De Mosaicae historiae gestis

This is the stable version, checked on 5 Octobris 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

De Mosaicae historiae gestis (Avitus Viennensis), J. P. Migne

PROLOGUS.

(0323A) Domino sancto in Christo piissimo ac beatissimo Apollinari episcopo Alcimus Ecdicius Avitus frater.

Nuper quidem, paucis homiliarum mearum in unum corpus redactis, hortatu amicorum discrimen editionis intravi. Sed adhuc te majora suadente, in cothurnum petulantioris audaciae edurata fronte procedo. Injungis namque, ut si quidquam de quibuscunque causis metri lege conscriptum est, sub professione opusculi vestro nomini dedicetur. Recolo equidem nonnulla me versu dixisse: adeo ut si ordinarentur, non minimo volumine stringi potuerit epigrammatum multitudo. Quod dum facere servato causarum vel temporum ordine meditarer, omnia (0323B)pene in illa notissimae perturbationis necessitate dispersa sunt. Quae quoniam singillatim aut requiri difficile, aut inveniri impossibile foret, abjeci ea de animo meo, quorum mihi vel ordinatio salvorum, vel dispersorum reparatio dura videretur. Aliquos sane libellos apud quemdam familiarem meum postea reperi: qui licet nominibus propriis titulisque respondeant, et alias tamen causas inventa materiae opportunitate perstringunt. Hi ergo, quia jubes, etsi obscuri sunt opere meo, tuo saltem nomine illustrabuntur. Quanquam quilibet acer ille doctusque sit, (0324A)si religiosi propositi stylum non minus fidei quam styli lege servaverit, vix aptus esse poemati queat. Quippe cum licentia mentiendi, quae pictoribus ac poetis aeque conceditur, satis procul a causarum serietate pellenda sit. In saeculari namque versuum opere condendo, tanto quis peritior appellatur, quanto elegantius, imo, ut vere dicamus, ineptius falsa texuerit. Taceo jam verba illa vel nomina, quae nobis nec in alienis quidem operibus frequentare, ne dicam in nostris conscribere licet: quae ad compendia poetarum, aliud ex alio significantia plurimum valent. Quocirca saecularium judicio, qui aut imperitiae aut ignaviae dabunt, non uti nos licentia poetarum, plus arduum quam fructuosum opus aggressi, divinam longe discrevimus ab humana existimatione (0324B)censuram. Quoniam in asserendis quibusque rebus, vel etiam prout suppetit explicandis, si quacunque ex parte peccandum est, salubrius dicente clerico non impletur pompa quam regula, et tutius artis pede quam veritatis vestigio claudicatur. Non enim est excusata perpetratione peccati libertas eloquii. Nam si pro omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, rationem redhibere cogentur (Matth. XII, 36), agnosci in promptu est, illud periculosius laedere, quod tractatum atque meditatum et antepositum vivendi legibus, loquendi lege praesumitur.

LIBER PRIMUS. DE INITIO MUNDI.


(0323)
(0323C)Quidquid agit varios humana in gente labores,
Unde brevem carpunt mortalia tempora vitam,
Vel quod polluti vitiantur origine mores,
Quos aliena premunt priscorum facta parentum,
Addatur quanquam nostra de parte reatus,
(0324C)Quod tamen amisso dudum peccatur honore,
Ascribam tibi, prime pater, qui semine mortis
Tollis succiduae vitalia germina proli.
Et licet hoc totum Christus persolverit in se,
Contraxit quantum percussa in stirpe propago:
(0325A)Attamen auctoris vitio, qui debita lethi
Instituit, morbosque suis ac funera misit,
Vivit peccati moribunda in carne cicatrix.
Jam Pater omnipotens librantis pondere verbi
Undique collectis discreverat arida lymphis,
Littoribus pontum constringens, flumina ripis:
Jam proprias pulchro monstrabat lumine formas,
Obscuro sedente die, varioque colore
Plurima distinctum pingebat gratia mundum.
Temporibus sortita vices tum lumina coelo
Fulsere alterno solis lunaeque meatu.
Quin et sidereus nocturno tempore candor
Temperat horrentes astrorum luce tenebras
Actutum suavi producens omnia fetu,
Pulchra repentino vestita est gramine tellus.
(0325B)Accepere genus sine germine jussa creari,
Et semen voluisse, fuit. Sic ubere verbi
Frondescunt silvae; teneris radicibus arbor
Duravit vastos parvo sub tempore ramos.
Protinus in varias animalia multa figuras
Surgunt, et vacuum discurrunt bruta per orbem;
Elatae in altum volucres, motuque citato
Pendentes secuere vias, et in aere sudo
Praepetibus librat membrorum pondere pennis.
Post etiam clausi vasto sub gurgite pisces
Respirant lymphis, flatusque sub aequore ducunt.
Quaeque negant nobis, illis adut humida vitam.
Nec minus in pelago viviscont grandia cete,
Accipiuntque cavis habitacula digna latebris:
Et quae monstra solet rarus nunc prodere pontus,
(0325C)Aptat ad informes condens solertia formas.
Quodque hominum falso credit mens nescia foedum,
Per propriam speciem natura judice pulchrum est.
Ergo ubi completis fulserunt omnia rebus,
Ornatuque suo perfectus constitit orbis,
Tum Pater omnipotens aeterno lumine laetum
Contulit ad terras sublimi ex aethere vultum,
Illustrans quodcunque videt: placet ipsa tuenti
Artifici factura suo, laudatque Creator
Dispositum pulchro quem condidit ordine mundum.
Tum demum tali sapientia voce locuta est:
En praeclara nitet mundano machina cultu;
Et tamen impletum perfectis omnibus orbem
Quid juvat ulterius nullo cultore teneri?
Sed ne longa novam contristent otia terram,
(0325D)Nunc homo formetur, summi quem tangat imago
Numinis, et nostram, celso donatus honore,
Induat interius formosa in mente figuram.
Hunc libet erectum vultu praeponere pronis,
Qui regat aeterno subjectum foedere mundum,
Bruta domet, legem cunctis ac nomina ponat,
Astra notet, coelique vias et sidera norit;
Discat et inspectis discernere tempora signis:
Subjiciat pelagus saevum, ingenioque tenaci
Possideat quaecunque videt; cui bestia frendens
Serviat, et posito discant mansueta furore
Imperium jumenta pati, jussique ligari
Festinent trepidi consueta in vincla juvenci.
Quoque magis natura hominis sublimior exstet,
(0326A)Accipiat rectos in coelum tollere vultus:
Factorem quaerat proprium, cui mente fideli
Impendat famulam longaevo in tempore vitam.
Haec ait, et fragilem dignatus tangere terram,
Temperat humentem consperso in pulvere limum,
Moliturque novum dives sapientia corpus.
Non aliter quam nunc opifex cui artis in usu est
Flectere laxatas per cuncta sequacia ceras,
Et vultus implere manu, seu corpora gypso
Fingere, vel segni speciem componere massa,
Sic Pater omnipotens victurum protinus arvum
Tractat, et in lento meditatur viscera coeno.
Hinc arcem capitis sublimi in vertice signat,
Septiforem vultum rationis sensibus aptans,
Olfactu, auditu, visu, gustuque potentem.
(0326B)Tactus erit solus, toto qui corpore judex
Sentiat, et proprium spargat per membra vigorem.
Flexilis arctatur recavo sic lingua palato,
Pressus ut in camera pulsantis verbero plectri
Percusso resonet modulatus in aere sermo.
Exin succiduum porrecto in corpore pectus
Spargit ramosas post brachia fortia palmas.
Succedit stomacho medius, qui tegmine molli
Inter utrumque latus foveat vitalia, venter.
Dividuam partem femur excipit, aptius ut se
Alternus moveat duplicato poplite gressus.
At parte ex alta, fingit quam conditor unus,
Occipiti submissa suo descendere cervix
Incipit, et vastos compagibus addere nervos.
Spina rigens crebris inter commercia nodis
(0326C)Diffundit duplicem costarum ex ordine cratem.
Pars interna novos vitae formatur ad usus,
Naturale parant tegmen vitalia cordi,
Massaque congestis pendens absconditur extis.
Additur his tenui pascendus ab aere pulmo,
Qui concepta trahens fenti spiramina flatus,
Accipiat reddens, reddat quas sumpserit auras,
Inque vicem crebro pellatur anhelitus haustus.
Dextra tenet jecoris vegetandum sanguine fontem,
Quo clausum venae spargunt per viscera flumen.
Lienis laevum sortitur regula partem,
Qua crines perhibent unguesque recrescere sectos,
Nec concisa dolent: hinc nunc augmenta resumunt
Quae vivunt sensuque carent in corporis usu.
Postquam perfectae jacuit novitatis imago,
(0326D)Formatumque lutum speciem pervenit in omnem:
Vertitur in carnem limus, durataque molles
Visceribus mediis traxerunt ossa medullas.
Inseritur venis sanguis, vivoque colore
Inficit ora rubor: toto tum corpore pallor
Pellitur, et niveos depingit purpura vultus.
Inde ubi perfectis consuescit vivere membris
Totus homo, et sumant calefacta ut viscera solam
Exspectant animam, puro quam fonte creator
Promat, et erectos recturam mittat in artus.
Lenem perpetuo flatum profundit ab ore,
Inspiratque homini: quem protinus ille receptum
Attrahit, et crebri discit spiraminis auras.
Postquam nascentem solers prudentia sensum
(0327A)Imbuit, et puro rationis lumine fulsit,
Surgit, et erectis firmat vestigia plantis.
Tum varias mundi species, coelique figuras
Mirantem, tali compellat voce Creator:
Haec quae mundanis cernis pulcherrima rebus
Incrementa novis, ornatum tensa per orbem,
Solus habe, totisque prior dominare fruendo.
Tu mihi, cuncta tibi famulentur: maximus ordo est,
Te parere pio qui subdidit omnia patri.
Non species ullae, nec numina vana colantur,
Non si quid coelo sublime novumque coruscat,
Non quae vel terris vivunt formata, vel undis,
Nec quod forte premens prohibet natura videri.
Usibus ista tuis, non cultibus, esse memento:
Praecellens factis factorem pronus adora.
(0327B)Interea sextus noctis primordia vesper
Rettulit, alterno depellens tempore lucem;
Dumque petunt dulcem spirantia cuncta quietem,
Solvitur et somno laxati corporis Adam,
Cui Pater omnipotens pressum per corda soporem
Jecit, et immenso tardavit pondere sensus,
Vis ut nulla queat sopitam solvere mentem.
Non si forte fragor securas verberet aures,
Nec si commoto coelum tunc intonet axe,
Sed nec pressa manu rupissent membra quietem.
Tum vero cunctis costarum ex ossibus unam
Subducit laevo lateri, carnemque reponit.
Erigitur pulchro genialis forma decore,
Inque novum subito procedit femina vultum.
Quam Deus aeterna conjungens lege marito,
(0327C)Conjugii fructu pensat dispendia membri.
Istius indicium somni mors illa secuta est,
Sponte sua subiit sumpto quam corpore Christus.
Qui cum passurus ligno sublimis in alto
Penderet nexus, culpas dum penderet orbis,
In latus extensi defixit missile lictor.
Protinus exsiliens manavit vulnere lympha,
Qua vivum populis jam tum spondente lavacrum,
Fluxit martyrium signans et sanguinis unda.
Inde quiescenti gemina dum nocte jaceret,
De lateris membro surgens Ecclesia nupsit.
Principio rector tanti sacrare figuram
Disponens vincli, nectit connubia verbo:
Vivite concordi studio, mundumque replete,
Crescat longaevum felici semine germen:
(0327D)Non annis numerus, vitae nec terminus esto.
Progeniem sine fine dedi, quam tempore toto
Aspicies, generi primus qui poneris auctor.
Pronepos eductos spargens per saecla nepotes
Viventes numeret proavos, inque ora parentum
Ducant annosi natorum pignora nati.
Tum lex conjugii, toto venerabilis aevo,
Intemerata suo servabitur ordine cunctis.
Femina persistat de viscere sumpta virili,
Conjugio servare fidem; nec separet alter
Quod jungit sociatque Deus; patremque relinquat
Et matrem justo constrictus amore maritus.
Ista parentales non rumpant vincula curae,
Vita sed amborum carnem teneatur ad unam.
(0328A)Taliter aeterno conjungens foedere vota,
Festivum dicebat hymen, castoque pudori
Concinit angelicum juncto modulamine carmen.
Pro thalamo paradisus erat, mundusque dabatur
In dotem, et laetis gaudebant sidera flammis.
Est locus eoo mundi servatus in axe
Secretis, natura, tuis, ubi solis ab ortu
Vicinos nascens aurora repercutit Indos.
Hic gens ardentem coeli subterjacet axem,
Quam candor fervens albenti ex aethere fuscat.
His semper lux pura venit, coeloque propinquo
Nativam servant nigrantia corpora noctem.
Attamen in tetris splendentia lumina membris
Captivo fulgore micant, visuque nitente
Certior accrescit pullatis vultibus horror:
(0328B)Caesaries incompta riget, quae crine supino
Stringitur, ut refugo careat frons nuda capillo.
Sed magnum nostros quidquid defertur ad usus,
His totum natura dedit telluris opimae.
Quidquid odoratum pulchrumque allabitur, inde est
Concolor his ebeni piceo de fomite ramus
Surgit, et hic, eboris munus quae porrigit orbi,
Informis pulchros deponit bellua dentes.
Ergo ubi transmissis mundi caput incipit Indis,
Quo perhibent terram confinia jungere coelo,
Lucus inaccessa cunctis mortalibus arce
Permanet, aeterno conclusus limite, postquam
Decidit expulsus primaevi criminis auctor,
Atque reis digne felici a sede revulsis,
Coelestes haec sancta capit nunc aula ministros.
(0328C)Non hic alterni succedit temporis unquam
Bruma, nec aestivi redeunt post frigora soles,
Excelsus calidum cum reddit circulus annum,
Vel densante gelu canescunt arva pruinis.
Hic ver assiduum coeli clementia servat:
Turbidus Auster abest, semperque sub aere sudo
Nubila diffugiunt jugi cessura sereno.
Nec poscit natura loci quos non habet imbres,
Sed contenta suo dotantur germina rore.
Perpetuo viret omne solum, terraeque tepentis
Blanda nitet facies; stant semper collibus herbae,
Arboribusque comae; quae cum se flore frequenti
Diffundunt, celeri confortant germina succo.
Nam quidquid nobis toto nunc nascitur anno,
Menstrua maturo dant illic tempora fructu.
(0328D)Lilia perlucent nullo flaccentia sole,
Nec tactus violat violas, roseumque ruborem
Servans perpetuo suffundit gratia vultu.
Sic cum desit hiems, nec torrida ferveat aestas,
Fructibus autumnus, ver floribus occupat annum.
Hic quae donari mentitur fama Sabaeis
Cinnama nascuntur, vivax quae colligit ales,
Natali cum fine perit, nidoque perusta
Succedens sibimet quaesita morte resurgit:
Nec contenta suo tantum semel ordine nasci;
Longa veternosi renovatur corporis aetas,
Incensamque levant exordia crebra senectam.
Illic desudans fragrantia balsama ramus
Perpetuum promit pingui de stipite fluxum.
(0329A)Tum si forte levis movit spiramina ventus,
Flatibus exiguis, lenique impulsa susurro,
Dives silva tremit foliis, ac flore salubri,
Qui sparsus late suaves dispensat odores.
Hic fons perspicuo resplendens gurgite surgit.
Talis in argento non fulget gratia, tantam
Nec crystalla trahunt nitido de frigore lucem.
Margine riparum virides micuere lapilli,
Et quas miratur mundi jactantia gemmas,
Illic saxa jacent: varios dant arva colores,
Et naturali campos diademate pingunt.
Eductum leni fontis de vertice flumen
Quattuor in largos confestim scinditur amnes.
Euphratem, Tigrimque vocant, qui limite certo
Longa sagittiferis faciunt confinia Parthis.
(0329B)Tertius inde Geon, Latio qui nomine Nilus
Dicitur ignoto cunctis plus nobilis ortu;
Cujus in Aegyptum lenis perlabitur unda,
Ditatura suam certo sub tempore terram.
Nam quoties tumido perrumpit flumine ripas
Alveus, et nigris campos perinundat arenis,
Ubertas taxatur aqua, coeloque vacante
Terrestrem pluviam diffusus porrigit amnis.
Tunc inclusa latet lato sub gurgite Memphis,
Et super absentes possessor navigat agros.
Terminus omnis abest, aequatur judice fluctu
Annua suspendens contectus jurgia limes.
Gramina nota videt laetus subsidere pastor,
Inque locum pecorum viridantis jugere campi
Succedunt nantes aliena per aequora pisces.
(0329C)Ast postquam largo fecundans germina potu
Lympha maritavit sitientis viscera terrae,
Regreditur Nilus, sparsasque recolligit undas:
Fit fluvius pereunte lacu: tum redditur alveo
Pristina riparum conclusis fluctibus obex,
Donec dividuum spargens per devia finem
Gurgite septeno patulum percurrat in aequor.
Sed cur dicatur tantum mundana latere
Vertex Nile tuus? nam qui nesciris ab ortu,
Non solus, sed quartus eras, diffusus ab illo,
(0330A)Despicit excelso qui flumina cuncta meatu,
Ipsius atque pater pelagi supereminet omnes,
Quas montes, quas plana vomunt, quas nubila, lymphas.
Quartus Physon erit, quem possidet India Gangem,
Motus odorifero quoties qui vertice crevit,
Deciduas pulchro quas spargunt flumina luco
Praelambens furatur opes, et gurgite nostrum
Ducit in exsilium. Nam ripa largus utraque,
Amnibus ut nostris enodes ferre papyros,
Aut scirpos algasque leves deducere mos est,
Excrementa trahens magnus sic ditia Ganges
Hoc etiam donat mundo, quod projicit alveo.
Interea primi, summus quos junxerat auctor,
In paradisiaca ponuntur sede parentes.
Tum rector tali proponit praemia lege:
(0330B)O summum factoris opus, quos sola creavit
Nostra manus, nasci cum caetera voce juberem,
Aspicitis quanto pulcherrimus ubere lucus
Per multas famuletur opes? haec cuncta dabuntur
Ad vestros sine fine cibos, hinc esca petatur:
Sumite concessas fruges, et carpite poma.
Hic operis dulci studio secura quiescat
Deliciisque fruens longaevo in tempore vita.
Est tamen in medio nemoris quam cernitis arbor
Notitiam recti pravique in germine portans:
Hujus ab accessu vetitum restringite tactum.
Nec vos forte premat temeraria discere cura
Quod doctor prohibet: melius nescire beatis
Quod quaesisse nocet; testor quem fecimus orbem,
(0330C)Quod si quis vetitum praesumpserit arbore pomum,
Audax commissum mortis discrimine pendet.
Non immensa loquor; facilis custodia recti est:
Servator vitam, finem temerator habebit.
Accipiunt juvenes dictum, laetique sequuntur,
Spondentes cuncto servandam tempore legem.
Sic ignara mali novitas, nec conscia fraudis,
Incautas nulla tetigit formidine mentes.
At pater instructos sacrata in sede relinquens,
Laetus in astrigeram coeli se sustulit aulam.
LIBER SECUNDUS. DE ORIGINALI PECCATO.
(0329)
(0329C)Utitur interea, venturi nescia casus,
Libertas secura bonis, fruiturque beata
Ubertate loci. Largos hinc porrigit illis
Telius prompta cibos: fruticis quin altor opimi
(0329D)Sumitur assiduus tenui de cespite fructus.
At si curvati fecundo pondere rami
Mitia submittunt sublimi ex arbore poma,
Protinus in florem vacuus turgescere palmes
Incipit, inque novis fetum promittere gemmis.
Jam si praedulces delectat carpere somnos,
Mollibus in pratis, pictaque recumbitur herba.
Cumque voluntati sacrum nemus offerat omnes
Delicias, opibusque novis se praebeat amplum:
Sic epulas tamen hi capiunt, escamque requirunt,
(0330C)Compellit quod nulla fames, nec lassa fovendo
Indigus hortatur compleri viscera venter.
Et nisi concessum libuisset noscere pastum,
Esuriens ignota cibos non posceret ullos,
(0330D)Nullaque constantem fulcirent pabula vitam.
Corpora nuda vident, et mutua cernere membra
Non pudet, atque rudis foedum nil sentit honestas.
Non natura hominis, vitium sed causa pudori est;
Nam quaecunque bonus formavit membra Creator,
Ut pudibunda forent, carnis post compulit usus.
Tunc mens intactos servabat candida visus,
Angelicae qualis narratur gloria vitae
Sidereas habitare domos; qualemque redemptis
Spondet reddendam mortis post tempora Christus:
(0331A)Queis neque conjugium curae nec foedere turpi
Miscebit calidos carnalis copula sexus.
Cessabit gemitus, luxus, metus, ira, voluptas,
Fraus, dolor, atque dolus, moeror, discordia, livor.
