avarus bona, nisi ea quae quaestuosa sunt, nominare. Sed acquiesco ei, ut bona dicantur quae sunt pecuniaria. Cur ergo de bonis facitis mala, cum de malis bona facere debeatis? Scriptum est enim: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9). Ei ergo qui uti sciat, bona sunt: ei qui uti nesciat, recte mala. Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternnm (Ps. CXI, 9). Quid hoc melius? Bona sunt, si 575 pauperibus largiaris, in quo tibi debitorem Deum quadam pietatis feneratione constituas. Bona sunt si aperias horrea justitiae tuae, ut sis panis pauperum, vita egentium, oculus caecorum, orbatorum infantium pater. 37. Habes unde facias, quid vereris? Tua te voce convenio. Habes multa bona in annos multos posita, potes et tibi et aliis abundare. Habes fecunditatem publicam, quid destruis horrea tua? Ostendo tibi ubi melius tua frumenta custodias, ubi bene sepias, ut fures ea tibi auferre non possint. Include ea in corde pauperum, ubi ea nullus gurgulio consumat, nulla corrumpat vetustas. Habes apothecas, inopum sinus: habes apothecas, viduarum domos: habes apothecas, ora infantium, ut dicatur tibi: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3). Istae sunt apothecae, quae maneant in aeternum: ista horrea, quae fecunditas futura non destruat. Nam quid iterum facias, si tibi plus natum fuerit anno sequenti? Iterum ergo et illa destrues, quae nunc facere paras, et majora facies. Dat enim tibi fecunditatem Deus, ut aut vincat aut condemnet avaritiam tuam; quo excusationem habere non possis: tu vero quod per te multis nasci voluit, tibi soli reservas, immo et tibi adimis; magis enim servares tibi, si dispertireris aliis. Bonorum enim fructus munerum in eos ipsos qui contulerint, revertuntur, et gratia liberalitatis in auctorem redit. Denique scriptum est: Seminate vobis ad justitiam (Ose. X, 12). Esto spiritalis agricola, sere quod tibi prosit. Bona satio in corde viduarum. Si terra tibi reddit fructus uberiores quam acceperit, quanto magis misericordiae remuneratio reddet multiplicatiora quae dederis!

CAPUT VIII.

Incogitantem avarum morte urgeri, eumque jure stultum vocitari memorato Evangelii loco: quanto melius pecuniae distribuantur, quam retineantur; et quam inepte sese ab impertienda eleemosyna divites excusent!

38. Deinde, homo, nescis quia terrae partum praevenit dies mortis, misericordia autem incursum mortis excludit? Adsistunt jam qui reposcant animam tuam, et tu adhuc differs operum fructus tuorum. Adhuc tu tibi tempora vivendi longa metaris? Stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te (Luc. XII, 20). Bene ait nocte; nocte enim anima avari reposcitur: a tenebris incipit, et in tenebris perseverat. Avaro semper nox est; dies justo, cui dicitur: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Stultus autem sicut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12): justi autem fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43). Recte arguitur stultitiae, qui in manducando et bibendo locarit spem suam. Et ideo ei tempus mortis urgetur, secundum quod dictum est ab ipsis qui gulae serviunt: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Esai. XXII, 13). Recte dicitur stultus, quia animae suae corporalia subministrat; quia recondit quae cui servet, ignorat. 576 39. Et ideo ei dicitur: Quae autem parasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? Quid quotidie metiris, et numeras, et obsignas? Quid aurum trutinas, argentum ponderas? Quanto melius est liberalem esse dispensatorem, quam sollicitum custodem! Quantum tibi prodesset ad gratiam, multorum pupillorum patrem nominari, quam innumeras stateras in sacculo obsignatas habere! Pecunia etenim hic relinquitur: gratia autem operum bonorum nobiscum ad judicem meriti defertur. 40. Sed fortasse dicas, quod vulgo soletis dicere: Non debemus ei donare, cui Deus ita maledixit, ut eum egere vellet. Sed non pauperes maledicti, cum scriptum sit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Non de paupere, sed de divite Scriptura dicit: Captans pretia frumenti, maledictus erit (Prov. XI, 26). Deinde non requiras quid unusquisque mereatur. Misericordia non de meritis judicare consuevit, sed necessitatibus subvenire: juvare pauperem, non examinare justitiam. Scriptum est enim: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 1). Quis est qui intelligit? Qui compatitur ei, qui advertit consortem esse naturae, qui cognoscit quod et divitem et pauperem fecit Dominus, qui scit quod sanctificet fructus suos, si de his delibet aliquam pauperibus portionem. Ergo cum habeas unde benefacias, ne differas dicens: Cras dabo; ne largiendi amittas copiam. Periculosa est de alterius salute dilatio. Potest fieri ut dum tu differs, ille moriatur. Magis ante mortem praecurre, ne forte avaritia te et cras impediat, et promissa fraudentur.

CAPUT IX.

Quomodo Jezabel quae est avaritia, divitibus possessionem quam contra justitiam desiderant, polliceatur.

