Nova editio.
Gaspar Scioppius recensuit (1605)
44 a.C.n.
 Liber quintus Liber septimus 

M. TERENTII

VARR.

De lingua latina,

LIBER QVINTVS.

Ad M. Tullium Ciceronem.
T
T
emporvm vocabula, & eorum, quæ coniuncta sunt, quæ aut in agendo fiunt, aut cum tempore aliquo enuntiantur, priore libro dixi. In hoc dicam de poëticis vocabulis, & eorum originibus. In queis multa difficilia: nam verbum, quo modo conditum est, & quibus litteris oportet scribi, repẽs ruina aperuit. Inde pòst aliqua dempta, sic obscurius sit sed voluntas obscurior impositoris. Non reprehendendum igitur illos, qui in scrutando verbo litteras adiiciunt, aut demũt, vt facilius quid subsit, videre possint. Et enim facilius obscura opera Myrmecidis ex ebore, oculi videant, si extrinsecus admoueas nigra: Sed tamen cum hæc adminicula addas ad eruendum voluntatem impositoris, tamen latent multa. Quod si poëtice in carminibus vt verba multa, prisca quæ essent, sic etiam quor essent, posuisset, fecundius poëmata ferrent fructum. Sed vt in soluta oratione, sic in poëmatis verba quæ habent ἐτυμα, possunt dici: nec multa, ab eo quem non erunt in lucubratione litteræ prosecutæ. Licet multum legerit C. Aelij hominis in primo in litteris Latinis exercitati, interpretationem carminũ Saliorum, videbis, & exiliter expeditam, & præterita obscura multa. Nec mirum, cùm non modò Epimenides post annos quinquaginta expergitus, à multis non cognoscatur, sed etiam Teucer Liuij pòst annos duodecim ab suis, qui sit, ignoretur. At hoc quid ad verborum poëticorum ætatem? quorum si Pompilij regnum fons in carminibus Saliorum, neque ea à superioribus accepta, tamen habent septingentos annos. Quare, cur scriptoris industriam reprehendas, qui herois tritauum, atauum non potuerit reperire, cùm ipse aui tritaui matrem non possis dicere? quod interuallum multo tãto propius nobis, quàm hinc ad initium Saliorum, quorum principia poëtica verba ducunt. Igitur de originibus verborum, qui multa dixerit commodè, potius boni consulendum, quam qui aliquid nequiuerit, reprehẽdendũ: præsertim cùm dicat etymologicè non omnium verborum posse dici causas: Q.V.C. quia à medendo medicina, à re sit medicina.vt qua à re sit medicina. Neque si non norim radices arboris, non posse me dicere pirum esse ex ramo, ramum ex arbore, eam ex radicibus quas non video. Quare qui ostendit equitatum esse ab equitibus, equites ab equito, equito ab equo, neque equus vnde sit dicit: tamen hic docet plura, & satisfacit grato. Quem imitari possimus, ne ipse liber erit indicio. Dicam isto libro de verbis, quæ à poëtis sunt posita. Primùm de locis, deinde de iis, quæ in locis sunt, tertio de temporibus, tum quæ cum temporibus sunt coniuncta, vtq́ue cum his sunt coniuncta, adiungam: & si quid excedit ex hac quadripartitione , tamen in ea vt comprehendam, incipiam hinc.

Vnus erit quem tu tolles in cærula cæli templa. Templum tribus modis dicitur, natura, auspicio, similitudine. Natura, in cælo: ab auspiciis, in terra: ab similitudine, sub terra. In cælo templum dicitur, vt in Hecuba: O magna templa cælitum commixta stellis splendidis. In terra, vt in Peribœa: Scrupea Bacchi templa propere adgreditur. Sub terra, vt in Andromacha: Acherusia templa alta Orci saluete infera. quaquâ intuiti erant oculi, à tuendo templum dictũ: quocirca cælũ quod tuimur, dictũ templum. Contremuit templum magnum Iouis altitonantis. Id est,[1] vt ait Næuius Hemisperium, vbi concha cærula septum stat. Eius templi partes quatuor: sinistra ab oriente, dextra ab occasu, antica ad meridiem, postica ad septentrionem. In terris dictum templum locus augurij, aut auspicij causa quibusdam conceptis verbis finitus. Concipiuntur verba non eadem vsquequaque. In arce sic: Templa tescaque incita sunto, quoad ego caste lingua nũcupauero. Olla veter arbor, quirquir est, quam me sentio dixisse, templum, tectumq́ue: sesto in sinisterum. Olla veter arbor, quirquir est, quod me sentio dixisse, tẽplũ tectũq́ue:[2] ferto in dexterũ. Intra ea cõregione, cõspicione, cortumione, vtiq; ea dixisse me sensi. In hoc tẽplo faciũdo arbores cõstitui fines apparet, & intra eas regiones, qua oculi cõspiciãt, id est, tueamur: à quo templum dictum, & contemplare: vt apud Ennium in Medea: Contempla, & templum Cereris ad læuam aspice. Contemplare & conspicare idem esse apparet. Ideò dicere cùm templum facit augurem conspicione, quà oculorum conspectum finit: quod cùm dicunt addunt cortumionem, quæ dicitur à cordis visu. Cor enim cortumionis origo. Quod addit vt sint Tesca; aiunt sancta, qui glossas scripserunt: id est falsum. Nam curia Hostilia templum est, & sanctum non est. Sed hoc vt putarent ideò est factum, quod in vrbe Roma pleræque ædes sacræ sunt templa, eadem sancta: & quòd loca quædam agrestia, quòd alicuius dei sunt, dicuntur tesca. Nam apud Actium in Philoctete:[3] Quis tu es mortalis, qui in deserta, & tesca te apportas loca? Loca enim quæ sint, designat cùm dicit, Hephæsti lares & celsa Cabirum delubra tenes, mysteriaq́ue pristina castis concepta sacris. Deinde Volcani templa sub ipsis collibus, in quos delapsus locos dicitur, alto ab limine cęli & venis expirante vapore, vides vnde ignis cluet mortalibus diditus. Q. V. C. qua re hoc quo tesca d. non errauit. neq; ideoQuare hic tesca dixit, non ideò, quod sancta, sed quod ibi mysteria fiunt, ac tuentur, tuesca dicta, post tesca. Tueri duo significat, vnum ab aspectu, vt dixi, vnde est Ennij illud: Tueor te senex, proh Iuppiter? Et: Quis pater, aut cognatu’ volet nos contra tueri? Alterum à curando ac tutela, vt cùm dicimus, Q. V. C. pupillũ tueor.vellus tueor, & tueri vitam: à quo etiam quidam dicunt illum, qui curat ædeis sacras, ædituum, non æditomum. Sed tamen hoc ipsum ab eadem profectum est origine, quòd quem volumus domum curare, dicimus: Tu domi videbis: vt Plautus cùm ait: Intus para, cura, vide quod opus suat. Sic dicta vestispica, quæ vestem spiceret, id est, videret vestem, ac tueretur. Quare à tuendo & templa, & tesca dicta cum discrimine eo, quod dixi. Etiam indidem illud Ennij: Extemplo acceptum me negato & filium. Extemplo est continuo, quòd omne templum debet Q. V. C. esse continuo septum.esse conseptum, nec plus, quàm vnum introitum habere. Quod est apud Actium: Peruade polum, splendida mundi sidera bigis continuis secepit spoliis. Polus Græcum: id fignificat circum cæli. Quare quod est peruade polum, valde vade per polum. Sidera dicuntur eadem & signa. Signa, quòd aliquid significent, vt libra, æquinoctium. Sidera, quæ insidunt: atque ita significãt aliquid in terris peruendo, aliúdue. Quare & signum candens in pecore.

