Liber XII
(448) 10
[1] Superest ut dicam de genere orationis. Hic erat propositus a nobis in division prima locus tertius; nam ita promiseram me de arte, de artifice, de opere dicturum. Cum sit autem rhetorices atque oratoris opus oratio pluresque eius formae, sicut ostendam, in omnibus his et ars est et artifex. Plurimum tamen invicem differunt; nec solum specie, ut signum signo et tabula tabulae et actio actioni, sed genere ipso, ut Graecis Tuscanicae statuae, ut Asianus eloquens Attico.
[2] Suos autem haec operum genera, quae dico, ut auctores, sic etiam amatores habent; atque ideo nondum est perfectus orator ac nescio an ars ulla, non solum quia aliud in alio magis eminet, sed quod non una omnibus forma placuit, partim (450) condicione vel temporum vel locorum, partim iudicio cuiusque atque proposito.
[3] Primi, quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sunt, clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos adhuc habet, ut illa prope rudia ac velut futurae mox artis primordia maximis, qui post eos exstiterunt, auctoribus praeferant, proprio quodam intelligendi, ut mea opinio est, ambitu. [4] Post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes, circa Peloponnesia ambo tempora (Nam cum Parrhasio sermo Socratis apud Xenophontem invenitur) plurimum arti addiderunt. Quorum prior luminum umbrarumque inuenisse rationem, secundus examinasse subtilius lineas traditur.
[5] Nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius atque augustius ratus atque, ut existimant, Homerum secutus, cui validissima quaeque forma etiam in feminis placet. Ille vero ita circumscripsit omnia, ut eum legum latorem vocent, quia deorum atque heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, ceteri, tanquam ita necesse sit, sequuntur.
[6] Floruit autem circa Philippum et usque ad successores Alexandri (452) pictura praecipue, sed diversis virtutibus. Nam cura Protogenes, ratione Pamphilus ac Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus, quas φαντασίας vocant, Theon Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles est praestantissimus. Euphranorem admirandum facit, quod et ceteris optimis studiis inter praecipuos et pingendi fingendique idem mirus artifex fuit.
[7] Similis in statuariis differentia* Nam duriora et Tuscanicis proxima Callon atque Hegesias, iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron fecit. Diligentia ac decor in Polyclito supra ceteros, cui quamquam a plerisque tribuitur palma, tamen, ne nihil detrahatur, deesse pondus putant. [8] Nam ut humane formae decorem addiderit supra verum, ita non explevisse deorum auctoritatem videtur. Quin aetatem quoque graviorem dicitur refugisse nihil ausus ultra leves genas. At quae Polyclito defuerunt, Phidiae atque Alcameni dantur. [9] Phidias tamen diis quam hominibus efficiendis* melior artifex creditur in ebore vero longe citra aemulum, vel si (454) nihil nisi Minervam Athenis aut Olympium in Elide Iovem fecisset, cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur; adeo maiestas operis deum aequavit. Ad veritatem Lysippum ac Praxitelen accessisse optime adfirmant. Nam Demetrius tanquam nimius in ea reprehenditur et fuit similitudinis quam pulchritudinis amantior.
[10] In oratione vero si species intueri velis, totidem paene reperias ingeniorum quot corporum formas. Sed fuere quaedam genera dicendi condicione temporum horridiora, alioqui magnam iam ingenii vim prae se ferentia. Hinc sint Laelii, Africani, Catones etiam Gracchique, quos tu licet Polygnotos vel Callonas appelles. Mediam illam formam teneant L. Crassus, Q. Hortensius. [11] Tum deinde efflorescat non multum inter se distantium tempore oratorum ingens proventus. Hic vim Caesaris, indolem Caelii, subtilitatem Calidii, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen Sulpicii, acerbitatem Cassii reperiemus; in iis etiam, quos ipsi vidimus, copiam Senecae, vires Africani, maturitatem Afri, iucunditatem Crispi, sonum Trachali, elegantiam Secundi.