Nullus egens, nullus cupiens, sed pace sub una
Sufficiet cunctis sanctorum gloria Christus.
His protoplastorum sensum primordia sacra
Continuere bonis, donec certamine primo
Vinceret oppressos fallacem culpa per hostem.
Angelus hic dudum fuerat, sed crimine postquam
Succensus proprio, tumidos exarsit in ausus,
Se semet fecisse putans, suus ipse Creator
Quod fuerit, rabido concepit corde furorem,
Auctoremque negans, Divinum consequar, inquit,
Nomen, et aeternam ponam super aethera sedem,
(0331B)Excelso similis, summis nec viribus impar.
Talia jactantem praecelsa potentia coelo
Jecit, et ejectum prisco spoliavit honore.
Quique creaturae praefulsit in ordine primus,
Primas venturo pendet sub judice poenas.
Quandoquidem gravior talem sententia punit,
Quem mirum cecidisse putes? nam crimen acerbat
Auctor, in ignaro minor est peccante reatus,
Durius atque malum quod major fecit habetur,
Sed quod vivaces praetendit in abdita sensus,
Quodque futura videt, rerumque arcana resignat,
Angelici fervens superest natura vigoris.
Horrendum dictu, signisque notabile monstrum.
Nam quidquid toto dirum committitur orbe,
Iste docet, scelerumque manus ac tela gubernat,
(0331C)Pugnat et occultus per publica crimina latro.
Et nunc saepe hominum, nunc ille in saeva ferarum
Vertitur ora, novos varians fallentia vultus.
Alitis interdum subito mentita volantis
Fit species, habitusque iterum confingit honestos,
Apparens nec non pulchro ceu corpore virgo,
Pertrahit ardentes obscena in gaudia visus.
Saepe etiam cupidis argentum immane coruscat,
Accenditque animus auri fallentis amore,
Delusos fugiens vano phantasmate tactus.
Nulli certa fides constat vel gratia formae
Sed quo quemque modo capiat, teneatque nocendo
Opportuna dolis, clausaeque accommoda fraudi,
Sumitur exterior simulata fronte figura.
Major adhuc etiam saevo permissa potestas,
(0331D)Ut sanctum vincat; dudum collata creato
Sic natura valet, rectam quam condidit auctor,
Sed post ad pravos subversor transtulit usus.
Vidit ut iste novos homines in sede quieta
Ducere felicem nullo discrimine vitam,
Lege sub accepta Domino famularier orbis,
Subjectisque frui placida inter gaudia rebus:
Commovit subitum zeli scintilla vaporem,
Excrevitque calens in saeva incendia livor.
Vicinus tunc forte fuit, quo concidit alto,
Lapsus, et innexam traxit per prona catervam.
Hoc recolens, casumque premens in corde recentem,
Plus doluit periisse sibi quod possidet alter.
(0332A)Tunc mixtus cum felle pudor sic pectore questus
Explicat, et tali suspiria voce relaxat.
Proh dolor, hoc nobis subitum consurgere plasma,
Invisumque genus nostra crevisse ruina!
Me celsum virtus habuit, nunc ecce rejectus
Pellor, et angelico limus succedit honori.
Coelum terra tenet, vili compage levata
Regnat humus, nobisque perit translata potestas.
Non tamen in totum periit: pars magna retentat
Vim propriam, summaque cluit virtute nocendi.
Nec differre juvat; jam nunc certamine blando
Congrediar, dum prima salus, experta nec ullos
Simplicitas ignara dolos, ad tela patebit.
Et melius soli capientur fraude, priusquam
Fecundam mittant aeterna in saecula prolem.
(0332B)Immortale nihil terra prodire sinendum est:
Fons generis pereat, capitis dejectio victi
Semen mortis erit; pariat discrimina lethi
Vitae principium; cuncti feriantur in uno;
Non faciet vivum radix occisa cacumen.
Haec mihi dejecto tandem solatia restant.
Si nequeo clausos iterum conscendere coelos,
His quoque claudentur: levius cecidisse putandum est,
Si nova perdatur simili substantia casu,
Si comes excidii subeat consortia poenae
Et quos praevideo nobiscum dividat ignes.
Sed ne difficilis fallendi causa putetur;
Haec monstranda via est, dudum quam sponte cucurri
(0332C)In pronum lapsus; quae me jactantia regno
Depulit, haec hominem paradisi limine pellet.
Sic ait, et gemitus vocem clausere dolentis.
Forte fuit cunctis animantibus altior astu,
Aemulus arguto callet qui pectore serpens:
Hujus transgressor de cunctis sumere formam
Eligit, aerium circumdans tegmine corpus,
Inque repentinum mutatus tenditur anguem:
Fit longa cervice draco, splendentia colla
Depingit maculis, teretisque volumina dorsi
Asperat, et squamis per terga rigentibus armat.
Qualis vere novo, primis cum mensibus aestas
Praemittit laetos post frigora pigra tepores,
Evadens veterem reparatis motibus annum,
Et siccum nitido discingens corpore tegmen,
(0332D)Procedit coluber, terrarumque abdita linquens,
Praefert terribilis metuendum forma decorem.
Dira micant oculi: tum lumine visus acuto
Laetior optatum discit consuescere solem.
Nunc simulat blandum, crebro ceu carmine fauces
Ludunt, et trifidam dispergunt guttura linguam.
Ergo ut vipeream malesuada fraude figuram
Induit, et totum fallax processit in anguem,
Pervolat ad lucem; nam forte rubentia laeti
Carpebant juvenes viridi de palmite mala.
Tum veritus serpens, firma ne mente virili
Non queat injecto subvertere corda veneno,
Arboris erectae spiris reptantibus alto
Porrigitur, tractumque suum sublimibus aequans,
(0333A)Auditum facilem leni sic voce momordit.
O felix, mundique decus pulcherrima virgo,
Ornant quam roseo praefulgens forma pudore,
Tu generi ventura parens, te maximus orbis
Exspectat matrem: tu prima et certa voluptas
Solamenque viri, sine qua non viveret ipse,
Ut major, sic jure tuo subjectus amori
Praedulcis conjux, reddes cui foedere prolem.
Vobis digna datur paradisi in vertice sedes,
Vos subjecta tremit famulans substantia mundi:
Quod coelum, quod terra creat, quod gurgite magno
Producit pelagus, vestros confertur in usus.
Nil natura negat, datur ecce in cuncta potestas.
Non equidem invideo, miror magis: ut tamen una
Contineat liber dulci super arbore tactus,
(0333B)Scire velim quis dira jubet, quis talia dona
Invidet, et rebus jejunia miscet opimis.
Haec male blanditam finxerunt sibila vocem.
Quis stupor, o mulier, mentem caligine clausit
Cum serpente loqui? verbum committere bruto
Non pudet, ut vestram praesumat bellua linguam,
Et monstrum pateris, responsumque insuper addis?
Ergo ubi mortiferum seductilis Eva venenum
Auribus accipiens cladi consensit iniquae,
Tunc ad serpentem vano sic ore locuta est.
Suavibus o pollens coluber dulcissime dictis,
Non, ut rere, Deus nobis jejunia suasit,
Nec prohibet largo curari corpora pastu.
Ecce vides epulas totus quas porrigit orbis:
Omnibus his licito genitor promptissimus uti
(0333C)Praestitit, et totas vitae laxavit habenas.
Haec sola est nemoris medii quam perspicis arbor
Interdicta cibis, haec tantum tangere poma
Non licitum, dives praesumit caetera victus.
Nam si libertas temerarit noxia legem,
Jurans terribili praedixit voce Creator,
Quadam nos statim luituros morte reatum.
Quid vocitet mortem tu nunc, doctissime serpens,
Pande libens, quoniam rudibus non cognita res est.
Callidus inde draco, et lethi tum sponte magister,
Interitum docet, et captas sic fatur ad aures.
Terroris vacuum formidas femina nomen.
Non veniet vobis rapidae sententia mortis:
Sed pater invisus sortem non contulit aequam,
Nec vos scire dedit, sibimet quae summa reservat.
(0333D)Quid juvat ornatum comprendi aut cernere mundum,
Et caecas misero concludi carcere mentes?
Corporeos pariter sensus, oculosque patentes
Sic brutis natura creat, sol omnibus unus
Servit, et humano non distat bellua visu.
Consilium mage sume meum, mentemque supernis
Insere, et erectos in coelum porrige sensus.
Namque hoc quod vetitum formidas tangere pomum;
Scire dabit quaecunque pater secreta reponit.
Tu modo suspensos tantum ne contine tactus,
Ne captiva diu frenetur lege voluptas.
Namque ubi divinum libaveris ore saporem,
Mox purgata suo facient te lumina visu
Aequiparare deos, sic sancta ut noxia nosse,
(0334A)Injustum recto, falsum discernere vero.
Talia fallaci spondentem dona susurro
Credula submisso miratur femina vultu.
Et jam jamque magis cunctari ac flectere sensum
Incipit, et dubiam letho plus addere mentem.
Ille ut vicino victam discrimine sensit,
Atque iterum nomen memorans arcemque deorum,
Unum de cunctis lethali ex arbore malum
Detrahit, et suavi pulchrum perfundit odore,
Conciliat speciem, nutantique insuper offert.
Nec spernit miserum mulier male credula munus.
Sed capiens manibus pomum lethale retractat.
Naribus interdum labiisque patentibus ultro
Jungit, et ignorans ludit de morte futura.
O quoties ori admotum compuncta retraxit,
(0334B)Audacisque mali titubans sub pondere dextra
Cessit, et effectum sceleris tremefacta refugit!
Diis tamen esse cupit similis, serpitque venenum
Ambitione nocens; rapiunt contraria mentem,
Hinc amor, inde metus; pulsat jactantia legem,
Interdumque etiam lex subvenit; aestuat anceps
Dividui cordis dura inter praelia fluctus.
Nec tamen incentor desistit fallere serpens;
Ostentatque cibum dubiae, queriturque morari.
Et juvat in lapsum pendentis prona ruinae.
Ut tandem victae gravior sententia sedit,
Aeternam tentare famem per criminis escam,
Serpentem satiare cibo quem sumeret ipsa,
Annuit insidiis, pomumque vorata momordit.
Dulce subit virus, capitur mors horrida pastu.
(0334C)Continet hic primum sua gaudia callidus anguis,
Dissimulatque ferum victoria saeva triumphum.
Ignarus facti diversa parte revertens
Adam diffusi laetus per gramina campi
Conjugis amplexus atque oscula casta petebat.
Occurrit mulier, cui tunc audacia primum
Flabat femineos animosa in corda furores.
Et sic orsa loqui, semesum namque gerebat
Asservans misero pomum exitiale marito.
Sume cibum dulcis vitali ex germine conjux,
Quod similem summo faciet te forte Tonanti,
Numinibusque parem; non hoc tibi nescia donum
Sed jam docta fero; primus mea viscera gustus
Attigit, audaci dissolvens pacta periclo.
Crede libens, mentem scelus est dubitasse virilem
(0334D)Quod mulier potui; praecedere forte timebas;
Saltem consequere, atque animos attolle jacentes.
Lumina cur flectis? cur prospera vota moraris?
Venturoque diu tempus furaris honori?
Haec effata dabat victurae fercula mortis,
Intereunte anima lethum dum crimina pascunt.
Accipit infelix malesuadi verba susurri,
Inflexosque retro dejecit ad ultima sensus.
Non illum trepidi concussit cura pavoris,
Nec quantum gustu cunctata est femina primo;
Sed sequitur velox, miseraeque ex conjugis ore
Constanter rapit inconstans dotale venenum.
Faucibus et patulis inimicas porrigit escas.
Vix uno pomum libarat succida morsu
(0335A)Ingluvies, summumque dabat vix esca saporem:
Ecce repentinus fulgor circumstitit ora,
Lugendoque novos respersit lumine visus.
Non caecos natura dedit, nec luminis usu
Privatam faciem peperit perfectio formae.
Nunc mage caecus eris, cui jam non sufficit illud
Noscere, quod tantus voluit te nosse creator.
Ad vitam vobis cernendi facta facultas:
Vos etiam lethum vestra sed sponte videtis.
Tum patuisse gemunt oculos; nam culpa rebellis
Fulsit, et obscenos senserunt corpora motus.
Tunc primum nudos (dubium quid dicere possim
Exstinctus natusne) pudor circumspicit artus.
Erubuit propriae jam mens sibi conscia culpae,
Regnavitque suis carnis lex indita membris.
(0335B)Namque hinc posteritas vitiato germine duxit
Artibus illicitis cognoscere velle futura,
Arcanisque sacris tardos immittere sensus,
Edita vel coelo, vel tetro mersa profundo
Rimari, et cautas naturae irrumpere leges.
Quaerere nunc astris quo quisquam sidere natus,
Prospera quam ducat restantis tempora vitae,
Dissimilem paribus proventum discere signis.
Nec non et geminos uno sub tempore fusos.
Quos indiscretus luci produxerit ortus,
Motibus adversis varia sub sorte notare.
Indigetes quosdam stellis ascribere divos,
Junior antiquis aetas quos praetulit astris;
Atque infernali jam dudum nocte sepultis
Vana per immensum disponere nomina coelum.
(0335C)Jam magicam digne valeat quis dicere fraudem,
Occultas tacito tentantem pectore vires,
Divinis jungi virtutibus et cupientem?
Legifer ut quondam vates, sub rege superbo,
Dum nova monstraret jussi miracula signi,
Commovit livore magos ut talia tentent,
Accumulentque suas zelo fervente ruinas.
Illis suppeteret recta si forte potestas,
Demere, non etiam festinent addere monstra.
Aemula sed signis tantum, non viribus aequa,
Quod removere nequit, duplicavit justius ira.
Hinc est laudato quod possunt carmine Marsi,
Cum tacita saevos producunt arte dracones
Absentes et saepe jubent confligere secum.
Tunc ut quisque gravem bello praesenserit hydrum,
(0335D)Aspidis aut durae clausas cognoverit aures,
Concutit interius secreti carminis arma:
Protinus et lassis verbo luctante venenis,
Mox impune manu coluber tractatur inermis
Et morsus tantum, non virus, in angue timetur.
Interdum perit incantans, si callida surdus
Adjuratoris contempsit murmura serpens.
Hoc quoniam de matre trallunt, et origine prima,
Anguineae fraudis quod sic linguaeque periti,
Mutua per speciem reddunt commercia fandi.
Nec minus his pulsat contraria cura salutis,
Angit praescitus ducti quos terminus aevi;
Cum tamen eductas infernis sedibus umbras
Colloquium miscere putent, et nota referre.
(0336A)Spiritus erroris sed qui bacchatur in illis,
Ad consulta parat vanis responsa figuris.
Et ne porrecto dicantur singula verbo
Praesenti illusus, damnabitur ille perenni
Judicio, quisquis vetitum cognoscere tentat.
Nec jam sola fuit scrutatrix Eva malorum:
Dicam nunc aliam, tali quae peste laborans,
Et conjuncta viro, proprium non vicerit Adam.
Peccandi quasdam fervor succenderat urbes,
Civica permittens laxatis crimina frenis.
Incestus pro lege fuit, totumque libido
Jus habuit, regni sedem metata voluptas
Indigenas populos domina sub carne tenebat:
Et scelerum studio, fida quod plebe local
Dudum parendi promptis respublica jussit,
(0336B)Abstinuisse nefas, et non peccasse pudendum
Credebant omnes, facinus quos junxerat unum.
Talibus offensus judex atque arbiter orbis
Cum fureret, flammasque loco finemque pararet,
Quemdam dissimilem cunctis, tectoque latentem,
Qui tunc forte fuit propria peregrinus in urbe,
Atque inter multos solum sic alloquitur Loth:
Oppida lascivo jam dudum plena furore
Respergunt coelum maculis, nostrasque fatigant
Quamvis obstructas scelerum clamoribus aures.
Imminet exitium, tellus succensa reatu
Ignibus ardebit, restinguet fulminis imber
Quae non exstinxit ferventia crimina fletus.
Ipsa in perpetuas solvetur terra favillas,
Quae vivos cineres et post incendia servans,
(0336C)Sicque solum fingens, leviter si calce teretur,
Ad minimum fugiens discedet pallida tactum.
Tu nunc linque domum, perituras desere terras
Et rea cum dignis subsidant arva colonis.
Nec tete impendens lethum conjunxerit illis,
Non junxit quos vita. Tibi solatia conjux
Praebeat, hac tantum socia contentus abito.
Accelerate fugam, tendatur tramite recto,
Neu subvertendas quisquam respexerit urbes.
Vos nescite malum; poenas quicunque subibit
Aspiciat, mortisque suae spectacula secum
Qui meruere ferant: salvandis terror abesto.
Haec Pater; ast illi properant abscedere terra,
Inciduntque moras, crudeliaque arva relinquunt.
Coeperat obduci victum caligine densa,
(0336D)Atque ignota prius demittere murmura coelum.
Nec sic ut tonitru crebro cum percitus aether
Ostentat pavidis innoxia fulmina terris.
Sed prorsus finale malum stridore minaci
Tetra per aerios mittebant signa tumultus.
Tendebant moniti simul, et mandata tenentes
Concessam rectis ad sedem vultibus ibant.
Callidus alta petens sed qui subverterat Evam
Serpens, femineam consuetus tangere mentem,
Hic quoque formidans animum tentare virilem,
Conjugis inspirat votis, ut nosse ruinas
Vellet, et evasas visu deprendere clades.
O demens animi, cui jam non sufficit unam
Succubuisse dolo: caruit jam parte bonorum
(0337A)Quae mala cognovit: si non exempla priorum
Terrent, exemplum fies; nostroque timori
Vel post te pereat secreti dira cupido.
Illicitum quod scire fuit, vetitumque tueri,
Respicies tantum nec narratura videbis.
Ergo ubi majorem vicina ex urbe tumultum
Accepit mulier, vultum deflexa retortum,
Vix primo in visu restrictis motibus haesit,
Cernere desistens cum coeperat; inde gelato
Sanguine marmoreus perfudit viscera torpor;
Diriguere genae, pallor novus inficit ora.
Lumina non clausit, non saltem concidit illo
Pondere quo pulsant demissa cadavera terram;
Sed stetit horrendo perlucens massa nitore,
Servavitque suam species decepta figuram.
(0337B)Nec facile ut nosses, vitrum, lapis, anne metallum
Succedens homini, si non sal fauce notetur.
Ex tunc insipido mulier praeventa reatu
Plus salsum sine mente sapit, quae pungere sensus,
Exemplique potest salibus condire videntes.
Hoc tamen hic magnum, quod non inflectitur iste,
Nec sequitur sociam, fortis nec vincitur Adam.
(0338A)Credo equidem melius, quod non occurrerit uxor
Enarrare viro: nam si comperta referret,
Forsan et hunc visu suasisset temnere jussa,
Ceu proprium gustu fecit primaeva virago:
Quae postquam sese pariter comitemque fefellit,
Et nondum natam percussit vulnere prolem;
Tum victor serpens certamine laetus ab ipso,
Puniceam crispans squamoso in vertice cristam,
Jam non dissimulans quem presserat arte triumphum,
Acrior insultat victis, et talibus infit:
En divina manet promissae gloria laudis.
Quidquid scire meum potuit, jam credite vestrum est,
Omnia monstravi, sensumque per abdita duxi,
Et quodcunque malum solers natura negabat,
Institui, dextrisque dedi conjungere laevam.
(0338B)Isthinc perpetua vosmet mihi sorte dicavi.
Nec Deus in vobis, quanquam formaverit ante,
Jam plus juris habet; teneat quod condidit ipse,
Quod docui mecum est: major mihi portio restat.
Multa Creatori debetis, plura magistro.
Dixit, et in media trepidos caligine linquens,
Confictum periit linquens per nubila corpus.
LIBER TERTIUS. DE SENTENTIA DEI.
(0337)
(0337B)Tempus erat quo sol medium transcenderat axem,
Pronus et excelsi linquens fastigia centri,
Vicina jam nocte leves praemiserat auras.
Illis sed major curarum volvitur aestus,
(0337C)Ferventesque tenent male conscia corda dolores.
Utque pudor capto detorsit lumina sensu,
Reppulit et miseros alterno a corpore visus,
Nec jam secura praestatur luce tueri
Signatam fixo peccati stigmate carnem,
Indumenta petunt, foliis ut mollibus ambo
Membra tegant, nudumque malum de veste patescat.
Umbrosis propter stabat ficulnea ramis,
Frondentes diffusa comas, quas protinus Adam,
Humentem capiens raso de cortice librum,
Assuit, et viridi solatur veste ruborem.
Induitur simili mulier lacrymabilis arte, et
Quos pavit misero fallax insania pomo,
Vestivit folio; saeva quos arbore nudos
Reddidit, hos gravius tenui super arbore texit.
(0337D)Et tamen adveniet tempus, cum crimina ligni
Per lignum sanet, purgetque novissimus Adam,
Materiamque ipsam faciat medicamina vitae,
Qua mors invaluit: letho delebere lethum.
Aereus excelso pendebit stipite serpens,
Cumque venenatum simulaverit, omne venenum
Purget, et antiquum perimat sua forma draconem.