Quod est, Terrarum amfracta reuisam. Amfractum est ab origine duplici, dictum ab ambitu, & frangendo: ab eo leges iubẽt viam in directo pedum octo esse, in amfracto sexdecim, id est, in flexu. Ennius: Vt tibi Titanis Triuia dederit stirpem liberum. Titanis Triuia Diana est: ab eo dicta Triuia, quòd in triuio ponitur ferè in oppidis Græcis: vel quòd luna dicitur esse, quæ in cælo tribus viis mouetur, in altitudinem, & latitudinem, & longitudinem. Titanis dicta, quòd eam genuit Titan, vt Plautus, è Latona, vt scribit Manilius, [4]creata Titano, Latona parit casto complexu Iouis Deli deos geminos, id est, Apollinem & Dianam. [5]Dij quod Titanis Deliadi eadem. O sancte Apollo, qui vmbilicum certum terrarum obsides. Vmbilicum dictum aiunt ab vmbilico nostro, quòd is medius locus sit terrarum, vt vmbilicus in nobis: quod vtrumque est falsum. Neque enim hic locus est terrarum medius, neque noster vmbilicus est hominis medius. Itaque pingitur qui vocatur ἡ χθών à Pythagora, vt media [6]cæli ac terræ linea ducatur infra vmbilicũ, per id, quo discernitur homo mas, an femina sit, vbi ortus humanus: similiter terra mundi media, vbi omnia nascuntur in medio, quòd terra mundi media. Præterea si quod medium id est vmbilicus, vt pila terrę, non Delphoe medium: & terrę medium non hoc, sed quod vocant Delphis in æde ad latus foramen: Q. V. C. ablatum estadlatũ est quiddam, vt thensarij specie, quod Græci vocant ὀμφαλόν quem Pythonios aiunt esse tumulos, ab eo nostri interpretes vmbilicum dixerunt. Pacuuius: Calydonia altrix terra exuperantum virum. Vt ager Tusculanus, sic Calydonius, ager est, non terra, sed lege poëtica, quòd terra Ætolia, in qua Calydon, à parte totam accipi Ætoliam voluit. Actius: Mystica ad dextram vada præteruecti. Mystica, à mysteriis, quæ ibi in propinquis locis nobilia sunt. Ennius: Areopagitæ quid dedere aliud quàm pedam? Areopagitæ ab Areopago, is locus Athenis. Musæ quæ pedibus magnum pulsatis olympũ. Cælum dicunt Græci olympũ, montem in Macedonia oẽs, à quo potius puto musas: dictas olympiadas. Ita enim ab terrestribus locis aliis cognominatæ Libethrides, Pipleides, Pimpleides, Thespiades; Heliconiades. [7]Cassius Hellespõti, Claustra quod Xerxes quondam eum locum clausit. Nam, vt ait Ennius: Isq́ue Hellesponto pontem contendit in alto: nisi potis ab eo quod Asiam & Europam ibi colludit mare, & per angustas facit Propõtidis fauces. Pacuuius: alicui in Ægeo freto. Dictum fretum à similitudine feruentis aquæ, quod in fretis sæpe concurrat æstus, atque efferuescat

Ægeum dictum ab insulis, quòd in eo mari siti scopuli vocantur in pelago à similitudine caprarum, ???. Pacuuius: Hermiona: æquore in alto ratibus repentibus. Æquor mare appellatũ, quod æquatum, quom motum vento non est. Ennius: Conferre autratem eratam quiuerit, & quidem; mare sudantes ruunt, atque sedentes. Ratis, dicta nauis longa propter remos, quòd hi cum per aquam sublati sunt dextra & sinistra, duas rateis facere videntur: ratis enim, vnde hoc translatum, illic vbi plures mali aut asseres.

