Pars I. De universo orationis colore
1865

A.a) De aetate ac condicione ingenioque scriptoris recensere

Si de latinitate Apulei disserere instituimus, non eo nos contineri satis est, ut solam elocutionis proprietatem et quaecunque ad grammaticae artis regulas spectant, naviter ac studiose tractemus: sed ante de universa indole eius ac narrandi describendique ratione primitias quasdam et libamenta dare necesse est, ad quae haurienda non assidua lectione neque ita subtili scriptoris pertractatione opus fuit. Utrumque autem artissime inter se conexum est alterumque alterius declarat atque illustrat rationem caussasque. Certe, quoquo modo agimus, in aditu quasi totius questionis altius nobis repetendum est ita, ut paucis verbis eius aetatis, quae Lucium nostrum tulit, statum ac condicionem adumbremus ex antecedentibus.

Linguam latinam, qui post Augusti aetatem vixerunt, acceperant quum a scriptoribus rerum illustribus tum a praeclaris poetis iisdemque cruditissimis, mirum in modum limata et excultam et nimis quam locupletatam. Eius tum copiam ubertatemque ac venustatem cumulare sine dubio et in summum perfectionis fastigium extollere studuerunt: sed immoderatione nimia elati iustum excesserunt modum, et ineptis futilibusque ornamentis sagacibusque rhetoricae disciplinae arteficiis fractam linguae virilitatem floremque suis ipsius viribus ante vigentem frustra compensare sunt conati. Fortibus vero quum fortiora quisque remedia quaereret, fiere non potuit, quin tandem, nimis provecta excitatione et exacutione illa sententiarum arguta et affectata, delassarentur hominum ingenia taedioque ab hoc scribendi genere averterentur. Hoc evenit eo tempore, quo, postquam primi saeculi diritatem res laetiores et compositae exceperant, facta est omnium rerum magna eaque satis repentina mutatio, ineunte ac medio circiter alter p. Ch. n. saeculo. Sed neque antiquum rediit robur neque mansit ingeniorum fecunditas. Prius enim aevum decrescens quidem, sed nullo modo sterile aut iners fuerat aut effoetum; insequens autem aetas novi nihil concipere neque quidquam ex se ipsa parere potuit, quum deessent ingenia suis ipsorum viribus vegeta atque efficacia. Istam priorum dicacem argutiam dicendique ineptum inanemque impetum*[1]) sive, quam Fronto reprehendit confusam eloquentiam*[2]) fastidire coeperant et repudiare. Sed quamvis usque eo venissent recti iudici, multum tamen abfuit, ut ad veterum exemplarium inprimis Ciceronis imitationem redirent*[3]). Diversum tendebant iter ad medendum linguae labi: omnibus tamen hoc certe commune erat, ut, quum meliorem quam antecedentis saeculi quaererent eloquentiam, in genus inciderent vitiosissimum. Reiectis enim optimis probae sinceritatis magistris ad priscum sermonem Plauti Catonis Graechorum adspirabant; inde colorem toti orationi appingere studebant*[4]), innumerabilibus inde sumptis verbis formulisque dictionem referciebant. Quorum antea, qui Augusti temporibus vixerunt, duritatem verrucosam et ut ita dicam saxa ac salebras tum acerbius increpare tum lepidius inridere solebant, toti elegantis atque venustae orationis gustu capti totique Graecorum exemplarium admiratione imbuti, eorum tum, qui altero p. Ch. n. saeculo scriptitaverunt, gravitatem et virilitatem et tamquam sanctitatem exaggeratis laudibus efferebant quantumque poterant suscitare ac revocare conabantur: ad illam quasi confugiebant, quando in omnia deliciarum vitia defluxerant lingua literaeque. Ita prima specie quidem prae immodica praecedentis aevi luxuria oratio magis videtur modesta ac sobria: sed nullo modo ea est praestabilior. Nam hoc ipsum, quod antiquam simplicitatem consectabantur, affectatio erat et nimiae artis et vani laboris. Verba, locutiones, totaque dicendi forma casca velamento erant ingeni ieiunitati ac siccitati eiusmodi, qualem Frontonis prae se ferunt libri; nec tamen egentis indolis penuriam resarcinare potuit laboriosa eruditio. Sed Frontonem, declamatorem ineptum atque enervem, ingentes vocum turbas intima doctrina conquisitarum subtilique arte ordinatarum fundentem iisque sensum futilem frigidumque includentem multo et Gellium et Apuleium superasse constat: quorum alter magis expolito iudicio et maiore moderatione usus est in verbis deligendis atque ponendis, alter tantum abfuit ut sibi temperaret, ut potius inmissis libere habenis per omnem licentiarum campum exsultans vagaretur, linguaeque Latinae nobis exhiberet speciem mirum quantum ab omnium priorum scriptorum usu formaque abalienatam.

Quibus de universo literarum statu praemissis, iam de tota dicendi ratione et de ingenio eius quaerendum est. Atque de hoc quidem omnes cosentiunt: procul dubio enim omnes aequales laetissimae indolis abundanti ubertate, ut omittamus ingentem multiplicemque doctrinam, splendidisque facultatibus longe superavit. Prae ceteris autem inter praestantias eius eferre solent illam animi incitationem fervoremue naturaliter innata, quae, si quam indolis partem, rectissime naturae regionis, qua fuit oriundus, assignaveris. Verum praeter hunc calorem hominis vere Afri ac fervidissimam promptissimamque imaginandi vim, quae dicendi genere vegeto vividissimisque coloribus distincto patefit: ne iudicio quidem caruit. Iure equidem Ruhnkenio concedendum arbitror, eum de industria cogitateque, quum recte scribendi consilium ad Ciceronis et ut quisque ei simillimus est, normam dirigere debuisset, non quidem optimos illos deseruisse, sed tamen cum eorum imitatione scriptores ex ultima antiquitate repetitos coniunxisse, unde verba obsoleta exculcataque sibi promeret, aliaque licentius et insolentius confinxisse, quorum lepida novitate et arguta sonoque inaudito aures titillaret. Cetera quoque ad exornandam orationem studiose conquisivit rhetorica arteficia, considerateque adhibuit verborum suaviter consonantium congestos cumulos, sententiarum concinnam seriem, constructionum insolitarum audaciam, figurarum frequentium iucunditatem, similitudinum aut parum aptarum aut longius ductarum copiam. Ubique orationem summopere affectat neque aliter eam nisi arteficiose affectatam vult accipi: ipse se ad aequalium studia gustumque corruptum quasi accomodavit, sincerioris usus non nescius.

A.b) De dictionis varietate recensere

Etenim quem de magia librum reliquit, locuples sane testis est moderationis iustis se finibus coercentis. Ibi enim exuit nimiam illam sermonis lasciviam et antiquaria et audacter innovata verba, etsi non adeo, ut non internoscere possis mere Apuleiana, quaesitam contortamque dictionem a legitima simplicique castitate procul remotam, maxime ubi gravius commmovetur, concitatiorem, ubi relicta argumentandi serie ad descriptiones digreditur, tumore insurgentem verbisque etiam horridioribus interspersam. Ceterum narrat simpliciter, presse et dilucide caussas concludit: verba usurpat proprie parciusque neque audacter immutat et ita collocat, ut ubique dura absit neglegentia, etsi non semper ostentandi artem vitetur suspicio. Sententias non tam vasto ambitu verborum struit, sed brevibus et pressis continuationibus totam orationem modestius componit ac facilius concludit. Sed iam totius dictionis eius varietatem accuratius perlustremus: nam non solum in forensi eloquentia versatus est sed omnia elaboravit genera. Praeter carmina enim multaque volumina de rebus ad naturae cognitionem pertinentibus conscripta, quae non ad nos pervenerunt, etiam philosophicos libellos composuit. Quorum ratio atque oratio nihil habet adeo proprium atque insigne: sumpta enim est e Senecae et Ciceronis similibus libris, nisi quod in sententiis conectendis difficilior et in verbis ad significandas inusitatae materiae res necessarie confingendis aliquanto est audacior. Praetera quum fere totus Graecorum scriptis nitatur, multa accuratae conversionis speciem prae se ferunt itaque in examinanda Apulei dictione minus respiciendi sunt. Ceterum etiam incompta quadam incuria rerumque tractatarum difficultate multo minus sunt ceteris incundi. Maximi omnium momenti, si et ambitu et gravitate metimur, metamorphoseon libri sunt: ibi enim ratio eius clarissime plenissimeque aperitur illasque ostendit memorabiles admodum proprietates plurimas, quas omnino Apuleianas esse volumus et de quibus in primis haec est quaestio. Similes sunt illae oratiunculae, quae sub Floridorum nomine accepimus, in quibus idem tumidum et affectatum et non nunquam lascivum est dicendi genus et verborum numerose collocandorum accurata diligentia adhibita ita, ut omnia leniter fluerent, apte caderent membrisque crebris distinguerentur. Sunt etiam nonnulla super exspectationem simpliciter narrata et venuste descripta.*[5]) Plerumque autem nimio venustatis studio in contrarium delabitur oratio infringiturque ac dissolvitur in partes minutissimas, verborum arteficiosa concinnitate cohaerentes et sibi respondentes, omnique argutiarum genere infucatas.

Ex hac dictionis varietate, quam primus sensit sed paucis tantum verbis attigit Ruhnkenius*[6]), quaestio oritur, quosnam libros prius composuerit: quam hic interponamus, etsi novi nihil proferamus. Verisimillimum est, primum eum Apologiam, dein Florida, quae medium fere locum obtinent, denique provectum iam aetate Metamorphoses conscripsisse: quam scriptorum distpositionem probant plurimi*[7]) eamque recipere necesse est, etsi non hoc premere opus est, quod Kruegerus l. c. pg. VI. attulit, Apulei scripta exemplum esse ingravescentis dictionis Africae: quippe Apologiam simplicis orationis leviter tantum infucatae, cetera affectae et iam prorsus imbutae pravitate Africorum scriptorum magis magisque percrebrescente praebere specimen. Huic opinioni adversatus est doctissimus Apulei editor Hildebrandius*[8]), sed argumentis nixus valde infirmis: quorum alterum, similitudinem curriculi vitae adumbrate metamorphosibus expressam, fusius explicare longum est. Alterum est, quod turgidum et ad taedium usque luxurians genus dicendi, verborum nimiam copiam et fucata illa pigmenta, denique vividam imaginandi speciosamque describendi rationem necessarie putat referenda esse ad ingenium iuvenili adhuc ardore inflammatum iuvenilibusque exsultantem licentiis. Talia qui contradicit, in mentem revocare necesse est, aliam esse hominis aliam linguae aetatem, neque in hac, quae iuvenili animo apta iuvenique probata sint, ea esse perfecta certaque florescentis linguae indicia: quae potius, quo magis senescit quantoque longius a nativa sinceritate ac simplicitate digreditur, eo magis ad illa inania ac frivola subsidia confugere solet, quibus iuvenenum ingenia vegeta vividaque oblectantur. Gravissimum denique argumentum, quod vetat nos metamorphoseon libros ante apologiam scriptos exsistimare [sic], silentium dico accusatorum de his libris, rerum magicarum plenissimis, pro more suo removit Hildebrandius facillime, metamorphoses diu iam conscriptas Apuleium post accusationem magiae demum edidisse affirmans. Verum in his argutiis nimis subtilibus morandi non tempus est. Iam enim, his de varietate Apuleianae dictionis breviter commemoratis, transeamus ad ea proponenda, quibus eius proprietas contineri videatur, ea potissimum, cuius luculentissime plenissimeque expressum exemplar praebent metamorphoseon libri.

