De Montibus Sina et Sion

This is the stable version, checked on 19 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Montibus Sina et Sion
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 4

AucInc.DeMoSiE 4 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. PROBATIO capitulorum quae in Scripturis deificis continentur, quae in Veteri Testamento figuraliter scripta sunt, per Novum Testamentum spiritaliter intelligenda sunt, quae per Christum in veritate adimpleta sunt. Nobis enim per Jesum Christum spiritalis intellectus datus est, ipso Jesu dicente: Vobis quidem datum est intelligere sacramenta Dei, aliis autem in similitudinibus. Invenimus in Evangelio κατὰ Joannem scriptum: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Quae lex Moysi in monte Sina data est. Verum iterum invenimus scriptum: De Sion enim exiet lex, et verbum Domini ab Hierusalem. Quatenus hoc intelligere debemus? utrum Sina mons ubi a Deo Moysi lex data est, et Sion mons unde lex exivit, unum sint; an vero alter sit Sina mons, et alter sit Sion mons. Invenimus enim haec nomina duorum montium esse hebraica: verum latina interpretatio nominum differentium ab invicem, ostendit aliud esse Sina montem, et aliud montem Sion. II. Haec est interpretatio de hebraica lingua in latinam. Sina mons interpretatur tentatio aeterna et odium; aeque et Sion interpretatur tentatio exacerbationis et speculatio. Vides ergo in hebraica interpretatione non sibi similare, sed neque esse unum montem, sed potius duos invicem a se differentes gratia et honore. Praeterea, cum dicat David propheta in Psalmo II, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, annuntians imperium ejus; ecce quatenus montem Sion sanctum designat. Unde manifestum est montem Sion coelestem esse et spiritalem, et montem Sina esse terrenum. Nihil enim potest quod in terra est, esse sanctum, cum totus mundus mala facta habeat, et a diabolo sit maculatus, dicente Jesu: Odit me soeculum, et ego odi illud: quia facta illius sunt mala. Ex qua re quidquid est in hoc saeculo terreno, sanctum esse non potest. III. Sion autem montem ex prophetico dicto constat esse sanctum et spiritalem; in quo monte Spiritus sanctus filius Dei rex constitutus est, annuntians voluntatem et imperium Dei patris sui: et Sina montem terrenum esse in arida terra constitutum, qui est in Syria Palaestina, ubi est terra Judaea, ubi est et civitas illa interfectrix Prophetarum: ante cujus portam Christus a Judaeis crucifixus est in horto: quae civitas dicitur Hierusalem per Esaiam prophetam, spiritaliter vero execrata et derelicta. Nec immerito, quia et Deus ex eodem monte Sina terreno, per Moysen adhuc in carne terrena primi hominis positum, populo Judaeorum terreno et carnali legem a Deo accepit illis tradendam, digitis sacris scriptam in duabus tabulis lapideis (licet digitis sacris, tamen digitis in figura carnis), quasi populo carnali et durissimo: sicut fuerunt tabulae lapideae durissimae, in quibus tabulis Legem acceperunt. Ideo in duabus, quia significaret unitatem populi dividi in duas partes, partem quae salvatur, et partem incredulam quae perit; dicente Angelo ad Rebeccam uxorem Isaac: « Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori. » Rebecca vero figuram portabat Ecclesiae, sicut Isaac vir ejus typum in se portabat Christi. Ergo, cum dicit, duae gentes in utero tuo sunt, quia et de gentibus duas partes futuras designabat, partem idololatram perditam, et partem credulam viventem per fidem; hanc unam partem gentium designat in utero Ecclesiae permanere in generationem aeternam in figura Rebeccae; et partem populi infidelium Judaeorum a ventre tunc Rebeccae dividi, et separari a nativitate Ecclesiae. Haec fuit praefiguratio in Genesi per Angelum spiritaliter annuntiata. Haec vero nomina montium talem habent interpretationem in lingua latina, ut demonstret veritatem, qui sint hi duo montes Sina vel Sion: quod quidem post paululum dicturi sumus. Ita enim hanc veritatis