*Deest pagina*

Agrestes ab agro. Insulas dictas apparet in hostiis, quòd è lana quæ adduntur, intra hostiarum cornua filamenta erant. Itaque cùm ad sepulcrum ferunt frondes atque flores, addunt non lanas, sed velant frondenteis comas. [8]Cornuatam vmbram iaci: dicere apparet cornuatam à cornibus. Cornua à curuore dicta, quòd pleraque curua. Musæ quas memorant Casmenas esse, Casmenarum priscum vocabulum, ita natum, atque scriptum est: alibi Carmenæ ab eadem origine sunt declinatæ, in multis verbis: in quo antiqui dicebant S, posteà dicunt R, vt in carmine Saliorum sunt hæc: Cosauli, dolosi, eso. Omnia verò adpatula coëmisse. Iam Cusiones duonus cerenses, dumq́ue Ianus venet: post melios eum rerum ........Desvnt decem versvs......

fœdesum fœderum, plusima, plurima, meliosem, meliorem, asenam arenam, ianitos ianitor. Quare [9]est casmena carmena: inde carmina: R postea extrito, camena factum. Ab eadem voce canite, pro quo in Saliari carmine scriptũ est, cante, hoc versu: Diuũ empta cante, diuum deo supplice cante. In camine Priami q; est: Veteres caslmenæ, cascam rem volo profarier. Et cascũ significat vetus, secundo eius origo Sabina, quæ vsq; radices in Oscã linguã egit. Cascũ vetus esse significat Ennius, cũ ait: Quàm prisci casci populi genuere Latini. Eo magis Manilius quod ait: Cascum duxisse cascam non mirabil est, quoniam carioreas conficiebat nuptias.Ful. Vrs. caries eas.malim: Charoneas. Item ostendit Pampinij epigrammation, quod in adolescentem fecerat: Cascom, ridiculum est, cùm te tua dicit amica Q. V. C. esquisenex.Casca, Philotoni sapsa senex puerum. Dic [10]tu ellam pusam: sic fiet mutua muli. Nam vere posus tu, tua amica senexst. Item ostẽdit quod oppidum vocatur Casinum. Hoc enim à Sabinis orti Samnites tenuerunt, & nunc nostri etiam forum vetus appellant. Item significant in Atellanis aliquot, pappum senem, quod Osci casnar appellant. Apud Lucilium : Quid tibi ego ambages [11]Ambiui scribere coner? Profectum à verbo [12]ambio, quod inest in ambitu & ambitioso. Apud Valerium Soranum: Vetus [13]adagio est, ô P. Scipio. Quod verbum vsque eò euanuit, vt Græcum παροιμία pro eo positum magis sit apertũ: nam idem, quod vocant Græci παροιμίαν: vt est, Auribus lupum teneo, Canis caninam non est: Adagio, est littera commutata abagio, dicta ab eo, quòd ambit oratio, neque in aliqua vna re consistit sola. [14]Ambagio dicta, vt ambustum, quod circum vstum est, vt ambegna bos apud Augures, quam circum aliæ hostiæ constituuntur. Cùm tria sint coniuncta in origine verborum, quæ sint animaduertenda, à quo sit impositum; & in quo, & quid; sæpe non minus de tertio, quàm de primo dubitatur, vt in hoc: vtrum primum vna canis, an canes sit appellata: dicta enim apud veteres, vna canes. Itaque Ennius scribit: Tantidem quasi feta canes accedentibus latrat. Lucilius: Nequam & magnus homo, laniorum immanis canes vt impositio vnius debuit esse canis, plurium canes. Sed neque Ennius consuetudinem illam sequens, est reprehendendus: neque is, qui nunc dicit: Canis caninam non est. Sed Canes, quòd latratu signa dant, vt si signa canunt, canes appellatæ: & quòd ea voce indicant, quæ noctu latent, latratus appellatus. Sic dictum à quibusdam vt vna canes, vna trabes remis rostrata per altum. Ennius: Vtinam ne in nemore Pelio securibus cæsa adcidisset abiegna ad terram trabes. Cuius verbi singularis casus rectus correptus, ac facta trabs. In Medo Camilla expectata aduenis, salue hospita. Camilla: qui glossemata interpretati, dixerunt administram: addi oportet in his quæ occultiora. Igitur dicitur in nuptiis casmillus, qui cumerum fert, in quo quod sit in ministerio plerique extrinsecus [15]nectunt: hinc casmillus nominatur Samothrace mysteriis Dius quidam administer diis magnis. Verbi esse Græcum arbitror, quod apud Callimachum in poëmatibus eius inueni. Apud Ennium. Subulo quondam marinas propter astabat aquas. Subulo dictus, quòd ita dicunt tibicines Tusci: quocirca radices eius in Etruria, non Latio quærunda. Versibu’, quos olim Fauni, vatesq́ue canebant. Fauni dei Latinorum, ita vt & faunus, & fauna sit illis versibus, quos vocant Saturnios, in siluestribus locis traditum est solitos fari: quo fando faunos dictos. Antiqui poëtas vates appellabant à versibus viendis, vt in poëmatis cùm scribam, ostendam. Corpore Tartarino prognata palude virago. Tartarino à Tartaro dictum. Plato in quattuor fluminibus , apud inferos quæ sunt, in his vnum Tartarum appellat: quare Tartari origo Græca. Paluda à paludamentis. Sunt hæc insignia & ornamenta militaria. Ideo ad bellum cùm exit imperator, ac lictores mutant vestem, & signa incinuerunt, paludatus dicitur proficisci: quæ propterea quòd conspiciuntur, qui ea habent, ac