A.c) Quaedam de Sophistarum minorum similitudine recensere

Atque illam quidem facilem mobilemque et uberrimam imaginationem, qua omnibus antecellit quaeque genus dicendi protulit unicum uniceque memorabile, supra praedicavimus. Periculum autem fuit, ne iste Africanus, quem diximus; calor in inane evanesceret daretque „fumum ex fulgore“: quod non vitavit sed potius de industria appetivit. Inde ille ad taedium usque molestus ubique tumor sensuumque volumina et verba congesta ac cumulata fastidiose ad rem eandem significandam saepe, maxime in describendo. Nemo ante eum fuit, qui tantopere consulto et quaesite oratinem affectaret, melioris sermonis legum non nescius, tantos verbis sonantibus vel pro libidine et inaudite confictis vel e poetarum usu depromptis vel e casca antiquitate arreptis sumptus impenderet, tantopere argutiarum minutarum studiosus et arteficiorum rhetoricorum esset ostentator. Totum autem hoc genus, in quo audacius ac prope libidinosius quovis alio, sed pro ingeni vigore uberrimo speciosisque facultatibus non invenuste versatus est, una cum argumento suo ex Graecia deportasse videtur. Qui circa Hadriani et Antoninorum tempora ibi summa gloria et auctoritate floruerunt, sophistae minores sive secundi, eorum oratio, quae vocatur demonstrativa, multa habet communia cum Apuleio. Nam tumida et lasciva dictione nihil nisi aures permulcere studebant, verbis antiquis et Atticis promiscue cum puerili quadam ostentatione utebantur et nova licentius fingebant*[9]), ad poetarum similitudinem non verbis solum verum etiam numeris adspirabant.*[10]) Haec etiam eorum inclinatio studiumque describendi fusius loca tabulus signa*[11]) plurifariam apud Apuleium est animadvertere: in quo campo ad obtegendam ingeniorum sterilitatem ac tenuitatem latissime ac libentissime vagabantur. Est autem hoc commune universumque marcescentium literarum indicium. Apulei praeter Florida aliosque metamorphoseon locos, ubi pretiosarum rerum, ornamentorum, opulentae domus imaginem delineat vel diei tempora et anni vicissitudines uberius describit, insignissima duo exempla conferri possunt M. I. 91-96*[12]) ubi ad descriptionem Dianae et Actaeonis statuarum incredibili pefectarum arte artificiosam nimis digreditur, audacibus vocibus vocumque coniuntionibus refertam et M. XI. 767-769., ubi admodum molli ac studiose quaesita suavitate matutini temporis amoenitatem depingit: ubi animum intendas ad liquidarum literarum frequentiam (cf. M. IV. 316. extr.) et huiusmodi mellitum sonum: „dulces strepitus obsibilabant“ „concentus suaves adsonarent“. Verum si omittimus hasce orationis munditias atque illecebras nimis callide excogitatas nimisque moleste exaggeratas, sane concedendum est orationem ubique vividam, interdum etiam nervosam esse, ubi modesto ornatu splendeat, et praecellentis ingeni sed virtutibus suis luxuriantis prae se ferre speciem neque sine aliqua oblectatione percipi: quam si non possumus probare, saepius admirari certe debemus.

Singulas autem orationis proprietates si separatim ac deinceps pertractare exemplisque illustrare conamur, veniam ante petere necesse est. Non acriter enim discerni possunt saepiusque, id quod in omni eiusmodi quaestione fit, eadem res ad utramque partem pertinet: quaedam igitur saepius iterare videbimur.

B.a) De concinnitatis studio et alliterationum genere recensere

Ac primum quidem Apuleius, quae est eius natura fervida ac ferax, ut uberrimus imaginandi facultate, ita turgidus verborum immodica copia est. Non potest ullam afferre vel denominare rem in sententiae nexu levissimam, quin eam ornet uno vel pluribus appositis vel amplificet similium similiter exornatarum additione. Ubi rerum varietas nulla est, verba certe variantur; si desunt verba, aut nova finguntur aut licenter immutantur usitata. Immensa est multitudo exemplorum talis luxuriae infrenis: ex quibus tamen ad adumbrandam dictionis speciem pauca efferamus velut M. I. 12: ardua montium et lubrica vallium et roscida cespitum et glebosa camporum ib. 39: fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines: ib. 34: caussas et peregrinationis diuturnae et domuitionis anxiae et spoliationis diurnae et cladis miserae refero: quae omnia ad idem factum spectant. M. 210: micantibus oculis et rubentibus bucculis et renidentibus crinibus et hiantibus osculis et flagrantibus papillis. V. 343. Nuntio Psyche laeta florebat et divinae sobolis solatio plaudebat et futuri pignoris gloria gestiebat et materni nominis dignitate gaudebat ib. 344: Dies ultima et casus extremus et sexus infestus et sanguis inimicus iam sumpsit arma et castra commovit et aciem direxit et classicum personavit. Verum huius fastidiose ac nonnumquam sine sensus amplificatione cumulatae ac copiosae facundiae exempla in immensum augeri possunt. In his omnibus apparet, quod in Apulei dictione gravissimi ferme momenti est, concinnitatis studium immodicum. Concinnitas cernitur diversis speciebus: primum si singulae enunciationes certos argutosque et circumscriptos complectuntur ambitus aut verba verbis quasi demensa ac paria respondent. Deinde crebro etiam conferuntur pugnantia et pariter extrema terminantur eundemque referunt in cadendo sonum. Vix autem dici potest, quam creber ac nimius fuerit Apuleius in omnibus his dictionis flosculis (πάρισα. ἰσόκωλα. ὁμοιοτέλευτα) studiose appetendis. Ubique oratio iis referta quasi conectitur inter se et ordinatur comprehenditurque membris pariter relatis et tota fere iis nititur: inde magna proprietatum eius pars ducenda est*[13]). Atque huius orationis coruscae numerisque rotundis et apte modulateque positis cum quadam aequabili circumactione devinctae affectatio, quantum ac quale scriptori quasi incitamentum fuerit et caussa, ne dicam necessitas, vocabulorum noviter pro desiderio vel arbitrio pangendorum, pluribus explanare supersedemus. Nam talium argutiarum captatione multo acrius et paene religiosius adstrinxit sese, quam optimam puramque dicendi normam observavit. Simplici membrorum aequalitate non contentus plerumque aut fere semper facundiae currentis suavitatem ac modulatum auxit verborum similiter exeuntium parique sonitu respondentium cumulo. Sono autem pariter cadenti simulque quodammodo graviter atque cum pondere auribus se inferenti aptissime inserviebant tum deminutiva propter formarum aequalitatem, tum adiectiva longiore ambitu et cum pleniore ore edenda, in -abilis -orius -undus terminantia, deinde adverbiorum rariores in -atim exitus, et substantiva in -men -mentum -bulum finientia (praeter verbalium vocabulorum in -tor -tio -tus exeuntium multitudinem, ob derivationis facilitatem passim ad hunc solum usum novatorum): denique omnes eae formae, quae aut rara spectabilique fictione sunt aut exitus habent soni pondere insignes*[14]). Rem exemplorum summa copia ac varietate illustremus: M. VIII. 550: non laciniatim disperso, sed cuneatim stipato commeatu. Flor. 1. 38: non singulatim ac discretim sed cunctim et coacervatim. — M. XI. 752.: nunc incrementis consequenter augeri, nunc detrimentis obsequenter imminui. ib. 770: mulieres candido splendentes amicimine, vario laetantes gestamine, verno florentes coronamine. Flor. I. 5.: colliculus sepimine consecratus vel truncus dolamine effigiatus vel cespes libamine fumigatus. ib. IV. 90: tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reverticula. ib. III. 61 et sanis natabula et aegris medicabula. Ap. 535 noctium occursacula, bustorum formidamina, sepulcrorum terriculamenta. M. IV. 384 per..et currum rapacem et terram tenacem et illuminarium Proserpinae nuptiarum demeacula et luminosarum filiae inventionum remeacula. Flor. III. 64 parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces ib. II. 42 Jovis benefica, Veneris voluptifica, pernix Mercuri, perniciosa Saturni (sc. stella) M. V. 372 non nuptiae coniugales nec amicitiae sociales. Flor. I. 19 eboris strues et piperis messes et cinnami merces et ferri temperacula et argenti metalla et auri fluenta. ib. III. 64 obiurgator-opitulator-proeliator ib. II. 41 fluores-virores, volatus-volutus-cursus-gressus. ib. IV. 83 marmoratio-contabulatio-columnatio, eminentia-refulgentia-circumferentia, alucinatur-sermocinatur-vociferatur-periclitatur-furatur-gesticulatur. M. V. 372. montano scortatu-marino natatu. Flor. I. 15 lyra eius auro fulgurat, ebore candicat, gemmis variegat. Verum his exemplis, quae in immensum poterant cumulari, terminationum diversarum similiter cadentium dedimus specimen. Sed non sonum tantum verborum respexit, verum etiam mensuram subtili et anxia prope cura aequare studuit: quod in exemplis supra congestis saepius usuvenit. Palmam vero summa arte limatae elegantissimaeque concinnitatis, et membrorum vel adeo syllabarum pari longitudine et sonitus aequalis arto concentu devinctae fert illud M. VIII. 515 aper ... pilis inhorrentibus coriosqualidus, setis insurgentibus spinae hispidus, dentibus attritu sonaci spumeus, oculis adspectu minaci flammeus. Praeter unum (coriospinae) omnia accuratissime sibi respondent: in utraque enunciationis parte quatuor vocabula quadrupla vicissitudine sunt implicita. Cuius orationis calamistris quasi inustae quamquam luxuriam delicatam fastidimus, tamen artem operosam debemus admirari. Deinde, quum Apuleius plurimus sit in consectatione consonantiae concinnae, in initiis etiam vocum tales shyllabarum concentus mirifice amavit: cuius generis sunt M. V. 333 et inprimens oscula suasoria et ingerens verba mulcentia et inserens membra cohibentia ib. IV. 243: Estur ac potatur incondite, pulmentis acervatim, panibus aggeratim, poculis agminatim ingestis. ib. IX. 620 mulier saeva scaeva, virosa ebriosa, pervicax pertinax, in rapinis turpibus avara, in sumptibus foedis profusa. DSr. 126. pervicaci audacia pertinaci spe M. X. 700 famosa ac fabulosa fortuna (cf. supra Flor. II. 42.)