41. Sed quid dicam, ne differas liberalitatem? Utinam non approperes rapinam: utinam quod concupieris, non extorqueas: utinam alienum non petas, negatum praetermittas, excusatum patienter feras, non audias illam Jezabel quae est avaritia, quodam profluvio vanitatis dicentem: Ego tibi dabo possessionem quam desideras (III Reg. XXI, 7). Tu tristis es, quia vis mensuram considerare justitiae; ut alienum non eripias: ego habeo mea jura, habeo meas leges; calumniabor ut spoliem: et ut possessio pauperis eripiatur, vita pulsabitur. 42. Quid enim aliud in illa historia, nisi divitum avaritia describitur, quae est vanum profluvium, quod omnia fluvii modo rapiat, et nulli usui profutura transducat? Haec est Jezabel non una, sed multiplex: non unius temporis, sed temporum plurimorum: haec omnibus dicit, sicut illa dixit viro suo Achab. Surge, manduca panem, et redi ad te: ego dabo tibi vineam Nabuthe Jezraelitae. 43. Et scripsit librum nomine Achab, et signavit annulo illius, et misit librum ad seniores, et ad liberos eos qui morabantur cum Nabuthe. Et erat scriptum 577 in libro: Jejunate jejunium, et constituite Nabuthe in principem populi, et constituite duos viros filios iniquitatis ex diverso ejus; ut falsum testimonium perhibeant adversus eum dicentes: Benedixit Deum et regem; et producite illum, et lapidate (Ibid., 8 et seq.).

CAPUT X.

Divites, cum aliena rapere non possunt, prae tristitia cibum non capere: et inibi quid jejunium aut preces Deo acceptas reddat: deinde quam contraria Deus praecipiat, et ipsi faciant.

44. Quam evidenter expressa est divitum consuetudo! Contristantur si aliena non rapiant: renuntiant cibo, jejunant, non ut peccatum minuant, sed ut crimen admittant. Videas illos tunc convenientes ad Ecclesiam, officiosos, humiles, assiduos, ut effectum sceleris impetrare mereantur. Sed dicit illis Deus: Non hoc jejunium elegi, nec si flectas ut circu lum collum tuum, cinerem etiam et cilicium substernas, nec sic vocabitis jejunium acceptum. Non tale jejunium elegi, dicit Dominus. Sed solve omnem colligationem injustitiae, dissolve obligationes violentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem, et omnem conscriptionem iniquam disrumpe: frange panem tuum esurienti, egenos non habentes tectum induc in domum tuam: si videris nudum, vesti; et domesticos seminis tui non despicies. Tunc orietur tibi matutinum lumen tuum, et sanitas tua matura orietur et praecedet ante te justitia, et majestas Dei circumdabit te: tunc clamabis, et Deus exaudiet te, adhuc te loquente, dicet: Ecce adsum (Esai. LVIII, 5 et seq.). 45. Audis, dives, quid Dominus Deus dicat? Et tu ad Ecclesiam venis, non ut aliquid largiaris pauperi, sed ut auferas: jejunas, non ut convivii tui sumptus proficiat egenis, sed ut spolium de egentibus adipiscaris. Quid tibi vis cum libro et charta, et signaculo, et conscriptione, et vinculo juris? Non audisti: Solve omnem colligationem injustitiae, dissolve obligationes violentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem; et omnem conscriptionem iniquam disrumpe. Tu mihi tabulas offers, ego tibi recito Dei legem: tu atramento scribis, ego tibi Spiritu Dei inscripta repeto oracula prophetarum: tu testimonia falsa componis, ego testimonium conscientiae tuae posco, quam judicem tui effugere et declinare non poteris, cujus testimonium non poteris recusare in die qua revelabit Dominus occulta hominum. Tu dicis: Destruam horrea mea; et Dominus dicit: Sine magis quidquid intra horreum est, pauperibus deputari, sine cellas istas egenis prodesse. Tu dicis: Majora faciam, et illo congregabo omnia quae nata sum mihi; Dominus dicit: Frange esurienti panem tuum. Tu dicis: Tollam pauperibus domum suam; Dominus autem dicit, ut egenos non habentes tectum inducas in domum tuam. Quomodo vis, dives, ut Deus te exaudiat, cum tu 578 Deum non putes audiendum? Si non acquiescatur arbitrio divitis, scena componitur: Dei aestimatur injuria, si divitis petitio refutetur.

CAPUT XI.

Nabuthe a duobus falsis testibus accusatus lapidatur; Achab inde primo tristitiam simulat, mox in ejus invadit possessionem. Quam sententiam in ipsum Deus pronuntiaverit; et praesertim cur meretrices in ejusdem sanguine dicantur sese lavaturae: ubi et de supplicio Jezabel.