[12] At M. (456) Tullium non illum habemus Euphranorem circa plures artium species praestantem, sed in omnibus, quae in quoque laudantur, eminentissimum. Quem tamen et suorum homines temporum incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundantem et in repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, viro molliorem; [13] postea vero quam triumuirali proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui invidebant qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non responsurum inuaserunt. Ille tamen, qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur, non aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii affluentia potuit. Falsum utrumque, sed tamen ilia mentiendi propior occasio. [14] Praecipue vero presserunt eum, qui videri Atticorum imitatores concupierant. Haec manus quasi quibusdam sacris initiata ut alienigenam et parum superstitiosum devinctumque illis legibus insequebatur; unde nunc quoque aridi et exsuci et exangues. [15] Hi sunt enim, qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant; qui, quia clariorem vim eloquentiae velut solem ferre non possunt, umbra magni nominis delitescunt. Quibus quia multa et pluribus locis (458) Cicero ipse respondit, tutior mihi de hoc disserendi brevitas erit.
[16] Et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus deesset. Quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant accidisse, quod, paulatim sermone Graeco in proximas Asiae civitates influente, nondum satis periti loquendi facundiam concupierint, ideoque ea, quae proprie signari poterant, circuitu coeperint enuntiare ac deinde in eo perseverarint. [17] Mihi autem orationis differentiam fecisse et dicentium et audientium naturae videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflate est. [18] Tertium mox, qui haec dividebant, adiecerunt genus Rhodium, quod velut medium esse atque ex utroque mixtum volunt; neque enim Attice pressi neque Asiane sunt abundantes, ut aliquid habere videantur gentis, aliquid auctoris. [19] Aeschines enim, qui hunc exilio delegerat (460) locum, intulit eo studia Athenarum, quae, velut sata quaedam caelo terraque degenerant, saporem illum Atticum peregrino miscuerunt. Lenti ergo quidam ac remissi, non sine pondere tamen neque fontibus puris neque torrentibus turbidis, sed lenibus stagnis similes habentur.
[20] Nemo igitur dubitaverit, longe esse optimum genus Atticorum. In quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est indicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae. [21] Quapropter milii falli multum videntur, qui solos esse Atticos credunt tenues et lucidos et significantes sed quadam eloquentiae frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentes. Nam quis erit hic Atticus? Sit Lysias; hunc enim amplectuntur amatores istius nominis modum. Non igitur iam usque ad Coccum et Andocidem remittemur. Interrogare tamen velim, an Isocrates Attice dixerit. [22] Nihil enim tam est Lysiae diversum. Negabunt. At eius schola principes oratorum dedit. Quaeratur similius aliquid. Hyperides Atticus? Certe, at plus indulsit voluptati. Transeo plurimos, Lycurgum, Aristogitona et (462) his priores Isaeum, Antiphonta; quos ut homines inter se genere similes, differentes dixeris specie. Quid ille, cuius modo fecimus mentionem, Aeschines?
[23] nonne his latior et audentior et excelsior? Quid denique Demosthenes? non cunctos illos tenues et circumspectos vi, sublimitate, impetu, cultu, conpositione superavit? non insurgit locis? non figuris gaudet? non translationibus nitet? non oratione ficta dat tacentibus vocem? [24] non illud iusiurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicae satis manifesto docet praeceptorem eius Platonem fuisse? quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque instinctis divino spiritu vatibus comparandum? Quid Periclea? similemne credemus Lysiacae gracilitati, quem fulminibus et caelesti fragori comparant comici, dum illi conviciantur? Quid est igitur, [25] cur in iis demum, qui tenui venula per calculos fluunt, Atticum saporem putent, ibi demum thymum redolere dicant? Quos ego existimo, si quod in iis finibus uberius invenerint solum fertilioremve segetem, negaturos Atticam esse, quod plus, quam acceperit, seminis reddat, quia hane eius terrae fidem Menander eludit. [26] Ita nunc, si quis ad eas Demosthenis virtutes, quas ille summus orator (464) habuit, tamen quae defuisse ei sive ipsius natura seu lege civitatis videntur, adiecerit, ut adfectus concitatius moveat, audiam dicentem, Non fecit hoc Demosthenes? et si quid numeris exierit aptius (fortasse non possit, sed tamen si quid exierit) non erit Atticum? Melius de hoc nomine sentiant credantque Attice dicere esse optime dicere.