interpretationem probavimus, de principio generis humani venientem. Ita ab initio mundi et deinceps omnes homines nascentes, de tempore et facto nomina a parentibus suis accipiebant (non quidem ex se, sed a Deo mente impellebantur, qui, antequam fiant, praescius est futurorum) ut quales post crementum aetatis suae futuri essent, posteriori tempore verbis et nominibus hebraicis designaretur; et quid singulis futurum esset, interpretatio nominum designaret veritatem; sicuti tunc temporis in Patriarchis completum est, secundum primi hominis carnem de terrae limo esse, ex ipso protoplasto probamus veritatem. IV. Nomen accepit a Deo Adam. Hebraicum Adam in latino interpretatur terra caro facta, eo quod ex quatuor cardinibus orbis terrarum pugno comprehendit, sicut scriptum est: Palmo mensus sum coelum, et pugno comprehendi terram, et finxi hominem ex omni limo terrae: ad imaginem Dei feci illum. Oportuit illum ex his quatuor cardinibus orbis terrae nomen in se portare Adam. Invenimus in Scripturis per singulos cardines orbis terrae esse a Conditore mundi quatuor stellas constitutas in singulis cardinibus. Prima stella, orientalis, dicitur ἀνατολή, secunda, occidentalis, δύσις, tertia stella, aquilonis, ἄρκτος, quarta stella, meridiana, dicitur μεσημβρία. Ex nominibus stellarum numero quatuor de singulis stellarum nominibus tolle singulas litteras principales, de stella Anatole a, de stella Dysis id, de stella Arctos a, de stella Mesembria m; in his quatuor litteris cardinalibus habes nomen Adam. Nam et in numero certo per quatuor litteras graecas nomen designatur ἀδὰμ, ita α μία, id est unum, δ τέσσαρα, id est quatuor, α μία, id est unum, μ τεσσαράκοντα, id est quadraginta. Fac, et invenies numerum quadragenarium senarium. Hic numerus XLVI passionem carnis Adae designat, quam carnem in se figuralem Christus portavit, et eam in ligno suspendit. Quae caro a Deo patre Jesu vocitata est Spiritus sanctus, qui de coelo descendit; Christus, id est unctus, Dei vivi a Deo vocatus est; spiritus carni mixtus, Jesus Christus. Hic ergo numerus XLVI passionem declarat, eo quod sexto millesimo anno, hora sexta passus: a mortuis resurgens; quadragesima die in coelos ascendit: vel quia Salomon quadraginta sex annis templum Deo fabricaverit. In cujus templi similitudinem Jesus carnem suam esse dixit, dicens Pharisaeis: Destruite fanum istud, et ego in tribus diebus excitabo illud. Et Pharisaei dicebant: Quadraginta sex annis aedificatum est fanum istud, et hic in tribus diebus excitabit illud? Dicebat autem Jesus fanum de corpore suo. » V. Deinde Abel, filius Adae, nomen accepit hebraicum, designans fratris interfectionem et parentum luctum. Item Enoch, qui ante diluvium Deo justus complacuit, et ideo de isto mundo in carnis suae nativitate vivus translatus est in loco ubi Deus scit; ex quo loco, in consummatione mundi, innovari habet in hoc mundo, unde etiam translatus est ad confundendum et revincendum Antichristum. A quo interfecti martyria sua complebunt, viventes in aeternum in saecula saeculorum. Et ideo Enoch interpretatur innovatus. Deinde Job justus, qui ante diem judicii meruit voce judicis laudari, et ideo, diabolo devicto et superato, Job interpretatur charissimus Dei. Aeque et Abraham in sua nativitate a parentibus suis Abram vocatus est; tentatus vero a Deo, fidelis inventus est, et a Deo benedictus pater multarum gentium constitutus est, et ideo, immutato a Deo nomine, Abraham vocatus est, interpretatur pater multorum populorum. VI. Ecce interim de multis probationibus pauca diximus, ut ad duorum montium nominum pervenientes, intepretationes eorum montium nominum probemus, qualiter designata sunt ad nostram instructionem; ut ex hac interpretatione nominum, intelligamus montem Sina esse terrenum, et montem Sion esse coelestem. Spiritaliter interpretatum Sina, tentatio aeterna et odium; et mons Sion, tentatio exacerbationis et speculatio. Ita intelligitur cum dicitur mons Sina, tentatio aeterna