Separandas ab his putavi alius generis nugas, quarum ars non membrorum concinnitate, sed sola parilitate soni vel levissima cernitur: ex quibus quaedam admodum insignitae sunt non solum primarum sed omnium fere assonantium inter sese literarum concentu, velut M. VI. 418 atra atria Proserpinae ib. VI. 395 septem savia suavia*[15]) ib. V. 349 mellita cantus dulcedine mollita ib. I. 67 sordis infimae infamis homo. DSr. 122. timida vel tumida. Flor. I. 30: meum unumquodque dictum ad limam et lineam redigitis, cum torno et cothurno verum comparatis. ib. III. 68 ante letum abire quam lectum, potius implere fata quam fanda. ib. II. 50: Ruratio omnis in sarculo et surculo, quorum proventu magis fructuosa insula quam frugifera. ib. III. 64 differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit. ib. I. 23 ex rebus actis et auctis ib. I. 30 parva quaedam et prava similitudo. ib. I. 1. Ap. 519 nullus locus aut lucus. M. II. 119 fortunam saevam an scaevam verius dixerim incidit. ib. V. 325 nemo pareret, chorus tamen esse pateret .. Plerumque sensus subtiliter affectata oppositio sustinetur congruenti in initiis maxime (quamquam non semper cf. Ap. 436 facilius mergunt quam regunt) sonitu velut Flor. I. 16: Marsyas in poenam cecinit et cecidit. ib. II. 38 experti propter beneficium, expertes propter exemplum. M. III. 231. Sed mihi sero quidem serio tamen subvenit ib. V. 329 memineris meae seriae monitionis, cum coeperis sero poenitere. Ap. 445 non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque est.. nec quo regione sed qua ratione. Haec quoque certe non casu sed consulto consonant M. X. 706 iste corporis mei decor ... peperit grande dedecus. ib. IX. 629 tenet nummos aureos manus Myrmecis, quae nec aereos norat. Deinde ea quoque huc referenda sunt, quae in proverbii consuetudinem venerunt enunciata ut M. XI. 813: inter sacrum et saxum positus. Ap. 427 albus an ater. Subicienda sunt huic ordini tanquam additamenta eius consonantiae exempla, quae in mediis vocibus posita est, imparibus initiis. In quam classem retulerim etiam, quae mihi non fortuita videntur M. IV. 305 gemens ac fremens indignatione ib. V. 338. Sic se gerebat ferebatque; deinde haec: ib. VII. 477 dentium candentium ib. II. 151 desolatus ad cadaveris solatium. Flor. III. 46 IV. 84 DSr. 126 ratio et oratio. Ap. 425 cuncta specula vel uda vel suda M. XI. 768 nudo sudoque splendore. ib. XI. 807 nec dies nec quies ulla. Flor. IV. 91 prorsa et vorsa oratione. Mund 294 cuius mensa pensaque distincta. Flor. III. 67 articulus loco concessit exque eo luxu adhuc fluxus est: ubi levis allusionis gratia prorsus insolenter luxum usurpavit pro luxatione. Ap. 601. O grave veneficium dicam an ingratum beneficium; denique, quae proverbialiter dicta sunt Flor. IV. 85 coniugatione quadam mellis et fellis. Ubi uber ibi tuber.

Iam illius simplicis inter primas vocabulorum literas intercedentis consonantiae, quam nos vulgo κατ' ἐξοχὴν alliterationem appellare solemus, species omnes separatim colligendi nec consilium erat nec facultas, quandoquidem sero demum ad eam intendimus animos. Hoc satis erit statuere, Apuleium in ea consectanda fuisse plurimum: quod gravissimis exemplis ex paucis libris (maxime M. II.-V.) desumptis illustrare non incommodum erit. Sunt autem multa, de quibus dubitari potest, casu an de industria soni praebeant quendam concentum: velut est, quod equidem in priorem ordinem nolui recipere M. VII. 470: colligatos vino magis quam vinculis. Levioris deinde momenti esse arbitror ea genera, qualia collegerunt, qui de eo usu scripserunt*<ref*) Naeke Mus. Rhen. 1829 p. 324. cf. De usu alliterationis apud poetas Latinos scr. Loch. Regim. 1865.</ref>) velut duo substantiva primis literis assimilata cf. M. XI. 755 pausam pacemque. IV. 254 vi virtute. II. 151 luctus et lacrimas I. 4 figuras fortunasque vel adiectivum cum substantivo suo assonantia coniunctum ut M. VI. 393 melleis modulis II. 107 roseo rubore cf. ib. II. 106. 134.139. 163. III. 176 (plura) 183. 187. 199. (bis) 206 (plura) 208. 212. 222. 228. IV. 244. 249. 259. 267. 270. 273. 292. 293. 296. 297. 298. (bis) 303. (bis) 314. 316. V. 323. 324. 325. 327. 330. 334. 337. 344. 350. 351. 355. et innumeris aliis locis, vel duo adiectiva ut M. IV. 303 floris sertis et solutis. V. 363. patulis ac petulantibus saviis cf. ib. 329. 345. 339. 373. IV. 276. 296 (bis) II. 145. 153. 156 etc. vel verbum cum adverbio suo ut M. II. 112 sensim sinuato II. 130 raptim remotis IV. 263. II. 154. diu deosculata III. 215. perpetuo pignera ib. 194. procul perhorrescens. 203. inclementer increpat. IV. 309. passim persultantes ib. 247. sedulo sentiatis. ib. 314. sero sentitis V. 536. protinus perpetrato etc., multa simila genera alia: quorum omnium assonantia utrum fortuita sit an quaesita atque animadversa, diiudicare nequeo. Dubia illa etiam alliterationis duplicis exempla videntur, quae variata aut inversa sunt verborum adsonantium collocatione cf. M. II. 112. 116. 90. per singulos angulos stantibus attolerabant statuas, 127 rosae serta et rosa soluta. 129 ne nervus rigoris nimietate rumpatur. 166 ridiculus lari me patrio reddere potui. 183. occurrentem pectore offenso peremo. 186 viduitati ac solitudini de vindicta solatium date. IV. 316 clade defessi clausae domus etc. V. 318. 359 primisque Veneris proeliis velitatis. ib. 366. 378 pectori violentiam scilicet perpetraturae venitis; vel quae aliter collocata sunt M. V. 322 refer et lectulo lassitudinem refove. ib. 361. genasque purpureas pererrantes crinium globos. ib. II. 98 amoris profundi pedicis aeternis alligat. Ex ceteris exemplis cumulatae alliterationis, quae et oculis manifesta cernitur et auribus facile percipitur, pauca tantum proferam cf. M. IV. 301 profundum pelagi peperit. 302 insulas proximas et terrae plusculum provinciasque plurimas fama porrecta pervagatur. 303: verae Veneris vehementer incendit animos 314 sic profata .. pompae populi prosequentis se miscuit. ib. 263 vigore venerato, corpus .. convolutum mari celandum commisimus. III. 176 passim populus procurrens caveae conseptum mira celeritate complevit. ib. 188 factionis funditus formido perematur IV. 236 in pratum proximum passim libero pastui. II. 120 circulo conseptus caveae circumstantium. X. 750 Paullatim furtivum pedem proferens portam quae proxima est potitus .. proripio etc. Ad adumbrandam alliterationum frequentiam hi conferantur loci, in quibus tum leviores tum insigiores reperiuntur M. II. 82. 87. 107. 108. 110. 112. 114. 125. 132. 141. 153. (plures) 157. 166. III. 174. 178. (plures) 183. 184. 198. 200. 210. 220. IV. 240. 242. 243. 250. 257. 264. 267. 270. 274. 278. 282. 300. 302. 309. 310. 314. (plures) 315. V. 319. 322. 327. 329. 330. 331. 338 (plures) 345. 357. (complures) 358. 364. 368. 369. 380 etc.

Atque huic toti de consonantiae cuiusdam affectatione parti adiungam Apulei consuetudinem eam, qua verba originis eiusdem sed variata compositione et plerumque etiam notione, amat coniungere. Simpliciora sunt haec exempla Flor. 1. 14 praemulsis antiis et promulsis caproneis. Ap. 421 rhetori iurganti an philosopho obiurganti. M. VII. 461 deferunt-proferunt. X. 677. deductum abducit atque .. producit ad viam. ib. 686 venenum comparat idque vino .. praeparat; maiore deinde arte affectata sunt M. VI. 437 quas tibi gratias perhibebo, quos honores habebo, quos cibos exhibebo. Flor. I. 3. habenda oratio et inhibenda properatio est. ib. I. 15 magis reverita sit, minus verita. Ap. 604 existimationem tuam revereri, quam potestatem vereri. ib. 558 flore exoleto, flammeo obsoleto. ib. 599. qui potuit perorare, poterit exorare. ib. 444 spem tuli ... et gratiam retuli. ib. 537 non tam ignoscendi quam cognoscendi caussa (cf. Ter. Heaut II. 1. et cognoscendi et ignoscendi peccati dabitur locus) DSr. 105 repentina autem noscitis simul et ignoscitis. Flor. III. 76 ego perfectius quam vos effectius. Frequentissima denique hac paronomasia videtur delectatus esse: Ap. 586 M. IX. 642 suasi ac denique persuasi. ib. VII. 454 suasisse ac denique persuasisse. ib. IV. 262 Cumque nulli nostrum spontale parricidium suadens persuadere posset: quocum conferas VIII. 571 fortuna, quam per tot regiones iam fugiens effugere .. non potui. Ne in versibus quidem, qui, si ex paucis admodum reliquiis de toto eorum tenore iudicare licet, a soluta oratione praeter numeros certos non differunt nisi exaggeratis eius licentiis atque arteficiis, recessit ab his argutiis cf. Ap. 403 Pro implexis sertis complexum corpore redde: ibi enim implexi appositum plane supervacaneum est requisitum, ut complexus consonantia efficeretur sensus arteficiosa devinctio.

Huc etiam retulerim, quae alii parti non bene subicienda erat, eorundem vel eiusdem derivationis vocabulorum coniunctionem: quam Apuleius mirum quantum videtur captasse. Eiusmodi interdum otiosas repetitiones nota has: M. I. 64 gratas gratias memini (cf. Plaut. Trin. IV. 1. 2 et Poen. I. 1. 16) I, 35 coenae gratae atque gratuitae I. 63 ut habitus et habitudo demonstrat. ibid. nihil hac fabula fabulosius VII. 491 mansuetos ac mansues exinde factos. I. 37. scortum scorteum. VIII. 524 nimium nimius plangere. III. 230 opulentiae nimiae nimio ad extremas metas deducti. II. 119 apud nos multa multis similiter effatus. V. 342. Placet pro bono duobus malis malum consilium. IV. 257. magnis artibus magnam dissimulabat opulentiam. V. 360 formosum deum formose cubantem. VII. 455 virum magnanimae vivacitatis volentem volentes accipite. V. 321. domus sine pretio pretiosae. IV. 306 idque unum et pro omnibus unicum effice. V. 343. adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium. ib. 338 quovis puero pusiliorem. Memorabile autem in primis exemplum consonantiae quoquo modo affectatae et ad taedium usque cummulatae legitur M. V. 363, ubi quamvis vulgo non Amorem sed Cupidinem appellet Veneris filium, alterum tamen nomen praetulit, quo consectaretur soni sensusque duplex oblectamentum sibi gratissimum: Sic ignara Psyche in Amoris incidit amorem. Tunc magis magisque cupidine flagrans Cupidinis etc. Simili fere modo cum eleganti variarum vocis notionum allusione dixit M. II. 150. oleum ad lucem luci sufficiens. Cum hoc opponendi vel conectendi eadem aut similiter consonantia vocabula studio coniungi potest etiam mos scriptoris nostri in pronominibus ponendis latissime patens. Quum enim omnibus latinis scriptoribus collatio pronominum, maxime personalium ac possessivorum, ob concentum quendum admodum grata esset ac frequens, Apuleius eam amplificavit cumulatis sciteque compositis pronominibus, velut M. VIII. 545 in suo sibi pervoluta sanguine IX. 671 se cum suo sibi asino cf. ib. IV. 309 VI. 443 V. 321. VII. 471. 501. I. 29. 41. etc.: nihil enim est hac formula a comicis desumpta apud eum frequentius.

