De Miraculis S. Barnardi

This is the stable version, checked on 5 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Miraculis S. Barnardi
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 123


De Miraculis S. Barnardi

De Miraculis S. Barnardi (Auctor incertus), J. P. Migne 123.0452B

De Miraculis S. Barnardi

1.

123.0451B| Quamvis imperitia mea in posterum velut inscia litterarum calumniabitur, tamen vis amoris domini antistitis alitorisque mei Barnardi compellit me scribere virtutes nuper gestas. Cum igitur Aquitanici populi cum pontificibus concilium apud civitatem, quae dicitur Vetula, in pago Vallavorum, celebrarent, adfuit et Romanensium congregatio, corpus praelibati pontificis deferens. Si quis ergo voluerit scire virtutum illic gestarum copiam, vera inde excipere poterit indicia, quod arca, qua sacratissimum ejus corpus continetur, auro argentoque decenter ornata, ex oblationum abundantia, quas illi fidelium detulit manus devota, fabrili opere hactenus contexta cernitur: quod et aureae testantur cruces, necnon et candelabra auro argentoque decora.

2.

Subsequenti autem tempore erat Romanis quaedam sanctimonialis femina, officio linguae privata, quae in ecclesia permanens, rogabat Deum intima cordis compunctione. Die ergo natalis apostolorum 123.0451C| Petri et Pauli, cum jam vespertinis hymnis ex more dictis pueri Benedicamus Domino decantarent, ipsa cum reliquo populo Deo gratias proclamavit.

3.

Sub eodem itaque tempore fuit ad Viventiacum quidam coriarius. Hic cum die Dominica non servato honore diei, artis suae exerceret opus; manubrium ferramenti tam valide adhaesit manui, ut evelli non posset: lumine oculorum insuper obcaecatus, temeritatem suam omnibus fatebatur: cui per visum quidam apparuit, et ut Romanis sancti Barnardi auxilium flagitaret, monuit. Romanis perrexit, sanitatemque recepit.

4.

Quid etiam in Valle aurea, quae in pago Viennensi sita est, gestum sit, non tacebo. Concilium ibi per singulos annos Viennensium cives decreverant celebrare. Advenerat ibi quidam caecus beati Barnardi praestolans adventum in gradibus capellulae, quae ligneis contexta stipitibus constructa fuerat: cui cum dicerent adesse turbam laudantium Deum 123.0452B| pro beati adventu Barnardi, ivit statim, et visum recepit.

5.

Illis testantibus veritatem cognovi, qui ad festivitatem Ramis Palmarum Romanis advenerant, de cujusdam caeci illuminatione. Mos apud incolas inolevit ut ea die ad processionem cum frondibus membra sacratissimi praesulis secum vehant. Verum cum ad tantam laetitiam populus conveniret, adfuit et caecus quidam magnis vocibus inquiens, se clare meruisse videre: ad cujus voces cunctus commotus populus concinendo personuit, Te Deum laudamus.

6.

Beato testante Luca didicimus Salvatorem nostrum apostolos extra Jerusalem die ascensionis suae eduxisse et alta coelorum penetrasse: cujus memor processionis Romanensium congregatio, cum hanc uno annorum componerent, herbae, vulgo dictae gladioles, flores unus adolescentium capsae memorati pontificis laetabundus imposuit. Die vero altera collectos quos posuerat flores servare studuit; ex quibus multa beneficia languentibus beatus postmodum 123.0452C| praestitit antistes Barnardus.

7.

Illud ergo miraculum placet modo inserere, quod palam monstratum assidue, postquam regendam, cui Deo auctore deservio, hanc Viennensem suscepi Ecclesiam. Juvenem quemdam sui parentes intulerunt Romanis, qui nunquam ambulaverat: quem cum ante beati Barnardi sepulcrum posuissent, basibus consolidatis et plantis surrexit incolumis. Hic denique miraculum suum quolibet anno circumfert: et licet hic beatissimus impar sit apostolis, tamen quod ad portam templi Speciosam Petrus quondam egit cum Joanne, huic simile esse cognoscitur: illum Petrus praecepit surgere, istum divina virtus meritis pontificis voluit erigere. Sufficiat ergo quaerentibus virtutes beati pontificis, hoc tantum de ejus scriptum miraculis: sed volo eos scire, multa fuisse, et jugiter esse, et tanta quae etiam modum scribentis videantur excedere.