fiunt palam, paludamenta dicta. Plautus: Epeum fumificum cocum, Ab Epeo illo, qui dicitur ad Troiam fecisse equum Troianum Argiuis, & aptè cibum curasse. ideo ait Epeum fumificum, qui legioni nostræ habet coctum cibum. Apud Næuium: Atque prius pariet locusta lucam bouem. Luca bos elephas, cur ita sit dicta, duobus modis inueni scriptum. Nam & in C. Aelij commentario erat à Libycis Lucas, & in Verginij ab Lucanis Lucas, ab eo quòd nostri maximam quadrupedem, quam ipsi haberent, vocarent bouem: & in Lucanis Pyrrhi bello primi vidissent apud hosteis elephantos, [16]identidem quadrupedes cornuatas, (nam quos dentes multi dicunt, sunt cornua) Lucanam bouem quod putabant; lucam bouem appellasse. Si à Libya dictæ essent lucæ; fortasse an pantheræ & leones non Africæ bestiæ dicerentur, sed lucæ. neque vrsi potius Lucani, quàm Luci dicti? Quare ego arbitror potius lucas ab luce, quòd longè relucebant propter in auratos regios clypeos; quibus eorum tùm ornatæ erant turres. Ennius: Orator sine pace redit, regiq́ue refert rem. Orator ab oratione dictus. Qui enim verba haberet publicè ad eum, quo legabatur, ab oratione orator dictus: f. oratu.
q. V. C. cum orationes maiore ratione legebantur.
cùm orato res maior erat, legabantur potissimùm, qui causam commodissimè orare poterant. Itaque Ennius ait: Oratores doctiloqui. Apud Ennium: Olli respondet suauis sonus Egeriai. Olli valet dictum illi, ab olla, & ollus: quòd alterum comitiis cùm renunciatur, à præcone dicitur, olla centuria, non illa: alterum apparet in funeribus indictiuis, cùm dicitur, ollus leto datus est: quod Græcus dicit λήθῃ, id est, obliuioni. Apud Ennium: enses constituit, idemq́ue ancilia. Ancilia dicta ab ambecisu, quòd ea arma ab vtraq; parte, vt Thracum, incisa. Sotadico in carmine: Libaq́ue, fictores, Argeos, & tutulatos. Liba, quòd libandi causa fiunt: fictores dicti à fingendis libis: Argei ab Argis. Argei fiunt è scirpeis, simulacra hominum triginta: ea quotannis à ponte sublicio à sacerdotibus publicè iaci solent in Tiberim. Tutulati dicti hi, qui in sacris in capitibus habere solent, vt metam: id tutulus appellatur, ab eo quòd matres familias crines conuolutos ad verticem capitis, [17]quos habent vti velatos, dicunt tutulos: sic ab eo, quòd tuendi causa capilli fiebant: siue ab eo, quòd altissimum in vrbe quod est arx, tutissimum vocatur. Eundem ait fecisse flamines, qui cùm omnes sint à singulis deis cognominati, in quibusdam apparent etyma, vt cur sit Martialis & Quirinalis. Sunt in quibus latent, vt in his, Volturnalem, Palatualem, Furinalem, Floralem, qui Falacrem & Pomonalem fecit hic idem, quæ obscura sunt: eorum origo, Volturnus, diua Palatua, Furina, Flora, Falacer: Pomona. Apud Ennium: Iam cata signa feræ sonitum dare voce parabant. Cata acuta, hoc enim verbo Sabini dicunt: quare Catus Aelius Sextus, non vt aiunt sapiens, sed acutus. Et quod est; Tunc cœpit memorare simul cata dicta, accipienda acuta. Apud Lucilium: Thunno capto corium excludunt foras, occiduntq́ue lupos aperdite, & iura siluri. Sume rete, atque amiam, Piscium nomina sunt, eorumq́ue in Græcia origo. Apud Ennium: Quæ quom cæruleo freto orta nare [18]cœpit.

* Desvnt Qvaedam. *

Caua cortina dicta, quòd est inter terram & cœlum, ad similitudinem cortina Apollinis: ea à corde, quòd inde fortes primæ existimatæ. Apud Ennium, Quin inde inuitis sumpserunt perduellibus. Perduelles sunt hostes: perfecit sic perduellum duellum, id postea bellum. Ab eadem causa facta Duellona, Bellona. Apud Plautum: Neque iugula, neque vesperugo, neq; vergiliæ occidunt. Iugula signum est, quod Actius appellat Oriona, cùm ait: Citius Orion patefit. Huius signi caput dicitur è stellis tribus, quas infra duæ claræ, quas appellant humeros; inter quas quòd videtur, iugulum, inde iugula dicta. Vesperugo stella, quæ vespere oritur, à quo eam Opilius scribit vesperum. Itaque dicitur alterutrum vesper id est, quem dicunt Græci διεσπέριον.q. V. C. Διὰ ἑσπέριον. al. Græci ἕσπερον.
q. V. C. pro tempestae tempestutem dicũt.
Næuius: patrem suum supremum appellat. Supremum à superrimo dictum. Itaq; duodecim tabulæ dicunt, solis occasu diei suprema tempestas esto. Libri Augurum pro tempestate dicunt, id est, supremum augurij tempus. In Cornicularia: Qui regi latrocinatus decem annos Demetrio. Latrones dicti ab latere, qui circum latera erant regibus, aut quod ad latera habebant ferrum, quos postea à stipatione, stipatores appellarunt, aut qui conducebantur. Ea enim merces λάτρον, καὶ στρίτονq. V. C. καὶ σάτρον.. Ab eo latrones, quod itent vti illi milites cum ferro, aut quòd latent ad insidias faciendas. q. V. C. egomet mecũ.Apud Næuium: Risi egomet me casabundum ire ebrium. Casabundum à cadendo.

