De Institutione Oratoria/XII/6

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

Liber XII


(412) 6

[1] Agendi autem initium sine dubio secundum vires cuiusque sumendum est. Neque ego annos definiam, cum Demosthenen puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit, Calvus, Caesar, Pollio multum ante quaestoriam omnes aetatem gravissima iudicia susceperint, praetextatos egisse quosdam sit traditum, Caesar Augustus duodecim natus annos aviam pro rostris laudaverit.

[2] Modus mihi videtur quidam tenendus, ut neque (414) praepropere destringatur immatura frons et,* quidquid est illud adhuc acerbum, proferatur; nam inde et contemptus operis innascitur et fundamenta iaciuntur impudentiae et, quod est ubicunque perniciosissimum, praevenit vires fiducia.

[3] Nec rursus differendum est tirocinium in senectutem; nam cotidie metus crescit, maiusque fit semper quod ausuri sumus et, dum deliberamus quando incipiendum sit, incipere iam serum est. Quare fructum studiorum viridem et adhuc dulcem promi decet, dum et veniae* spes est et paratus favor et audere non dedecet et, si quid desit operi, supplet aetas, et, si qua sunt dicta iuveniliter, pro indole accipiuntur:

[4] ut totus ille Ciceronis pro Sexto Roscio locus: Quid enim tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? Quae cum sex et viginti natus annos summis audientium clamoribus dixerit, defervisse tempore et annis liquata iam senior idem fatetur. Et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, (416) alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valet.

[5] Ideoque nonnulli senes in schola facti stupent novitate, cum in iudicia venerunt, et omnia suis exercitationibus similia desiderant. At illic et iudex tacet et adversarius obstrepit et nihil temere dictum perit et, si quid tibi ipse sumas, probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est; quod illi diserti minime sciunt. [6] Itaque nonnullos reperias, qui sibi eloquentiores videantur, quam ut causas agant. Ceterum illum, quem iuvenem tenerisque adhuc viribus nitentem in forum deduximus, et incipere quam maxime facili ac favorabili causa velim, ferarum ut catuli molliore praeda saginantur, et non utique ab hoc initio continuare operam et ingenio adhuc alendo callum inducere, sed iam scientem, quid sit pugna, et in quam rem studendum sit, refici atque renovari.

[7] Sic et tirocinii metum, dum facilius est audere, transient, nec audendi (418) facilitate usque ad contemptum operis adduxerit. Usus est hac ratione M. Tullius, et cum iam clarum meruisset inter patronos, qui tum erant, nomen, in Asiam navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris, sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum dedit. Tum dignum operae pretium venit, cum inter se congruunt praecepta et experimenta.