et odium, eo quod ex eo monte Moyses legem acceperit populo durissimo et contumaci. Per quam legem tentati a Deo aeterno, inventi sunt non posse eamdem legem sustinere in perpetuum, exinde Deo in odium conversi sunt. Ideo in nomine montis Sina, unde legem acceperant, interpretatio nominis designavit populum tentatum a Deo, et in odium aeternum esse conversos: ideo dicitur Sina tentatio aeterna et odium. Invenimus enim in Scripturis eos esse a Deo tentatos. Ita positum dicente Domino ad Moysen: Exeat populus iste, et colligat sibi diurnum in diem, et tentabo eos an possint legem meam sustinere an non; et tentati a Deo per legem, inventi sunt ab ea lege alieni. Exinde Deo in odium aeternum conversi sunt, et completa est interpretatio Sina. Manifesta vero et Moysen, per quem eos Deus per Legem tentavit, in latino interpretatur similiter Moyses tentatio Dei et inventio, per quem tentati a Deo inventi sunt alieni a Legis observatione, ideo in aeternum Deo in odium conversi sunt. Hoc odium in ipso genere Judaeorum scriptum invenimus, dicente Isaac de duobus suis filiis Esau majore et Jacob minore: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Esau vero major pilosus fuit totus, inquit, quasi corium pilosum, in figura populi majoris, in impietate delictorum suorum constituti. Et Jacob fuit lenis et minor, in figura populi novellioris, qui ex dicti audientia per credulitatis fidem ex aspredine saeculi in lenitatem conversus est ad Christum Deum et Dei Filium. VII. Ecce probavimus per Scripturarum fidem populum majorem et vetustiorem esse Deo in odium conversum, secundum interpretationem montis Sina dicentis, tentatio aeterna et odium. Aeque Sion montis ita interpretatur tentatio exacerbationis et speculatio. Haec vero interpretatio latina ligni sacri passionem designat, dicente Salomone de ipsa passione Dominica: « Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius, et tentemus quae eventura sunt illi. Si enim vere Filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum; morte turpissima condemnemus illum. Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit illos malitia ipsorum, et non intellexerunt sacramenta Dei. » Ecce tentatores Judaeos: item scriptum est: « Et tentaverunt Deum in loco inaquoso. » Speculum vero altitudinem ligni declarat, dicente Salomone: « Posuerunt me velut custodiam pomarii, » eo quod in horto in ligno confixus inter duos latrones pependit: et de altitudine ligni ambos speculatur in figura duorum populorum malefactorum; Gentes in saeculi mala facta jacentes, et Judaeos interfectores Prophetarum. Hi sunt duo populi malefactores; quorum figuram in se portabant duo latrones inter quos pependit innocens. Unus blasphemabat; alius vero confessus est quia innocens injuriam patiebatur. Jesus autem ambos speculabatur de ligno speculatorio, blasphemum et confessorem; confessorem salvavit et blasphemum perdidit, sicuti de duobus populis fecit. VIII. Persecutores derelicti, qui in aeternae mortis sententia sibi non crediderint, si sic de saeculo exieriat, perient. Gentes vero ad se conversae fidem sibi habentes Filius Dei est; salvatae videbunt in aeterna saecula saeculorum imperatorem et regem suum. Verum in ipsa passione pendens in ligno, duas partes populi prospiciens speculabatur de alto ligno. Pars populi, qui viderant virtutes ejus mirabiles et deificas, patientem illum injurias dolentes plorabant: alii vero Judaei irridentes, de arundine caput ejus quassabant, blasphemantes et dicentes: « Ave rex Judaeorum, ubi est pater tuus? Veniat et liberet te de cruce. » Exinde exacerbatus Pater fecit coelum patefieri, et tonitrua facta sunt, et tenebrae insustinibiles; terra commota, patefacta sunt sepulchra, et corpora sua ejecerunt, et foras a se miserunt; velum templi scissum est; et a tanto fragore coeli et terrae motu, omnes qui stabant ante lignum, alii dolentes, alii vero blasphemantes et illudentes, prostrati in faciem jacuerunt, trementes tamquam mortui. Tunc