46. Deum, inquit, benedixit et regem (III Reg. XXI, 10), aequalis videlicet persona, ut sit aequalis contumelia. Benedixit, inquit, Deum et regem. Ne divitem maledicti nomen offendat, et sermonis ipso laedatur sono, benedictio pro maledicto vocatur. Quaeruntur duo testes iniquitatis. Duobus testibus et Susanna est appetita: duos testes et Synagoga invenit, qui adversum Christum falsa jactarent: duobus testibus pauper occiditur. Produxerunt igitur Nabuthe foras, et lapidaverunt eum (Ibid., 13). Utinam vel in suis ei liceret mori! Pauperi ipsam dives invidet sepulturam. 47. Et factum est, inquit, cum audisset Achab quia mortuus est Nabuthe, conscidit vestimenta sua, et cooperuit se cilicio. Et factum est post haec, et surrexit, et descendit Achab ad vineam Nabuthe Jezraelitae, possidere eam (Ibid., 16). Irascuntur divites et calumniantur, ut noceant, si non obtineant quod desideraverint. Cum autem calumniati nocuerint, dolere se simulant: tristes tamen et tamquam moesti, non corde, sed vultu, in possessionis direptae locum prodeunt, et impressionis suae iniquitate potiuntur. 48. Hoc divina movetur justitia, et avarum digna severitate condemnat dicens: Occidisti et possedisti haereditatem? Propter hoc in loco in quo linxerunt canes sanguinem Nabuthe, in eo lingent canes sanguinem tuum; et meretrices lavabuntur in sanguine tuo (Ibid., 19). Quam justa, quam severa sententia, ut quam intulit alteri mortis acerbitatem, eam ipse mortis suae horrore dissolvere proderetur! Inhumatum pauperem Deus aspicit, et ideo insepultum divitem jacere decernit; et ut mortuus luat suae iniquitatis aerumnam, qui nec mortuo putavit esse parcendum. Itaque vulneris sui cruore perfusum cadaver in speciem funeris vitae suae prodidit crudelitatem. Haec cum pertulit pauper, dives arguebatur; cum dives excepit, pauper vindicabatur. 49. Quid sibi autem vult quod meretrices laverunt se in sanguine ejus; nisi forte ut meretricia quaedam in illa feritate fuisse regis perfidia proderetur, vel cruenta luxuries, qui sic fuit luxuriosus, ut olus desideraret; sic cruentus, ut propter olus hominem occideret? Digna avarum, digna avaritiam poena consumit. Denique et Jezabel ipsam comederunt canes, et volucres coeli; ut ostenderetur quod spiritalis nequitiae fiat 579 praeda divitis sepultura. Fuge ergo, dives, hujusmodi exitum. Sed fugies hujusmodi exitum, si fugeris hujusmodi flagitium. Noli esse Achab, ut possessionem finitimam concupiscas. Non tibi cohabitet Jezabel illa feralis avaritia, quae tibi cruenta persuadeat: quae cupiditates tuas non revocet, sed impellat: quae te faciat tristiorem etiam cum desiderata possederis: quae te faciat nudum, cum dives fueris.

CAPUT XII.

Avarum egenum ac profugum esse. Quam abjectus fuerit rex Achab coram Elia; et quomodo peccator semper deprehendatur? Ad extremum divites ad legitimum divitiarum usum stimulantur.

50. Pauperiorem enim se judicat omnis abundans; quia sibi deesse arbitratur quidquid ab aliis possidetur. Toto mundo eget, cujus non capit mundus cupiditates: ejus autem qui fidelis est, totus mundus divitiarum est. Toto mundo fugit, qui considerans conscientiam suam, metuit deprehendi. Et ideo Achab ad Eliam secundum historiam ait, secundum aenigmata autem dives ad pauperem: Invenisti me, inimicus meus (Ibid., 20). Quam misera conscientia, quae se proditam doluit!