[27] Atque in hac tamen opinione perseverantes Graecos magis tulerim. Latina mihi facundia, ut inventione, dispositione, consilio, ceteris huius generis artibus similis Graecae ac prorsus discipula eius videtur, ita circa rationem eloquendi vix habere imitationis locum. Namque est ipsis statim sonis durior, quando et iucundissimas ex Graecis litteras non habemus, vocalem alteram, alteram consonantem, quibus nullae apud eos dulcius spirant; quas mutuari solemus, quotiens illorum nominibus utimur.
[28] Quod cum contingit, nescio quomodo hilarior protinus renidet oratio, ut in Zephyris et Zopyris. Quae si nostris litteris scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient, et velut in locum earum succedunt tristes et horridae, quibus Graecia caret. [29] Nam et illa, quae est sexta nostrarum, paene non humana (466) voce vel omnino non voce potius inter discrimina dentium efflanda est; quae, etiam cum vocalem proxima accipit, quassa quodammodo, utique quotiens aliquam consonantium frangit, it in hoc ipso frangit, multo fit horridior. Aeolicae quoque litterae, qua servum ceruumque dicimus, etiamsi forma a nobis repudiata est, vis tamen nos ipsa persequitur. [30] Duras et illa syllabus facit, quae ad coniungendas demum subiectas sibi uocalis est utilis, alias supervacua, ut equos hac et aequum scribimus; cum etiam ipsae hae vocales duae efficiant sonum, qualis apud Graecos nullus est, ideoque scribi illorum litteris non potest. [31] Quid? quod pleraque nos illa quasi mugiente M* littera cludimus in quam* nullum Graece verbum cadit: at illi ny iucundam et in fine praecipue quasi tinnientem illius loco ponunt, quae est apud nos rarissima in clausulis. [32] Quid? quod syllabae nostrae in B litteram et D innituntur adeo aspere, ut plerique non antiquissimorum quidem, sed tamen veterum mollire temptaverint non solum aversa pro abversis dicendo, sed et in praepositione B litterae absonam et ipsam S subiiciendo. [33] Sed accentus quoque, cum rigore quodam, tum similitudine ipsa, (468) minus suaves habemus, quia ultima syllaba nec acuta unquam excitatur nec flexa circumducitur, sed in gravem vel duas graves cadit semper. Itaque tanto est sermo Graecus Latino iucundior, ut nostri poetae, quotiens dulce carmen esse voluerint, illorum id nominibus exornent. [34] His ilia potentiora, quod res plurimae carent appellationibus, ut eas necesse sit transferre aut circumire; etiam in iis, quae denominata sunt, summa paupertas in eadem nos frequentissime revolvit; at illis non verborum modo, sed linguarum etiam inter se differentium copia est.
[35] Quare qui a Latinis exiget illam gratiam sermonis Attici, det mihi in eloquendo eandem iucunditatem et parem copiam. Quod si negatum est, sententias aptabimus iis vocibus quas habemus, nec rerum nimiam tenuitatem, ut non dicam pinguioribus, fortioribus certe verbis miscebimus, ne virtus utraque pereat ipsa confusione. [36] Nam quo minus adiuvat sermo, rerum inventione pugnandum est. Sensus sublimes variique eruantur. Permovendi omnes adfectus erunt, oratio translationum nitore illuminanda. Non possumus esse tam graciles: simus fortiores. Subtilitate vincimur: valeamus pondere. Proprietas penes illos est certior: copia vincamus. (470) [37] Ingenia Graecorum etiam minora suos portus habent: nos plerumque maioribus velis mouemur, validior spiritus nostros sinus tendat; non tamen alto semper feremur, nam et litora interim sequenda sunt. Illis facilis per quaelibet vada accessus; ego aliquid, non multo tamen, altius, in quo mea cumba non sidat, inveniam.