Interea genitor viridis per mollia luci
Rorantes sudo capiebat ab aere ventos.
Protinus attonitis senserunt auribus ambo
Praesentem Dominum: tristi tum luce perosam
Expavere diem detecto in crimine testem.
Illos nam vastis specubus si forte barathrum
Panderet, aut subitum tellus monstraret hiatum,
(0338B)Non pigeat prono trepidos descendere saltu;
Et si suppeteret jam tum sententia lethi,
Hanc etiam reparet solandi cura pudoris.
Seu flammis lymphisve darent, vel pectora ferro
(0338C)Appeteret vindex crudeli vulnere dextra.
Sic miseri mortem, nondum discrimine notam,
Cum primum meruere, volunt; exordia finem
Signant, et similes praedicunt adfore luctus,
Ultima cum mundi senium consumpserit aetas,
Cumque repentinus percusserit omnia fulgor
Coelorum, clangente tuba, qua nuntius ante
Judicis adventu concussum terreat orbem:
Tunc cum sinceros pastor discreverit agnos,
Haedis disparibus diversa in parte locatis,
Per medium dirimente chao, quod fluctibus implet
Sulphureis volvens undosa incendia gurges,
Flammarum stagnante lacu, quo fervida quondam
Dicitur attracto nubes Sodomitica nimbo
Guttatim sparsum fudisse in crimina fulmen,
(0338D)Cum plueret nox tetra focos, coeloque caducae
Aera per calidum stillarent undique mortes.
Taliter ignifero missi de fonte gehennae
Fluxerunt tristes aliena in saecula rivi.
At quos terribili judex decreverit hora
Vivere post mortem, poenaque ardore perenni,
Subtrahet optato gravior sententia letho:
Cumque foret melius, dispersis corpora membris
Carpere perpetuum dura sub morte soporem,
Invitos tamen urna vomet, queis sola voluntas
Rursus posse mori, sensuque carcre dolendi.
Sed sic accipiet ferventis flamma camini,
Ambustura suas ut nunquam finiat escas.
At primi interea juvenes conamine casso
(0339A)Per deserta ruunt, tutoque abscondita furto
Facta putant, caecis optant latuisse tenebris.
Quid juvat, infelix, oculos a judice flecti?
Te judex cernit: nolis cur ipse videre,
Cum videare palam? solem non fuscat amoenum,
Si depressa gravem formidant lumina lucem,
Debilis et clarum visus non sustinet orbem.
Tum sic terribili primum Deus increpat ore,
Atque ubi sit miserum noscens interrogat Adam.
Qui trepidam pavido producens pectore vocem,
Vix haec pauca refert. Tuus, o Celsissime, terror
Mentibus insidens latebram tentare coegit.
Nam quia nuda forent inopertis corpora membris,
Erubui fateor, coelumque per abdita fugi.
Et quis, ait, subditum concussit corde pudorem?
(0339B)Visus et unde novus? Nam te nec vellera dudum,
Nec contexta prius velavit tegmine vestis.
Forma rudis, proprio melius contenta decore,
Judice se placuit: sed postquam foedere rupto
Interdicta tuus perstrinxit germina gustus,
Naturale tibi tegmen non sufficit unum.
Hactenus et nudis nunc denudata patescunt,
Arguit obscenus quia turpia corpora motus.
Ille ubi convictum claro se lumine vidit,
Prodidit et totum discussio justa reatum,
Non prece submissa veniam pro crimine poscit,
Non votis lacrymisve rogat, nec vindice fletu
Praecurrit meritam supplex confessio poenam.
Jamque miser factus, nondum miserabilis ille est.
Erigitur sensu, timidisque accensa querelis
(0339C)Fertur in insanas laxata superbia voces.
Heu male perdendo mulier conjuncta merito!
Quam sociam misero prima sub lege dedisti,
Haec me consiliis vicit devicta sinistris,
Et sibi jam notum persuasit sumere pomum.
Ista mali caput est, crimen surrexit ab ista.
Credulus ipse fui, sed credere tu docuisti,
Connubium donans, et dulcia vincula nectens.
Atque utinam felix, quae quondam sola vigebat,
Caelebs vita foret, talis nec conjugis unquam
Foedera sensisset, comiti non subdita pravae.
Hac igitur rigidi commotus mente Creator,
Moerentem celsis compellat vocibus Evam.
Cur miserum labens traxisti in prona maritum?
Nec contenta tuo deceptrix femina casu,
(0339D)Sublimi sensum jecisti ex arce virilem?
Illa pudens, tristique genas suffusa rubore,
Auctorem sceleris clamat decepta draconem,
Qui pomum vetito persuasit tangere morsu,
Post haec finalem promit sententia legem,
Serpentemque reum prima sic voce notavit.
Tu coluber, cujus peccavit femina fraude,
Errorisque virum consortem reddidit ipsa,
Propter utrumque reus, pendes quod fecit uterque.
Nec tibi sublimi constabit pectore vertex,
Callida sed pronus per terram pectora volves:
Utque fuga trepido sinuosa volumina currant,
Non gressus sed lapsus erit, teque ipse sequeris
Flexibus, et spiras viventia vincula nectent.
(0340A)Tum propter suasam miserorum cordibus escam,
Tellurem captans, pastu vesceris inani;
Mensibus et certis supero depulsus ab orbe,
Inclusus terris communi sole carebis.
Inter cuncta replent quae nunc animantia mundun
Auctor mortis eris, fies gravis omnibus horror.
Praecipue infelix mulier, cum prole futura,
Sic inimicitias odio currente reponat,
Semina seminibus mandent ut vota nocendi.
Insistens semper pavidae sectabere calcem;
Conterat illa caput, victoremque ultima vincat.
Post haec attonitam Judex commotus in Evam,
At tu, quae primam violasti femina legem,
Accipe succiduum vitae quod restat in aevum.
Imperium patiere tori, dominumque timebis
(0340B)Quem socium dederam: parebis subdita jussis.
Et curvata caput libitus assuesce viriles.
Moxque ubi concipiens fetum praesenserit alvus,
Ventris onus gemitu testaberis, ac tibi clausum
Anxia crescentem portabunt viscera fascem;
Donec transacto fastidia tempore complens,
Naturale malum partu sub vindice pendat
Producens vitam proles sic poena parentis.
Quid diversa loquar post jam discrimina matris?
Nam cum praeduro mulier confecta labore
Optatam sobolem tali produxeris ortu,
Lugebis vacuos nonnunquam orbata dolores.
Interea trepidus jam dudum sustinet Adam,
Quid sibi terribilis tandem sententia servet.
Cui pater, Attentis, inquit, nunc auribus et tu
(0340C)Accipe quid mereare, levis quem femina vicit.
Impolluta prius pulchro sub germine tellus,
Non jam fida satis, nec puro semine simplex,
Pristina monstrabit corruptum terga per orbem,
Exemploque tuo semper tibi terra rebellans,
Vepribus ac tribulis armata resistere discet.
Aut si frangenti cedens succumbet aratro,
Vomeris et fixo mordaci dente subacta est,
Pinguia decipient mentito germine culta.
Nam pro triticeo lolium consurgere fructu,
Et fictas segetes, vacuasque dolebis avenas,
Sic vix extortum producent jugera panem,
Sudore assiduo nitens quem sumat egestas,
Illecebramque cibi poenalis vindicet esca.
Aequalem brutis facient tibi pabula vitam,
(0340D)Et simul herbarum succos pastumque requirens.
Stercore consimili depressa gravabitur alvus.
Aerumnosa diu volvetur talibus aetas,
Donec praescriptum ponant tibi saecula finem,
Et compacta luto solvantur tempore membra.
Limo formatus rursus redigeris in arvum.
Ante tamen proprium nati praecurrere lethum
Conspicies, poenasque tuas in prole videbis,
Ut metuenda magis cernatur mortis imago;
Peccasse agnoscas quid sit, quid mortua fleri,
Quidve mori. Ac ne quid desit tibi forte malorum
Quae castigandis corruptus parturit orbis,
Acrior immenso miscebitur ira dolori;
Nam cum prima tibi producent tempora natos,
(0341A)Livor edax arcto certabit limite mundi:
Nec jam sufficiet vacuus qua tenditur orbis,
Totaque germanis stringetur terra duobus.
Alter in alterius consurget funera frater,
Telluremque novam cognato sanguine tinget.
Exin posteritas, varios passura labores,
Casibus in multis mortalia debita pendet,
Dum veterem ductus dissolvat terminus orbem,
Decidat omne vigens, finisque redarguat orta.
Audierat, motumque dedit conterrita tellus.
His Pater exactis haedorum pellibus ambos
Induit, et sancta paradisi ab sede rejecit.
Tunc terris cecidere simul, mundumque vacantem
Intrant, et celeri perlustrant omnia cursu.
Germinibus quanquam variis, et gramine picta,
(0341B)Et virides campos, fontesque et flumina monstrans,
Illis foeda tamen species mundana putatur
Post, paradise, tuam, totum cernentibus horret,
Utque hominum mos est, plus quod cessavit amatur.
Angustatur humus, strictumque gementibus orbem
Terrarum finis non cernitur et tamen instat.
Squalet et ipse dies, causantur sole sub ipso
Subductam lucem, coelo suspensa remoto
Astra gemunt, tactusque prius vix cernitur axis.
Tunc inter curas permixti felle doloris,
Affectus sensere novos, et pectora pulsans
Nondum compertas prorumpit fletus in undas,
Attentisque genis injussus defluit humor.
Haud aliter vivax deceptus mole caduca
Spiritus, impleto venit cum terminus aevo,
(0341C)Post obitum peccata dolet; tum quidquid iniquum
Gesserit ad mentem revocat, tum poenitet omnis
Errorum lapsus, semet quos judice damnat;
Et si praeteritae reddatur copia vitae,
Sponte ferat quoscunque dabunt mandata labores.
Sanctus namque refert de quodam divite Lucas,
Quem nimio luxu dissolvens vita fovebat.
Ipse cothurnatus gemmis, et fulgidus auro,
Serica bis coctis mutabat tegmina blattis.
Inde ut bacchantem suasissent tempora mensam,
Currebant epulae, totus quas porrigit orbis.
Cumque peregrinus frugem misisset acervus,
Fervebat priscum crystallo algente Falernum.
Uvida quin etiam miscebant cinnama thuri,
Et suffita domus pingui fragrabat amomo.
(0341D)Quod pelagus, quod terra creat, quod flumina gignunt,
Certatim mensis cedentibus undique lassus
Portabat pallens auri cum fasce minister.
Languidus ante fores pauper tunc forte jacebat
Divitis, obstrictis resoluto corpore membris,
Et supplex poscebat, opem, non munera captans,
Relliquias tantum sed si quas copia jecit,
Has tunc opperiens alvus jejuna rogabat.
Sed proclamanti dives non addidit aurem,
Nullaque languentem pietas respexit egenum.
Nec quae completis cecidere superflua mensis,
Pauperis ad victum quisquam dedit: insuper aegri
Despicitur facies, et putria vulneris horrent.
Cumque canes miti perlambant ulcera lingua,
(0342A)Blandior et fesso feritas medicabilis adsit,
Sola hominum nescit mens semper dura moveri.
Haec, sed diversa penitus dum sorte geruntur,
Impendens obitus pariter pulsavit utrumque,
Divite praevento, nunquam qui credidit istud:
Pauper ad optatam longo vix tempore mortem
Post venit, et victor morbos artusque relinquit.
Ille quidem, celsa qui dudum floruit arce,
Fletibus ad tumulum stipato funere fertur,
Auratoque datur conditus membra sepulcro,
Et pretiosa tegunt elatum lintea marmor.
Spiritus abstruso sed mox demissus averno
Incidit aeternas per saeva incendia poenas.
E quarum medio sublimi in sede locatum
Haud procul (hoc certe censetur, nam procul inde,
(0342B)Ut docet eventus) sinibus conspexit ovantem
Abrahae justi mutatum in paupere vultum,
Nec ejus similem, quem dudum luce receptum,
Quarto forte die vix quisquam largus humandi,
Ne cito dispersum naturae lege cadaver
Dira frequentatae contagia mitteret urbi,
Obtectum laceris tenui velamine pannis,
Naribus astrictis nuda tellure locavit.
Angelicis manibus tunc in sublime levatus,
Jam dives, jam sanus erat: contraque superbi,
Qui congesta tenens opibus diffluxerat amplis,
Arida sic flammis mendicant guttura guttas.
O pater, electas animas qui sede beata
Colligis, et meritis dispensas praemia justis,
Haec ego non mereor; sed saltem deprecor unum,
(0342C)Lazarus ut missus veniat digitoque levatum
Afferat huc labris ardentibus inde liquorem,
Quique refrigerio, si non exstinxerit omnes,
Ad tempus saltem tantos vel mitiget aestus,
Donec fessa brevi respirent membra quiete.
Taliter immixto lacrymis stridore rogantem
Magnanimus tandem compellat sic patriarcha.
Desine jam seras incassum fundere voces,
Et vacuas miscere preces; haud talia dudum
Dicta dabas, foribus cum te prandente jaceret
Ipse ignotus, egens, aeger, jejunus, inanis,
Cum tua non caperet congestos mensa paratus
Pauperis atque tuas non iret clamor ad aures.
Quapropter tandem, librato examine veri,
Praeteritae vitae sortem dependit uterque,
(0342D)Permutatque vices; et te jam sufficit amplis
Exundasse bonis; laetetur fine malorum
Qui doluit coeptis: non est jam terminus ultra.
Insuper horrendo cingit qui tramite limes,
Et chaos objectum lato distinguit hiatu,
Non sinit abjunctas misceri foedere partes,
Accessumque negat, sic vobis semper, ut istis.
Ille gemens vanum repetita voce precatur.
Si nil post obitum prodest commissa fateri,
Nec tua mutatur fixis sententia verbis,
Hoc concede mihi, nulla quod lege vetatur.
Fratres quinque modo discedens luce reliqui:
His peto mittatur qui vivos corrigat, ante
In tormenta cadant quam talia carne soluti.
(0343A)Nam quamvis duro persistant corde rebelles,
Si tamen obstructa quisquam de morte rediret,
Credent experto, poenasque intrare timebunt.
Ille quidem poscens effectum non capit ullum;
Nos autem, dum vita manet, dum luce vigemus,
Olim defuncti perterret nuntius Adam.
Dum locus est flendi, dum non injusta petuntur,
Nec obturatis pulsatur janua serris.
Novimus en cuncti, quid primus planxerit ille,
Qui pulsus prisca nescivit sede reverti.
Namque obitum quemdam casu tum pertulit ipso,
Perdita ne precibus lacrymisve reduceret ullis.
Ex tunc paulatim retro sublapsa referri
Vita prior, coepitque malis laxata potestas.
Tum tristes morbi, et varii subiere dolores,
(0343B)Et corrupta satis dira pinguedine tellus
Lethali quaedam suffudit germina succo.
Inde truces saevire ferae, dudumque timentes
Excitat ad pugnam tum primum conscia virtus,
Reddit et armatas unguis, dens, ungula, cornu.
Ipsa etiam leges ruperunt tunc elementa,
Et violare fidem mortalibus omnia certant.
Inflatur ventis pelagus, volvuntur et undae,
Excitusque novum turgescit pontus in aestum.
Tunc primum tectis tetra caligine coelis,
Ingratos hominum castigatura labores,
Grandineos pavidis foderunt nubila nimbos,
Atque polus discors invidit germina terris.
Quin magis ipsa sibi tellus adversa negavit,
Seminis excepti vertens mentita nitorem.
(0343C)Haec gemini primum senserunt tunc protoplasti.
Posteritas nam quanta ferat dispendia rerum,
Non, cui vel centum linguae, vel ferrea vox est,
Enumerare queat; nec si quem Mantua misit,
Maeoniusve canant diversa voce poetae.
Quis tales referat motus? quis denique fando
Evolvat totos qui volvunt saecula fluctus?
Arma fremunt, crebra quatitur formidine mundus,
Funditur irriguus sanguis, majorque sititur.
Quid dicam celsas praeclaris coetibus urbes
In deserta dari? populos populante ruina
Dispergi, et lacerum vacuari partibus orbem?
Servitio subdi dominos, famulosque vicissim
Praeferri dominis, et belli sorte perire.
Sors generis claro quondam quos sanguine misit?
(0343D)At si forte brevi requiescant tempore bella,
Legibus armatas furere in certamina lites,
Jus anceps pugnare foro, quo jurgia fratrum
Non levius votis feriunt, quam praelia telis?
Sed quis vota notet, clament cum facta nocentum?
Quis fraudes et furta gemat gaudente rapina?
Quisve minora fleat? stringi nec maxima possunt.
Inde minora tamen, si summis juncta notentur:
Nam per se nullum facinus sub judice parvum est.
Nec refert cunctas percurri carmine causas.
Hoc parvo sermone loquar: post damna priorum
Nil superesse mali, quod non vel perpetret orbis,
Vel toleret, plenus scelerum, pariterque laborum,
In casu discrimen habens, et crimen in actu.
(0344A)Sed tu, Christe potens, cui semper parcere promptum est,
Tu figulus massam potis es reparare caducam,
Et confracta diu resolutaque fingere vasa.
Qui dudum multo latitantem pulvere drachmam
Invenis accensis verbi virtute lucernis.
Linquentem caulas, turpique errore vagantem,
Pastor ovem celeri dignatus quaerere gressu,
Subvehis, utque suo gaudens reddatur ovili,
Sarcina fit quae cura fuit. Sic filius ille
Junior, exhaustos postquam dispersit acervos,
Vitaque consumpto mutata est prodiga censu,
Turpia porcorum digne convivia sectans,
Optavit siliquis compleri vilibus alvum,
Donec saeva fames longo discrimine victum
(0344B)Cogeret offenso tandem se reddere patri,
Confessumque reum laxato crimine solvi
Denique prostratum mitis pater allevat ultro,
Et trepidum blanda solatur voce pudorem.
Ornatus reduci vestis dat prima secundos,
Laetaque solemnis celebrat convivia coetus,
Quod rediviva suis quodam de funere proles
Surgat, et orbato redeant nova lumina patri.
At tu, praepollens hominum rerumque Creator,
Quanquam cuncta velis fidae constare saluti,
Nulla tamen pateris nostrae dispendia mortis,
Nec quoquam pereunte tuis contingere damnum
Divitiis poterit; nescis decrescere, nescis
Augeri, et pleno perstat tibi gloria regno.
Sed famulis tu redde tuis quod perdidit Adam;
(0344C)Quodque tulit primum vitiatae stirpis origo,
Ortu restituat melior jam vita secundo.
Sorduerit nimium lacero circumdata peplo
Forma vetus, scissam ponens cum crimine vestem,
Pallia prima pater redeunti porrige proli.
Seminecem quondam miserans qui forte repertum
Projectumque via, quem saevi caede latrones
Impositis cuncto spoliarant tegmine plagis,
Sed tu, sancte, viam sumpto dum corpore curris;
Invenis allisum, nec praeteris: insuper aegrum
Jumento carnis propriae sub tecta reportas.
Nos fuimus quondam rabido data praeda furori;
Sed si nunc medico percurrat vulnera fotu
Gratia producens oleum, sapientia vinum,
Commendet stabulo Samaritidis extera cura,
(0344D)Pelletur validus medicato corpore languor.
Suscipe, qui non vis moriendi crescere causas,
Quos confessa tibi gemitus pia pectora fundunt.
Ut quondam tecum, passae sub tempore carnis,
Proximus immani dependens stipite praedo,
Quem non culpa tibi similem sed poena tenebat;
Ille tamen nexus membris, nec corde ligato,
Et si confixas clavis extendere palmas
Non potuit, liber mentem cum voce tetendit.
Sicque reus scelerum dum digna piacula pendit,
Martyrium de morte rapit: cui fine sagaci
Maxima cura fuit tales non perdere poenas,
Praeripuit scandens aditum, coeloque levandus
Ardua sublimi tenuit compendia saltu.
(0345A)Porrige sic nobis celsam, pater inclyte, dextram.
Nos quoque perpetuae conquirat vita saluti,
Atque profanati deceptis fraude latronis,
(0346A)Ceu tibi compasso miserans succurre latroni.
Livida quos hostis paradiso depulit ira,
Fortior antiquae reddat tua gratia sedi.
LIBER QUARTUS. DE DILUVIO MUNDI.
(0345)
(0345A)Infectum quondam vitiis concordibus orbem,
Legitimumque nefas laxata morte piatum
Diluvio repetam; sed non quo fabula mendax
Victuros lapides mundum sparsisse per amplum
Deucaliona refert, durum genus unde resumpti
Descendant homines, cunctisque laboribus apti
Saxea per duram monstrent primordia mentem.
Sed veri compos, fluctus nunc prosequar illos,
(0345B)Per quos immissus rebus vix pene creatis
Lactentem velox praevenit terminus orbem.
Extulerat mortale genus crudelibus ausis
Ingentes animos: licitum quod cuique liberet
Credidit; et propria valuit pro lege voluntas.