Item: Diabathra in pedibus habebat, & erat amictus epicroco. Vtrumque vocabulum Græcum. In Menæchmis: Inter ancillas sedere iubeas, lanam carere. Idem est hoc verbum in Cementria Næuij. Carere à carendo, quòd eam tùm purgant, ac deducunt, vt careat spurcitia, ex quo carminari dicitur tùm lana, cùm ex ea carent, quod in ea hęret, nequam est. lana quam in Romulo Næuius appellat [19]Oscam, ab Oscis. In Persa: Iam pol ille hic aderit credo congerro meus. Congerro à gerra, & Græcum est, & in Latina cratis. In Menæchmis; Idem istuc aliis adscriptiuis fieri ad legionem solet. Adscriptiui dicti, quòd olim adscribebantur inermes, armatis militibus qui succederent, si quis eorũ deperisset. In Trinummo: Nam illum tibi ferentarium: à ferendo, id est, inanem, ac fine fructu: aut quòd ferentarij equites hi dicti, qui ea modo habebant arma, quæ ferrentur, vt iaculum. Huiuscemodi equites pictos vidi in Esculapij æde vetere, & ferentarios adscriptos. Ful. Vrs. adscrũIn Friuolaria: Vbi rorarij estis? en sunt: vbi accensi? ecce. Rorarij dicti à rore, qui bellum committebant ante: ideo quòd ante rorat, quàm pluit. Accensos ministratores Cato esse scribit: potest id ab [20]arbitrio, nam id arbitrium, cuius minister. Pacuuius quõ deum triportenta in Mercatore ponit.

Desvnt Qvuaedam. Idem in Mercatore: Nõ tibi istuc magis diuidiæ est, quam mihi hodie fuit. Hæc eadem in Corollaria Næuij. Diuidia à diuidendo dicta, quòd diuisio & distractio est dolori. Itaq; in Curculione ait: Sed quid tibi'st? lien necat, renes dolent, pulmones distrahũtur. In [21] Phagone: Honos syncerasto perit pernis gladios. Syncerastum est omne [22]edulium antiquo vocabulo Græco. In Parasito pigro: Domum ire cœpi tramite dextro. Trames à transuerso dictus. In fugitiuis: Age, respecta, vide vibices quantas. Vibices [23]alij excitatum verberibus corpus. In Neruolaria: Non quasi, nunc hæc sunt hîc, limaces liuidæ. Limax à limo, quòd ibi viuit. Diobolares, schœniculæ, miraculæ. Diobolares, à binis obolis: schœniculæ ab schœno nugatorio vnguento. Miraculæ à miris, id est, monstris. A quo Actius ait: Personas distortas oribus deformeis, miriones. Ibidem: Scrantiæ, scrupedæ, stritabillæ, Tãtulæ. Ab exscreando, scrantiæ, sic adsignificat: Scrupedam Aurelius scribit auscaripedam: Iuuentius comicus dicebat, à vermiculo piloso qui solet esse in fronde cum multis pedibus. Valerius à pede ac scrupea: ex eo ab Actio positumq. V. C. positum pro curiosa: itaque est in Menalippo: Reicias.: Incuriosa es Menalippe: reiicias abs te religionem scrupeæ imponas. Stritabillas à stritilando. Stritare ab eo, qui sistit ægrè. In Astraba: Actiosa annonam caram è vili concinnant viris. Ideo in Sitelitergo idem ait, Mulieres vxorculauit, ego noui scio actiosas: quas sic Carbilius scribit actiosas demõstrari [24]suspicatrices, ab agendo actiosas: vt ab vna faciendo factiosæ, sic ab vna agendo agiosæ dictæ. In Cestione: De stribula aut de lumbo cœnabis. Caro stribula, vt Opilius scribit circum coxendices sunt bouis: id Græcum est, ab huius loci versura. In Neruolaria: Scobina ego limam actutum abrasi. Scobina à scobe. Lima enim materia fabrilis est. In Pœnulo: Vinceretis ceruum cursu, vel grallatorem gradu. Grallator à gradu magno dictus. In Truculento: Sine virtute argutum ciuem mihi habeam pro præfica. Præfica, vt Aurelius scribit, mulier ab [25]luctu, quæ conduceretur, quæ ante domum mortui laudes eius caneret: hoc factitatum Aristoteles scribit in libro qui inscribitur, [26]Nomina Barbarica: quibus testimonium est, quod Fretum Næuij: Hæc quidem hercle opinor præfica est, nam mortuos conlaudat. Claudius scribit: quæ præficeretur ancillis, quemadmodum lamentarentur, præfica est dicta: vtrumq; ostendit à præfectione præficam dictam.

Apud Ennium: Decem coclites, quos montibus [27]summis ripis federe. Ab oculo cocles, quasi ocles dictus, qui vnum haberet oculum: quocirca in Curculione est: De coclitum prosapia te esse arbitror. Nam hi sunt vnoculi.