Judaei intellexerunt se offendisse Deum, et in luctum conversi sunt; et fuit exacerbatio. Eo enim tempore quo in ligno confixus pependit, dies fuerunt azymorum, qui sunt dies festi Judaeorum. Eo die metuentes factum esse terrae motum, et coeli fragorem, prostrati in faciem, in terra plangentes, in luctum conversi sunt; et in ipsa sua passione complevit propheticum dictum: « Et convertam dies festos eorum in luctum, et cantica eorum in lamentationem. » Ante enim, cum captivi detenti essent in Babylone, dicebant illis Babylonii: Cantate nobis cantica de canticis Sion. Et Judaei lamentantes captivitatem suam, dicebant Babyloniis, ut diximus, lamentantes se: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? IX. Ecce quatenus completa est interpretatio montis Sion, tentatio exacerbationis et speculatio. Unde manifestum est montem Sion ligni sacri regnum esse in sanctitate justificatum, dicente David: Annuntiate regnum Dei in Gentibus, quia Dominus regnavit a ligno, et transivit in Gentibus. De quo regno ligni regalis idem propheta dicit: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus annuntians imperium ejus. Quod dictum propheticum per Pontium Pilatum in sua passione pendens in ligno complevit. Pontius Pilatus, impulsa mente a Deo, accepit tabulam, et titulum scripsit tribus linguis, hebraice, graece et latine: Jesus Nazarenus rex Judaeorum; et in capite ligni clavis tabulam cum nomine regis Judaeorum confixit: et tunc manifestavit propheticum dictum, eo quod spiritaliter mons Sion crux est, quae est virtus Dei, Apostolo dicente: Crux Christi non credentibus stultitia est, credentibus autem crux virtus est Dei; et iterum dicit: Nos autem annuntiamus vobis Christum, et hunc crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis, Dei virtutem et Dei sapientiam. Sic vero et alius propheta declarat lignum passionis Dominicae esse montem Sion sanctum, in Spiritu ita dicens: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus; dextera laevaque extensis, clavis fixis, innocentiam demonstrans. Ideo dicit: Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, et non juravit subdole proximo suo, hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Omnis passio hominum in terram cadet, haec sola passio crucis stantem demonstrat: unde verum dicimus montem sanctum lignum esse passionis. Inde innocens manibus et mundo corde non fuit. Nec enim mundus corde, eo quod Aegyptium calce percusserit in Aegypto, et mortificaverit eum, et manibus suis eum in arena obruerit; Christus autem in montem sanctum ascendit lignum regni sui, ut moreretur a Judaeis, quamquam ipse aliquem hominum non mortificaverit, nisi solum diabolum inimicum generis humani. Exinde in montem ascendit innocens et mundus corde; et ideo propheta dicit: Quis ascendet in montem Domini, et quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde. Et declaravit montem Sion sanctum esse sanctam crucem, dicente aeque propheta: De Sion exiet lex, et verbum Domini ab Hierusalem. Lex Christianorum crux est sancta Christo Filio Dei vivi, dicente aeque propheta: Lex tua in medio ventris mei. Percussus in lateris ventre de lancea, sanguis et aqua mixtus profusus fluebat, unde sibi Ecclesiam sanctam fabricavit, in qua legem passionis suae consecrabat, dicente ipso: Qui sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, sicut scriptum est, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Item in Psalmis: Et erit velut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Ecce verbum propheticum, fructum resurrectionis die tertia spiritaliter intelligendum dicentis: De sion exiet lex, hoc est de ligno regali, et verbum Domini ab Hierusalem, quae est Ecclesia. X. Caro ligno confixa emisit verbum Dominicum dicens: Heli, heli. Et adimpletum est propheticum spiritale ante dictum: De Sion exiet lex, et verbum Domini ab Hierusalem. Hierusalem dicit de coelo descendentem, novam civitatem, quadratam per quatuor Evangelia, habentem duodecim