His fere absolvimus singulas variasque huiusmodi arteficiorum species et lepida nonnulla ludibria, quae ludit libentissime: quibus plerumque hoc commune est, ut vocabulis cum sonitus aliqua similitudine conexis sive oppositis, sensus etiam contineatur subtilis collatio vel oppositio. Totius huius generis delicias quam studiose appetiverit ac frequentaverit in carminibus, facile cognoscitur ex paucis eius versibus his Ap. 402. 403, quos totos iuvat transcribere:

....me ignis et ignis torreat ut vult
Hasce duas flammas dum potior, patiar.

et ibid. paullo infra:

Serta autem, ut laeto tibi tempore tempora vernent,
Aetatis florem floribus ut decores.
Tu mihi da contra pro verno flore tuum ver,
Ut nostra exsuperes munera muneribus.
Pro implexis sertis complexum corpore redde
Proque rosis oris savia purpurei.

Atque tota haec Apulei gravissima proprietas, sita in orationis pariter relatis et assimulatis inter se membris colligatae affectatione nimia, unde originem duxerit, quaeritur. Equidem statuerim duplicem eius fontem: nam et sophistarum recentiorum et comicorum veterum imitatus est genus dicendi. Etenim et sophistae sagaces oppositiones sensus, quas sententiarum sibi respondentium diligenti concinnitate verborumque pariter cadentium aequabilitate adiuverunt, sectati sunt, et comicis concentus vocum maxime in initiis positus frequentissimus est. Quorum utrorumque proprietates Apuleius non recepit tantum sed amplificavit exaggeravitque ita, ut tota eius oratio eiusmodi concinnis et argutis et consonantibus oppositionibus concluderetur ac niteretur. Sed ab antiquis comicis paullo differt ratione. Illi enim leviorem sonitus congruentiam appetiverunt quidem: quae tamen adeo fuit naturae linguae innata tamque arte cum poesis indole conexa, ut non subtilis arteficii prae se ferat speciem. Apuleius contra eam ubique, (praeter certas formulas, quae fortasse, ut apud nos similes, vulgatae erant) summa diligentia requisivit, ostentandae artis gratia, eamque, ut totius orationis habitum, non aliter nisi artificiose affectatam ipse vult accipi.

B.b) De priscae linguae imitatione recensere

Atque hinc quaestio aptissime deducitur in aliam partem quae est de universa eius antiquorum imitatione. Disseruimus supra de totius illius aevi priscorum scriptorum admiratione linguaeque cascae studio. Diversa autem fuerunt singulorum tam ingenia quam studia multumque a Frontone Gelius distat, ut omittamus Apuleium: quorum prior ad Enni et Catonis inprimis duram virilitatem adspirans, qua erat ingeni sobria tenuitate nihil ipse ex se concipiens sed totus in obsoletorum temporum recordatione positus, operose ex priscis lectionibus inelegantem consacinavit orationem, alter Plautini leporis simplicitate captus ad comicorum imitationem sese applicavit, ex quibus inusitata dicta in suum usum se notasse ipse refert N. A. III. 3. nimirum ut prisco quodam colore respergeret orationem. Longe aliter Apuleius versatus est, qui quamvis multa et fortasse plura, quam primo adspectu videatur, antiqua prorsusque obsoleta verba receperit, tamen aliquantum ab orationis prisca quadam specie remotus est. Neque enim illa antiquitatis verecundia eiusque castitatis admiratione commotus, qua Fronto fuit, priscae consuetudinis verba revocavit: sed ut eorum illecebris orationem docte exornaret, rhetorum praecepta secutus, non aliter atque eam omnibus rhetoricae artis exquisitissimis munditiis distinxit. Itaque miror Ruhnkenium in praefatione editionis Oudendorpianae ita de hac re disseruisse: tantum affuit, ut sibi in hoc genere temperaret, ut potius e casca vetustate orationem conflaret vel si paullo infra ei modo cum Cicerone et similibus modo cum Evandri matre loqui videtur. Sed si totum dictionis tenorem priscum aut ad vetustatis imitationem adaptatum esse negamus, eo non infitiamur, totos refertos esse libros veteris consuetudinis vocibus proprietatibusque; quae, qua ratione aptissime tractentur, in initio partis eius, quam breviter grammaticam diximus, paucis explicabimus.

B.c) De poetico orationis colore recensere

Proximum est, ut de proprietate scriptoris ad universum orationis colorem gravius pertinente quam ad linguae usum grammaticum, disseramus. Ex poetarum enim thesauro non tantum permulta verba depromit, sed etiam per totam enunciationum seriem ad eorum vel copiosam venustatem vel grandem excelsitatem adscendit. Atque, quae erat naturae eius fervida alacritas ac profusa ubertas, hoc ei cavendum fuit, ne sententiarum ac verborum nimia cumulatione ac varietate opprimeret deleretque orationis elegantiam: in quod vitium prae ingeni „nimietate“ (sit venia vocabulo Apuleiano) ubique fere incidit. Libentissime autem uberae imaginandi indoli luxuriantique describendi arti indulget sophistarum more, id quod supra commemoravimus, in depingendis rebus aut arte aut naturali amoenitate insignibus. Velut solis exortum descriptionibus splendidis magis quam poeticis solet variare cf. M. VII. 446 Ut primum tenebris abiectis dies inalbebat et candidum solis curriculum cuncta collustrabat. III. 172 Commodum punicantibus phaleris Aurora roseum quatiens lacertum coelum inequitabat (utrumque exemplum in librorum initio legitur) IX. 647 cum primum rota solis lucida diem peperit. XI. 767 noctis atrae fugato nubilo sol aureus exsurgit. II. 82 Ut primum nocte discussa sol novus diem fecit. Sic ceteras quoque diei partes aut insolitis aut pluribus, quam opus fuit, verbis depingit, velut M. XI. 803 sol curvatus intrahebat vesperam. X. 751 ultimam diei metam curriculum solis deflexerat vel illud M. II. 153 Commodum noctis inducias cantus perstrepebat cristatae cohortis; denique de anni vicissitudinibus confer M. XI. 810 Ecce transcurso signifero circulo sol magnus annum compleverat. IX. 654 Sed ecce siderum ordinatis ambagibus per numeros dierum ac mensium remeans annus post mustulentas autumni delicias ad hibernas Capricorni pruinas deflexerat. Verum praeter huiusmodi reliquasque descriptiones, ubique occurrit, sive de formicis legis M. VI. 400 terrae omniparentis agiles alumnae sive XI. 763 qui nascentis dei Solis inchoantibus illustrantur radiis Aethiopes etc. poeticus orationis color tam frequens, ut exempla proponere supervacaneum sit. Neque tamen eas poetis proprias locutiones conferre inutile est, quas solitis usuque tritis vocabulis non semel sed saepissime potiores habuit. Quales sunt M. III. 219 rore fontano II. 83 fontanos latices III. 206 litat vario latice et iubar pro sole M. I. 58 IV. 243. II. 83. VIII. 588 et mucro pro gladio cf. III. 179. 182. 202. V. 344. et lar innumeris locis pro domo, varia et non nunquam insolita usurpatione cf. M. II. 116. IX. 620. 643. 649. 652. XI. 790. 792 larem temporarium mihi constituo, IV. 262 in alienos lares abiiceret. VIII. 568. V. 327. 333. 342. 337 extorres et lare et patria etc.; deinde vestigium variis poeticae consuetudinis enunciationibus frequentatur, velut M. II. 91 instabile vestigium roscidis plantis decitantes. V. 357 nudoque vestigio pensilem gradum paullo minuens. VIII. 516 cominus contulerant vestigium. V. 391 Quo .. vestigium porrigam. ib. 368 VIII. 560 lassum trahens vestigium. II. 100 celero vestigium. VI. 405 gradum celerans (cf. Verg. Aen. IV. 641. Sil. I. 574); tum alia similia, ut M. II. 155 palmis infestis latera suffodere cf. IV. 291 III. 221. 224. ib. I. 21 spatham mucrone infesto devorasse ac .. lanceam qua parte minatur exitium vel II. 110 frequenti sobole spissus (sc. capillus) XI. 768 arbores pomifera sobole fecundae ibid. (de arboribus) motu bracchiorum. X. 744 Veris coma Mund. 340 viridantibus comis caesariatam esse terram. M. V. 367 comam fluvii tondentes capellae. Ex appositis poetici usus propriis (M. II. 83. III. 219 fontanus. IV. 277 roridus cf. Prop. IV. 4. 48.) ea tantum memoremus, quae aut in-fer derivata aut longiore compositionis ambitu ficta sunt, velut M. VIII. 552 ignifer Ov. VII. 469 soporifer Verg. Ov. X. 747 legifer Verg. X. 698 somnifer Ov. II. 115 armiger DSr. 133 salutiger X. 763 sagittifer omnipotens Verg. Mund. 355 omnituens Lucr. Val.Fl. multa similia. Verum singulas poetici moris locutiones vocesque enumerare longum est. Deinde huc adnecti possunt quaedam figurae, velut enallage sive commutatio, qua, quod ad prius substantivum pertinet appositum, alteri iungitur vel versa vice. Per cuius speciem explicari solent huiusmodi loci M. VIII. 542 perpetuae conscientiae stimulum XI. 761 Arabiae felicia germina. IV. 240 pedum posterioribus calcibus. VI. 443 pinnatam Pegasi vincebas celeritatem. X. 682 utrimquesecus iactatae crebriter laterum mutuae vicissitudines VI. 410 inter trisulca vibramina draconum et per insolentiorem immutationem M. IX. 596 pestilentiae letalis pervicaci rabie possessus pro: pestilentia letali pervicacis rabiei, vel VIII. 511 contentiosa pernicie .. impellitur pro: perniciosa contentione. Ex eodem quaesitioris orationis studio frequentes ortae sunt appositorum cum vocabulis coniunctiones, et cum vocum tenui angustia et sensus strictissima circumscriptione positae, ad quas sermone sinceriore experimendas longiorum verborum ambitu opus est. Cuius generis sunt haec M. I. 63. in amnis vicinia sempiterna XI. 774 vestigium continuum sequebatur XI. 792 ad meum diurnum reducemque ab inferis conspectum IX. 613 farinam pervigilem lucubrare (cf. Juv. XV. 43 pervigili toro); deinde apposita utriusque genitivi et obiecti et subiecti loco usurpata quibus distingueret orationem a forensi sermone velut M. VI. 444 virginalis fugae magister. V. 333 maritale praeceptum XI. 803 cibaria voluptas IX. 644 herili contumelia me cruciatum Vi. 418 polentarium damnum Mund. 331 inquietudo terrensa (sc. terrae), innumerabilia alia. Atque huic parti subiungamus etiam figurae non quidem poetis tantum verum etiam oratoribus familiaris usum frequentiorem, repetitionem dico. Huc refer. M. II. 162 Desine iam, precor, desine. ib. 164 Dabo inquit, dabo vobis. X. 697 Non patiar, inquit, hercules non patiar, et alia cf. M. XI. 783. III. 201. Flor. I. 29. III. 62. 72. Ceterum singulas locutiones poeticas ad certum cuiusdam poetae locum referre*[16]) non operae est pretium. Sunt enim ex scriptoris linguaeque indole profectae, non ex poetarum lectione conformatae idque inde etiam patefit, quod profecto non potuit imitari Claudianum Rapt. Pros. II. 25: Ante genas dulces quam flos iuvenilis inumbrat, quum scripsit M. V. 335 iuvenem .. barbitio genas inumbrantem.