Nvnc de temporibus dicam. Quod est apud Cassiumq. V. C. C. Actium.: Nocte intempesta nostram deuenit domum. Intempesta nox dicta ab tempestate. Tempestas ab tempore: intempesta nox, quo tempore nil agitur. Quod noctis videtur? in altisono cœli clypeo temo superat stellas, sublime agens etiam atque etiam noctis iter. Hic multam noctem ostendere vult à temonis motu. Sed temo vnde, & cur dicatur, latet. Arbitror antiquos rusticos primũ notasse quædam in cœlo signa, quæ præter alia erant insignia, atque ad culturæ tempus designandum, conuenire aduertebantur. Eius signa sunt, quòd has septem stellas Græci, vt Homerus, vocant ἅμαξαν, & propinquum eius signum βοώτίω: nostri eas septẽ stellas triones, & prope eas axem. Triones enim, boues appellantur à bubulcis etiam nunc, maximè cùm arant terram: è queis vt dicti glebarij, qui facile proscindunt glebas: sic omnes, qui terram arabãt, à tera teriones, vnde triones vt [28]dicerentur E detrito. Temo dictus à tenendo: is enim continet iugum, & plaustrum, appellatum à parte totum, vt multa. Possunt triones dici, septem quòd ita sitæ stellæ, vt ternæ trigona faciant. Aliquod lumen, iubárue in cœlo cerno? iubar dicitur stella lucifer, quod sic habet diffusum lumen, vt leo iubam. Huius ortus significat circiter esse extremam noctem. Itaque ait Pacuuius: Exorto iubare, noctis decurso itinere. Apud Plautum in Parasito Pigro: Inde hic bene potus primo crepusculo. Crepusculum à Sabinis, quod id dubium tempus, noctis an diei sit. Itaq; in Cõdalio est: Tam crepusculo ferè, vt ament lampadas accendere. Ideo dubiæ res creperæ dictæ. In Trinummo: Concubium sit noctis prius, quàm ad postremum perueneris. Concubium à concubitu dormiendi causa dictum. In Asinaria: Videbitur, factũ volo, at reditum conticinio. Conticinium puto à conticescendo dictum, sive vt Opilius scribit ab eo quod cõticuerunt omnes.

Apud Actium: Iamq́ue auroram rutilare procul cerno. Aurora dicitur ante solis ortum, ab eo quòd ab igne solis aureo tum aër aurescit. Quod addit rutilare, est ab eodem colore. Aurei enim rutili, & inde etiam mulieres valde rufæ, Rutilæ dictæ.

Nvnc de his rebus, quæ adsignificant aliquod tempus, cùm dicuntur, aut fiunt, dicam. Apud Actium: Reciproca tendens neruo equino concita tela. Reciproca est, cùm vnde quid profectum, redit eò: ab recipere reciprocare fictum, aut quod poscere procare dictum. Apud Plautum: Vt transuersus, non prouersus cedit, quasi cancer solet. Dicitur ab eo, qui it in id quod est in versu. Et ideo qui exit in vestibulum, quod est ante domum, prodire, & procedere dicitur: quod cùm leno non faceret, sed secundum parietem transuersus iret, dixit: vt transuersus cedit, quasi cancer, non prouersus, vt homo. Apud Ennium: Andromachæ nomen qui indidit; rectè indidit. Item: Quapropter Parim pastores nunc Atexandrum vocant. Imitari dum voluit Euripidem, & ponere etymon, est lapsus. Nam Euripides quòd Græca posuit, etyma sunt aperta. Ille ait ideo nomen additum Andromachæ, quod ἀνδρί μάχεται. hoc Ennij quis potest intellegere: Andromachæ nomen qui indidit, recte indidit? aut Alexandrum ab eo appellatum in Græcia, qui Paris fuisset? à quo Herculem quoq; cognominatum Αλξίκακον, ab eo, quòd depulsor esset ominum.

Apud Terentium: Scortatur, potat, olet vnguentum, de meo. Scortari est sæpius meretriculam ducere, quæ scortum dicta à pelle. Id enim non solum antiqui dicebant, sed etiam nunc dicimus scortea ea, quæ ex corio, & pellibus sunt facta. Inde in aliquot sacris ac sacellis scriptũ habemus: ne quod scorteum adhibeatur, ideo, ne morticinum quid adsit. In Atellanis licet animaduertere rusticos dicere, se adduxisse pro scorto pelliculam. Apud Actium: Multis nomen vestrum, numenq́; ciendo. Numen dicunt esse imperiũ, dictum ab nutu: omina sunt eius, cuius imperium maximum esse videatur. Itaque in Ioue hoc, & Homerus, & aliquotiens Liuius. Apud Plautũ: Si vnum epityrũ estur esuriens insane, beneq. V. C, insanè edam.. Epityrũ, vocabulum est cibi, quo frequentius Sicilia, quam Italia vsa. Idem vehementer cùm vellet diceres dicit insanè: quòd insani faciunt omnia vehementer. Apud Pacuuium: Flexanima tanquam lymphata: lympha dicta à nympha, vt apud Græcos Thetis. Apud Ennium: Thetis illi mater. In Græcia commota mente, λυμφολήπτως appellant ab eo lymphatos dixerunt nostri Bacchus Liber, cuius comites Bacchæ, & vinum in Hispania Baccha: origo in his omnibus Græca. Apud Pacuuium: Halcyonis ritu littus peruolans feror. Hæc enim auis nunc Græcè dicitur ἀλκυών, à nostris, halcedo: hęc hieme quòd pullos dicitur tranquillo mari facere, eos dies halcyonios appellant. Quod Halcyonis ritu: id est, instituto: vt cum haruspex præcipit, vt suo quisq; ritu sacrificiũ faciat: & nos dicimus duodecim viros Gręco ritu sacra non Romano facere. Quod enim sit ritè, id ratũ ac rectum: ab eo Actius rite perfectis sacris vult accipi. Apud Ennium: Si voles aduortere animum, comiter monstrabitur. Comiter, hilarè, ac lubenter, cuius origo Græcè κῶμος: inde Latiné comissatio dicta, & à Græcis, vt quidam dicunt, comœdia.