Jus adeo nullum, sic nil distare putatum
Fasque nefasque inter, recti custodia nusquam.
Non judex, non testis erat, non denique rector,
Arbiter aut morum, vel qui suaderet honestum;
Sed princeps sibi quisque fuit virtute nocendi:
Nec meritis sed mole potens, qui fortior esset
Hic melior sibimet, sed se censore, placebat.
Sic hominum vitam brutorum more tenebat
Motibus addicens mens inclinata ferinis.
Sanguine potus erat, caesorum viscera passim
(0345C)Indomitis laceras praebebant faucibus escas.
Insuper et quadrupes, propria qui morte necatur,
Saevior aut certe quem vincens bestia cepit,
Pastus erat, quem nulla fides, lex nulla vetabat.
Ut vero pecorum ritu permissa voluptas,
Et diffusa palam ruptis lascivia frenis,
Luxuriaeque forum, atque obsceni nundina mundi
Ferveret, casto fas non est dicere cantu.
Talibus ac tantis hominum gens improba gestis
Silvestres animos, naturae foedere rupto,
Induerat, pulsaque simul ratione furebat,
Et deserta jacens Domini coelestis imago
Omne decus mentis turpi dejecerat actu.
Haud secus ac pulchri cum fertilis area campi,
Quam succisa dedit purgato robore silva,
(0345D)Dum colitur, justo paret fecunda labori,
Subjicitur restris, respondit frugibus, ac se
Servat composito ruralis gratia vultu;
Agricola oblitus si brachia forte remisit,
Laxavitque manus, fessoque quievit aratro,
Pigrescit primum durato cespite tellus,
Mox rudibus ramis atque aspera palmite crebro
Disciplinatos dissuescit promere fructus,
Effundit frutices varios, silvamque minatur:
Quam si nec sera succisor falce repurget,
Non jam virgultis, sed denso stipite lucus
Texitur, et steriles diffundit in aera frondes;
Donec conclusa ramis currentibus umbra,
Mox opportunae, depulso sole, tenebrae
(0346A)Jam secura feras invitent credere lustra:
Taliter humani generis, non ordine recto,
Perdita mandatae jam post primordia legis,
In pravum labens paulatim vita tetendit,
Proficiens pejore via, constantior ipso
Jam paribus studiis nutriti criminis usu.
Et tamen auctorem vitii, culpaeque magistrum,
Doctior errorum, lapsuque peritior omni,
(0346B)Succiduae prolis crescens audacia vicit.
Ut fluvius parva primum diffusus ab urna,
Perspicuum leni promit cum gurgite fontem,
Tramite quem summo facili transmittere saltu
Quisque potest, mox irriguo deductus ab ortu
Viribus augetur subitis, ripasque retrorsum
Pellens, crescentes tendit per plana liquores,
Occupat et spatium, pereuntique imminet arvo,
Tum circumfusos vicinis vallibus amnes
Sorbet praeteriens, externasque incipit undas
Augmento finire suo, mixtasque sub uno
Nomine, corrasis diffuso gurgite terris,
Cum trabibus, stabulisque boum, lustrisque ferarum,
Saevior accessu, longoque furore potitus,
Tandem desistens pelagi transportat in undas.
(0346C)Hos inter motus, similisque ad turbinis instar,
Humanum vitiis ibat genus: et tamen ipsa
Longior insanas mentes dissolverat aetas.
Centenos novies crebro cum duceret annos
Vita tenax, tanto suspensi tempore lethi
Nullus terror erat: sors si quem sera tulisset,
Ceu qui nec natus fuerit, nunquamque levandus
Morte putabatur: sic cunctis nulla futuri
Spes inerat, solusque sibi fundaverat omnem
Sensibus in caecis periturus mundus amorem.
Tempore quin etiam peccatrix terra sub ipso
Nutribat saevos immania monstra gigantes.
Nec tamen effari licitum quo semine cretos.
Communem cunctis ortum de matre ferebant,
Qui genus, unde patres, prohibent arcana fateri.
(0346D)Si speciem quaeras, humani corporis illis
Plus vultus quam forma fuit; sic linea membris
Conveniens hominem monstrabat, dissona molem.
Quam propter deinceps commentis Graecia fictis
Dedecus infandum massis informibus auxit,
Et portentosis descripsit corpora membris;
Pube tenus quod forma viris, cum corporis ima
Supplerent vasti mixto pro crure dracones.
Artus semihominum patulis qui faucibus atri
Ferrent, et verso praeberent vertice gressus.
Tunc etiam solitos, jusso terrore tonanti,
Blasphemis coelo convicia mittere plantis,
Mordacesque pedes motu fremuisse veneni.
His similes mendax Phlegraei fabula belli
(0347A)Excussas finxit fecisse per aera rupes,
Pro telis spatiosa manus quod turbine montes
Sparserit, et missis coelum quassaverit arvis.
Haec sunt priscorum quae de terrore gigantum
Carmine mentito Graii cecinere poetae,
Et tamen audaci voluit contendere pugna
Quisque rebellis erat: qui cum confligere telis
Non potuit, saevis concepit praelia votis.
Montibus impositos fas non est credere montes,
Hoc tamen et deinceps illos tentasse putabo,
Qui coctos lateres, lentoque bitumine junctos,
In sublime rati manibus sic posse superbis
Sustolli, et celsas in sidera surgere moles:
Cum fureret mortale genus, cassoque labore
Irrita transcensis caementa inferret in altum
(0347B)Nubibus, et refugum sequeretur machina coelum,
Non prius absistens, subditas discordia linguas
Quam daret, et varius confunderet omnia sermo.
Hinc sparsum foedus, scissa sic lege loquendi
Consensum scelerum turbata superbia rupit,
Dum se quisque suis, possit quae noscere, verbis
Aggregat, atque novas sequitur gens quaeque loquelas.
Sic interruptae perierunt culmina massae,
Effectuque carens cessavit in aethere turris.
Haec post diluvium. Nam quantas quae tempore prisco
Pressa gigantaeas tellus produxerit arces,
Atque lacessitis contemptum immiserit astris,
Abstergente Deo sat nostra silentia damnant.
Cernebat patiens jam dudum insana frementes
Terrarum populos hominum rerumque Creator,
(0347C)Exspectans si quem vani consortia mundi
Linquentem melior moneat resipiscere cura.
Sed conjuratus postquam percurrere coeptum
Perditionis iter statuit, sensumque per omnem
Obtinuit victor peccati insignia mundus,
Nec revocare gradum quisquam, gressumque referre
Praecipiti jam mente potest, exhorruit auctor,
Poenituitque videns totum quod fecerit orbem.
Tum tales tonuisse minas commotus ab alto
Fertur, et excitas laxasse his vocibus iras.
O nullis attracta bonis, nullisque repressa
Legibus; antiquo tantum submissa draconi,
Effera gens hominum, ducto corruptior aevo.
Non Evam cecidisse sat est; transcenditur omni
Inventor lethi lapsu; nec sufficit illud,
(0347D)Vicit inexpertum quod serpens pristinus Adam.
Non contenta suo foedari vita parente,
Affectat mortem propria virtute mereri.
Exspectasse diu non profuit; insuper omne
Concessum venia rapuerunt crimina tempus.
Jam nimium longas patientia presserit iras:
Vindictae jam tempus adest. Non fulmina coelo
Flammeus ardor aget; vasto nec cedet hiatu
Quae premitur nimio succumbens terra tumultu:
Sed sordens vitiis fluctu delebitur orbis.
Ad chaos antiquum species mundana recurrat,
Inque suas redeant undarum pondera sedes.
Arida decedat lymphis, rursusque sepultas
Terrarum species informis contegat humor.
(0348A)Haec clades vivis, carnique hic terminus esto.
Sic pater aeternus disponens funera rerum,
Diluvium dextra terras vibrabat in omnes.
Interea pleno vivebat justus in orbe
Unus homo, et mentem solus servabat honestam.
Nullus vota Deo donis precibusque ferebat
Hunc praeter, dignum quem summus laude Creator
Nosset, et exceptum vitae servare pararet.
Stemmatis hic sancti; nam claro nobilis ibat
A proavo, quem prisca fides et conscia virtus
In coelum sine morte tulit: sic celsa petenti
Successit magno non impar pronepos actu.
Nec plus est illum salvi cum corporis usu
Terrenas liquisse domos, intrasse supernas.
Denique quo priscus quondam conscenderat Enoch
(0348B)Elias curru post tempora longa secutus,
Scribitur ignitis scandens penetrasse quadrigis,
Cum suspensa leves transmitteret orbita ventos,
Ungula vel premeret calcatas pondere nubes.
Vallatumque ferens sanctum non ureret ignis,
Et motus servans nesciret flamma calorem.
Hos igitur satis est coelum potuisse mereri
Membrorum sub lege sitos; sed non tamen illud
Segnius admirer, sancti quod tempora Noe
Unius ob meritum, natis nuribusque tuendis
Orbis in exitio potuerunt ferre salutem.
Est ille in coelis, numero praestantior omni,
Angelicus sine fine chorus, qui laude perenni
Conclamat celebratque Deum, famulantia suetus
Ferre ministeria, et jussis parere supernis.
(0348C)Hi nunc quod rectum mortalia corda precantur,
Concipitur dignis sacro quod pectore votis,
Quidquid larga manus collectio sparget egenis,
Excipiunt, sanctoque ferunt super astra volatu.
Quin etiam justos, fragilis dum vita fatigat,
Tutantur, mundique inter discrimina servant.
Sed tamen in cunctis praecellit clarior ille,
Maxima quaeque Dei quo dispensante ministro
Res geritur, summisque parat mysteria causis.
Hic Dominum coeli venturum corpore sumpto
Virginis intactam jussus praedixit in alvum,
Sacraque dotali complevit viscera verbo,
Hic et Baptistae praecurrens nuntius ortum,
Desperata diu dum ferret germina patri,
Inter sacra virum conterruit, et dubitantes
(0348D)Protinus ingrato restrinxit in ore loquelas,
Donec praedicto fecundam redderet ortu
Prolis anum, multo sterilis quae tenta per annos,
Fudit diffidens effeta puerpera fetum.
Hic rerum solers summusque archangelus, alto
Aerea per liquidum, levibus circumdatus auris,
Vibratasque movens ignito in corpore pennas,
Nulli conspectis ad terram motibus ibat.
Et tum forte gemens cunctorum crimina Noe
Inflexis stratus genibus, cum supplice planctu
Mundanis veniam, mundo nolente, petebat.
Cum subito clausis foribus tunc aliger intrat
Conspicuus, claro resplendens nuntius ore.
Horrescit visu tanto perterritus heros,
(0349A)Mortalisque oculus personam ferre supernam
Vix valet, et pavidi detorquet lumina vultus.
Ille salutiferis primum mulcere timentem
Aggrediens verbis, coeli mandata ferebat.
Pax tibi, juste virum, pacem tibi missus ab alto
Imprecor, ut pulso capias mea dicta pavore.
Haec mandat summus terrae pelagique Creator.
Insperata quidem cunctis sententia lethi
Imminet; hanc solus sed qui transire mereris,
Et praescire potes. Nam te calcata voluptas
Jam pridem rectum toto discrevit ab orbe.
Unica sed quoniam saevum depellere lethum
Vita tibi poterit, tantos evadere casus
Qualiter incipias, paucis ex ordine fabor.
Finis erit rerum, permissis undique lymphis,
(0349B)Atque relaxata vastabitur orbis abysso.
Nunc age, congestis crescat fortissima lignis
Machina, quae surgens fluctus superenatet omnes.
Ter centum cubitos per longum ducta tenebit,
Bis quinis late claudetur, bisque vicenis.
In triginta illi constabit culminis altum.
Per medium per ter longo coenacula tractu
Edita suspensis domibus tabulata levabunt:
Ut generis proprii servans consortia mansor
Componat parcis dispersa cubilia cellis.
Tum ne rimosi compagum forte meatus
Accipiant inimicum imbrem, linire memento
Juncturas laterum, pigrumque infunde bitumen.
Taliter affectam cum consummaveris aedem,
Protinus ingredere, ac mundum dimitte cadentem;
(0349C)Exclusit quem culpa frequens, includere vita
Incipiat, circumque fremant te sospite mortes.
Quin etiam lateris sociam succedere tecto,
Et cum conjugibus natos intrare jubeto.
Tuque secundus eris deleti germinis auctor,
Ut te post primum repleatur terra parente.
Sed quia perfecto divinis viribus orbe,
Post operis finem, post leges, postque sacrata
Sabbata, formari quidquam non convenit ultra:
Ne penitus cessans intercidat omne creatum,
Spirantum e cunctis pecorum, celerumque volucrum,
Silvarumque feris, et quae jumenta vocantur.
Vel quae per tacitos reptant labentia motus,
Bina cape, et tecum claustro victura reconde.
Sic tamen ut proprios teneant sua vincula sexus,
(0349D)Unde genus rursum fellus implenda resumat.
Ne timeas ne forte feros animantia motus
Servent, aut subitis praesumant rictibus iras.
Foedus erit totis, quae discordantia profert
Per varios natura modos, et pace fideli
Parebit jussis quidquid concluseris illic.
Serpentis tantum semper figmenta caveto.
Vertice submisso blandum licet ille trisulcis
Finxerit abscondens per dulcia sibila linguis
Immortale odium, nunquam tu credulus illi,
Quem nimis expertus vitandum praemonet Adam.
Hostis namque semel voluit quicunque nocere,
Hic semper suspectus erit, penitusque cavendum est,
Ne jam mentito conjungat foedera prudens.
(0350A)Tu post exemplum jussis servire memento.
Haec fatus, vacuum levibus secat aera pennis,
Mortalem fugiens aciem, coeloque relatus
Heroem trepidum mandata lege reliquit.
Ipse tamen tali manibus cum voce levatis,
Quisquis, ait, nobis tantam spondere salutem
Seu missus, seu sponte tua, super aethere celso
Venisti, et placidum sacrasti foedere pactum,
Sis fautor, firmentque tuas promissa loquelas,
Auxiliumque tuum conatibus insere nostris,
Ut tenuis tantam valeat manus edere molem.
His breviter dictis, vitae spem corde reponit,
Aggrediturque celer sacri praecepta laboris.
Quis tantos capiat sensus? quis denique sermo
Explicet, advectis fuerit quae copia lignis?
(0350B)Nudati colles, spoliatae robore silvae,
Mons ut quisque fuit, famulo placuere paratu.
Pelion immensas cum mittat vertice quereus,
Insuper exponit multa virtute recisum
Ossa nemus, Pindoque abies subducitur al a.
Atlas ipse novas ictu resonante secures
Sensit, et annosas dedit ad navalia pinus.
Invictum tunc surgit opus, contexta levatur
Porrectis trabibus praecelsi culminis aedes.
Haec inter, discors varii sententia vulgi.
Nam multi lymphis obstacula tanta parantem
Irrisere virum, moles quod clausa moveri
Fluminibusque dari nequent, quam forte vel ampli
Euphrates Nilusque queant vix claudere ripis.
Humani generis quid mens incredula reris
(0350C)Mortalem non posse manum conjungere ponto
Aedem longinquam? pontus namque obvius ultro
Curret, et adductum tangent stans fabrica littus.
Ast alios celsam compacto robore massam,
Ignaros quanquam cladis, causaeque latenti,
Mirari novitas et formidare coegit.
Haud aliter studium jam tunc diviserat omnes,
Quam nunc mundus agit. Sunt qui compuncta fideli
Corda dicant operi, rebusque instare supremum
Discrimen norunt, corpus quo concidat omne,
Bacchatamque diu consumant saecula carnem.
Effugiet tunc ille malum, quicunque paratus
Construat ut validam praeduri tegminis arcam,
Per lignum vitale crucis servatus ab undis,
Tunc cernet quanto contempserit otia fructu.
(0350D)Haud procul attentum contemplans hunc operantem,
Nonne piger quisquam lucri, taedensque laberis,
Insanire putet, cura quod solus inani
Aestuet, et rebus nolit pereuntibus uti?
Sic epulans parcum, sic largum quisquis avarus,
Sic nudum raptor, sic castum ridet adulter,
Sic circumscribens illuso simplice gaudet.
Sic sapuisse dolet dives, cum congregat aurum,
Spargentem nummos, ultroque in paupere censu
Consumptis opibus miserum ratus esse beatum.
Inde repentinum Judex cum cerneret orbi
Adventare diem: Finis sic protinus, inquit,
Imminet, ut justi quondam sub tempore Noe,
(0351A)Diluvium varios mundi cum repperit actus,
Et carnem consumpsit aquis, opifexque salutis
Evasit parto diffusa pericula claustro.
Haec evangelicis sunt inclamata figuris.
Providus interea consummat conditor arcam.
Tunc jussae accurrunt volucres, tunc bestia quaeque,
Consuetum linquens silvoso tegmine lustrum,
Deposita feritate venit, seseque tenendam
Ingerit occurrens, et libertate relicta
Includi gaudet: tantum decreta futuri
Vis valet; occultus brutis in sensibus ardet
Terror, et exspectans agitat formidine vitam.
Ast homines quos sors certi discriminis urget,
Vicina nec morte pavent, satis undique constat
Vitali indicio praecedere saepe timorem.
(0351B)Securos laetosque reos tellure Gomorrhae
Jam prope sub flammis sententia dicta videbat.
Ninivae contra populis terrore salubri
Praevaluit pro pace metus. Nam venerat illuc
Jussus, multum ille et terris jactatus et alto,
Qui clamaturus tantae discrimina plebi
Diluvium timuit mundo constante propheta.
Hauserat huc valido pervadens bellua rictu,
Immersumque mari ventris concluserat arca.
Deglutire virum, faucesque implere capaces,
Ardenti monstro cum sit permissa potestas,
Non licuit mordere tamen, nil dentibus actum.
Intravit cupidum deludens praeda vorantem,
Invasusque cibus jejuna vixit in alvo.
Dum tres luce dies una sub nocte prophetae
(0351C)Sol ageret, littusque novum vacuanda viderent,
Et castigatum vomerent ergastula pastum.
Ut monstro exutus vates, coelumque recepit
Contingens terras, magnam tunc percitus urbem
Terribili cum voce petens: Quid criminis, inquit,
Ardetis flammis? restringent omnia poenae.
Jamque venit finis, lentum est hoc dicere, venit.
Non plus fatus erat: totus conjurat in omne
Lamentum populus: procurrunt undique fletus,
Pectora tunduntur, coelum suspiria pulsant.
Mollibus abjectis Cilicum dant tegmina setae,
Inque cibos cinerem, lacrymasque in pocula fundunt,
Ipse etiam, dignus tali qui tempore princeps
Ante aciem flentum portet vexilla salutis,
(0351D)Atque novum dictu metuens discrimina vincat,
Projicit hinc sceptrum, linquit sublime tribunal,
Pallia blattarum spreto diffibulat auro,
Serica despiciens, atque aspera tegmina sumens.
At pius ex alto contemplans talia Rector
Exsertas revocat sedatis motibus iras,
Vibratumque tenens restinxit missile fulmen.
Temporibus propriis justus sic conditor arcae
Securo solus timuisse pericula mundo
Gaudebit, finem cunctis, sibi ferre salutem,
Diversam cernens meriti discrimine sortem.
Ergo ubi silvestres sexu collegit utroque
Inclusitque feras, pecudum tunc eligit illa
Sumere, quae licitum est mandi, vel munda vocantur,
(0352A)Hinc tantum septena dedit viventia claustro,
Ut ternis paribus servato semine salvis,
Septima quae fuerint sacris quandoque litentur.
Et jam vitalis concluserat omnia carcer.
Tunc justum, cunctosque suos, natosque, nurusque,
Accipit exspectans claustrum, vitaeque reponit.
Nam servos nondum dederat natura vocari,
Nec dominos famulis discernere noverat ordo.
Primus enim maculam servili nomine sensit
Hujus natorum medius, qui forte cachinno
Distectum petiit misero spectamine patrem,
Materiamque sui risit deformior ortus,
Et plus jam turpis nudato simplice nequam.
Quod postquam sanctus potuit cognoscere Noe,
Natum germanis famulum dedit; inde repertum
(0352B)Tale jugum; cuncti nam semine nascimur uno.
Servitii certe causam fecisse reatus
Cernitur, et liber peccans fit crimine servus;
Si rursum nexu famulus stringatur honesti,
Natales faciens sibimet, jam nobilis hic est.
Nuntius interea, dudum qui missus ab alto
Detulerat justo coelestis munera verbi,
Protinus ut clausum vidit, rebusque paratis
Exspectare diem, rursus descendere coelo
Festinans, laxos firmavit cardine postes,
Inclusitque viros, atque ostia fortia traxit,
Confestimque levans supero se rettulit axi.
Aevo sexcentos senior transcenderat annos,
Lunaque bis plenos addebat menstrua cursus,
Septimus et decimus qui post illuxerat orbi,
(0352C)Ultimus ille dies jam nunc dabit omnia letho.
Ilicet obtegitur coelum, nimiisque tenebris
Victa repelluntur fuscati lumina solis.