B.d) De dicendi genere translato recensere

Atque cum hoc orationis poetico colore quasi externo arcte cohaeret omnis modi translationum usus liberrimus: de quo nunc disputandum est. Nam abundanti earum frequentia insolentique audacia efficitur orationis non levis neque omittenda proprietas. Secernendae autem primum sunt imagines fusius per totum enunciationum ambitum productae et singula verba simpliciter translata: quae quidem, quale erat scriptoris ingenium, aut contorte et cum nimia affectatione aut prave atque improprie usurpata sunt. Ac primum quidem per totam sententiam Apuleius raro figurate loquitur: in quo id nos maxime taedet, quod rem collatam inmiscet tropo, quo utitur mixtamque ita comparationem tam accurate servat, ut nimia ista observantia deleatur, ad quod solum metaphoras desideramus, orationis tum venustas tum congruentia. Velut hoc de Psyches sororibus tumidius atque inlepidius dictum est M. V. 355 Tunc nanctis iam portis patentibus nudatum sororis animum facinorosae mulieres, omissis tectae machinae latibulis, destrictis gladiis fraudium simplicis puellae paventes cogitationes invadunt. Illud etiam M. V. 344 .. sanguis inimicus iam sumpsit arma et castra commovit et aciem direxit et classicum personavit similitudinis nimia productione parit taedium. Separatum metaphorae genus, iam inde a poetis Augusti aetate florentibus frequentatum et ab Apuleio per tota capita taediose continuatum id est, quod ex militaris disciplinae proprietate desumptum transfertur ad res amatorias (in quibus aliae quoque translationes frequentes sunt: M. II. 116 hac enim sitarchia navigium Veneris indiget. IX. 630 novis amplexibus Amori rudi litabant) velut M. II. 133 amatoriae militiae brevem commeatum indulgere V. 359 Veneris proeliis velitatis (verbum velitandi aliter translatum cf. M. VII. 474. VIII. 575. X. 592. 622. 649. 663. Ap. 380.) IX. 630 commodum prima stipendia Veneri militabant nudi milites. II. 126 gladiatoriaee Veneris antecoenia: cf. ib. 114 129. 131, qui loci eius modi sententiis refert sunt. Quibuscum conferas similia ad alias res translata: M. IV. 244 mereri causariam missionem (cf. ib. II. 133. Petron. cp. 21) et de Isidis ministeriis: XI. 784 da nomen huic militiae sanctae. ibid. sacramento - rogabaris. ib. I. 8 Ibi linguam Atthidem primis pueritiae stipendiis merui. DSr. 152 emeritis stipendiis vitae (Plaut.) V. 352 pervigili cura rebus tuis excubamus. ib. 362 periculum velitatur fortuna eminus. Mox cominus congredietur. Ex iurisconsultorum usu oriunda sunt haec: M. IV. 278 cohortem .. velut expilationis vadimonium sistimus IX. 635. amatorem .. vadimonio sistam. III. 195 Prohinc epulare vadimonium differamus VI. 441 in caussa finali de proprietate soli immo viae herciscundae contendentes. IX. 627 (de femina) commissae provinciae fidem tuebatur: a quibus separari velim per ludibrium ad iuris actionum similitudinem enunciata: velut Mercuri praeconium M. VI. 394 extr. 395 in. et Cupidinis Psychen a se pellentis verba V. 369 extr: confestim toro meo diverte tibique res tuas habeto sollemnisque formula ridicule adhibita M. II. 102: Quod bonum felix et faustum itaque sit ... Fotis illa tentetur.Alia deinde singula colligamus promiscue: M. X. 725 bullire indignatione. V. 359 aestu pelagi similiter moerendo fluctuavit. XI. 814 cogitationis aestu fluctuantem. IV. 238 cum in isto cogitationibus salo fluctuarem. III. 187 de latronis huius sanguine legibus vestris ... litate. V. 376 pellicatus puellas propinare. (Enn.)Flor. III. 79 vox in vagina silentii condita; expugnare ferociam IX. 663, spiritum IX. 649, disciplinam ib. 627, patientiam VII. 461. V. 327 interfecta virginitas*[17]). Quantopere in singulis verbis aut nimis audacter ac fere ridicule aut perperam atque inproprie translatis lascivierit, ex his collige M. IV. 287 fauces diutina fame saucias et araneantes valenter exerceo i. e. araneorum telis obtextas, ad instar aedium, quae cum usu careant, araneis obducuntur. VII. 481 pugilatur ungulis. ibid. dentium .. hastis. V. 347 perula de gravidae feminae utero. IV. 278 domus alveo receptis (sc. nobis). VII, 461 poculis magnis inauguratur de latronum duce dictum deque eorum manu saepius cf. VI. 444. IV. 278: secta, collegium. IV. 270 semivivorum corporum ferina naufragia (de ursis). I. 43 iniecto non scrupulo sed lancea: alia cf. M. VIII. 557. III. 182. VIII. 554. Illud commorsitantes oculi M. X. 720 quamvis audacter dictum sit, tamen magis temerarie sed non insulse depingit Venerem M. X. 745: nunc mite conniventibus nunc acre comminantibus gestire pupulis et nonnunquam saltare solis oculis: quod inaudite atque unice cogitatum putassem, ni Ennianum adhibuissem simile quiddam, quod Gelliuis nobis prodidit n. A. XVIII. 5. 10 oculis equitare videmus. Verum eiusmodi callida et arguta translatio coniuncta est, velut si dicit V. 319 efferare argentum quasi: in bestiarum speciem transformare sive bestiarum imaginibus caelare.

B.e) De phraseologia universa recensere

Sunt autem tam multae huius similes dictionis insolentiae, quae non bene poeticae vel figuratae orationis speciei subiciuntur, ut separatim de iis agere necesse sit. Cuius partis, quam in universum de locutionum proprietatibus esse volumus, difficile erit instituere ac servare strictam et accuratam quandam dispositionem: itaque, ut quodque maxime insigne, praecipua cura prae ceteris eligamus. Ac primum singulare eius studium in eo observavimus, quod eidem verbo diversa duo vocabula libenter apponit ita, ut duplici ratione id verbum saepius referendum sit et interpretandum: cuiusmodi enunciata proponamus haec orsi a vulgarioribus: M. X. 730 patrimonio imminebat et capiti. VII. 470 colligatos vino magis quam vinculis IX. 661 suspendium sese et totis illis et legibus mandare proclamans. VI. 445 non pedibus sed totis animis in eius vadunt sententiam I. 43 iniecto non scrupulo sed lancea V. 363 ex oculis et manibus avolavit. V. 327 ad parentum suorum conspectum affatumque pervexerant. III. 183 domo hospitum ac salute communi protecta. I. 81 somno non cibo gravatus. II. 171 (me) lecto simul et somno tradidi. II. 82 et somno simul emersus et lectulo. II. 106 et ollam et lectulum ... quatere novi: quorum alterum obsceno sensu intelligendum est. II. 98. in eum et oculum et animum detorquet. Denique audacissima eadem illa brevitate positum est M. I. 65: sine fatigatione sui (sc. equi) me non dorso illius sed meis auribus provecto: de eo, cui comitis lepidis narratiunculis viae molestiae levantur. - Huiusmodi ludicris sententiis adiungam oxymoris similes studiose quaesitas velut Mund. 292 inordinatum ut sic dixerim ordinem servant. M. II. 112 inordinatus ornatus. IX. 617 farinulenta cinere sordido candidati. XI. 758 palla nigerrima splendescens atro itore. IX. 614 ut .. reciproco gressu mea recalcans vestigia vagarer errore certo. V. 314 vivum producitur funus et lacrimosa Psyche comitatur .. exsequias suas. III. 214 exterminatus animi vigilans somniabar. Ceteras argutias, quae partim ex rerum ipsarum mira specie manaverunt, paucis his et inconditis adumbremus exemplis: M. XI. 784. VII. 474 honoribus .. asino meo tributis (sc. ipsi, qui asini formam induerat). XI. 755 Depelle quadripedis diram faciem .. et redde me meo Lucio. similia III. 221. 232. M. II. 121 ille Chaldaeus egregius mente viduus necdum suus. III. 214 stupore defixus quidvis aliud magis videbar esse quam Lucius. II. 153 Sic inanimis .. paene ibi non eram. III. 196 Fotis ... sui longe dissimilis. I. 28 paene alius lurore ad miseram maciem deformatus. VI. 422. Et iacebat immobilis et nihil aliud quam dormiens cadaver. VI. 445 quid aliud quam meum crastinum deflebam cadaver: quod est multo interolerabilius quam si dixisset: meam crastinam mortem.*[18]) Brevius haec etiam dicta sunt M. X. 687 fratri suo paratam moretem ebibit (cf. Lucan VII. 517) X. 726 ut ... emeret mortem mariti sui (sc. venenum) XI. 778 salutem ipsam meam gerens (sc. coronam) IV. 272 gaudii sui gerulis (sc. ursae). IX. 662 prosternitur saevisque illis .. canibus instruit nefariam dapem IV. 268 suis epulis bestiarum saginas instruentes. ibid. 269 Advenerant generosa illa damnatorum capitum funera multa alia. Quantopere autem his exquisitissimis dicendi insolentiis immutetur linguae consuetudo legitima, uno exemplo proposito illustrem M. V. 340 .. efflari et exsibilari nos iussit. Exsibilandi enim verbum ad usitatam significationem alludit quidem, sed de Zephyro dicitur iussu Psyches sorores flatu suo efferente nullaue re nisi ea alludione a praecedente efflandi verbo diversum est.

