Saepius linguae literarumque Latinarum historiam et florescentium et senescentium viri docti comparaverunt cum humanae vitae aetatibus. Qua in comparatione hoc etiam in primis soliti sunt premere, ut mortalium nemo statim a robore virili ad decrepitam senectutem traduceretur verum temporis tardiore progressu, deficientibus corporis viribus, sensim pedetentimque debilitaretur, sic linguam quoque Latinam non aliter esse corruptam nisi paullatim. Sed non deerunt, quibus literarum linguaeque inde ab Hadriani temporibus ruinam considerantibus, haec etiam comparatio, quod de omni similitudinum genere est, claudicare videbitur, idque iure: nam non facile inveneris aliud aetatis momentum, quo lingua ad corruptionem aeque subitam ac praecipitem sit prolapsa. Atque de caussis depravationis tam repentinae universis hoc loco fusius quaerere omitto: attingendae enim sunt non multo infra: certe et late patent neque difficile indagantur. Multa etiam, qui linguarum literarumque perlustrat historiam universam, non solum in originibus et incrementis et fastigiis verum etiam in deminutionibus atque ruinis reperiet similia. Neque ea literis tantum continetur similitudo: sed ceterarum quoque artium progressus vel lapsus apud gentes diversas eosdem earumque mutationes iisdem de caussis profectas licet animadvertere atque adhibere. Talis mihi obtulit sese consideratio quum legissem L. Apulei metamorphoses, quem non senescentis linguae scriptorem, sed iam plane senilis fuisse contenderim verum opinor scriptorem tamen, ut legendus sit.
Neque enim is, qui grammaticis studiis deditus grammaticae eruditionis exercitationisque caussa vel fortasse etiam indagandi quaedam gratia scriptorem aliquem sibi eligit ad inquirendum, aliis duci debet rationibus, nisi quae suis usibus sint idoneae. Ita equidem quum iam ab initio studiorum huiusmodi statuissem marcescentis atque ultimae fere latinitatis perscrutationibus praecipuum tempus meum operamque impensiorem dare: elegi suadentibus studiorum meorum rectoribus L. Apuleium, cuius libros accuratius inde perlegi saepiusque, etsi non aliter nisi subsiciva opera, recolui ac retractavi. Is enim est aequalium scriptorum notissimum ac luculentissimum exemplar eiusque dictio ad cognoscendam postremae illius latinitatis proprietatem potior visa est, quam Frontonis sicca ieiunitas sut Gelli minutae literae aut Tertulliani ab antiquitate alienatus color. Praeterea ceteris, quanto ingeni antepollet ubertate et inventionis facilitate dictionisque ut ita dicam exsuperantia, tanto praestat nobilitate ac fama. Nam quum reliqui deterreant lectorem aut ingeni stoliditate scribendique exilitate aut materiae insubidae vel molestae taedio, Apuleium summo favore amplexi sunt ac lectitaverunt quum antiqui tum mediae aetatis homines, nonnulli etiam nostrae: cuius applausus non minima pars argumenti, quod tractavit, non fastidiosi immo vero admodum ludicri iucunditati ac lepori est tribuenda.