51. Et dixit Elias ad eum: Inveni, quoniam fecisti malum in conspectu Domini (Ibid.). Rex erat ille, et rex Samariae Achab: Elias pauper, et indigens panis, cui defuisset victus substantia, nisi corvi alimoniam ministrassent. Adeo dejecta erat conscientia peccatoris, ut nec regalis potentiae fastu attolleretur. Itaque quasi vilis et degener: Invenisti me, inquit, inimicus meus: deprehendisti in me quae latere credebam: nulla mentis meae occulta te fallunt: invenisti me, patent tibi vulnera mea, captivitas praesto est. Invenitur peccator, cum iniquitas ejus proditur, justus autem dicit: Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas (Psal. XVI, 3). Adam cum lateret, inventus est: Moysi autem nequaquam inventa est sepultura: inventus est Achab, non est inventus Elias; et sapientia Dei dixit: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28). Unde et in Evangelio (Joan. VIII, 21) Dominus noster Jesus quaerebatur, et non inveniebatur. Culpa igitur auctorem suum prodit. Unde et Thesbytes ait: Inveni, quoniam fecisti malum in conspectu Domini; quia culpae reos tradit Dominus, innocentes autem non tradit in potestatem inimicorum suorum. Denique Saul quaerebat sanctum David, et invenire non poterat: David vero sanctus regem Saul, quem non quaerebat, invenit, quoniam tradidit eum Dominus in potestatem ipsius. Captiva igitur est opulentia, paupertas libera. 52. Servitis, divites, ac miseram quidem servitutem, qui servitis errori, servitis cupiditati, servitis avaritiae, quae expleri non potest. Gurges quidam insatiabilis, rapidior est, cum illata demergit: et putei modo cum exundat, coeno inquinatur, terram arradit nihil sibi profuturam. 580 Vel hoc exemplo vos admoneri convenit. Puteus enim si nihil haurias, inerti otio et degeneri situ facile corrumpitur: exercitus autem nitescit ad speciem, dulcescit ad potum: ita et acervus divitiarum, cumulo arenosus, speciosus est usu, otio autem inutilis habetur. Derivato igitur aliquid de hoc puteo. Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis: aqua autem stativa cito vermes facit. Non stet thesaurus tuus, nec stet ignis tuus: stabit in te, nisi eum operibus tuae miserationis averteris. In quantis sis, dives, incendiis, considera. Tua vox est ista dicentis: Pater Abraham, dic Lazaro, ut extremum digiti sui intingat in aqua, et refrigeret linguam meam (Luc. XVI, 24). 53. Tibi igitur proficit quidquid inopi contuleris: tibi crescit quidquid minueris: te illo quem pauperi dederis cibo pascis; quoniam qui miseretur pauperis ipse pascitur, et fructus jam in his est. Misericordia seminatur in terra, in coelo germinat: plantatur in paupere, apud Deum pullulat. Ne dixeris, inquit Deus, cras dabo (Prov. III, 28). Qui non patitur te dicere: Cras dabo, quomodo patitur dicere: Non dabo? Non de tuo largiris pauperi, sed de suo reddis. Quod enim commune est in omnium usum datum, tu solus usurpas. Omnium est terra, non divitum: sed pauciores qui non utuntur suo, quam qui utuntur. Debitum igitur reddis, non largiris indebitum. Ideoque tibi dicit Scriptura: Declina pauperi animam tuam, et redde debitum tuum, et responde pacifica in mansuetudine (Eccli. IV, 8).

CAPUT XIII.

Divites in prosapia insulse gloriari, cum ipsi non raro dedecori sint majoribus: aurum offensionis lignum esse. Quanta insit divitibus adversus pauperes immanitas; et qualis divitem commendatio deceat?

54. Quid enim superbias, dives? Quid dicas pauperi: Noli me tangere? Nonne sicut ego conceptus et natus ex utero es, quemadmodum et pauper est natus? Quid te jactas de nobilitatis prosapia? Soletis et canum vestrorum origines sicut divitum recensere: soletis et equorum vestrorum nobilitatem sicut consulum praedicare. Ille ex illo patre generatus est, et illa matre editus: ille avo illo gaudet: ille se proavis attollit. Sed nihil istud currentem juvat; non datur nobilitati palma, sed cursui. Deformior est victus, in quo et nobilitas generis periclitatur. Cave igitur, dives, ne in te erubescant tuorum merita majorum, ne forte et illis dicatur: Cur talem instituistis, curtalem elegistis haeredem? Non in auratis laquearibus, nec in porphyreticis orbibus haeredis est meritum. Laus ista non hominum, sed metallorum est, in quibus homines puniuntur. Per egentes aurum quaeritur, et egentibus denegatur. Laborant ut quaerant, laborant ut inveniant, quod habere non norunt. 55. Miror tamen cur eo vos, divites, jactandos putetis, cur aurum materia magis offensionis, quam commendationis gratia sit. Lignum enim 581 offensionis est et aurum, et vae iis qui sectantur illud! Denique benedicitur dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniae thesauris (Eccli. XXXI, 8). Sed quasi is cognitus esse non possit, eum sibi desiderat demonstrari: Quis est hic, inquit, et laudabimus eum; fecit enim quod mirari magis quasi novum, quam quasi usitatum recognoscere debeamus? Itaque qui in divitiis potuerit comprobari, is vere perfectus et dignus est gloria. Qui potuit, inquit, transgredi, et non est transgressus, et facere mala, et non fecit (Ibid., 10). Aurum ergo vobis, in quo tanta illecebra erroris est, non tam sua gratia, quam hominum poena commendat. 56. An vos ampla extollunt atria; quae magis debent compungere, quia cum populos capiant, vocem excludunt pauperis? Quamquam nihil prosit audiri eam, quae etiam audita nihil proficit. Deinde non ipsa vos pudoris aula admonet, qui aedificando vestras vultis superare divitias, nec tamen vincitis. Parietes vestitis, nudatis homines. Clamat ante domum tuam nudus, et negligis: clamat homo nudus, et tu sollicitus es quibus marmoribus pavimenta tua vestias. Pecuniam pauper quaerit, et non habet: panem postulat homo, et equus tuus aurum sub dentibus mandit. Sed delectant te ornamenta pretiosa, cum alii frumenta non habeant. Quantum, o dives, sumis tibi judicium! Populus esurit, et tu horrea tua claudis: populus deplorat, et tu gemmam tuam versas. Infelix, cujus in potestate est tantorum animas a morte defendere, et non est voluntas. Totius vitam populi poterat annuli tui gemma servare. 57. Audi plane qualis divitem deceat praedicatio: Liberavi, inquit, pauperem de manu potentis, et orphanum cui non erat adjutor, adjuvi. Benedictio perituri super me venit: os autem viduae me benedixit. Justitiam induebar, oculus eram caecorum, pes autem claudorum; et ego eram pater infirmorum (Job. XXIX, 12 et seq.). Et infra: Ante fores meas non habitavit hospes, ostium autem meum omni venienti patuit. Si autem et peccavi imprudens, non celavi culpam meam, neque reveritus sum multitudinem plebis; ut non annuntiarem praesentibus eis: si passus sum infirmum exire ostium meum vacuum: si cautionem quoque si quam habui debitoris, scissam sine debiti recuperatione reddidi sine mora (Job XXXI, 32 et seq.). Nam quid illa replicem, quod in omni infirmo flevisse se dixit, et ingemuisse, cum videret virum in necessitate, se autem in bonis? Sed tunc sibi magis fuisse dies malorum, cum se habere cerneret, et alios indigere. Si hoc ille dicit, qui numquam viduae oculum fecit tabescere, qui numquam panem suum solus manducavit, et non orphano tradidit, quem a juventute sua nutrivit, aluit, instituit parentis affectu; qui numquam nudum despexit, qui morientem operuit, qui velleribus ovium suarum infirmorum calefecit humeros, non oppressit pupillum, numquam divitiis delectatus est, numquam gratulatus 582 est lapsu inimicorum suorum; si qui fecit haec, de summis coepit egere divitiis, si nihil ex patrimonio tanto, nisi solum fructum misericordiae reportavit: quid de te futurum est, qui tuo nescis uti patrimonio, qui in summis divitiis dies sustines mendicitatis; quia nulli largiris, nulli subvenis?