Neque tamen haec faceto genere verborum incitata et exornata dictio seiuncta est ab ea, quae incondita vastaque verborum mole moleste cumulata nativae ubertatis perdit gratiam ac venustatem. Utraque ratio ubique coniuncta apparet: utrique hoc commune est, ut vulgaris simplexque loquendi consuetudo novo distinguatur flore ac lumine: quae quo rariora erant novitate atque audacia, eo Apuleio gratiora. Illam vero propriam Latinae orationis perspicuitatem pressam ac dilucidam funditus delevit. Atque huius tumidae tumoreque putidae dictionis auxit molestias et salebras, quum voluit amplificare gravitatem et excelsitatem, tum verborum sonantium ac paene enormium congerie, tum sententiae non flexilis sed flexuosae ambagibus. Ad quod illustrandum exemplis contineamur paucis: M. VI. 385 Proserpinae nuptiarum demeacula - filiae inventionum remeacula.II. 114 Iamque aemula libidine in amoris parilitatem congermanescenti mecum. V. 364 (Psyche) sublimis evectionis miseranda appendix et per nubilas plagas penduli comitatus extrema consequia etc. Iam in rerum simplicissimarum descriptione animadverte ad tardum difficilemque verborum ambitum velut M. XI. 778 eius (urnulae) orificium in canalem porrectum longo rivulo prominebat. Ex alia vero parte multum recedens spatiosa dilatione adhaerebat ansa etc. vel III. 220 alternis conatibus vibratis bracchiis. II. 173 palmulis in alternas digitorum vicissitudines conexis. X. 697 pedes incertis alternationibus movere. - II. 165 vicariam pro me lanienam susceptavit (sc. pro me laniatus est) X. 705 se ... nullam denique subreptionem factitasse (i. e. nihil subripuisse.) Non omittendus est in his non infrequens usus pluralis numeri vocabulorum, quae dicimus abstracta: qui non solum in turgida, sive malueris praegrandi oratione, sed omnino saepius apud Apuleium reperitur quam apud antecedentis aetatis scriptores, quemque immodice frequentaverunt posteriores, inprimis Tertullianus. Huc igitur refer.: M. III. 220 immodicis horripilant auctibus. VI. 382 discursibus ib. 393 incessibus. XI. 795 apertiones. ib. 804 intellegentias. ib. 817. disseminationes. ib. 766 castimoniis cf. III. 184. 186. IV. 246. V. 335. 355. Ap. 529. 535: Flor. II. 41. IV. 87. - Asc. 292 commodationes. 293 admirationes. ibid. adorationes. DPl. I. 200. obscuritates. DSr. 159 hostiarum cruores et colores etc.

Atque haec omnia de Apuleianae dictionis proprietatibus putavi necessarie ante exponenda esse, quam singulas aggrederer locutiones. Nam in plerisque iisque etiam simplicissimis eadem cernitur ratio eademque affectatur aut ponderosa duritia aut audax translatio aut omnino aliquae inusitata novitas, qua immutetur solitae consuetudinis species. De nonnullis, quae a communi usu leviter tantum differunt quaeque neglegenti fere simplicitate ad vulgaris sermonis minus exculti inopiam accedere videntur, insequenti parte disseretur. Iam exempla proponamus, quantum fieri potest, ordinate M. VIII. 570 in meas fortunas ridiculos construebat iocos. IX. 622 scenas fraudulentas in exitium mariti .. construebat. II. 133 Ad cuius noctis exemplar astruximus alias plusculas. III. 195 quem ipse fabricaveram risum obviorum declinans. VI. 445. mortem sibi fabricare. VII. 466 prandium fabricatur. - Mund. 336 salutem operi machinatam. M. III. 197 angorem istum tibi concinnasse. ib. 194 iussis tuis obsequium commodare. IX. 613 lucubrare .. farinam pervigilem. III. 210. IV. 316. XI. 806. X. 712 domuitionem parabat. II. 168 titubante vestigio domuitionem capesso. XI. 788 ad fanum reditum capessunt. VI. 258. VIII. 553. nulli contras nos aditum tulerunt. XI. 808: Romam versus profectionem dirigo. I. 23 II. 141. fabulam remetire. III. 193 sermonis vicem refero. IV. 259 lenem gradum et obnixum silentium tolerans. ib. 281. premens obnixum silentium vestigium suum replicat. Inproprie dicta sunt etiam haec M. VIII. 543. 567, 537. etc. omnique comite viduatus. XI. 793 Nec fuit nox una ... visu deae monituque ieiuna. IV. 198 caussam nudari gestiens. Ap. 526 caput .. capillo populatum. II. 134. III. 182 gladiolo, qui me .. comitabatur I. 62. eamque (sc. spongiam) parvus admodum comitatur cruor (quocum cf. M. I. 80. VI. 442. II. 117 dictum risu secutus III. 203 verbum facto secutus). Ab optima dicendi norma distant paullo, etsi minus insolita sunt, haec quoque: M. II. 129 ede complexus amabiles. VII. 496: vocem quiret humanam dare. VI. 416 nulla voce deprompta tacita praeterito. II. 164 capit praesentem audaciam. XI. 815 laetum capesse gaudium. III. 197 cape de perfida muliere vindictam. II. 150 Quin sumis .. luctus et lacrimas. IV. 282 Scenam denique, quam sponte sumpserat .. retinens. XI. 809 gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus. XI. 769 Hic .. militem gerebat (i. e. militis personam) IV. 246. lassitudinem .. pulveris volutatibus digerebam. V. 349. Iubet citharam loqui ... tibias agere. IX. 597 excubias agitaverant. M. I. 18 qui sermonem ieceras priorem. ib. I. 25 audite quo quaestu me teneam. IX. 699 fabriles operas praebendo .. vitam tenebat. III. 203 Iam de fuga consilium tenebam. X. 769 mille armatorum ducatum sustinebat. VII. 457 pervigilem curam sustinens. V. 336 diversam sortem sustinere IX. 620 coniugem extremas poenas tori larisque sustinebat. Neque illa quidem praetermittantur: IV. 241 mihi praesens crearent exitium. V. 328 mihi dolorem .. tibi exitium creabis (VII. 468 exitium mihi parabis) II. 101 cum somno concederes. 134 coenae me committo. I. 79 cubiculum me reporto.

Verum his locutionum tum contortam tum leviter tantum a consuetudine immutatam rationem satis mihi visus sum adumbrasse. Proximum est, ut de gravissimis duobus Apuleianae dictionis proprietatibus pauca verba faciam, illis dico plebei et Africi sermonis indiciis: quae quamvis ubique ei addicta invenerim, ubi explicata sint non reperi.

B.f) De vulgari orationis colore recensere

Ac primum igitur de vulgari orationis tenore disserendum est: quam partem non aliter possumus assumere, nisi angustis doctrinae tenuis adhuc nostrae regionibus circumscriptam. Secernendae autem primum sunt diversae eius species: utrum enim plebeiam Latinitatem an vulgarem loquendi consuetudinem dixeris, aliquid refert. Altera enim cernitur verbis sordidis ab eruditorum dictione remotis, altera formulis continetur locutionibusque certis in quotidiano usu frequentibus: quae quamvis neque indoli linguae neque legibus adversentur, tamen notandae sunt, quoniam apud plerosque scriptores non occurrunt, quippe qui maxima ex parte res a vitae vulgari consuetudine semotas tractent. Unde etiam fit, ut, quae Ciceronis dissimillima ab Apuleio oratio cum eo habeat communia, plerumque in epistolis ad familiares scriptis inveniantur. Maximi autem momenti omnibusque potiores adhibendi sunt veteres comici, quorum etsi non eadem fuit cum vulgari forensique oratio, tamen istius nixa est quasi fundamento indeque plurimas sumpsit gratissimasque Romanis proprietates ac potissimum sales. Sed quum in ea pernoscenda non tantum temporis contriverim, quanto ad indaganda huius vulgaris coloris vestigia opus est, ante me veniam petere necesse est, si non plena et absoluta, sed rudia tantum et inchoata proferam. Ac primum quidem facile observatur proverbiorum et proverbialium dictionum vulgi ore frequentatarum apud Apuleium maior numerus, quam apud alium quemquam rerum scriptorem*[19]). Huc numera M. III. 216 meque sponte asciam cruribus meis illidere compellis (cf. Petron. cp. 47 ipse mihi asciam in crus impegi). V. 423. IX. 638 ad armillum revertit: de eo dicitur, qui ad nativos mores, quos exuit sed totos desuescere nequit, regreditur. VII. 468 Revera ludis de alieno corio cf. Tert. d. Pall. 3. Mart. III. 16. XI.. 813 quod ait vetus proverbium inter sacrum et saxum positus cruciabar (cf. Plaut. Capt. III. 5. 5. 84 ... nunc ego inter sacrum et saxum sto). IX. 675 Unde etiam de prospectu et umbra asini natum est frequens proverbium Graeci ὑπὲρ ὄνου σκιᾶς translatio; deinde huiusmodi sententias ad proverbiorum similitudinem propius accedentes: Ap. 499 Non enim ex omni ligno, ut Pythagoras dicebat, debet Mercurius exsculpi. ib. 542. Saepe audivi non de nihilo dici, mendacem memorem essem oportere. ib. 492 .. qui aiunt hominem liberum et magnificum debere .. in primore fronte animum gestare (cf. Enni versum, quem Gellius N. A. XIII. 8 memoratissimum dicit: Amicitiam atque inimicitiam in frontem promptam gero.) ib. 563 epistola .. pro me scripta in memet ipsum vertit cornua (cf. Plaut. Pseud. IV. 3. 5 .. obvortat cornua) ib. 529 homini rustico fumum vendidit. ib. 526 Quid sit diei, vides. ib. 250 Sed quid de me Mezentius senserit, manum non vorterim. Gratissiimus erat ut etiam apud nostrates, in eiusmodi locutionibus sonitus concentus, velut Flor. IV. 85 .. ut in amplissima quaque laetitia subsit quaepiam vel parva querimonia coniugatione quadam mellis et fellis (Plaut. Cist. 1. 7. 1.) ibid. Ubi uber, ibi tuber; denique notissimum illud Ap. 427 te nuper usque albus an ater esses ignoravi. (Plaut. Poen. III. 7. 99. Cic. Phil. II. 16. 41).