fundamenta duodecim Prophetarum, duodecim portas duodecim Apostolorum; per quorum annuntiationem Christiani in hanc civitatem sanctam et novam introierunt, quae spiritalis est Ecclesia. XI. Ecce probavimus per omnium Scripturarum deificarum fidem duos montes, Sina in terra et Sion in coelo, duorum Testamentorum portare figuram, veteris Sina, et novi Sion. Ex quibus duobus montibus, videlicet duobus testamentis, posteriori tempore demonstratos et declaratos habemus duos populos; veterem et priorem Judaeorum, et novum et posteriorem populum Christianorum: Judaeos terrenos, qui terram promissam a Deo acceperunt carnales; et Christianos coelestes, qui regna coelorum a Deo promissa accepturi sunt in futuro saeculo. Caro enim Christianorum spiritalis et immortalis erit. XII. Alia probatione veritatis in Scripturis posita, ex ea veritate coelesti spiritalem facimus figurarum comparationem, de hujus mundi conversatione. Diximus enim, montis sancti Sion, quod lignum regale et sacrum, haberet interpretationem de hebraico, in graecum vel latinum, tentatio exacerbationis vel speculatio, eo quod de ligno speculabatur ante se stantes bonos et malos. XIII. Ita invenimus ipsum Salvatorem per Salomonem speculum immaculatum Patris esse dictum, eo quod Spiritus sanctus Dei Filius geminatum se videat; Pater in Filio et Filius in Patre, utrique se in se vident, ideo speculum immaculatum. Nam et nos qui illi credimus, Christum in nobis tamquam in speculo videmus, in ipso nos instruente et monente in Epistola Joannis discipuli sui ad populum: Ita me in vobis videte, quomodo quis vestrum se videt in aqua aut in speculo: et confirmat Salomonicum dictum de se dicens: Qui est speculum immaculatum Patris. XIV. Verum etiam et vitem aeternam et veram se esse dixit; Patrem suum agricolam. Si ergo Christus vitis vera, utique constat quia et nos, qui in illo credimus et ipsum induimus, sumus vitis vera, quae est vinea Dominica, et Christus custos vineae suae, dicente Salomone: Posuerunt me custodem in vinea. Invenimus vero in conversatione hujus mundi in similitudinem spiritalem figuraliter esse vineam, habentem dominum et possessorem suum. Tempore vero maturo, prope dies vindemiarum, positum in vineam custodem puerum in alto ligno, media vinea confixo; et in eo ligno faciunt speculam quadratam de arundinibus quassatis, et per singula latere quadraturae specula faciunt cavernas ternas, quae faciunt cavernas duodecim: per quam quadraturam cavernarum custos puer omnem vineam perspiciens custodiat, cantans, ne viator ingrediens vineam Dominicam sibi assignatam vexet, vel fures uvam vineae conculcent. Quod si importunus fur egens in vineam voluerit introire et uvam demere, illic puer sollicitus de vinea sua deintus de specula dat vocem malam, maledicens et comminans, ne in vineam viator fur audeat accedere, dicens: « Rectum ambula. » Fur autem, timens vocem pueri sibi comminantis, refugit de vinea, speculam videt, vocem audit, puerum intus in specula sibi comminantem non videt, et timens post viam suam vadit. XV. Haec conversatio saecularis similatur gratiae spiritali. Ita est enim et in populo deifico, sicut in vinea terrena. Vinea Dominica et spiritalis plebs est Christianorum, quae custoditur jussu Dei Patris a puero Christo in ligni specula exaltato. Quod si viator diabolus, perambulans viam saecularem, ausus fuerit de vinea spiritali hominem de plebe Dominica separare et vexare, statim a puero coelesti voce correptus et spiritalibus flagris emendatus, exulans ad centesimum, effugit in locis aridis et desertis. Hic est custos puer filius Dominicus; qui vineam suam sibi a patre commendatam salvandam et reservandam accepit: de quo Esaias propheta canit, dicens: Ecce puer meus dilectissimus, ponam super eum spiritum meum, et judicium gentibus nuntiabit: non clamabit, neque contendet. Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, quoadusque expellat in contentione judicium; et in nomine ejus Gentes credent et sperabunt.