CAPUT XIV.

Quo divites ad amendam auro libertatem ac salutem inducat, varias rationes proponit; quae verae divitiae sint, docet; nec non quibus Deus innotescat, et ubi locus ejus in pace fiat, aperit.

58. Custos ergo es tuarum, non dominus facultatum, qui aurum terrae infodis, minister utique ejus, non arbiter. Sed ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Ergo in illo auro cor tuum infodisti terrae. Vende potius aurum, et eme salutem; vende lapidem, et eme regnum Dei; vende agrum, et redime tibi vitam aeternam. Vera allego, quia verbo astruo veritatis: Si vis perfectus esse, inquit, omnia quaecumque habes vende; et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21). Et noli contristari, cum haec audis; ne dicatur et tibi, sicut et illi adolescenti diviti dictum est: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt (Ibid., 23): magis cum haec legis, considera quia ista tibi potest mors eripere, potestas superioris tollere. Denique quia peteris parva pro magnis, caduca pro aeternis, thesauros pecuniae pro thesauris gratiae. Isti corrumpuntur, illi permanent. 59. Considera quia hos non solus possides, possidet tecum tinea, possidet aerugo, quae consumit pecuniam. Has tibi consortes avaritia dedit. Vide autem quos tibi det gratia debitores: Splendidum in panibus benedicent labia justorum, et testimonium bonitatis illius fiet (Eccli. XXXI, 28). Facit tibi debitorem Patrem Deum, qui pro munere quo pauper adjutus est, fenus exsolvit, quasi boni debitor creditoris. Facit tibi debitorem Filium Dei, qui ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et operuistis me (Matth. XXV, 35 et 36). Quod enim unicuique minimorum collatum fuerit, sibi dicit esse collatum. 60. Nescis, o homo, struere divitias. Si vis dives esse, esto pauper saeculo, ut sis dives Deo. Dives fidei, dives est Deo: dives misericordiae, dives est Deo: dives simplicitatis, dives est Deo: dives sapientiae, dives scientiae, divites Deo. Sunt qui in paupertate abundent, et qui in divitiis egeant. Abundant pauperes, quorum profunda paupertas abundavit in divitiis simplicitatis suae: divites autem eguerunt et esurierunt. Neque enim otiose scriptum est: Divitum pauperes praepositi erunt, et proprii servi dominis fenerabunt (Prov. XVII, 2); quia divites et domini supervacua et mala seminant, ex quibus non fructum colligant, sed spinas metant. Et ideo pauperibus divites erunt subditi, et 583 servi dominis spiritalia fenerabunt; quemadmodum dives rogabat, ut sibi stillam aquae pauper Lazarus feneraret. Potes et tu, dives, istam implere sententiam: elargire pauperi et Domino fenerasti; qui enim largitur pauperi, Domino fenerat. 61. Pulchre autem sanctus David in psalmo LXXV hymnum Deo concinens ad Assyrium scriptum, hoc est, adversus nequitiae spiritalis Assyrium, inanem ac vanum principem istius mundi, ita coepit: Notus in Judaea Deus (Psal. LXXV, 1 et 2); hoc est, non in divitibus, non in nobilibus, et in potentibus: sed in anima confitente notus est Deus: Et in Israel magnum, inquit, nomen ejus: non in principibus et consulibus, sed in eo qui Deum videt: ipse est enim Israel, in quo profunda fides ad cognitionem Dei potuit pervenire. 62. Et factus est, inquit, in pace locus ejus (Ibid., 3); ubi quietus affectus nullis diversarum cupiditatum exagitatur fluctibus, nullis avaritiae turbatur procellis, nullis quaerendarum divitiarum ignescit incendiis. Ipse est qui speculatur aeterna, et habitat in Sion, confringens omnia spiritalium instrumenta bellorum, conterens arcus quibus diabolus ignita dirigens jacula, graves pectoribus hominum solet inurere passiones. Sed illa jacula justo nocere non possunt, cui Deus lux est, tantumque abest a caligantium horrore tenebrarum, ut adversarius in eo locum habere non possit, qui etiam principibus se consuevit infundere; sicut infudit Judae proditori, concidens tamquam in silva lignorum fidei januas; ut in cor ejus haberet ingressum, et aeterni nominis tabernaculum possideret, apostolatus collati munere dedicatum. Ergo ille quasi improbus usurpator concidit januas, ut violentus introeat; Dominus autem quasi pius illustrat servulos, et eorum fulgentibus meritis, et claritate virtutum tenebras mundi hujus illuminat. Hanc pacifici atque mansueti habent apud Deum gratiam, sobria mentis suae tranquillitate fundati; insipientes autem corde turbantur, et ipsi sibi sunt propriae exagitationis auctores; quia desideriorum suorum aestu volvuntur, et quodam salo fluctuant.