Verum praeter has insigniores, multae praeterea occurrunt formulae, quae aut apertiorem aut leviorem quotidianae consuetudinis ostendunt similitudinem, quas in certos ordines redigere difficile est quarumque hoc proponimus specimen*[20]) M. II. 133. X. 728 XI. 791 ungue latius digredi. III. 213 ab imis unguiculis ... adusque summos capillos (cf. Petron. cp. 102 a capillis usque ad ungues). X. 720 ex unguiculis perpruriscens (cf. Plaut. Stich. V. 5. 19. perpruriscamus usque ex unguiculis). X. 697 modo hanc modo illam capitis partem scalpere. VIII. 577 nare detorta .. varie cavillantur. Asc. 296 animam detorto ut aiunt detinet collo. IX. 600 insinuatis manibus ambulabis mihi? I. 52. II. 123 sub istis oculis miser iugulatus est. III. 201 meis his inquam auribus audivi. IX. 638 Iuro .. me nunc etiam meis oculis de tali muliere minus credere. VIII. 593. 517 mediis manibus amittere. III. 203 ne prorsus vacuis manibus redirem. VIII. 548 nostris quoque pedibus ambulabat. IV. 297 me pedibus fugientem alienis. IV. 254 octo pedibus auctiores (i. e. quattuor hominibus.) VIII. 526 iam cum luce transgerat. VII. 461 viaticulum corrase XI. 814 summuculam corradere. IX. 604 nisi nos putas aes de malo habere. VII. 464 sed vos vestrorum estis consiliorum rerumque domini V. 354 At haec iam tua est exsistimatio: (cf. similes suasionis formulas Cic. Epist. ad. Div. XIII. 7. 2. X. 3. 3. XIV. 1. 4.). M. I. 27 Sed, ut fieri assolet, sinistro pede profectum me spes compendii frustrata est (contra cf. 143 fuscis avibus Larissam accessi). VI. 430 pessimo pede domum nnostram accessit. Faceta allusione dictum est M. II. 102 fores Milonis accedo et quod aiunt pedibus in sententiam meam vado. Deinde haec M. I. 67. Remoto ioco, dic. V. 350 Quid, soror, dicimus de tam monstruoso mendacio. II. 106 Vel quid ego de ceteris aio, cum etc. II. 100. Evigila et tecum esto. II. 114. IV. 297. VII. 468 Bono animo esto. VI. 386 VIII. 535 Boni ergo et optimi consules. VIII. 553 satis agentes rerum suarum (cf. satagere Plaut. Bacch. IV. 3.23 agitas sat tute tuarum rerum); denique haec brevitate insignita M. III. 221. IV. 396 X. 705 Ap. 477 bene quod et M. VI. 423. Cetera egomet videro. Flor. III. 77. M. IX. 623: De isto .. tecum ipsa videris utrumque a Tertulliano impense frequentatum, et, quod explicandi gratia interponitur id est. DPl. II. 235. DSr. 138. Flor. III. 68. 74. M. XI. 775. I. 42. cum toto domo id est parietibus et ipso solo. Atque huc retulerim illas quoque locutiones, quae formantur addito faciendi verbo: quarum tum varietas tum incuriosa quaedam simplicitas habet commune quiddam cum iis, quas in nostrae linguae nonnullis dialectis verbo machen componunt non inferiorum tantum ordinum homines. Certe ab optima dicendi norma differunt haec: M. V. 321 intra limen sese facit. X. 745 ante iudicis conspectum facta*[21]) vel VI. 447 talem nuntium fecit. IV. 277 vale facto discessimus (Augustin) VI. 437 supremam periculis opem facite V. 358 Cum primum illius morte salutem tibi feceris. His simplicibus opponi possunt locutiones vastiores atque inelegantes (quales supra attulimus fabricare risum etc.): M. VI. 443 I. 61 ut satis detruncaverat cibum. I. 19 offulam grandiorem .. contruncare gestio. IV. 617 contruncare moles palearum IX. 657 nos saginasti (sc. ovis) VI. 430 prandio tubercinato. Ap. 544 timorem mussitabat. Invenustam ne dicam sordidam vulgi orationem haec quoque redolent M. I. 53 Nos cucurbitae caput non habemus ut pro te moriamur. V. 338 cucurbita calviorem maritum (cf. Iuven. XIV. 58). VII. 491 quovis vervece mitiorem efficere VII. 472 foenum camelo Bactrianae sufficiens. Plurima eiusmodi in iurgiis exsecrationibusque occurrunt velut M. IV. 250 busti cadaver extremum. ib. 259 bipedum nequissimus Chryseros. ib. 265 senile illud facinus. VIII. 570 574 cadaver surdum. ib. 586 illa spurcissima propudia. X. 693 cruciarius X. 752 excetra V. 376 stellio Ap. 539 frutex M. X. 746 vilissima capita immo forensia pecora, immo vero togati vulturii. IX. 634 At te .. numina pessimum pessume perdunt. Ap. 552 istum di perduint. M. V. 330 Prius centies moriar quam ut III. 197 Dii mihi melius quam ut. IV. 292 quid, malum, fleret X. 707 quid, bonum, rideret*[22]).

Verum ex his locutionibus singulis colligendis minimus percipitur fructus. Praeterquam enim, quod ad latinitatem scriptoris diiudicandam nihil faciunt, multae etiam vulgari consuetudini tribuuntur versimilius quam certius. Quibus relictis pauca de universo orationis tenore huc vergente addamus. Atque primum igitur rerum, quae tractantur, diversitate immutata est eius species a ceterorum scriptorum excultiore oratione. Saepissime enim idque potissimum in primis metamorphoseon libris sermones referuntur et altercationes, quibus vivida et incitata fit narratio. Ita praeter ellipses festinatae orationis proprias maxime interiectionum longe lateque patens frequentia quotidiani sermonis praebet quandam similitudinem. Inveniuntur autem adeo crebro, ut eas colligere fere longum sit cf. ecce M. I. 21. 28. 56. 71. 72. 79. II. 84. 116. 120. 126. 156. III. 192. 194. 207. IV. 251. 283. 287. 296. VI. 421. 422. 443. VII. 492. 493. 498. VIII. 522. 534. IX. 614. 636. 637. 654. X. 708. XI. 755. 787. 778. 796. 803. 804. 814. Ap. 550 etc. en I. 1. 60. V. 336. VIII. 539. IX. 620 en ecce coniungitur M. I. 9. VIII. 576. IX. 630. X. 696. XI. 783; heus, et heus, sed heus M. I. 17. 49. 53. 68. II. 113. 146. VII. 489. VIII. 557. IX. 657. X. 708. hem ehem V. 383. II. 145. Ap. 550, alia similia. Illud etiam quod vehementer asseverantis est, sed velut ironice loquentis quidni, pro natura sua non invenitur nisi in sermonibus ad quotidianae vitae consuetudinem assimulatis (cf. Petron. cp. 127. Cic. fam. III. 7. Plaut. Truc. V. 2. 19. Menechm. V. 5. 14 etc.) Apud Apuleium creberrime legitur: M. IV. 290 necquicquam dolor sedatur puellae. Quidni! quae .. sine modo flebat cf. ib. V. 376. VI. 412. VIII. 510. IX. 610. 624. XI. 810. 816. Mund. 360. Ap. 393. 513; quippini M. IX. 644. Atque ut haec sermocinandi incitatio vivida a gravium rerum expositione frigida reapse diversa est, sic narrandi quaedam simplicitas rudis ab eruditorum exculta dictione est aliena. Ea enim cernitur in huiusmodi pleonasmis III. 183 retro reflexus X. 747. rursus reverti. VI. 397 iterum reddunt. X. 716 desuper superstruunt IV. 318 medio loci meditullio VI. 435 frustra cassum tumultum. VII. 455 universi omnes (Plaut. Trin. I. 2. 134. V. 3. 39.); deinde etiam his IV. 257 solus ac solitarius. X. 724. solus et sine ullo comite. III. 200 Paveo et formido. III. 211. VIII. 516. intecti atque immuniti. VII. 457 spretis atque contemptis. ib. 499 contemnit ac despicit. ib. 468 laeti et gaudentes. ib. 473 gaudens laetusque. ib. 461 nec mora nec cunctatio etc. Denique vulgaris loquendi usus aliquem certe colorem inducuntetiam deminutiva effuse ubique cumulata: quae secundum naturam suam comem ac festivam animoque cum auribus blandientem ab eleganter excultorum hominum tanquam severitate atque acumine sentiendi dicendique remota, sunt propria vulgi*[23]). Sed quamvis numerus eorum, quae huc vergant (ut summula operula offula uxorcula etc.) satis magnus sit, tamen non principem iis locum tribuerim inter proprietates vulgarem sermonem redolentes. Multo enim maior pars non hanc naturalem ex indole vulgi profectam habere originem, sed revocanda videtur ad illam arteficiose exquisitae atque exacutae orationis quum ludibundae tum libidinosae quasi titillantem affectationem.

Est autem hoc in universa vulgaris cuiusdam sermonis inquisitione summae gravitatis in primisque spectandum, quod Apuleius, quum leves ac sordidas res tractaret infimique ordinis personas induceret loquentes, non id egit, ut rerum hominumque tum morum tum sermonum exprimeret veritatem quandam: sed semper ipse sub ridiculis istis personis latet, legentium captaturus risus aut admirationem rhetoricarum artium et sophisticarum argutiarum splendidissimo sumptu. Itaque nos eosdem, quos apud Petronium, orationem personarum naturae accommodantem, invenies solecismos et idiotismos et sermonis genus rude et inconditum indeque ridiculum. Tota oratio potius ea est eaque vult percipi, quae non factarum rerum seriam sed fictarum ludicram prae se ferat speciem. Sive igitur dei sacerdotesque, sive latrones et bubulci loquentes inducuntur: tumide loquuntur non minus hi quam illi et prorsus ut rhetores. In quo mihi semper maxime memorabilis visa est illa servuli cuiusdam de Charites fato narratio M. VIII. 505 sq., quam cum aperte vellet loquentis adaptare ingenio, insignivit interspersitque dictionis laxae ac rudis atque incompositae notis. Inter has igitur numera allocutionem iam ipsam et cetera: Equisones opilionesque et bubsequae, fuit Charite nobis quam misella et quidem casu gravissimo nec vero incomitata Manes adivit. ib. 507 Idque sic erat et fama dicebat. ib. 510 Quidni! cum flamma etc. 512 Spectate denique, sed, oro, sollicitis animis intendite, quorsum etc. ibid. venatum petebat .. indagaturus feras. Quid tamen in capreis feritatis est? Nec enim Charite maritum suum quaerere patiebatur bestias armatas dente vel cornu. 515 aper inusitatus. 517. Quin ocius indipiscimur? et cape venabulum et ego sumo lanceam. Sed haec remissioris festinantisque orationis vestigia rara sunt ac nihili aestimanda prae reliqua eius affectatione ac tumore (cf. ib. 515. 522 etc.)