Insanas hominum mentes vix tangere terror
Coeperat, insuetus mox profluit aethere nimbus,
Et valido primum similis demittitur imbri.
Arida terrarum pariter maduere per orbem,
Una fuit toto facies et nubila coelo
Aegyptus tunc ipsa novas expavit ad undas,
Alsit et infusus Garamas, dudumque calentes
Humida Massylas tetigerunt frigora Syrtes.
Nec longum pluviae species, non denique guttae
Stillant, sed rupto funduntur flumina coelo.
Non aliter Tanais, nivibus cum pascitur albis,
Riphaeo de monte ruens illiditur amni,
(0352D)Praecipitatque simul longo quod tramite ducit.
Undarum tali quatitur certamine tellus,
Fitque lacus instar compressus fluctibus aer.
Nec tamen hic lymphas tantum fudere superna,
Terrestres etiam mundus consurgit in iras.
Rumpitur omne solum, crebros dant arva meatus,
Prosiliunt fontes ignotaque flumina manant.
Vergitur in sursum mutato pondere nimbus,
Inde cadens coelis, hinc terris undique surgens,
Occurrit mox unda sibi, junctoque furore
Conjurant elementa neci; transcenditur omnis
Riparum limes fluviis, atque obice rupta
Saevit laxatis discurrens humor habenis.
Sed cum diffusae spatium concludere terrae
(0353A)Omnia certarent, mundumque implere capacem,
Suspendi forsan potuit sententia lethi,
Atque mora majore trahi, quo tardius omnem
Concedens spatium rapiat sors ultima carnem;
Oceanus vertex rerum in fervidus uno
Littore, quo tantum terras atque aequora cingit,
Exiret, rumpensque fidem perfunderet arva.
Dissipat aeternas leges, et sede relicta
Regna aliena petens naturae foedera turbat.
Ut diros primum pelagi sensere furores
Illustres fluvii, magnos quos inclyta cursu
Fama refert, motusque novos stupuere parumper,
Ut credas sapuisse fugam, sic versa retrorsum
Per terras spargunt sublata volumine ponto.
Insequitur tamen Oceanus, refugisque fluentis
(0353B)Imminet, et salsis impellit molibus amnes.
Tunc major strepitu tanto mortalibus aegris
Fit metus, ascendunt turres, et celsa domorum
Culmina, praesentemque juvat vel tempore parvo
Sic differre necem: multos dum scandere tentant
Crescens unda trahit, quosdam montana petentes
Consequitur, lethoque fugam deprendit inanem.
Ast alii longo jactantes membra natatu,
Defessi exspirant animas, aut pondere nimbi
Obruta flumineas commixta per aequora lympnas
In quocunque bibunt morientia corpora monte.
Aedibus impulsis alii periere ruina,
Inque undas venere simul dominique domusque.
It fragor in coelum sonitu collectus ab omni,
Quadrupedumque greges humana in morte cadentum,
(0353C)Augent confusos permixta voce tumultus.
Haec inter miseri ferventia funera mundi,
Praegravis insanis pulsatur motibus arca,
Compagesque tremunt, stridens junctura laborat.
Non tamen obstructam penetrat vis improba, quanquam
Verberet, et solidam fluctu feriente fatiget.
Non aliter crebras Ecclesia vera procellas
Sustinet, et saevis sic nunc vexatur ab undis.
Hinc gentilis agit tumidos sine more furores,
Hinc Judaea fremit, rabidoque illiditur ore,
Provocat inde furens haeresum vesana Charybdis;
Turgida Graiorum sapientia philosophorum,
Inter se tumidos gaudet committere fluctus.
Obloquiis vanos sufflant mendacia ventos,
(0353D)Sed clausam vacuo pulsant impune latratu.
Jam medium crescens Arcae contexerat unda,
Commovitque cavam suspendens undique molem.
Et melius tutam facili portante natatu,
Quoque vocant undae, sequitur jam mobile pondus.
Cedamus mundo, dum ducimur: omne resistens,
Si flecti nescit, metuat vel pondere frangi.
Sed si cedamus, fluxum ne sentiat intus,
Peccatumve trahat mens impenetrabilis ullum.
Navigat interea claustro commissus cunti
Fons vitae, servatque furens super omnia pontus
Orbis depositum, fido quod tegmine promat,
Cum pax terrarum reddi sibi debita poscet.
Ergo ibant undae, tellus subducitur omnis
(0354A)Collibus impositae vicerunt edita lymphae.
Delituit tectus ponto tum pinifer Othris,
Parnassi vertex cautem non protulit altam,
Ipsa cupressiferi latuerunt saxa Lycaei,
Subductae rupes, aequatae fluctibus Alpes,
Omnibus exclusis totus jam denique mundus
Axis et unda fuit. Nam cunctis morte subactis
Regnabant pelagi silvoso in gurgite monstra.
Et jam vicinum pulsabant humida coelum,
Jamque quater denis manabat noctibus imber,
Compleratque necem, nec jam quod tolleret ultra
Mors habuit, pressitque natantia funera pontus.
Frenantur tandem pluviae, resplenduit aether,
Redditur et coelis vultus. Sol ipse reductus,
Sed non inventis queis reddat lumina terris,
(0354B)Tantum luxit aquis: tristis videt aequora fulgor,
Quamque breves radios admotas frangit in undas,
Tam consumendis fervens ac proximus instat.
Nec minus et patuli terrae clauduntur hiatus,
Quaeque prius vomuit lethali ex ore fluenta,
Obicibus propriis constricta resorbet abyssus.
Nec tamen ut venit, breviter sic unda recedit;
Siccant non pauci longo sed tempore menses,
Quod pauci fudere dies: jam ducta natatu
Armeniae celsis instabat montibus arca,
Et nondum nudis fundo consedit in arvis.
Ut stabilem sensit senior, motuque carentem,
Nec fluitare natans ventosa per aequora lignum
Credidit abductis nituisse liquoribus orbem.
Tunc reserat summam sublimi a fronte fenestram,
(0354C)Emissa refluos exploret ut alite fluctus.
Illa volans longo diverberat aera plausu,
Atque quatit vacuas pennarum motibus auras,
Cumque diu fessis undas perstringeret alis,
Nec locus optatam requiem concederet ullus,
Consuetum repetit prospecto ex aequore claustrum,
Exceptam senior manibus tunc colligit intus,
Advertens nullas patuisse per humida terras.
Interea magna pontus se mole movendo
In chaos antiquum linquens mundana redibat.
Excelsi tandem proferre cacumina primum
Incipiunt, post quos tenues crebrescere montes.
At vero ut pelagus cinxerunt littora priscum,
Oceanusque sacer, notas collectus in oras,
Contentus solito labentia flumina tractu
(0354D)Sorbuit, et cunctis distinxit frena fluentis,
Torrentesque suae clauserunt undique fossae,
Libera subductis nituerunt arida lymphis.
Tunc interposito producens tempore corvum,
Scire cupit senior, vacuumque interrogat orbem.
Ales ut extensis nitidum petit aera pennis,
Aspiciens plenis stipata cadavera terris,
Carnibus incumbens, et mox oblita reverti,
Rectorem placidum communi in sede reliquit.
Sic nescis, Judaee, fidem servare magistro,
Sic carnem dimissus amas, sic gratia nunquam
Custodi vitae Dominoque rependitur ulla.
Mente vaga sic laxus abis, sic foedera legis
Rupisti, et primum violasti, perfide, pactum.
(0355A)Temporis ut spatio senior collegit inertem
Jam potuisse satis corvum se reddere claustris,
Ignarus tardi reditus, causaeque morandi,
Ne fors innexis fessum consumpserit alis,
Junxerit et cunctis pereuntibus unda recurreno:
Protinus albentem mittit de sede columbam.
Illa memor jussi rapido petit arva volatu,
Paciferaeque videns ramum viridantis olivae,
Decerpit, mitique refert ad condita rostro.
Tali legatus firmavit foedera simplex
Indicio, purumque pius sic comperit orbem.
Integer emensum vertebat circinus annum,
Quo felix claustrum spirantia cuncta tenebat,
Tum pater ablatis obducta repagula serris
Pandit, et inclusis desuetum reddere solem
(0355B)Incipit, effeto redeant ut semina mundo.
Ante tamen Justus jubeat quam sparsa vagari,
Singula de septem, quae dudum claudere munda
Curavit, natis pariter, nuribusque vocatis,
Cespite constructa disponens immolat ara,
Accendens sanctos his primum altaribus ignes.
Plurima dum magnis adolentur corpora flammis
Et numerosa levat praepinguem victima fumum;
Suavis odor laetum tetigit trans aethera coelum,
Primaque purgati suscepta est hostia mundi.
Tunc igni permixta sacro vox intonat ista.
Hactenus infectus contagia traxerit orbis,
Sufficiat regnasse nefas, mundata lavando
Perpetuo niteat tellus, vultusque reductos
Contineant elementa suos: haud amplius ullis
(0355C)Perturbata malis moles mundana fatiscat.
Vos quoque, quos lethi salvavit tempore vita,
Intactosque tenens casu defendit ab omni,
Ducite securum servatis legibus aevum:
Vosque caput generis fecundo semine prolem
Spargite, diffusum late quae compleat orbem,
Deletum instauret numerum, dominetur et orbi.
Fertile quin etiam reddent animantia germen,
Quod tamen inflexum famulabitur ordine prisco:
Insuper et terris ex hoc jam non erit ultra
Diluvium regnans, carnem quod conterat omnem.
Unum quod fuerit: signo monstrabitur uno.
Nec similem repetita necem peccata videbunt;
(0356A)Et si crimen erit, terror non deforet alter.
Sic unum genitor jurans baptisma sacrabat,
Ut semel ablutum lymphis purgantibus orbem,
Sic sperare reos lavacrum non posse secundum.
Vix tribus exactis coeli jam partibus ibat
Pronus in occasum radius, cum forte remotam
Axe sub eoo jussus contingere nubem,
Protulit excussum madefacto ex aere signum,
Arcus et emicuit, quae nunc Thaumantida Graio
Irim Romuleo vocitant sermone poetae.
Pendulus obliquum solem cum senserit humor,
Ancipites vario mittit splendore colores:
Nec numerare queas, sic mixtos lumine visus
Illudunt dubii diversis vultibus orbes,
Sapphitusque virens, maculosus, caerulus, albus,
(0356B)Purpureum de nube trahit, de sole coruscum
De coelo nitidum, de terra sumit et atrum,
Et tamen abjunctis quae constant haec elementis,
Sic diversa putes, ut concordantia cernas:
Hanc formam signo trepidis mortalibus arcus
Praestitit esse Deus, promittens nube serenum,
Nullaque jam terris debere pericula coelum.
Nunc quicunque cupis veram servare salutem,
Illud suspicies signum, quod signa figurant.
Namque dator vitae praemisit talia Christus,
Et geminata dedit substantia salvatorem.
In terris sumptae nitida de virgine carni
Naturalis inest patrio de germine fulgor:
Et medius quidam mediator in aethere celso
Munere multimodo varius, sed fulgidus omni,
(0356C)Vitalem monstrat sacrati pignoris arcum.
Istum corde vide, quisquis baptismate lotus
Ad coelum liber culpis percuntibus exis.
Nam legis forma vos, inquit Apostolus, ista
Salvabit lavacrum, prisci cum tempore Noe
Conclusas lignis animas describeret octo.
Comparat ille datum, tu servans dilige donum,
Hoc votis precibusque gerens, hoc fletibus optans,
Ne redeant peccata tibi, ne mersa leventur,
Mortua ne surgant, ne debellata rebellent,
Ne post ablutum valeant discrimina crimen,
Et flammam timeas, quia jam non suppetit unda.
LIBER QUINTUS. DE TRANSITU MARIS RUBRI.
(0355)
(0355D)Hactenus in terris undas patuisse canenti
Terram inter fluctus aperit nunc carminis ordo.
Illic diluvium quos perderet ante petivit,
Nunc ad diluvium pleno succensa furore
Sponte sua current periturae millia gentis.
Si non ut dignum tanti praeconia facti
Eloquium captent, divina in laude voluntas
Sufficit, et famulo monstrari munere votum.
Quod si quis nequeat verbis persolvere grates,
Non minimum virtutis habet vel credere gestis,
Signa per electos quae perrexere priores.
(0356D)In quibus excellit longe praestantius illud,
Quod pelago gestum Rubro celeberrima perfert
Scriptorum series, in cujus pondere sacro
Causarum mage pignus erat, pulchramque relatu
Pulchrior exsuperat praemissae forma salutis,
Historiis quae magna satis, majorque figuris,
Conceptam gravido peperit de tegmine vitam.
Sustinuit duros externa in sede labores,
Dum Pelusiacae serviret subdita genti,
Plebs oppressa diu: densi quam pondere coeni,
Et laterum numeris, operis mensura diurni
(0357A)Afflictam saevi vexabat fraude tyranni.
Invisam sibimet frendens qui crescere turbam,
Augeri doluit famulos. Nam jusserat, ut lux
Vidisset quoscunque mares, mox docta necaret
Omnis anus, natumque premat solertia sexum.
Sed tamen aversae fugerunt talia matres,
Atque interdictos detrectant perdere fetus,
Persistente Deo plebem diffundere sanctam:
Quoque magis mens caeca trahit crudelia vota,
Hoc plus accrescunt tenerae primordia gentis.
Viderat interea Genitor de sede superna,
Afflictamque manum placido prospexerat ore.
Jam sacer innocuas dederat de fomite flammas,
Et rubus in rubeo viridis permanserat aestu;
Quo signo spinas nostrae fervescere mentis,
(0357B)Et lucere pio qui non consumeret igne,
Devotus nosset sanctis in cordibus ardor.
Ilicet electi vates mandata ferebant,
Depromit regi cum primus talia Moses:
Servitii longo lassatam pondere plebem,
Oppressos cophinis humeros, attritaque colla,
Quasque opus assiduum fecit durescere palmas.
Laxandi jam tempus adest: dimitte precantes
Tandem coelesti Domino persolvere vota,
Et complere datos patrio moderamine ritus.
Ille fremens inquit: Quae tanti causa tumultus,
Quisve novus populum Deus exigit omine misso?
Scilicet hae vacuae tangunt coelestia curae,
Ut Dominus dominis famulos nunc tollere priscos
Vellet, et ad tumidos mittat mandata rebelles.
(0357C)Quis Deus iste foret, cui me parere necesse est?
Aut sceptris celso quid formidabile regi?
Sed vestras nimium seducunt otia mentes;
Et nisi laxatos requies concessa foveret,
Nulla supervacuis tererentur tempora verbis.
Quae si castigans restringet sarcina major,
Illicitus vetitum conari desinet ausus.
At vos signifero qui talia vota ducatu
Instruitis, vano et plebem subvertitis ore,
Conspectus vitate meos, vultumque cavete.
Ditem namque Pharon, vel pollentissime cursus
Testor, Nile, tuos, et divae vocis Anubem
Cum rabidus latrat, jam non impune futurum,
Si nostrum rursus repetant haec dicta tribunal.
Virgam forte manu gestabat legifer heros,
(0357D)Quo baculo nitens gressum dum dextra regebat,
Excutit hanc valido projectam cominus ictu.
Tum mirum dictu, commotum serpere lignum,
Non insensibiles ceu promit palmite ramos
Vita movens tantum quos praestat crescere fructus:
Sed flexu reptans, mutati et corporis usu
Sensum animamque gerens, coepit decurrere virga,
Mox anguem formata refert. Conterritus haesit,
Aeternumque niger tum palluit ore tyrannus.
Sed ne confusum tali succumbere signo
Cerneret assistens vultu nutante satelles,
Dissimulat summo rem gestam credere jussu,
Nec divina volens, hominum sed facta putari,
Tum mandat quoscunque magos, vel carmina doctos,
(0358A)Illicitam diris tentantes fraudibus artem
Aegypti, longinqua darent hastilia, cogens
Murmure funereo faciat monstrata minister.
Undique tunc jussi concurrunt, et medicatas
Armant quique suas noto medicamine virgas,
Dant jactae vanas species, anguesque putati
Illusos terrent oculos fallente figura.
Nec longum tumuere magi; consumitur omne
Quod fecisse rati; fictos namque arte dracones
Primus adhuc mordax absorbuit ore cerasta.
Postquam virtutis clausit spectacula Moses,
Victorisque tenens caudam tellure levavit,
Decedit serpens ligno, vultusque recedit,
Diriguere vagi durato corpore flexus.
Quid multis? fit virga prior, qua deinde sacerdos
(0358B)Plurima succiduo monstravit tempore signa.
Hinc dirum frendens Pharaonis conscius ardor,
Divinae incipiens per cuncta resistere dextrae,
Et quae cognoscens, nolens tamen ipse fateri,
Protinus expulsos jussit discedere vates.
Illi divinas pulsant cum fletibus aures,
Ut fremitus gentis tandem frenetur iniquae,
Quam gravius saevam monitus fecere superni,
Ipsis quin etiam coelestibus arma minantem.
Tum pater, accipiens gemitus lacrymasque precantum
Taliter hortatu blando solatur amaros:
Ne tantum vacuo submittite corda timori,
Plebs mea, quam toto mundi de corpore sumptam
Elegi, et propria solam mihi sorte dicavi.
Jam nunc cernetis quanto primordia vestra
(0358C)Prosequar auxilio, saevos ac persequar hostes.
Ducam sublimem portenta per omnia dextram,
Nec volet in paucis Pharius rex cedere signis,
Longius ut duram vincant miracula mentem.
Post haec laxatos quin et discedere coget,
Expelletque solo: quod nunc negat, ingeret ultro.
Ibitis ad magnas post fortia praelia sedes,
Quo vocat exspectans praefertilis ubere terra,
Et claras victis condetis gentibus urbes.
Vos modo promissis tantum confidite donis,
Et quos deposcent ingentia facta labores
Laeta ferat virtus, seseque ad prospera servet.
Talibus auditis, melior spes accipit illos.
Attollunt animos, palmasque ad sidera tendunt,
Concipiuntque fidem votis, gratesque rependunt.
(0358D)Postera lux dubios primum praemiserat ortus,
Et successorem depulsa nocte ferebat
Insistens aurora diem: tum flumina sanguis
Imbuit, et subito maduerunt arva cruore.
Sed non hoc minimis portentum contigit undis,
Fluviorum rex ipse rubet, nec lumine prisco
Nilus agit proprium quem sumpsit fonte nitorem.
Quin magis, averso ne tangat pristina limo,
Sanguis in externum certans manare canalem,
Carnosus non carnis erat, nec corpore fusus,
Aut strages quae multa simul, quo vulnere possit
Lympharum damnum proprio supplere cruore.
Naribus obstructis pressi, victoque natatu,
Interiere simul peregrini in gurgite crasso.
(0359A)Auxeruntque suo saniem de funere pisces.
Et fortasse rear cladis mortisque futurae
Sanguinis indicio jam praecessisse ruinam,
Hoc ipsum ni poena foret. Nam scilicet omne
Aegypti spatium, vel quo patet ampla Canopus,
Mox inter pingues sitiens defecerat undas,
Si non Omnipotens celerem super arva medelam
Spargeret, et nitidos revocaret vallibus amnes.
Tum vero ut requiem pestis subducta reduxit,
Effertur rursus dilata morte tyrannus,
Et vix evasum contemnens mente flagellum,
Innocuam flagris persistit subdere gentem.
At quid per cunctam stylus aestuet ire superbi
Perfidiam, caesi numerans perjuria regni?
Sed tamen extorquent varium mendacia monstrum,
(0359B)Undaque vicino vixdum purgata cruore,
Ranarum foedis texit cantatibus urbes.
Complentur cellae, strati penetralia, mensae,
Sustinet innumeros regalis purpura saltus,
Atque premens homines frendet succumbere ranis,
Quarum mox cumulis flamma tonitruque subactis
Congestisque, sonans muscarum nubis ad auras
Exiit, infectum corrumpens aera flatu.
Illic quas scinifes vocitant, quantosque volatus
Pendula committunt levibus corpuscula ventis,
Pennarumque vicos peragunt stridentibus alis?
Fundunt se pariter, turbataque moenia complent.
Et licet immersis defigant vulnera rostris,
Plus horror quam poena movet; sed tollit et istam
Ventus agens, cessat laxata molestia paulun
(0359C)Confestim cessante metu, nec longius ira
Sentitur quam plaga calet. Sed peste remota
Succedunt aliae gravius: consumitur omne
Jumentum, cunctosque greges nox abstulit una,
Nec tantum damnosa reos portenta fatigant:
Vertitur ad carnem quae suscitat ira dolores.
Insidunt penitus turgentia vulnera membris,
Et sacer incubuit percussis artubus ignis.
Creditur hic etiam casu contingere languor:
Sed morbus mentis discrimina corporis urget.
Praeterit ille dies; tum demum luce secuta
Concutitur coelum tonitru, nubesque coactae
Terribili splendore micant; ferit omnia fulgur
Fulmina agens; totas uno sub tempore mortes
Aethere turbato terris elementa minantur.