CAPUT XV.

Qui divitiis uti non noverint, eos illarum servos esse, ac dormire somnum suum. Quando anima currus dicatur et caro equus vigore mentis agitandus: ubi quid inter agitatorem, equitem atque ascensorem sit discriminis, expenditur.

63. Qui autem sint isti, Propheta significavit expresse dicendo: Omnes viri divitiarum (Psal. LXXV., 6); omnes dixit, nullum excepit. Et bene viros divitiarum appellavit, non divitias virorum; ut ostenderet eos non possessores divitiarum esse, sed a suis divitiis possideri. Possessio enim possessoris debet esse, non possessor possessionis. Quicumque igitur patrimonio suo tamquam possessione non utitur, qui largiri pauperi et dispensare non novit, 584 is suarum servulus est, non dominus facultatum, qui alienas custodit ut famulus, non tamquam dominus ut suis utitur. In hujusmodi ergo affectu dicimus quod vir divitiarum sit, non divitiae viri. Intellectus enim bonus utentibus eo: qui autem non intelligit, is utique intellectus sibi gratiam non potest vindicare; et ideo somno temulentiae consopitus obdormit. Hujusmodi igitur viri somnum suum dormiunt, hoc est, suum somnum, non Christi dormiunt. Et qui somnum Christi non dormiunt, non habent Christi quietem, non surgunt Christi resurrectione; qui ait: Ego dormivi, et quievi, et surrexi; quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6). 64. In hoc quique saeculo dormitant, digni habiti increpatione coelesti, qui ascenderunt equos, quos refrenare non poterant. Legimus alibi dicente Ecclesia sive anima: Posuit me currus Aminadab (Cant. VI, 11). Si ergo anima currus est, vide ne equus caro sit: agitator autem vigor mentis, qui regit carnem, et motus ejus velut quosdam equos prudentiae habenis coercet. Dormitaverunt ergo qui ascenderunt corporis voluptates, nullo eas moderamine gubernantes. Unde et ascensores eos quam equites vel agitatores maluit nuncupare. Agitator etenim cum disciplina et arte pro suo equos arbitrio agitat, ut vel currentes incitet, vel reflectat indomitos, vel revocet fatigatos, vel mansuetos pro sua voluntate convertat. Unde cum reciperetur Elias, et curru quasi ad coelum ferretur, clamavit ad eum Elisaeus: Pater, pater, agitator Israel, et eques ipsius (IV Reg. II, 12), hoc est, qui populum Domini bono ductu regebas, constantiae merito hos accepisti currus, hos equos ad divina currentes, quia moderatorem te humanarum mentium Dominus comprobavit; et ideo tamquam bonus auriga, certaminis victor aeterno praemio coronaris. In Habacuc quoque propheta lectum est, ad ipsum Dominum dictum: Ascendes super equos tuos, et equitatus tuus salus (Habac. III, 8): agitavit enim apostolos suos, quos per diversa direxit, ut toto orbe Evangelium praedicarent. Ascendes, ait, quasi rectori equorum, non quasi ascensori. Ascendit enim etiam eques, sed ut regat, non ut tantummodo sedeat: eo quod desidiosus, et piger somnolentae perferre non possit mentis incessum. 65. De equite autem lectum est: Est eques cadet retrorsum, exspectans salutem Domini (Gen. XLIX, 17). Quia nemo sine lapsu est, etiam si quis eques ceciderit, et terrenis aliquibus vitiis fuerit inflexus; si tamen non abjiciat spem resurgendi, fretus miseratione divina, pervenit ad salutem. De ascensore vero manifestum est indicium, quod reprehensibilis habeatur, quando Moyses ipse ait in cantico Exodi: Equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 21). Et in Zacharia locutus est Dominus dicens: Percutiam omnem equum in amentia, et ascensorem ejus in insipientia (Zach. XII, 4). Non dixit solum equum, sed et ascensorem, quomodo et in Exodo habes: Equum et ascensorem. Ubi est enim ascensor, qui non potest 585 equum proprium gubernare, equus quoque fertur in praeceps, si indomito furore in praerupta et periculosa rapiatur. Quid igitur vobis in equis confiditis, divites? Mendax equus ad salutem (Psal. XXXII, 17). Quid in curribus vobis plauditis? Hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine Domini magnificabimur. Ipsi obligati sunt, et cecidere: nos autem surreximus et erecti sumus (Psal. XIX, 8). Nolite amare adhinnientes: nolite, divites, fremitu libidinis excitari. Terribilis est Dominus, et cui nemo possit potens et dives resistere: judicium coeleste jaculatur (Psal. LXXV, 9).