Apud Cæciliũ: Cape, cæde Lyde, come, conde. Cape, vnde accipe, sed hoc in proximo libro retractandum. Apud Pacuuium: Nulla res neq; cicurare, neq; mederi potis est, neq; reficere. Cicurare, mansuefacere, quod enim à fero discretum; id dicitur cicur: & ideo dictum, cicur ingenium mansuetũ: à quo Veturij quoq; nobiles cognominati [29]Cicurini. Id natum à cico: cicum dicebant membranam tenuem, quæ est in malo Punico discrimen. A quo etiam Plautus dicit: Quod volet, densum, cicum non interduim. Apud Næuium: Eccum venire video fermè in via. Fermè dicitur, quod nunc ferè: vtrumq; dictum à ferendo, quòd id quod fertur, est in motu, atq; aduentat. Apud Plautum: Euax iurgio tandem vxorem [30]abegi ab ianua. Euax verbum nihil significat, sed effuticium naturaliter est: vt apud Enmium: Hehe ipse clypeus cecidit. Apud Næuiũ: Eheu mea puella, [31]sæpe quidẽ is succenset tibi. Apud Pompilium, Heu qua me causa fortuna infesta premis? Quod ait, iurgio, id est litibus. Itaq; quibus res erat in controversia, ea vocabatur lis: ideo in actionibus videmus dici: Quam rem, siue litẽ dicere oportet. Ex quo licet videre iurgare esse ab iure dictum: cùm quis iure litigaret: à quo obiurgat is, qui id facit iniustè. Apud Lucretium: Atq; aliquos ibus ab rebus clepsere foroq́ue. Clepsere dixit: vnde etiam alij clepere: id est, corripere: quorum origo à clam, vt sit dictum clapere, & ex E, A commutato, vt multa, est factũ clepere: potest & à Græco dictũ, κλέπτειν. Apud Matium: Corpora Graiorũ mærebant mandier igni: dictum mandier à mãdendo, vnde manducari: à quo in Atellanis obsoniũ vocant manducum. Apud Matium: Obscæni interpres, funestiq́; ominis auctor. Obscænũ dictum ab scæna: vt Græci, vt Actius scribit, scena. In pluribus verbis A ante E alij ponũt, alij non, vt quod partim scæptrũ, partim dicunt sceptrum; alij fænus; alij fenus: sic sænisicia, & senisicia: à quo rustici pappũ Mesium, non Mœsium. A quo Lucilius scribit: Cæcilius ne rusticus fiat. Quare id, obscænum: quod nisi in scæna palam dici non debet: potest vel ab eo, quod pueris turpicula res in collo quædam suspenditur, ne quid obsit, bonæ scæuæ causa. Ea dicta ab scæua, id est sinistra: quòd quæ sinistra sunt, bona auspicia existimantur. A quo dicuntur comitia, aliudúe quid sit, dici aue sinistra, quaæ nunc est. Id à Græco est, quòd hi sinistrã vocant σκαιόν. Quare quod dixit scæuum bonum omen est, obscænum verò turpe: quod inde dicitur obscænè, quod exotericum. Apud Plautum: Quum ego ante hac te amaui, & mihi amicam esse creui: valet, constitui. Itaq; hæres, cùm cõstituit se hæredẽ esse, dicitur cernere, & cùm id fecit, creuisse. Apud eundem quod est: Mihi frequẽtem operam dedistis, valet adsiduam. Itaq; qui adest adsiduus: ferre [32]quem oportet, is frequens. Itaq; illud quod eædem mulierculæ dicunt: Pol istoc quidem nos pretio facilè est frequẽtare tibi vtilesq́ue. haberiita in prãdio nos lepidè ac nitidè accepisti: apparet dicere, facilè est curare vt adsimus, cùm tam bene nos accipias. Apud Ennium: Decretum est [33]stare corpora telis: dictum à fodiendo, à quo fossa.
* Desvnt Qvaedam. *