(0359D)Ignibus inseritur praegrandis corpore grando,
Non ut nube solet terris nimbosa venire:
Sed quocunque cadens ut deprimat, atque ruinam
Pondere vel solo faciat; conjungitur ergo
Grandineum flammis ferventibus aere frigus,
Et natura neci servans assignat utrumque.
Hic primus stragem sparsis dat mortibus imber;
Exin restantem surgit consumere fructum
Bruchus, et excusso confidens crure locusta.
Hoc sed docta malis, et jam discrimine crebro
Tanquam lene satis callosa superbia duxit.
Insequitur velox gravius quae vindicet ira.
Caecas mane novo surgens sol sparserat umbras,
Et laetus jubaris splendebat fronte sereni,
(0360A)Cum surgens mediam nubes se porrigit atra,
Nascentemque diem depulso lumine claudit.
In molem nox densa coit, perit obrutus aer,
Palpantesque manus densas sensere tenebras,
Atque repercussus vexatur anhelitus aeger;
Et si sopitos flando quis suscitet ignes,
Aut flammas excire velit, compressa necantur
Lumina, nec vibrant restricti pondere motus:
Quo quemcunque loco tenebrosus repperit horror,
Continuit, vidit nullum, nec visus ab ullo est.
Squalentes pariter viventia millia credas
Infernas intrasse domos, aut forte revulsa
Obice terrarum patriam sordentis abyssi
Migrasse in superos, ac mundum luce fugata
Sub leges misisse suas. Tres perdidit ista
(0360B)Nocte dies, digne pendens perjuria tellus
Isthaec damna tulit; nam caetera fulgidus orbis
Continet, et solitos distinguunt tempora cursus.
Moses interea lacrymas, jejunia, vota
Continuat, precibusque frequens ac pervigil instat,
Majoris natu fultus solamine fratris.
Instruit hos sacris simul, informatque Creator
Mystica solemnem qua pandat victima ritum.
Cernitis ut multa desudans clade reatum
Aegyptus contrita gemat satis undique tacta,
Sed tamen immota perstans cervice rebellis?
Nec portanda diu praecedunt ista ruinam.
Aegrotat quodcunque tumet, nec sana superbo
Causa subest, junctum monstrat mens turgida lethum.
Unus adhuc restat qui vindicet omnia luctus,
(0360C)Postque novem decima percellat caede merentes.
Vos modo perpetuos sacrorum discite mores,
Cultibus et propriis mansura lege tenete.
Mensibus in cunctis, orbis quos circinat anni,
Iste caput princepsque foret, quem nomine belli
Gentiles vocitant, vos tantum dicite primum:
Lunaque bis septem cum fecerit addita noctes,
Vespere tum sero dabitis primordia sacris.
Sumite mansuetum perfecti temporis agnum,
Qui careat macula, et purum det corpore vellus.
Hoc animal festis mactabitis; hujus utrumque
Signabit sanguis nitido de corpore postem.
Hoc dabit indicium servandae cura salutis.
Cum percussor aget tacitam sine vulnere caedem,
Perspiciet sacro limen maduisse cruore,
(0360D)Hoc tantum transire volens distantia talis
Custodit vestras sparsis a mortibus aedes.
Sic nos, Christe, tuum salvet super omnia signum
Frontibus impositum: sic sanguis denique sanctus,
Tunc praemonstrati dudum qui funditur agni,
Oribus infusus postes lustrasse tuorum
Inter labentis ferventia funera mundi
Credatur, casuque tuos discernat ab omni.
Dum non signatos percurrit funere mucro,
Tu cognosce tuam salvanda in plebe figuram.
Ut quocunque loco sanctus mactabitur agnus,
Atque cibo sanctum porrexerit hostia corpus
Rite sacrum, celebret vitae promissa sequentis
Fermento nequam duplici de corde revulso,
(0361A)Sincerum nitidae conspergant azyma mentes.
Finierat rector leges et foedera festi
Paschalis mandare viris, quod protinus omnes
Arripuere simul; peragunt convivia laeti,
Solemnisque novo cultu disponitur esus,
Transeat ad seros quae condita forma nepotes.
Nox erat, et mediam carpebant cuncta quietem,
Umbraque libratas jam jam diviserat horas:
Ecce venit tacito per dira silentia motu
Angelus exserto missus qui saeviat ense:
Nec confusa datur subiti sententia lethi,
Omne malum sed sorte cadit, longeque videtur,
Quem petat in tenebris praefixi funeris ordo:
Majores natu pereunt, solique leguntur
Ad mortem primos luci quos edidit ortus.
(0361B)Cum dominis famuli pereunt, natique potentum
Permixta cum plebe cadunt: sic vilis, ut ille
Quem celsi tenuit morientem purpura fulcri.
Haec nuda tellure jacent, haec serica velant,
Disparibus stratis sternuntur corpora letho.
Non quemquam mors aequa timet, non excipit ullos
In vivis tantum qui discernuntur honores.
Pauperis ad fletum nulla pietate movetur,
Ditibus ut parcat nullo corrumpitur auro.
Aegrotum sanus, longaevum junior ante
Migrat: huic soli debet confidere nemo.
Hoc tantum tamen est sibimet quo mortua distent,
Vivant ut meritis qui complent tempora sorte.
Haec nunquam penitus morti licet auferat, et si
Jure potestatis lutea compage creatum,
(0361C)Semine mortali genitum, terraeque reductum,
Justorum in factis letho nil creditur ulli.
Ergo ut percussas soboles confusa repente
Aula videt, currunt flentes ad funera matres,
Pectora contundunt pugnis, crinesque revellunt
Unguibus, et nigras festinant scindere malas.
Nec dominos planxere diu, mox occupat omnes
Luctus quemque suus, sonat unus in aethere clamor
Non uno ex fletu, confundit voce tumultum
Nulla vacans a morte domus; tum lumine multo
Omni curatur populorum funus in urbe.
Judicium justum cogit moerere merentes.
Et dum quis proprio servat lamenta dolori,
Exsequias tardant luctus, inhumataque turba
Dilata jacuit tantisper sorte sepulcri;
(0361D)Et nisi jam tandem vacuos et honore carentes
Vel nuda tellure locet, vel concremet igni,
Vix collecta manus quae tantos clauderet urna.
Tum regem circum commoto murmure sistit
Moesta cohors, humi e depromens voce querelas.
Heus! nimium nostris adversa potentia rebus
Hebraei populi, toties cui vindice dextra
Militat omne malum, totus cui denique mundus
Pugnat, et irato succedunt prospera coelo.
Vix quaedam secreta Dei, majorque potestas
Haec in sceptra furit, gentemque ulciscitur ipsam
Urbis jactura; solos pereuntia salvant
Victores elementa suos, redimuntque cadendo.
En jacet Aegyptus, nec jam reparabilis ultra.
(0362A)Atque utinam poenas vivis, damnumque per arva
Ferret adhuc divina manus, nec funere tanto
Deceptam subita vacuasset caede Canopum:
Tandem parce solo, causasque expelle ruinae,
Dum levior strages; dum quisquam luce tenetur,
Dum superest qui terga premat, qui limite trudat,
Et ne quem, si forte velint ex corde morari,
Non sinat ejecto depellens hospite cladem,
Permoveat noster natorum funere luctus,
Permoveat te forte tuus; vel pauca superstent
Pignora, quae tantos tergant servata dolores,
Et detruncatae reparent dispendia gentis.
His dictis lacrymas populus dedit; ipse superbus
Frangitur ad fletum princeps, victumque fatetur.
Haec perturbata sed dum tractantur in aula,
(0362B)Hebraei vatum studio, monitisque supernis
Optima quaeque sacris fingunt, epulisque requirunt,
Vasaque solemnes quae poscunt plurima cultus.
Ornamenta etiam, vestesque, monilia, gemmas,
Ut reddenda petunt: nec tardus commodat hospes,
Ditat et ignorans trepidam manus aemula plebem.
Quae jam digna tuis pandantur laudibus ora,
Summe pater, qui tam saevo sic uteris hoste?
Annuit adversus, largitur munera nolens,
Quae secum dimissa ferant; nec solvere tantum
Sufficit oppressos, opibus ditantur euntes,
Thesaurosque novos libertas reddita sumit.
Inter ferventes inimica in sede furores
Praedatur dominum fugiens, fallitque videntem,
Praesentem vacuat, ne tam discedere pulsos
(0362C)Quam laetos migrasse putes; portantur avari
Sic Pharaonis opes, quem tunc mercede soluta
Servitii longum credas taxasse laborem.
Nonnunquam rectis et quae contraria prosunt,
Et quae laeva malus voluit, mutata recurrunt,
In dextram vertente Deo, solosque nocentes
Vis odii perimens meditata in vulnera ducit,
Et partos fratri laqueos incurrere cogit.
Egressi interea trepido de rege ministri
Compellunt celare fugam, coguntque volentes,
Praecipitant alacres, et festinantibus instant,
Pellendasque putant pulsa cum gente ruinas.
Jam prope centenum compleverat advena lustrum
In regnis, Aegypte, tuis, ex tempore quondam
Quo priscus patriarcha Jacob perduxerat illuc
(0362D)Bis sena cum prole domum, carosque nepotes,
Quo per fecundum creverunt millia patrem.
Procedit tandem populus, moxque agmine juncto
Diram linquit humum tenebris ac luctibus orbam.
Nam vicina dies nondum produxerat ortus:
Haec nox festa Deo redeuntibus annua sacris
Haec gentis solemnis erit, quae solvitur hoste.
Primo conspicuus fulgebat in ordine ductor
Legifer, adjuncto praecedens agmina fratre.
Post quos belligerae disponunt arma cohortes,
Ducunt et validas instructo robore turmas.
Arma ferunt humeris, enses per singula laevo
Dependent lateri, presso tum vertice cassis
Fulget, et albenti certat lux ferrea lunae.
(0363A)Nituntur jaculis alii, clypeosque sinistris
Volvunt, et rapido meditantur bella rotatu.
Gaudet pars etiam pharetris, volucresque sagittas
Hostis in occursum mittendis mortibus aptat.
Aut si forte virum fugientia terga sequatur,
Ut pennata leves transmittant spicula ventos.
Incedit pavidum postrema per agmina vulgus,
Non impar numero, coelum cum pingitur astris,
Aestuat aut motus pelagi crispantibus undis,
Littore vel quantas convertit fluctus arenas,
Vel quantis stillant humentia nubila guttis.
Mirantur Pharii satrapae, nec credere tantum
Se potuisse vident: placet ejecisse tot hostes.
Sed non hac acie duri salvabere ferri.
Quamlibet innumeris peditum stipere catervis,
(0363B)Unus pugnabit cunctis pro millibus auctor.
At populus lento moderatus tramite gressum
Arreptum carpebat iter, praecedere tantum
Aggressis ducibus, quantum vel tarda senectus
Vel rudibus reptans infantia sustinet annis,
Ne praematuris fragilem contristet eundo
Aetatem sexumque labor. Sic cuncta supernus
Dispensat nutus, plebique assistit ovanti.
Ergo ubi signatis sederunt millia castris,
Armatusque pedes vulgus vallavit inerme,
Vespere tum primo stanti assimulata columna
Insistens puro resplenduit aethere flamma:
Non tamen ut noto dirum micat ignis in axe,
Prodita cum terris coeli portenta minantur,
Seu morbis tristem, bellisque aut cladibus annum;
(0363C)Sed radiis fulgens, et lumine candida laeto,
Ostendit nitidum castris mirantibus ignem.
Diffugiunt tenebrae, vicinaque sidera cedunt.
Obstupuere viri primum, perterruit omnes,
Incussitque metum novitas, tum luminis usus
Paulatim coeleste jubar commendat amori.
Maxima nocturnas jam pars exegerat horas,
Et volvenda dies instabat sorte propinqua;
Cunctorum ante oculos per coelum visa moveri,
Arripuitque viam populo spectante columna.
Protinus hanc patres sancti sensere sequendam,
Esse ducemque ducum; laeti mox praesule tanta
Abrupere moras, castris excedere certant.
Tunc ut quaeque tribus primum sortita laborem
Ordine carpit iter, sequitur tum caetera pubes.
(0363D)Haec inter clarum rediens lux pandit olympum,
Flammea pallescit conspecto sole columna.
Vertitur in nubem totus qui fulserat ignis,
Sed specie perstat tensae super aethera formae.
Tertia nocturnos deterserat hora liquores,
Et matutinas scandens sol vicerat umbras:
Ecce novum dictu, coelo servata sereno
Frigida ferventi jussa est opponere nubes
Se radio, densumque parat tenuissima tegmen.
Sic circumjectis, tellus queis ardet eoa,
Aestibus ignorat genuinum turba calorem,
Vesperis ut credas leni respergere flatu,
Blanda vel humentes diffundere frigora ventos.
Nec tamen hanc nubem tetro suffusa calore
(0364A)Forma dabat, nec concreto sic horrida vultu,
Ut terrent validos cum promunt nubila nimbos;
Sed qualis madidus solem cum viderit arcus,
Tanta fuit pulchrae species extenta columnae.
Noctibus ignis erat, lumenque accensa ferebat;
Cum sol torreret, gelidi dabat humida roris.
Has alternantem ducens cum tempore sortem
Mutavit natura vices, substantia discors
Muneribus propriis concordem reddidit usum.
Si mansit, mansere viri; si mota, secuti.
Si multis etiam visa est pendere diebus.
Subdita defixo tardabant agmina vallo.
Ista quaterdenis pietas percrebuit annis,
Dum vastos eremi curris, Judaea, recessus,
Vincla pedum firmante via, dum tempore tanto
(0364B)Non attrita suum servarent tegmina pondus,
Mollitieque nova prisci durantur amictus.
Sic longaeva foret, quod non damnosa vetustas.
Dum sacrum populo victum candentia manna
Ferrent, et coeli frugem terrena viderent.
Per quam sublimis praediceret ante figura
Edendum ex utero purum sine semine corpus.
Quo caperet pascenda salus de sede superna
Illabente Deo sanctis altaribus escas.
Hoc signo summus percussa rupe sacerdos
Protulit irriguos populis sitientibus haustus.
Christum namque vides stabilem consistere petram,
Percussus jaculo largas qui praebuit undas,
Porrexitque suis sacro de vulnere potum.
Hebraei interea laeti ducente columna
(0364C)Per terras gressu, per coelum visibus ibant.
Ecce iterum Phariis insedit mentibus ira,
Et populus sine more ferox his vocibus armat,
Tandem postremos vicina morte furores:
O nimium stultis illudens mentibus error,
Praestigiaeque satis nebulosa in fraude peractae.
Nonne pudet famulam nullo certamine gentem
Sic impune rapi, quod nemine praesule tantus
Deseruit vacuas discedens accola terras?
Rura vacant, coeptis desistunt oppida muris.
Non solitum consurgit opus, nec cultor in agris
Exercet validos attrito dente ligones.
Turbidus exactor siluit, nulloque tumultu
Fervida consuetos repetunt suspendia census.
Quin potius sumptis exercitus irruat armis,
(0364D)Imbellemque manum, profugosque reducat alumnos.
Quos si servilis tantum succenderit ausus,
Ut telis certare velint, mox occidat omnis
Confusa cum plebe manus: ferventibus armis
Permixtae pereant confosso pectore matres,
Uberibus junctos configant spicula natos.
Prolem quisque suam cernens ante ora cadentem,
Oblatis optet jugulis succurrere mortem.
Orbatum nostros faciat libare dolores
Ultima sors populum: sic vivens omnia perdat,
Tum pereat; densa campi sub strage jacentes
Tristi committant inhumata cadavera coelo.
Inde ubi jam totos satiaverit ense furores,
Thesauros revocet fugientes dextera victrix.
(0365A)Talibus excitas acuebant flatibus iras,
Irridente Deo, solus qui despicit omnem
Conatum rigido meditantem vana timore,
Consiliumque ducum cassato dissipat actu.
Ergo bella rogant, fervens rapit arma juventus,
Spumantes ducuntur equi, phalerisque potentes
Suspendunt alacres splendentia frena jugales.
Pugnax pompa nitet, subjectos curribus axes
Aurato temone trahunt; tum caetera pubes
Induitur calybe, aut fulvo circumdatur aere.
Hi loricarum vasto sub tegmine gaudent,
Intexit creber sibimet quas circulus haerens,
Atque catenosi crepitant per corpora panni.
Ast aliis tenui concurrens lumina ferro,
Qua se succiduas junctim scandente per oras
(0365B)Flectitur, assuti crates compacta metalli
Horrentes habitus diversa fecerat arte.
Et tamen ardentum cuncta inter tela virorum
Terribilis plus forma fuit: quis namque furentes
Spectet, quos laetos vix possit cernere vultus?
Inclusae galeis facies, et ferrea vestis
Cinxerat iratas armorum luce tenebras.
Progreditur collecta manus; rex ipse frementes
Curru cogit equos; telis tamen undique septus
Delituit, densam reddunt hastilia silvam.
Concutitur pulsata rotis et pondere tellus,
Angustavit humum latam stipata juventus,
Conclusitque vias; quidquid virtutis habere
Aegyptus potuit, totum mors proxima ducit.
Junxerat interea, ponto qua Magdalus instat,
(0365C)Hebraeus populus rubranti castra profundo,
Evasos credens securis mentibus hostes.
Dum resident, fixoque parant requiescere vallo,
Cernunt pulvereas in coelum surgere nubes.
Cunctatis primum mox agmina saeva patescunt,
Non tamen infensas patitur committere partes
Sole sub occiduo vicinus praelia vesper.
Distulit in lucem vallatus bella tyrannus,
Et fors ardentes nondum compesceret iras,
Nec servare furor potuisset foedera nocti,
Auroramque velit motis praecedere signis,
Flammea ni retro subsistens forte columna
Objectu medio gentes discerneret ambas.
Contemplans rex ipse tamen mirabile lumen,
Sic ignem metuit, quod sensu fervidus ardet.
(0365D)Paulatimque mori non profuit: itur ad unam
Quae claudat cunctos pelago pandente ruinam.
Plebs trepidat conclusa loco, finemque sequenti
Exspectat pavefacta die, non tela, nec ullas
Bellorum molita vices, sed voce levata
Vatibus insistens: O terque quaterque beati!
Aegyptus quos morte tulit, tellure vel ampla
Urnam defunctis suprema sorte paravit!
Digni qui tantos nequeant sentire dolores,
Nec stragem prolis, vel pignora capta videre.
Alitibus nos esca dati, nec sede sepulcri
Condita deserto solventur corpora vasto.
Talia voce viri; respondit luctibus omne
Vulgus, et accenso persultat turba tumultu.
(0366A)Tum sancti coepere duces promissa referre,
Solarique metum, fletusque abstergere dictis.
Quaesumus ingratos deponite mente timores,
Experti multum nec desperanda putetis
Quae tantis spondent coelestia munera signis.
Infidisne potest elabi cordibus unquam
Aegyptus tot caesa malis, interque flagella
Succumbens quae sensit humus, vos, cunctaque vestra
Afflicto regno salvos vixisse sub hoste?
Quid de transactis dicatur? Nempe videtis
Ut mediatricis curet tutela columnae,
Ne quid ab adversa liceat nos fraude vereri.
Quin magis erectas firma spe tollite mentes.
Ultima namque dies defixa est crastina genti,
Quae nunc bella crepans sumptis confidit in armis,
(0366B)Non sic pugna feret, nec telis tela feretis
Obvia, nec vestro vobis sudore triumphus
Hac vice proveniet; coeli pugnabitur ira,
Qua vobis placido peragentur praelia nutu.
Talibus intenti vates dejecta levabant
Corda virum, sancta sedantes voce timorem.
At pontum validus ferventi flamine ventus
Urebat, tota consumens nocte profundum,
Contra naturam Genitor dum fulminat undas,
Ardet et afflatus percusso in gurgite fluctus.
Jam matutinum pervenerat horrida tempus
Vix acies, primosque nitens aurora rubores
Spargebat mundo, tetris dum protinus omnes
Erumpunt castris, fremit undique mota juventus.
At pavidae plebis postquam pervenit ad aures,
(0366C)Clangentisque tubae percussit pectora terror,
Arripiunt carpuntque viam, qua proxima ponti
Littora sollicitant rubro insignita liquore.
Ut summas pelagi populus pervenit ad oras,
Cessit confestim ducti reverentia fluctus,
Expanditque viam, cui terram clauserat hostis.
Machina, pendenti struxit quam scena liquoris,
Frenatas celso suspenderat aere lymphas.
Aggreditur medium fugiens, vincensque sequentes
Gens electa Dei, figens vestigia terris
In regione maris, calcantur saxa profundi,
Conterit et nudum percurrens orbita limum.
Torridus aspectum scissis sol inserit undis,
Ignotamque novo contigit lumine terram;
Longior et radius spatium descendere tantum
(0366D)Certavit, fessumque jubar vix intulit imis.
Credidit exclusos primum, fluctuque repulsos
Inque fugam versos Pharius dare terga tyrannus.