CAPUT XVI.

Divites, ut quiescant a flagitiis, ac Domino confiteantur, impellit. Quomodo ipsis dicatur Orate et reddite; quidve orationem ac dona Deo commendet? Denique memorata verba etiam pauperibus accommodantur, et quis a Deo recedat, ostenditur.

66. Bonum est ut jam quiescatis, et a flagitiis feriantes revereamini Domini potestatem. Ideo dictum est parricidae Cain: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 7), ut modum peccato suo poneret. Cogitationes vestrae confiteantur Domino. Non dicatis: Non peccavimus. Dixit Paulus: Etsi nihil mihi conscius sum (I Cor. IV, 4), addidit tamen: Sed non in hoc justificatus sum. Et vos etiamsi nihil estis conscii, confitemini tamen Domino, ne quid sit quod vos praetereat. Etenim qui confitetur Dominum, et reliquias cogitationis adhibuerit ad confessionem, diem festum mentis celebrabit arcano (Psal. LXXV, 11), et epulabitur non in fermento malitiae et nequitiae; sed in azymis sinceritatis et veritatis.

67. Itaque in conclusione conversus ad vos Propheta dicit: Orate, et reddite Domino Deo vestro (Ibid., 12), id est: Nolite dissimulare, divites, dies instat, orate pro peccatis vestris, reddite pro beneficiis quae habetis munera. Ab ipso accepistis quod offeratis: ipsius est quod ei solvitis. Dona, inquit (I Paral. XXIX, 14), mea, et data mea, hoc est, quae offertis mihi dona, data sunt mea: ego ea dedi vobis atque donavi. Denique Propheta ait: Bonorum meorum non indiges (Psal. XV, 2), ideo tua tibi offero, quoniam nihil habeo quod non dedisti. Fides est quae dona conciliat, humilitas est quae oblata commendat. Fide Abel plurimam hostiam obtulit Deo: super Cain fratris munera placuit munus Abel, quia fide vicit. Nam unde pauperis hostia magis, quam divitis placet? Quia pauper fide ditior est, sobrietate locupletior; et cum sit pauper, ex illis est de quibus dicitur: Tibi offerent reges munera (Ps. LXVII, 30). Non enim purpuratis offerentibus, sed motus proprios regentibus Dominus Jesus delectatur, qui corporali lasciviae mentis dominentur imperio. Orate ergo, divites! Non habetis in operibus quod placeat. 586 Orate pro peccatis vestris atque flagitiis, et reddite Domino Deo vestro munera. Reddite in paupere, in egeno solvite, in illo inope fenerate, quem placare propter vestra flagitia aliter non potestis. Quem ultorem timetis, facite debitorem. Non accipiam, inquit, de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos; quoniam meae sunt omnes ferae silvarum (Psal. XLVIII, 9 et 10). Quidquid obtuleritis, inquit, meum est, quia totus orbis meus est. Non exigo quae mea sunt: est quod de vestro mihi possitis offerre, studium devotionis et fidei. Non sacrificiorum ambitione delector: tantummodo, o homo, immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Ibid., 14). 68. Aut certe, si placet, sic accipiamus. Quoniam dixit obdormisse somnum suum divites, increpationes praemisit Domini in eos, terrorem subtexuit, potentiam praedicavit, cui nec divites resistant; conversus ad universos ait: Divites dormitent, divites increpentur: vos orate, et reddite Domino Deo vestro omnes, qui in circuitu ejus affertis munera (Ps. XXV, 12), id est, gratias agite, pauperes, quia non est personarum acceptor Deus. Illi divitias struant, condant pecuniam, auri aggerent et argenti thesauros: vos orate, qui aliud non habetis: vos orate, quia hoc solum habetis, quod est auro pretiosius et argento. Vos reddite munera qui a Domino non receditis, qui estis in circuitu; quoniam qui eratis longe, facti estis prope. Qui autem prope sibi videntur esse per divitias ac potentiam, longe facti sunt propter avaritiam. Nemo enim foris est, nisi quem culpa excluserit, ut ejecit Adam de paradiso, et exclusit Evam. Nemo longe, nisi quem flagitia propria relegaverint. 69. Ergo vos prope positi orate et reddite munera terribili, et ei qui aufert principum spiritum, terribili apud reges terrae (Ibid., 13); eo quod nullo redimatur divitis praemio, nullo inflectatur potentium supercilio, qui culpae pretia discriminat, qui quo plus alicui contulerit, eo plus exigit ab eo. Saul privato contulit regnum, sed quia mandatum non custodivit, et regnum amisit et spiritum. Multos reges gentium propter perfidiam fecit e populo patrum esse captivos. Et ut jam de proposita loquamur historia (III Reg. XIX), qui Achab regem coelestibus ingratum beneficiis ita jussit occidi, ut a canibus ejus vulnera lamberentur. Etenim quia pauperis vineam concupierat, nequaquam tantis opibus expletus imperii, infra omnem inopiam redactus est a Domino. Non qui vulnera ejus lavaret, inventus est, non qui corpus operiret. Defecit circa eum hominum humanitas, canum successit asperitas. Dignos plane sui ministros funeris avarus invenit.