Atque his fere exposuimus ea, quibus efficitur dictionis color quidam vulgari similis. Nam proprietates eae, quae ad grammaticam spectant, in altera parte suo quaeque loco seorsim tractabuntur. In fine tamen additamenti loco mentionem faciamus earum, quae ex linguarum e latina ortarum similitudine deducuntur: quae neque a nobis repertae sunt aut omnino reperiri poterant pro scientiae tenuitate, neque alicuius ad pernoscendam Apulei dictionem sunt momenti. Nam et manducare, mandere (manger) non usurpat nisi de bestiis (M. VIII. 563. IV. 287.) neque spathae vocabulum (espada, epée) M. I. 21. IX. 671. ullo modo gladio vel maechaera potius habuit et frequentius, neque illa: casa mansio basium bellus russeus M. IX. 654. VIII. 567. II. 103 etc. aut DPl. II. 233 coquina Arnob. (cuisine) et M. VIII. 589 X 710 minare (mener) ei soli sunt usitata neque denique illi, quod revera plebeium videtur Ap. 429 cambiare (changer) potui alterum simile apponere. Neque tamen hanc omittamus usus singularitatem, quam ut plebeiam linguarum e plebeia latinitate derivatarum comparatione comprobare studuit Winkelmannus*[24]), qui tamen Apuleium non respexit. Italicae enim Hispanicaeque linguae gerundia in-o exeuntia, ex eadem latina forma orta non nativam eius notionem sed immutatam in participii similitudinem ostendunt: cuius immutationis vestigia in Vitruvi et Ammiani Marcellini dictione reperit, quae alia quoque vulgaris sermonis indicia habet multa. Exemplis inde allatis (Vitr. VI. 9. praef. X. X. 22) similia ex Apuleio possunt addi haec. M. I. 47 ut grabatulus .. palpitando saltaret. III. 208 Herculei laboris numerare .. totidem peremptos utres coaequando IX. 658. incursabat pauperiem pecua trucidando, boves abigendo etc. X. 721 voluptates meas ex eius arbitrio largiebatur, partim mercedes amplissimas acceptando, partim novum spectaculum domino praeparando. cf. I. 15. V. 359 moerendo. VI. 424 reformando. VII. 479 incursando. 480 feriendo. 488. imaginem savii mentiendo .. morsitat. ib. 489 admiscendo. VIII. delectando. IX. 599 praebendo. IX. 634 deierando. DSr. 140 aera .. volitando transverberant etc. quae formae cunctae habent non cohibitam, sed inhabilem quandam orationis brevitatem*[25]). Denique is usus Plauto familiarissimus, quo verba eundi cum supino coniungit, ut actionem aliquam inchoatum iri vel esse significet, ex vulgari more deduci potest, Francogallorum aller et venir comparatione*[26]). cf. Flor. II. 42 aliena furatum eunt. DSr. 162 incepta Socratis quaepiam daemon ille ferme prohibitum ibat: fortasse etiam huc referendum est Ap. 515 Utrum tu accusatum an interrogatum venisti.

B.g) De Africitate recensere

Atque his conatus sum vulgaris sermonis vestigia perpauca paucis certe adumbrare. Integram autem adhuc reliqui Apuleianae dictionis proprietatem, ut quibusdam fortasse videtur, gravissimam: quam novo vocabulo breviter licear dicere Africitatem. De quo idiotismo in universum aliquid libenter proferrem, si quid de eo adhuc scriptum invenissem. Sed neque Ritterus l. c. (Die Darstellung der ersten christl. Schriftsteller Afrikas XX. pag.), ut ipse quaestionibus titulus indicat, ad grammaticas eius rationes illustrandas sese applicavit neque Niebuhrius rem absolvit, quum diceret African latinitatem tantopere disiunctam diversamque fuisse ab urbana, quantopere a Genevensium idiotismis differret purus atque limatus sermo Parisiorum*[27]). Atque nobis quidem, si Apulei nostri solius rationem habemus, neganda est quaevis orationis species Africa: neque enim in verbis aut locutionibus aut denique structura invenimus aliquid, quod possimus certis argumentis nixi ad provincialem linguae consuetudinem quandam revocare*[28]). At de toto orationis tenore omnes cosentiunt illumque tumorem Africanum omnibus, qui Africa oriundi fuerunt, scriptoribus communem atque peculiarem adiudicant proprietatem: qui tumor non solum ad scribendi narrandique indolem referendus est, sed plurimum etiam ad orationis externam speciem facit. Eo enim referri volumus omnia depravatae linguae indicia, de quibus supra disseruimus: verba enormia fastidiose cumulata numeroseque concinnata, quae aut licenter novata sunt aut ex antiquo sermone repetita, figurarum frequentiam audaciamque, totius orationis contortae aut brevibus enunciatis concisae aut longis ambagibus tortuosae molestias et cetera. Nonnulla singula in altera parte separatim observandi aptior fiet potestas*[29]).

  1. *) Gell. N. A. XII. 2. 1.
  2. *) Fronto pg. 132
  3. *) Niebuhr. Histor. phil. Schriften. Bd. I. pg. 324
  4. *) Fronto pg. 89. sq
  5. *) Flor. Cp. III. IX. XVI. XVIII.
  6. *) Praef. ed. Oudendorp. pg. III.
  7. *) Zumpt Jahrb. f. wissensch. Kritik. Novmbr. 1843. pg. 677. Apologia ed. G. Krueger 1865. praef. Bernhardy Röm. Lit. Gesch. pg. 819. 823.
  8. *) Hunc secutus est: Erdmann, de L. Apulei Madaurensis elocutione Progr. Stendal 1864: inchoata tantum et admodum exilis, non solum si ambitu metimur, dissertatiuncula.
  9. Lucian. Rhet. doct. Cp. 17.
  10. *) Philostr. Vit. Soph. pg. 5. ed. Kayser.
  11. Ibid. pg. 97. Lehrs. Pop. Aufs. pg. 114.
  12. M. = metamorphoses. Ap. = apologia. Flor. = Florida. DSr. = de deo Socratis. DPl. = de dogmate Platonis. Asc. = Asclepius. Mund. = de mundo liber. Numeri sunt editionis Hildebrandianae et Oudendorpianae.
  13. *) Ritter, die Schriftsteller Afrika's: Zeitschr. für Philol. u. kath. Theol. Heft 8. Köln 1833.
  14. *) Non prorsus idem neque ex eadem origine profectum, sed iisdem vocabulorum formis concinnati paris sonitus studium apud ceteros quoque Afros passim animadverti potest: apud quos quidem non similiter perpolita ac minuta diligentia neque fortasse ad deliniendas aures tantum frequentatur. Certe similium vocum longiore circuitu gravis sonantium in -men -mentum, -culum finientium oppositiones, quarum ex Apuleio plurima collegimus exempla, et ex Tertulliano permultae (cf. Pall 1.) possunt comparari et ex Cypriano, velut de Orat. dom. 1. magisteria-fundamenta-firmamenta-nutrimenta-gubernacula-praesidia etc.
  15. *) Cf. Fronto pg. 128: nunquam mihi tam suavis tamque saviata visa.
  16. *) velut M. IV. 290 assiduis singultibus ilia quatiens ad Verg. Aen. IX 415 longis singultibus ilia pulsant vel VII. 469 vino sepulti iacebant ad. Ennium et Verg. Aen. II. 265 .. vinoque sepultam, vel III. 206 capillos .. dat vivis carbonibus adolendos ad Ov. Fast. III. 803 .. flammis a dolenda dedisset.
  17. *) a Tertulliano passim de rebus inanimis usurpatur: Apol. 48. lux interfecta. Res. Carn 3. nec interfecerat substantiam. ib. 5. interfector, veritatis. Pudic. 4. pudicitia trucidatur, similia.
  18. *) Nescio qua ratione hic maxime interposuerim contortam et ipsam orationis speciem, quae ex studio exaggerandi vel exacuendi notiones provenit: quamquam pleraque ad partem grammaticam spectant. Primum huc referenda sunt apposita insolenter adaucta ut Ap. 380. 593. M. IX. 637. 648 admodum puer. II. 144. oppido puer. - VII. 486. Videtis istum pigrum tardissimumque et nimis asinum. X. 703. Non enim tam stultus eram tamque vere asinus (de his: IV. 306 tam infimus. Ap. 398. tam proxumum cf. infra) DPl. II. 247 oppido deterrimi“ quodque omnibus audacius est M. II. 153 .. discerneret duobus nobis iacentibus quis esset magis mortuus. Apol. 443. neque una pelle vestitior fuit neque uno baculo comitatior. M. IX. 674. X. 732. certo certior. V. 338. quovis puero pusiliorem. ex frgmt. apud Prisc III. 99. penitiorem partem domus cf. DSr. 155 penitissimus Plaut. Gell. Deinde nota superlativa forma notioneque acrius intensa. M. VII. 449. I. 37. si quid est tamen novissimo extremius. DSr. 126 nullum animal in terra homine postremius. Ap. 594 cum adulescentulis postremissumis Tert. Gracch. ap. Gell. XV. 12. 3. Denique quod Apuleianae dictionis insigne est specimen, paenissime M. VIII. 523. Ap. 595. ex eadem affectatione quaesitioris quam modestioris orationis manavit. Atque haec una quoque particula tam tenuis inter indicia referri potest linguae non iam suis viribus vigentis sed subtilibus arteficiis vigoris falsi splendorem affectantis. Quamdiu enim lingua latina suis ipsius virtutibus florebat, ipsa suae simplicis et incomptae facundiae gratia ac venustate contenta, tamdiu eiusmodi argutiis sagacibus carere potuit: ad quas tum demum est descensum, quum coepit labi atque corrumpi.
  19. *) Non incommodum videatur addere quod Sosip. Charis. lib. II. extr. nobis tradidit „Mut facere non audet: ut apud Apuleium Platonicum scriptum est de Proverbiis libro secundo.
  20. *) Illud diiudicare nec potui nec volui, utrum receptae sint ex vulgari sermone an iocose ad eius instar conformatae, ut videntur hae: M. III. 190. in peculio Proserpinae numeratus i.e. mortuus. VII. 459. me furatus ... Orci faucibus ib. 492. mediis Orci manibus extractus, de eo, qui praesens aliquod capitale evasit periculum.
  21. *) Donat. ad Phorm. IV. 3, 30. „hinc facessat pro: cedat, alias faciat. Huc de face, dicitur pro huc accede.“ Ex Apuleio conferri potest etiam facessere pro decedere saepius usurpatum: facessere cubiculo, theatris, castellis, e conspectu etc. cf. M. III. 151. 182. 191. VI. 401 VIII. 515. 575. 588. IX. 636. X. 716. 721. 731. 738. etc.
  22. *) Nescio an in hunc ordinem non possit recipi illud M. I. 45 hic Catamitus meus: quae vox vetusta ex Γανυμήδης corrupta (cf. Paul. Diac. pg. 7. 16. p. 44. 6. Müll.) omnino est lascive blandientis.
  23. *) Quae de re cf. quae egregie disputavit G. Müller: De Linguae Latinae Deminutivis. Diss. Regim. 1865. pg. 19.
  24. *) Philol. Skizzen, d. Gesch. d. röm. Sprache u. Litteratur betreffend. Jahn’s Jahrb. 1833. 2r Supplbd. pg. 505
  25. *) Apud Tertullianum eiusmodi non minus frequentes occurrunt, ut adv. Marc. I. 29 liberando. ib. I. 26 „indicavit nolendo fieri.“ Praesc. Haer. 37. „Christiani esse non possunt non a Christo habendo etc.“
  26. *) cf. Winckelmann l. c. 506 „je vais aller. voy à hablar.“
  27. *) cf. Vorträge bearb. v. Schmitz u. Zeiss II. pg. 324.
  28. *) Quod Hildebrandius affert ut ita dicam Africanismos, ut habere c. infinitivo coniunctum Ap. 456 et plusquamperfecti pro imperfecto usum ibid. 501. vocesque singulas ut paupertinus (quod quidem et Varroni et Gellio usitatum est) et eiusmodi leviores, plerumque non recte observavit.
  29. *) Quid Bernhardy Röm. Litteraturgesch. de hac re censuerit equidem enucleare nequivi. Nam quo tandem modo haec inter se conciliantur: pg. 319. Der verzerrte Stil, welcher poetischen, alterhümlichen und lokalen Sprachstoff mischt et ib. p. 324. Beim Apuleius dagegen erinnert daran (sc. Africitas) nur der Ton und Hauch der Darstellung.