Praecipitare moras tali jubet agmina verbo:
Ecce iterum fugitiva cohors pendentia bella
Deserit, auxilioque pedum confisa recedit;
Vos, armis premite, et clausis insistite tantum;
Caetera pontus aget. Vix haec perdixerat, illi
Prosiliunt, cursuque ruunt attingere littus.
Ut venere, vident arentis vasta profundi
Insolitam praebere viam, pansoque recessu
Ceu trepidas fugisse piis calcantibus undas.
Hos quoque per siccum tutos descendere callem
Securos pelagi, atque sui; non arma, nec ipsum
(0367A)Formidare satis patientem vincula pontum.
Substitit ad modicum restrictis motibus agmen,
Frenaque suspensos tenuerunt ducta jugales.
Atque aliquis, cui vel tenuem mutata calorem
Tunc scintilla dabat cordi, sic forte locutus:
Quis Deus a prisco detorquet cardine mundum
Lege nova, mutatque vices, et condita turbat?
Nam si servatur rebus natura creatis,
Monstriferae quae causa viae? quid denique restat,
Si mare transitur gressu, nisi navibus arva
Sulcentur, coelumque se decurrat ab axe,
In superos inferna levent, plaga fervida coeli
Algeat, afflatam succendat scorpius ursam?
Haec nisi confusus rerum subverterit ordo,
Non duce me quisquam saevum descenderit aequor,
(0367B)Sit suspecta mihi qua semita dirigit hostem.
Nam si bella velit librans aequalia numen,
Obice servata fugitivum clauserat agmen.
Nunc abeant, tantumque vagos sua monstra sequantur.
Nec satis amplector, siccum circumvenit alte
Quod pelagus, nudo celans discrimina fundo.
Excipit haec ardens cum seditione tumultus,
Instantisque latens urget sententia lethi.
Vicerat aequoream pedibus plebs inclyta vallem,
Gurgitis et vacui convexa volumina linquens,
Post barathrum superas scandebat littore terras.
Effertur nigri dux agminis, et Pharaonem
Ira subit proprio vocitatum nomine Cenchrem.
Arripiunt pariter reserati concava ponti,
Invaduntque viam. Quid non furor audeat amens?
(0367C)Hinc equitum pars agmen agit, pars inde citatis
Ire jubet stimulis rapidas super arva quadrigas.
Ut medium venit frendens equitatus in aequor,
Accusatque moras tam lati gurgitis ardens
Ira virum, tremit arctato pars altera mundo:
Tum per sublimem splendenti nube columnam
De coelo vox missa tonat, verbique superni
Interpres, sanctum compellans nomine Mosem,
Venit, ait, tempus mea quo mandata probentur;
Aegypto jam finis erit, jam clade suprema
Tot castigatam vicibus sententia mentem
Puniet expugnans: ensis succede flagellis.
Tu modo divisum virga jam percute fluctum,
Atque reducta suos assumant aequora vultus.
Ille genu fixo siccati marginis oras,
(0367D)Et littus cui fluctus abest, mox jussus adesse
Percutit, insigni credens mysteria ligno.
Hinc subitus crepitare fragor, tonat undique circum
Lympha ruens, primumque illic committitur unda,
Qua monstrabat iter Phario sors ultima regi.
Postquam clausa via est, fluctusque repellit euntem,
Poenitet intrati jam gurgitis, et fuga serum
Molitur reditum: trepida dant terga cohortes,
Armaque projiciunt; pontus fugientibus instat,
(0368A)Occurritque sequens; perit undique circumjectus
Decurrentis aquae laxatis murus habenis.
Ille ferus semper, jam mitis morte sub ipsa,
Non haec humanis cedit victoria bellis,
Expugnamur, ait, coeloque evertimur hoste.
Effuge quisque potes, victusque evade satelles,
Nec jam tela Deo conatibus ingere cassis.
O si compunctas humana superbia mentes
Ante obitum mutare velit! Quid denique prodest
Tunc finem posuisse malis, cum terminus urget,
Praesentis vitae spatium cum caeditur aevo?
Confitearis, ait, sanus, scriptura, valensque,
Si tunc peccatum quisquam dimittere vovit
Cum peccare nequit, luxu dimittitur ipse.
Ergo exaltatis pendens sustollitur undis
(0368B)Mox mergenda phalanx: lympharum monte levata,
Pondere telorum premitur, fundoque tenaci
Indutum revehunt morientia corpora ferrum.
Pars exarmatis cum primum libera membris
Implicuit nantes miseris complexibus artus,
Auxilio decepta perit, pariterque tenentes
Aeterno sub fasce ruunt, nexique necantur.
Ast alii, lassata diu dum brachia jactant,
Incurrunt enses, jaculisque natantibus haerent,
Concolor et rubro miscetur sanguine pontus.
Quin et conspicuus princeps Memphitidis aulae,
Candentes ducens nigro rectore jugales,
Inspector cladis propriae, gentisque superstes
Ultimus ingressis per currum naufragat undis.
Bella vacant pugnante salo, vincitque quietus
(0368C)Israel solo peragens certamina visu.
Tum vallis completa perit, fluctuque reverso
Ducitur extentum planati gurgitis aequor.
Littore jactantur tum tetra cadavera toto,
Exposuitque suum pelagus super arva triumphum.
Inclytus egregium solemni carmine ductor
Describit factum, toto quod psallitur orbe,
Cum purgata sacris deletur culpa fluentis,
Emittitque novam parientis lympha lavacri
Prolem, post veteres quos edidit Eva reatus.
De qua sermonem praemisso carmine sumpsit,
Luctificos replicat tenuis dum pagina lapsus.
Si quid triste fuit, dictum est quod paupere versu,
Terserit hoc sacri memorabilis unda triumphi,
Gaudia quo resonant, crimen quo tollitur omne
(0368D)Per lavacrum, vivitque novus pereunte veterno:
Quo bona consurgunt, quo noxia facta necantur,
Israel verus sacris quo tingitur undis,
Consona quo resonat persultans turba tropaeum,
Quo praecurrentis complentur dona figurae,
Quae pius explicuit per quinque volumina vates,
Nosque tubam stipula sequimur, numerumque tenentes
Ponimus hoc tenui cymbae nunc littore portum.
PRAEFATIO IN LIBRUM SEQUENTEM
(0367)
(0367D)Domino sancto, beatissimo et piissimo germano, Apollinari episcopo, Avitus frater.

Post consummationem libellorum quos non sicut voluerat (0368D)edidit dispositio mea, sed tua sodaliumque quorumdam pia festinatio, affectuosa quidem, sed inconsulta praeripuit; cogis insuper tibi specialius dari versus (0369A)illos quos ad venerabilem Fuscinam sororem nostram de consolatoria castitatis Laude conscripsi. Quos tunc cum ego post denuntiatum poematis finem, epigramma rectius dicerem, tu primum libri nomine vocitasti, hoc scilicet vocabulum prolixitati ejus asserens convenire. Quapropter habe me etiam in hac parte famulantem judicio, imo potius affectui tuo; quoniam profecto iniquum est, ut cui parui in majoribus, in exiguis contradicam. Meminerit autem pietas tua, hunc ipsum quia sic vocas libellum, vel de religione parentum communium, vel de virginibus nostrae familiae familiarius disputantem, illis tantummodo legendum dare, quos revera nobis, aut vinculum propinquitatis, aut propositum religionis adnectit. Potes enim ex materiae qualitate (0370A)metiri, quod de germanae sanctimonialis affectu secreta meditatione compositum, vix vel tibi crebra victus jussione confiteor, quando aut qualiter venire in extraneorum manus velim: sane a faciendis versibus pedibusque jungendis pedem de caetero relaturus, nisi forte evidentis causae ratio extorserit alicujus epigrammatis necessitatem; cujus tantam exiguitatem fore polliceor, ut ei aliud nomen assumere nec ipse praesumas. Decet enim dudum professionem, nunc etiam aetatem nostram, si quid scriptitandum est, graviori potius stylo operam ac tempus insumere, nec in eo immorari quod paucis intelligentibus mensuram syllabarum servando canat, sed quod legentibus multis mensurata fidei astructione deserviat.

LIBER SEXTUS. DE CONSOLATORIA LAUDE CASTITATIS, AD FUSCINAM SOROREM DEO VIRGINEM SACRATAM.
(0369)
(0369B)Suscipe, complectens, Christo dignissima virgo,
Alcimus ista tibi quae mittit munera frater,
Inque levi calamo causarum respice pondus,
Et tenuis fortem commendet cantus amorem.
Nam quoties sanctum compleverit ordine cursum,
Alternos recinens dulci modulamine psalmos
Quos vivens in corde chelys, virtute canora,
Interiore sono castis concentibus aptat:
Tum licet excusso libeat tibi ludere versu,
Atque fatigatam meditando absolvere mentem.
Non hic fallaci tingetur barbitos unda,
Pegasus unde leves praevertens motibus auras
Fingitur assumpto pendens hinnisse volatu,
Dum ferretur equi gravis ungula praepete penna.
Sed nec Pierio ducent hic cantica ludo,
(0369C)Quas sibi ter ternas mentitur fama sorores.
Dat tibi germanum, sed verax musica plectrum,
Et Christum resonans claudetur fistula Phoebo.
Edidit ut quartam genitrix Audentia prolem,
Teque dedit generi partu fecunda supremo;
Confestim parcam promittit ducere vitam.
Ac deinceps paribus castum servare cubile
Constituit votis carorum cura parentum.
Et quia principium tam sancti foederis esses,
Tu simul offerris Christo, qui protinus ipsis
Accipit in cunis lactentia membra dicatis.
Sic quondam, cum prima novo splendesceret ortu
Terra nitens, pulchrasque darent sua semina fruges,
Viventem ducens ad sancta altaria fetum,
Innocuis sonuisse Deo balatibus agnum,
(0369D)Insinuante fide justus cognoverat Abel,
Et capite oblato placuit grex totus ab uno.
Ergo ubi vitalis fovit te lympha lavacri,
Jamque suum peperit coelestis gratia pignus,
Non tibi gemmato posuere monilia collo,
Nec te contexit, neto quae fulgurat auro,
Vestis ductilibus concludens fila talentis.
Nec te Sidonem bis cocti muricis ostrum
Induit, aut rutilo perlucens purpura fuco,
Mollia vel tactu quae mittunt vellera Seres.
Nec tibi transfossis fixerunt auribus aurum,
(0370B)Quo dependentes ornarent vulnera baccae,
Et pretiosa quidem mala sed saxa gravarent.
Latius haec vero sanctus describit Esaias,
Ornatusque refert varios qui membra venustant,
Quae mox pascendis praebebunt vermibus escam,
Et forsan dum vita manet, percurrere verbis
Morborum tot saeva potest discrimina nemo,
Ante obitum cuncti quae formidare docemur.
Singula vel totis obnoxia mortibus esse,
Omnia dum proprio solvantur corpora fine,
Atque unus praestet reliquos desistere casus.
Et quid quisque cupit periturum comere vultum,
Interior dum sordet homo, ac se crimine turpat?
Sed tibi cum geminum tetigerunt tempora lustrum
Mox stola sincero velat te candida cultu,
(0370C)Virginis os habitumque decens, et concipit omnem
Floribus imprimis jam mens matura pudorem.
Haud secus exsultans sterilis, post damna juventae
Fecundata novum cum ferret femina fetum,
Vestem laeta suo parvam texebat alumno,
Disceret ut Samuel jam tum puer esse sacerdos.
Sic te laeta domus sanctis altaribus aptans,
Assueto docuit dignam concrescere templo,
Scribens in thalamos ac magni foedera regis.
Et cupit electam speciem sibi jungere Christus,
Ornatu vario ditat quam gratia pollens.
Haec ubi respirans praevenit gaudia mater,
Ac tibi collatum parvo conspexit in aevo
Grande bonum, toneris dum virtus creditur annis,
Teque reparturiens melius quam corporis alvo,
(0370D)Spemque metumque inter, quanquam iam libera voto,
Fert tamen attonitas sic laeta quod anxia curas,
Insinuans causam lacrymis, tum talia mandat:
Ortu quarta quidem, sacro sed munere prima,
Dulcis nata mihi, coelo quam carne fideque
Bis genui, Christoque rudem de ventre dicavi,
Hactenus hoc nostrum fuerat, sed tempore ducto
Jam decet esse tuum; nam quod servabere, virgo,
A me principium, tibi pervenit; omnia posse
Incipies, cum velle subest: vestigia fervent,
(0371A)Per quae sectato conscendas tramite coelum;
Nec desunt exempla domi. Nam respice quantas
Virginibus florens jam nostrum stemma coronas
Miserit in coelum, sancto quas dogmate mater
Severiana levans, et te conjungier opat.
Nec multo senior, nunc gaudens Aspida, quondam
Sacratum velata caput, tua munia sumpsit,
Bissenos jungens sanctis altaribus annos.
Quam licet hinc celeri tulerit sors ultima letho,
Nil tamen est subitum semper migrare paratis.
Aspice nunc columen, gemina quod virgine fulget,
Eximiumque decus, cujus tu jure propinqua
Fuscinam Fuscina refers; nec segnius illam,
Quae pietate potens, Graia si voce sonetur,
Significat propriam sumpto de nomine mentem.
(0371B)Queis licet emeritum cedant sua saecula culmen,
Vitaque sublimi cunctis praepolleat arce;
Has generosa tamen matres si corde sequaris,
Gaudebunt vinci dum proficis, ac tibi summam
Sponte dabunt palmam superanti vota magistrae.
Haec dicens teneros sancto exhortamine sensus
Impulit, accendens ad virginitatis amorem.
Sic mater fecunda utero, fecundior actu,
Machabaea potens, et prolis funere felix,
Orbari gaudens, animo vincente senectam,
Edocet hortando sobolem non cedere mundo,
Inflammatque pios ad fortia facta furores.
Quid tua nunc repetam, tenero quae fortior aevo,
Ante annos animumque gerens, responsa dedisti?
Non haec parva tuam suscepit pagina laudem.
(0371C)Exitus impleto veniet cum tempore victor,
Laus melius canitur, cum jam clamante triumpho,
Consummata tuis reddentur praemia factis.
Nunc decet attonitos cauta te voce monere,
Sollicitas tecum partiri ac volvere curas,
Atque juvare tuos hortantia dicta labores,
Dum pugnat varius per crebra pericula casus,
Lubrica dum fragili currit sub tramite vita,
Dum tua calcatus captat vestigia serpens,
Ascendens dextro quem conterat aggere planta.
Nil non intentum praesentia saecula ducunt,
Nec secura datur requies in carne caduca.
Vertuntur nam saepe boni, perit obruta virtus,
Partaque transactae decedunt praemia laudis:
Ac plerumque solet, subito succensa calore,
(0371D)Frigida quae nuper fuerat, mens linquere mundum,
Atque repentino restringere crimina freno.
Sic alternantem commutant fata rotatum,
Impius ut speret veniam, justusque timendo
Proficiens, cumulum magnis virtutibus addat.
Nam studium sancti laxet si forte laboris,
Pigraque consuetas dissolvant otia curas,
Labitur in praeceps damnosae gloria vitae.
Stare nequit meritum, si non acquirit eundo,
Amittit rediens; nitendum est viribus amplis,
Ut satis angustum observent vestigia callem.
Nam qui diffusam spatio laxante plateam
(0372A)Mundanis ludens facili nunc aggere currit,
Strictior hunc carcer crudeli sorte ligabit.
Tu modo da veniam, qui te exhortatur, amori,
Currentemque monet, cum vix tamen ipse sequatur:
Suadet veloci tardus compendia gressus.
Namque ad doctrinam, canimus quam paupere versu,
Tu melius jam docta venis, quae junior ortu,
Relligione prior, vivendi jura dicasti.
Annorumque sequens, meritorum sorte superstas.
Quod si consequimur, jam nostrum forte putetur;
Quod sequimur, tamen hocce tuum est: conversio fratrum
Exemplo debenda pio, te respicit auctor,
Primitiasque in te sacris de fructibus offert;
Indicit sed sancta fides, ut corde propinquo
(0372B)Participata levet fraternum sarcina pondus.
Tu germana, pium quae ducis ab ubere fascem,
Non carnis, sed legis habes cervice fideli
Subdita ferre jugum, nec vincla in conjugis ire:
Mundanas odisse vias, percurrere mundas;
Illinc nolle toros, hinc sponsum quaerere Christum,
Sic taedas tempsisse, pio quod amore calere,
Pigra voluptati fervescere corda labori,
Ignorare virum, fetus tamen edere tales,
Quos tristis nunquam possit tibi tollere casus.
Non orbata gemes fecundae pignora vitae,
Nec viduam sponso metues superesse perenni,
Expers ipsa mali; nec te sententia tanget
Qua prolis mortisque parens compellitur Eva,
Occisam pariens sobolem vivente reatu.
(0372C)Quae subjecta viro dominum passura cubilis,
Servit in obsceno tolerans connubia lecto.
Sic captiva tori, cum portet nomen inane,
Conjugis et vana dicatur imagine consors,
Sola jugo premitur non aequam ducere sortem.
Et cum longa decem tulerint fastidia menses,
Perfectoque gravis fetu distenditur alvus,
Semina quae patris fuerant, haec pondera matri
Infligunt duros utero turgente dolores.
Nam cum luctato solvuntur viscera partu,
Una luit, tanto carnis discrimine pendens
Quod colere duo; spes palpat forte dolentem,
Editus in lucem si vivat filius; atqui
Contingit plerumque gemens ut mortua fundat.
Saepe etiam soboli nec mortis tempore natae
(0372D)Dant geminum matris commortua membra sepulcrum.
Illud jam levius quoties intervenit, ipsa
Ut pereat tum sola parens, ac pondere fuso
Emittat cum prole animam? Quid forte levatum
Nutritumque diu rapitur si funere pignus,
Unica quod crebro spes respici, et perit omne
Quod sibi conceptis spondebant gaudia votis?
Omnibus his illud gravius, si forte carentem
Coelesti lavacro tenerum mors invida natum
Praeripiat dura generatum sorte gehennae.
Quique, genitricis cessat cum filius esse,
(0373A)Perditionis erit; tristes tunc edita nolunt,
Quae flammis tantum genuerunt, membra parentes.
Quis memorare queat tanti discrimina casus,
In quae pertrahitur dilectae gloria carnis?
At late longeque tuam discernere sortem
Libertas cum lege potest qua necteris, ut te
Impia fallentis non stringant vincula mundi.
Tu Mariam sequeris, dono cui contigit alto
Virginis et matris gemina gaudere corona,
Conciperet cum carne Deum, coelique Creator
Intraret clausum reserans mysteria ventrem.
A genitrice satus, sed quam formaverat ipse,
Elegit nitidam de qua procederet alvum,
Solus qui carnis proprium disponeret ortum,
(0373B)Praesciretque diem longe, tempusque videret
Quo pariendus erat: praecessit membra voluntas.
Ipse Deus Verbum, vestitum, viscere sumpto,
Qui cum Patre jubet, materno in corpore servit,
Suscipit et famulum Dominus, qui jusserat aevum.
Tempora per patrem, per matrem semina nescit.
Illa quidem fecunda fuit, quae pondere casto
Factorem portare suum, Dominumque perennem
Edere promeruit; sed nec tibi gloria tanti
Defuerit facti, Christum si credula corde
Concipiens, operum parias pia germina coelo.
Si quis, ait, nostram compleverit ordine legem,
Hic mihi semper erit frater, materque, sororque.
Aspicis ut sexu careat coelestis imago,
Interior sortitus homo quam mente retentat?
(0373C)Praebuit exemplum surgens a morte redemptor
Femineum maribus cum sic praeponit honorem.
Gustavit sumptam nostro pro crimine mortem,
In crucis excelso pendens sine crimine Christus.
Atque animam, vivos quae mox remearet in artus,
Fixus adhuc sancto clavis efflaverat ore.
Deseruit populi spectacula talia coetus.
Signaque ferre nequit, coelum quae triste minatur.
Nam sol obductus, vultumque retortus ab orbe,
Cesserat injustas nocturnis luctibus horas,
Atque peregrinis aditum dedit ipse tenebris,
Temporibus magno mutatis ordine rerum.
Nox erat in superis, lucemque inferna videbant
Contremuit tellus, et nisu moenia magno
(0373D)Concussis summo nutabant vertice cristis.
Senserunt motum priscis descendere saxa
Jussa locis, sonitusque novos collisa dederunt.
Hos inter strepitus, cunctis fugientibus, illae
Decernunt, quanquam trepide, persistere matres,
Pervigil ut sancto sic vivens cura sepulcro
Serviat, et voto praesens persolvat honorem.
Pinguia fragranti componunt illita succo,
Quae salvans salvum servarent lintea corpus.
His amor expensis lugubria dona parabat,
Supremum credens semet persolvere munus.
Et cum sic breviter praevenerit ista resurgens,
Quod credebatur servandum poscere munus
Quo non indiguit, placatur munere Christus.
Pro quo respondens confestim gratia, praestat
Angelicos cernant humana ut lumina vultus.