Mussare dictum, quod muti non amplius quàm μῦ dicunt. A quo idem dicit: neque, vt aiunt μῦ facere audent. Apud Pacuuium: Dij monerint meliora, atque amentiam auerruncassint. A vertendo auerruncare, vt deus, qui eis rebus præest, Auerruncus. Itaque ab eo precari solent, vt pericula auertat. In Aulularia: Pipulo te differam hic ante ædeis: id est conuicio: declinatum à pipatu pullorum.. Multa ab animalium vocibus translata in homines: partim quæ sunt aperta, partim obscura. Perspicua, vt Ennij: Animus cum pectore latrat. Plauti: Gannit odiosus omni totę familiæ. Cæcilij: Tantam rem dibalare, vt pro nihilo habuerit. Lucilij: Hæc, inquam, rudet ex rostris, atque heilitabit. Eiusdem: Quantum hinnitum, atq; equitatum. Minus aperta: Porcij, ab lupo: Volutare vlulantis. Ennij, à vitulo: Tibicina maximo clamore mugit. Eiusdem à boue: Clamore bouantes. Eiusdem à leone: Pausam fecere fremendi. Eiusdem ab hædo: Ad cœlum clamor voluendus per æthera vagit Et à frendice: Frũde frutimi suauiter. M. Actius in Casina à fringuilla: Quid fringutis? quid istuc tam cupidè cupis? sues auoluerat. Ita trude neque in iure neque in iudicium Aesopi, nec theatrales. In Colace nexum. Manilius scribit omne quod per libram & æs geritur, in quo sint mancipia: Mucius Scæuola, quæ per æs & libram fiant, vt obligentur, præterquam si mancipio dentur. Hoc verius esse ipsum verbum ostendit, de quo quæritur. Nam idem quod obligatur per libram, neq; suum fit, inde nexum dictum. Liber qui suas operas in seruitute pro pecunia, quam debeat, dat, dum solueret, nexus vocatur: vt ab ære obæratus. Hoc C. Popilio rogante Sylla dictatore sublatum ne fieret: & omnis, qui bonam copiam eiurarent, ne essent nexi. In Casina: Sine amet, sine quod lubet, id faciat: quando tibi nil domi deliquom est. Deliquium dictum ab eo, quod deliquatur: vt turbida, quæ sunt, deliquantur, vt liquida fiant. Aurelius scribit deliquium esse à liquido. Claudius ab eliquato. Si quis alterutrum sequi malit, habebit auctorem Ful. Vrsin. auctore,. Cæcilius: Per læt.Acilium: Per lætitiam liquitur animus: à liquando liquitor fictum. Multa apud poëtas reliqua esse verba, quorũ origines possunt dici, non dubito, vt apud Næuium in Esiona, gladij lingula. In Clastidio: Vitulantes, à vitula. In Duloreste: Cuperata fronte, à capra. In Demetrio: Persibus, à peritè. Itaque sub hoc glossemata, callide, subscribunt. In Lampadione: Protinam, à protinus continuitatem significans. In Agidone: Candacus, suauis, tametsi à magiftris accepimus mansuetum. In Romulo: sponsus, contra sponsum rogatus. In Stigmatia: Præbia, a præbendo, vt sit tutum, quòd sint remedia in collo pueris. In Thernico: Consictitant, à consicto conuenire dictum. In Terentilla Pacuuij: Ab luce, inlustre. In Tunicularia: Exbolas aulas quassant, eiiciũt: à Græco verbo ἐκβολή dictũ. In Bello Punico: Nec satis reserare, ab sera dictum, id est aperire. Hinc etiam seræ, quibus remotis fores pãduntur. Sed vereor, ne plures sint futuri, qui de hoc genere me, quòd nimium multa scripserim, reprehendant, quàm quòd reliquerim quædam, accusent: ideo potius iam reprimendum, quàm procudendum puto esse volumen. Nam nemo reprehensus, qui è segete ad spicilegium reliquit stipulam. Quare institutis sex libris, quemadmodum rebus in lingua Latina nomina essent imposita ad vsum nostrum, è queis treis scripsi P. Septimio, qui mihi fuit quæstor: treis tibi, quorum hic est tertius, priores de disciplina originis verborum, posteriores de verborum originibus: in illis, qui ante sunt, in primo volumine est, quæ dicantur, cur etymologicè neque sit, neque ea vtilis sit: in secundo, quæ sit, & cur ea sit, & in illis sit: in tertio, quæ forma etymologiæ. In secũdis tribus, quos ad te misi, item generatim discretis, primum in quo sunt origines verborum, locorum, & earum rerum, quæ in locis esse solent: secũdum, quibus vocabulis tempora sint notata, & hæ res, quæ in temporibus fiunt. Tertius hic, in quo quæ à poëtis item sunt posita, vt illa, quæ dixi in duobus libris ex soluta oratione. Quocirca, quoniã omnis operis de lingua Latina treis feci partes, primo quemadmodũ vocabula imposita essent rebus; secundo quemadmodum ea in casus declinarentur, tertio, quemadmodum coniungerentur: prima parte perpetrata, vt secundam ordiri possimus, huic libro faciam finem.


 Liber quintus Liber septimus 
  1. Ful. Vrs. Id est, hæmispheriũ, vbi terra cœlo septo stat, vt ait Næuis.
  2. Q. V. C. festo.
  3. f. nãquis
  4. Q. V. C. concreta.
  5. Ful. Vrs. alÿ.
  6. Ful. Vrsin. tetragoni linea.
  7. Ful. Vrs. C Attius.
  8. V. C. cornuat aurũ
  9. Ful. Vrs. ex.
  10. Q. V. C. puellam
  11. V. C. Ambui
  12. Q. V. C. ambo.
  13. Q. V. C. abagio
  14. Q. V. C. Adagio d. vt adustũ
  15. Turn. nesciunt.
  16. q. V. C. id est, non itẽ quad.
  17. Turn. queis.
  18. q. V. C. cœptat
  19. q. V. C. Asta.
  20. Ful. accio.
  21. q. V. C. Pagone, fortè glandio
  22. V. C. medullium.
  23. Ful. Vrs. Aelius,
  24. q. V. C. cõsupplicatrices.
  25. V. C. luco. al. lucro. al. ad luctum.
  26. Turn. νόμιμα
  27. q. V. C. scimus Ripheis fodere. al. summis ripeis fodere.
  28. Turn. vt dicerent, er detritũ.
  29. q. V. C. Cicuri.
  30. q. V. C. à re giaianua.
  31. q. V. C. ipse al spẽ
  32. Ful, Vrsin. fert qui qua oport.
  33. al. fossare.