587 CAPUT XVII.

Cur Achab, cui Deus ob poenitentiam ejus promiserat veniam, tamen victus atque occisus fuerit: hujus rei duplex ratio: unde concluditur, etiam indignis promissa sua Deum servare.

70. Hoc loco oritur illud quaestionis, quomodo legimus dixisse Dominum ad Eliam: Vidisti quemadmodum commotus est Achab a facie mea? Non inducam in diebus ejus mala, sed in diebus filii ejus inducam mala (III Reg. XXI, 29). Aut quomodo dicimus quia valet apud Dominum poenitentia? Ecce rex commotus est ante faciem Domini, et ibat plorans, et conscidit vestimenta sua, et operuit se cilicio, et erat indutus sacco ex illo die quo interfecit Nabuthe Jezraelitam (Ibid., 27); ita ut Deum misericordia commoveret, et mutaret sententiam. Ergo aut poenitentia non valuit, nec inflexit Dominum misericordem, aut oraculum falsum est. Nam Achab et victus est et occisus (III Reg. XXII, 35).

71. Sed considera quia Jezabel habebat uxorem (III Reg. XX, 25), cujus inflammabatur arbitrio, quae convertit cor ejus, et nimiis sacrilegiis exsecrabilem fecit; et hunc ergo ejus poenitentiae revocavit affectum. Dominus autem non potest mutabilis aestimari, sed confessionis immemori non putavit esse servandum, quod promiserat confitenti. 72. Accipe aliud verius: et indigno servavit Dominus tenorem sententiae suae, sed beneficia circa se divina ipse non tenuit. Intulerat bellum rex Syriae: victus est, et servatus ad veniam: captivus 588 quoque libertate donatus, et remissus ad regnum est. Quod fuit divinae sententiae, non solum evasit Achab, sed etiam triumphavit: quod ipsius ignaviae, hostem sibi a quo vinceretur, armavit. Et certe fuerat monitus a propheta dicente: Cognosce et vide quid facias (III Reg. XXI, 22). Monitus, inquam, erat, eo quod Syriae regis pueris deberetur coelestis gratiae auxilium, quoniam dixisset: Deus montium, Deus Israel, et non Deus Baal: propter hoc, inquit, obtinuerunt pro nobis. Et ideo, inquit, si non plene obtinuerimus eos, in locum Syriae regis satrapas constitue (Ibid., 23); ut virtutem illis et potentiam regis auferret. Denique primo congressu vicit, ut fugaret hostem: secundo vicit, quando captum imperio suo reddidit. Qua causa vincendi ejus evidens resultavit oraculum, dicente uno ex filiis prophetarum ad proximum suum: Occide me. Et noluit homo occidere eum. Et dixit: Eo quod non obedisti verbo Domini, ecce tu recedis a me, et interficiet te leo. Et recessit ab eo, et invenit eum leo, et interfecit eum (Ibid., 35 et seq.). Et post hoc alius propheta astitit ante regem Israel, et dixit ad eum: Haec dicit Dominus, Quoniam dimisisti tu virum exterminationis de manu tua, ecce anima tua pro anima illius, et populus tuus pro populo illius. 73. Liquet igitur his oraculis quod Dominus etiam circa indignos promissa sua servet; sed impios aut stultitia sua opprimi, aut alia praevaricatione damnari, etiamsi primae praevaricationis laqueos evaserint. Sed oportet nos taliter agere, ut digni bono opere, omnipotentis Dei promissa accipere mereamur.