De Luscinia

This is the stable version, checked on 7 Maii 2020. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Luscinia
Saeculo VIII
editio: incognita
fons: incognitus


Quae te dextra mihi rapuit, luscinia, ruscis,
illa meae fuerat invida laetitiae.
Tu mea dulcisonis implesti pectora musis,
atque animum moestum carmine mellifluo.
Qua propter veniant volucrum simul undique coetus
carmine te mecum plangere Pierio.
Spreta colore tamen fueras non spreta canendo.
Lata sub angusto gutture vox sonuit,
dulce melos iterans vario modulamine Musae,
atque creatorem semper in ore canens.
Noctibus in furvis nusquam cessavit ab odis,
vox veneranda sacris, o decus atque decor.
Quid mirum, cherubim, seraphim si voce tonantem
perpetua laudent, dum tua sic potuit?