(0374A)Splendida candebat coelesti in corpore vestis,
Et vultum rutilus resperserat undique fulgor,
Matribus ut dignis verbum coeleste sonaret,
Angelus alloquitur sancto quas taliter ore.
Femineo sexu mentes transite viriles,
Nec trepidate novo fortissima corda tumultu.
Adversos haec signa petunt, vos nulla timendi
Causa manet, quas cura pii confirmat amoris.
Quaeritis, agnosco, pretiosa in sede sepulcri
Solemni nuper tumulatum funere Jesum.
Sed meminisse decet quid praescius ore fideli
Dixerit ante obitum, duplici non amplius ulla
Servandum se nocte, et jam jam tertius hic est
Qui complet promissa dies: patet ecce sepulcrum
(0374B)Deseruit vacuum victa quod morte resurgens.
Taliter excelsus jusso sermone minister,
Sparsurus mundo vitalis dona triumphi,
Has primum gaudere dedit, luctuque levavit.
Ibant impavidae laeto jam pectore matres,
Credula conceptae servantes corda saluti,
Cum medium sese Christus gradientibus offert,
Agnoscique jubet, blando et sermone salutat.
Ite, ait, et nostris haec jam mandata referte
Discipulis, norint ut surrexisse magistrum.
Illae complexis defigunt oscula plantis,
Atque ad discipulos alacri cum mente recurrunt,
Doctoresque docent, et quae spargenda per orbem
Primum femineis instructi discere verbis,
Agnoscunt animam potius quam vivere sexum.
(0374C)Communis virtus igitur, commune periclum
Matribus atque viris; nulla est distantia cordis:
Rectum velle subest, si gratia constat utrisque,
Cui tamen attento desudet vita labore.
Aut quid dona juvant hominem, si mente soluta
Turpia collatum disperdant otia munus?
Auxilium conatus amat: quis namque vacantem
Adjuvet, aut somno virtutem jungat inerti?
Coelestis rex ille, parans discedere terris,
Argentum famulis, ut quis virtute valebat,
Quinque minas primo, duplicem dat sorte secundo.
Atque impar magnis suscepit tertius unam.
Tunc sic discedens famulos simul instruit omnes.
Nunc si quis vestrum devota mente fidelis
(0374D)Experiar fuerit, quaestu noscendus ab isto
Qua quis sit virtute potens, qua praeditus arte.
Thesauros geminate meos, usuque polite,
Livida ne facies pulla rubigine tingat
Accipitis nitidum pura quod fronte metallum.
Si redeam, meritis addentur praemia justis
Dixit, et abscessu coelestia regna petivit.
Incubuere duo studii certamine vernae.
Fenerat ille citus partem splendentis acervi,
Pauperibus largo dispensans plurima dono,
Crescit et in cumulos quidquid confertur egenis.
Exponens alter sacri mysteria verbi,
Usuras sancto gaudet concrescere lucro,
Et cupidus recti vitam dum praedicat addit.
At solus minimo sumpsit qui pondere libram,
Defossis scrobibus marsupia mersa locavit,
(0375A)Degenerique fluens elegit vivere luxu.
Sed judex tandem finito tempore mundi
Regreditur, cujusque moram despexerat, excors
Contemnit servus reditum; tunc omnibus ille
Ut doceant ratione jubet, quem tempore tanto
Poscenti reddant operata negotia fructum.
Argentum gemini geminata mole ministri
Promunt, et laeto referunt commercia vultu.
Tertius ille piger drachmam tellure latentem
Promit, quae juncti sorbens contagia coeni
Perdiderit proprios incluso lumine vultus.
Illum terribili dominus tunc increpat ore:
Tantane te nostri tenuere oblivia segnem,
Serve piger, reditusque mei sic cura refugit?
Argentum, nitida quod purum luce tulisti,
(0375B)En tetrum pressumque refers. Nam cognita quondam
Delituit, nec respondens, ut saepe solebat,
Forma mihi, vultusque mei non paret imago
Assignata tibi; sed si ferrentur ad usus,
Altarisque mei tetigissent credita mensam,
Cresceret inscriptus nostro de nomine nummus.
Nunc igitur famuli vos totum ferte fideles,
Addat ut utilibus sors ultima, tollat inerti.
Improbus in paucis hic dignus non erit ullis:
Quisque voluntatem noscens contemnit herilem,
Caeditur hic multis, paucis qui nescius errat,
Ergo age, succinctis ad fortia praelia lumbis
Armata cum mente veni, nec femina bellum
Formides quod mens peragit: nam gloria dudum
Sexus ista tui nota est tibi saepe legendo.
(0375C)Nec dubiam te nosse reor, cum Debora quondam
Duceret instructas post fortia classica turmas,
Et mulier sumpto praecederet agmina signo,
Mirantes hortata viros, quos ipsa ducatu,
Exemplo verboque monens accendit in hostem.
Sed postquam ducens princeps animosa catervas
Impulit accendens vegetata furoribus arma,
Barbaricae cecidere manus; dissolvitur omnis
Hostilis virtus, et qua se femina monstrat,
Palantes dant terga viri, latebramque petentes
Si vivant, vicisse putant. Tunc maximus ipse,
Forma gigantaeae junxit quem corpore molis,
Immensamque levans produxit verticis arcem,
Rex Sisara fugam, telorum fasce rejecto
Incomitatus agit, metuens sublime notari
(0375D)Corpus, et excelsa fugitivum prodere massa.
Sed postquam latuisse putans, tectoque receptus,
Mollia perpetuo dimisit lumina somno,
Hunc etiam sternit mulier, terraque jacenti
Malleus infixo transfodit tempora clavo.
Femineus sic ille fuit per cuncta triumphus.
At tu, virgo Dei, sanctis quam moribus ornant
Hinc pudor, inde fides, internis fortior armis
Bella geris, justis saevus quae commovet bostis
Spes tibi fida foret felix in vertice cassis,
Contineat lumbos pretiosi zona pudoris,
Justitiae lorica tuos constringat amictus,
Pro gladio verbum semper tueatur acutum.
Has virtutis opes, haec sic solatia belli
(0376A)Describens, mentis varias cum corpore pugnas
Prudenti quondam cecinit Prudentius ore.
Namque ibi bellatrix, et pleno robore pollens
Virginitas armata venit; quam foeda libido
Appetit, et casso vocat in certamina nisu.
Sic bellatricem te sentiat aemulus anguis,
Cumque lacessitae concedent praelia palmam,
Laeta feras summum calcato ex hoste tropaeum.
Nam quidquid sacrae divina volumina legis
Eloquio sensuque docent, quod praedicat ipse
Antiquus mundi replicans exordia vates,
Sive ille historias texat, seu forte figuras,
Quod diversa retro multorum tempora regum
Post Ruth succiduo gesserunt ordine magnum
Vel quos post reprobum Davidica regna Saulem
(0376B)Ter quinquageno scripserunt carmine psalmos.
Pacificus quidquid lata inter sceptra Salomon
Obscurum sensu per clara proverbia dixit:
Quodque bis octoni post se videre prophetae,
Quod clausum Job mitis ait cum vulnere aperto.
Esther quid memorem, et castae mendacia Judith,
Ornati cum fraude satraps accenditur oris,
Cum meat illudens obscenum femina lectum,
Desectoque feros compescit vertice visus?
Quod melius cernens caecato in corpore Tobi,
Quae secreta videns perscripsit conditor Esdras.
Quidquid post priscam succedens gratia legem
Intonat, atque Novi miracula Testamenti
Hinc hominis clamat facies, vos inde leonis,
Et pernix aquila, et fortis certamine taurus.
(0376C)Inde quater terni puris quod mentibus agni
Egerunt toto spargentes semina mundo.
Bis septena pii quod spargit epistola Pauli,
Quod Petrus Jacobusque docent, quod Judas, et ipse
Qui conspecta refert coeli secreta Joannes.
Quin et veridici quae plurima tractatores
Exposuere suis mysteria digna libellis,
Haec tu cuncta tenens animo sitiente bibisti.
Nec si quid sacrum nostri cecinere poetae
Te latet, agnostique legens, et condita servas,
Atque aliena tuo commendas carmina cantu,
Quid totum replicem? Tu sensibus utere doctis,
Et quae nota tibi, vel quae percursa legendo,
Ad virtutis opus studio converte virili.
Nam nisi doctrinae jungatur vita fidelis,
(0376D)Agnosci gravius non observanda nocebit.
Esuriit postquam Dominus, cum forte vianti
Conspicitur diffusa levi ficulnea fronde,
Nec jam maturum praedicta ex arbore fructum
Carpere tempus erat, quam mox ut repperit ille
Indutam tantum foliis, sed germine nudam,
Prorsus inane virens ornatus inutilis horret;
Percutitur subito radix afflata calore,
Aruit et posito ramorum tegmine truncus.
Instruimur tali legem cognoscere signo,
Ne Christi famulo, solo sermone fatenti,
Nomine confesso vivens operatio desit.
Nam si Christicolas nosmet sanctosque putamus,
Aggravat hoc etiam, ni dictum facta sequantur.
(0377A)Sic et virginitas sacro devota pudori,
Indiget adjunctis virtutibus; et nisi mentem
Intactam servans casto cum corpore jungat,
Succumbit vitiis; nec castam dicere carnem
Jure potest, animus quam sic corrumpit adulter.
Ira, furor, moeror, livor, discordia, luxus,
Lingua duplex, constricta manus, laxata voluptas,
Moechantur cum corde hominis, tum semine mortis
Fetus mortis alunt. En quo perducitur omnis,
Nomine virgineo quae se dum jactitat, intus
Criminibus gravidam nescit turgescere mentem.
Ecce tibi e multis unum, quo caetera noscas,
Exemplum. Dominus plebem cum forte doceret
Pervigili cura supremum noscere tempus,
Exspectare diem quo judex imminet orbi,
(0377B)Virginibus sancto signatos chrismate confert,
Hasque decem nobis documenti in vertice monstrat,
Quarum quinque tamen sapientia dives adornat,
Ast aliis stolidum lentavit inertia sensum.
Sopitas pariter requies complectitur una,
Atque obitum signans depressit lumina somnus.
Transierat medium vix forte quietis, et illud
Tempus erat noctis, quo Christus carne recepta.
Fregerat obstructas, perrupto cardine lethi,
Jam portas, inferne, tuas, spretoque sepulcro
Devictis laeta remeabat luce tenebris.
Perstrepuit subitus rumpitque silentia clamor,
Tandem sponsus adest, nocturnus corpore torpor
Abscedat, sapidae raptim properate puellae.
Protinus exsiliunt omnes, stratisque relictis,
(0377C)Aptavere suas quaesito lumine flammas.
Tunc sed quinque, quibus cordi solertia major,
Quamvis festinant, oleum tamen addere sumptis
Sollicitudo fuit vasis, pinguique liquore
Ignibus armatis squalentem rumpere noctem.
At quae neglectum liquit pars altera succum,
Sumens flammigeras nequicquam sustulit hastas.
Emicat exiguus commoti luminis ignis,
Sed virtute carens languentem lampada fervor
Deserit, et siccam percurrit flamma papyrum,
Atque inter picei nebulosa volumina fumi
Vanescunt pigra crescentes mole favillae.
Ut sese indignas tali videre paratu,
Occurrant sponso quae cominus advenienti,
Tarda movet lentis pudibundum cura laborem.
(0377D)Quae prece submissa stultis tum vocibus orant,
Ut porrecta manus torpentes suscitet ignes,
Dividat et proprium sapientia pinguis olivum.
Respondent pariter tali sermone sorores:
Est miseranda quidem vestrorum causa malorum,
Sed tamen hic oleum non plus quam sufficit affert
Unusquisque sibi, constat quia copia vasis,
Et perfecta suum servat mensura liquorem.
Nec fas quaesitum partiri aut perdere succum,
Ne dispersa cavis desint fomenta lucernis,
Cumque lucrum vobis dispendia nostra parabunt,
Tota simul fessis torpescant lumina flammis.
Talibus abjectae dictis, tristique repulsa,
Perlustrant quocunque loci commercia fervent,
(0378A)Venalesque manus; sed dum disceditur, ecce
Introiit sponsus thalamum, induxitque paratas,
Atque vagas linquens exclusit porta sorores.
Cernis virginei pereat quod nomen honoris,
Ni fertur sanctus thalamis coelestibus ignis.
Felix illa manus, largis quae provida donis
Accensum pura fovit pinguedine lumen.
Tantum namque olei vasis diffunditur amplis,
Quantum poscenti miserans porrexit egeno.
Hinc Dominus palmis ardentes ferre lucernas
Admonet: hoc opus est, haec clarae gloria vitae.
Suppetat ergo tibi pietas, patientia, virtus,
Sed virtus animi; fragiles nam carne puellas
Protulit interdum coelo constantia mentis.
Eugeniae dudum toto celeberrima mundo
(0378B)Fama fuit, dum dat Christi pro nomine vitam.
Ante tamen mulier fortes processit in actus,
Cum stipante choro sanctorum fieret abbas,
Atque patrem complens celaret tegmine matrem.
Sed postquam sancto cunctis perclaruit ore,
Et meritis annisque graves, longaque verendos
Relligione senes juvenili rexit in aevo;
Impatiens recti, toto qui tempore serpens
Mille nocendi artes, stimulisque inflammat amoris
Quo famam violare cupit, dedit inde coronam.
Commovet insano qui fingat amore puellae
Accendi Eugeniam, motuque ardere virili.
Turba senum turbata coit, quod crimine tanto
Tam rigidam nuper potuisset solvere vitam
Mens dejecta viri, viduataque praesule summo
(0378C)Nil non posse dolet titubans perfectio carnem.
Ducitur iste foro juvenis, saevumque tribunal
Intrat adhuc monachus; vincit concordia fraudis,
Et jam jamque reum secreti ignara tenebat
Publica vis, odio tantum flammata sinistro.
Conscia tum sexus proprii, cordisque pudici,
Vincitur ut vincat jam prodens femina fraudem,
Quamvis exterius carnem compulsa fateri,
Interiore tamen servato permanet heros
Semper tuta fuit casti custodia voti,
Quamlibet impugnet miseri fraus callida mundi,
Extendatque dolis laqueos, mendacia nectat,
Non venit ad pronam mens culpae ignara ruinam.
Quosque fremens hostis fallaci tribulat astu,
Purgandos sancto patientia discutit igni.
(0378D)Vendiderat quondam juvenem manus aemula fratrum,
Et famulum Joseph tellus Memphitis habebat;
Pertulit ille quidem dominum, cum crimine falso
Confictus voluisse nefas, quod triste refugit,
Sustinuit tolerans ergastula, vincla, catenas,
Dum spatium replicans geminos sol junxerat annos.
Oblitus jam lucis erat, jam crine fluenti
Nutritus macie tangebat terga capillus.
Sed vegetante Deo mens nullis clausa tenebris
Praevidet arcanum quidquid post exitus implet.
Denique producto certatim gloria fertur,
Non tantum venia; et precibus tunc ipse rogatus,
Ut diadema libens captivos in vertice sumat,
Exsilium regno commutat, principe servum.
(0379A)Praemia servati cordis sic percipit iste.
Susannam post hunc dignis quis laudibus unquam
Excolat, infirmis quondam quae vicit in annis
Improba vota senum, conjuratosque furores?
Primum disjuncto quos cepit causa viritim
Consilio, solusque sibi promisit uterque
Spem culpae, sed turpe calens in cordibus ignis
Conflavit mentem sceleris fornace duorum.
Conveniunt, nam forte die sic contigit una,
Abscessu ficto diversa ut parte redirent.
Inque nemus venere simul, vulgata vicissim
Panditur alterno flagrans in corde voluptas.
Ilicet incautam fallentes fraude puellam
Appetiere simul; poscunt consentiat ante
Dedecoris tantum moveat quam fama rebelli,
(0379B)Moxque retorquendum facinus, ni cedat, in ipsam
Confessi ardorem pariter mendacia produnt
Disposita, et laqueos pandunt, quos nectere vellent.
Anceps illa diu secum luctatur, et haerens
Fluctuat incertae quo vergant pondera mentis:
Lex peccare vetat, rursusque infamia terret
Hinc iterum duros precibus mollire furores
Tentat, et obscenas lacrymis restinguere flammas.
Sed postquam nullis precibus monitisque remotos
Obstrictosque senes vicit cognata libido,
Femina praeclaro mentem succensa pudore
Decrevit tunc casta mori, ne crimine tanto
Ambirent miseram carnis commercia vitam
Coelum teste vocat, famamque recusat inanem
(0379C)Judicio contenta suo: cum conscia corda
Commendat superae fidei, servatque futuris.
Maluit ille tamen secreti inspector apertum
Examen praestare loco, facinusque reclusum
Pandere, et objectas laqueis producere fraudes.
Spectabat vanis commotam fletibus urbem
Junior ille puer, pueris tribus ipse futurus
Post comes, undanti quos jecit Parthica flammae
Contempto imperio flammis ferventior ira.
Arsit contracto pariter crescente calore
Hinc furor, inde fides, sanctis dum mollior ignis
Serviit, et tepido conclusit pruna rubore;
Donec miratus cessare incendia satraps
Jussit, et astantes flammarum copia cinxit.
Hos meritis aequans Danielis proxima virtus
(0379D)Horrida frendentum compescuit ora leonum,
Dum prius accensi stimulis famis atque furoris,
Frenatoque simul sternentes corpora rictu,
Incolumem lambunt inter jejunia pastum,
Cum sumat tamen iste cibos, quos vertice pendens
Angelica librante manu per inane citatus,
Subjectas calcans immotis gressibus auras,
Intulit illatus fascis cum fasce propheta.
Excepit Daniel transmissas desuper escas.
Fercula longinquis migrant ferventia terris,
Asservantque suos peregrina in sede sapores.
Hic ergo impubes Susannam forte videbat
In tormenta rapi, veri quam nescius ante
(0380A)Vulgus inauditam damnaverat, et simul omnes
Insontis sontem certabant cernere mortem;
Cum subito in medium juvenis se proripit agmen,
Accensum tenera castigans voce tumultum,
Cur tanto ex coetu nullus rem judicat, ac se
Liber ad injustum clamat non currere lethum?
Protinus ad verbum pueri permota repressit
Turba sequax animos; judex decernitur ipse,
Consultorque senum, per quem via vera patescat.
Consulit avulsos quisnam sit criminis ordo,
Sed dum discordans responsum praebet uterque,
Conjunctum facinus disjuncta voce fatentur.
Tunc omnes pariter timor accipit: undique clamor
Tollitur, auctores sceleris plebs obruit omnis,
(0380B)Laudaturque Deus, qui nunquam vota bonorum
Deserit, auxiliumque suum pro tempore monstrat.
Et tamen his prior est quae virginitate pudica
Intactum praefert ad vota perennia corpus.
Nam si terrena nubentem lege puellam
Asservasse toros, atque unum nosse cubile,
Mortali tantum laudatur judice coetu,
Conjice virgineis quantum disponitur illic
Quo Christus vocat hinc meritis, ubi sede superna
Humanum in partes dirimet genus arbiter orbis.
Agnos dextra levans, laevos contemnet ut haedos,
Stabunt angelici mirantes facta bonorum
Laudantesque chori: cunctis commune patebit
Decursae carnis meritum; fraus nulla tenebris
Abdere, vel notas poterit subducere culpas.
(0380C)Illic nota tibi subsistens vita petatur,
Quo justus ditat dispensans praemia judex.
Quondam succincte quod dictum est ore magistri,
Dum viget officio famulans solertia Marthae,
Attentamque tenet verbi virtute sororem,
Cura cibo melior, pastu quae digna perenni.
Tunc vacuas Domino depromens Martha querelas,
O doctor, non cernis, ait, quod sola paratu
Vexor, et haec nullum confert germana levamen?
Cui Christus sic forte refert: Sunt plurima quae te
Obstrictam retinent, melior sed causa quietis,
Lectaque nec poterit Mariae pars optima tolli.
Sic, germana, suis dum flagrant saecula curis,
Electam servare tibi non desine partem.
Te meruit primam cognatio tota patronam,
(0380D)Jam te signiferam sequimur, vexillaque Christi
Te portante libens sectatur stemma parentum;
Quos licet antiquo mundus donasset honore,
Et titulis monstret generoso semper ab ortu;
Plus tamen ornavit divinum insigne gerentes,
Ordine quod proprio sanctas meruere cathedras
Non atavos jam nunc tibimet proavosque retexam,
Vita sacerdotes quos reddidit inclyta dignos:
Pontificem sacris assumptum respice patrem.
Cumque tibi genitor vel avunculus undique magni
Post fasces placeant populorum sumere fascem,
Suscipe quos humiles patrum ad consortia fratre
Officio similes nectens Ecclesia junxit.
Pro quibus assiduas Christo persolvere grates,
(0381A)Fundere vel fletus non taedeat; ut tibi nullus
Fratrum de numero desit, cum praemia sumes
(0382A)Factis digna tuis, materque effecta parentum
Virgineae victrix sociabere laeta coronae.