[38] Neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime possumus; possumus autem rerum et modo et iudicio esse similes, verborum gratia, quam in ipsis non habemus, extrinsecus condienda est. [39] An non in privatis et acutus et indistinctus et non super modum elatus M. Tullius? non in M. Calidio insignis haec virtus? non Scipio, Laelius, Cato in eloquendo uelut Attici Romanorum fuerunt? Cui porro non satis est, quo nihil esse melius potest?
[40] Adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam, nisi quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis, coniugibus, liberis, servis loquamur, contento promere animi voluntatem nihilque arcessiti et elaborati requirente; (472) quidquid huc sit adiectum, id esse adfectationis et ambitiosae in loquendo iactantiae, remotum a veritate fictumnque ipsorum gratia verborum, quibus solum natura sit officium attributum, servire sensibus:
[41] sicut athletarum corpora, etiamsi validiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie, quae sit concessa hominibus, abhorrere. Quid enim, inquiunt, attinet circuitu res ostendere et translationibus, id est aut pluribus aut alienis verbis, cum sua cuique sint adsignata nomina? [42] Denique antiquissimum quemque maxime secundum naturam dixisse contendunt: mox poetis similiores exstitisse, etiamsi parcius, simili tamen ratione, falsa et impropria virtutes ducentes. Qua in disputatione nonnihil veri est, ideoque non tam procul, quam fit a quibusdam, recedendum a propriis atque communibus. [43] Si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria, quibus nihil minus est, aliquid melius adiecerit, non erit hac calumnia reprehendendus. Nam mihi aliam quandam videtur habere naturam sermo vulgaris, aliam viri eloquentis oratio; cui si res modo indicare satis esset, nihil ultra verborum (474) proprietatem elaboraret; sed cum debeat delectare, movere, in plurimas animum audientis species impellere, utetur his quoque adiutoriis, quae sunt ab eadem nobis concessa natura.
[44] Nam et lacertos exercitatione constringere et augere vires et colorem trahere naturale est. Ideoque in omnibus gentibus alius alio facundior habetur et eloquendo dulcis magis (quod si non eveniret, omnes pares essent); at idem homines aliter de re alia* loquuntur et servant personarum discrimina. Ita, quo quisque plus efficit dicendo, hoc magis secundum naturam eloquentiae dicit.
[45] Quapropter ne illis quidem nimiunn repugno, qui dandum putant nonnihil etiam temporibus atque auribus nitidius aliquid atque adfectius postulantibus. Itaque non solum ad priores Catone Gracchisque, sed ne ad hos quidem ipsos oratorem adligandum puto. Atque id fecisse M. Tullium video, ut cum plurimum* utilitati, tum partem quandam delectationi daret; cum et suam se rem agere diceret, ageret autem maxime litigatoris. [46] Nam hoc ipso proderat, quod placet. Ad cuius voluptates nihil equidem quod (476) addi possit invenio, nisi ut sensus nos quidem dicamus plures. Neque enim non* fieri potest salva tractatione causae et dicendi auctoritate, si non crebra hac lumina et continua fuerint et invicem offecerint. Sed me hactenus cedentem nemo insequatur ultra. [47] Do tempori, ne hirta toga sit, non ut serica; ne intonsum caput, non ut in gradus atque anulos comptum, cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem releras, eadem speciosiora quoque sint, quae honestiora. [48] Ceterum hoc, quod vulgo sententias vocamus, quod veteribus praecipueque Graecis in usu non fuit (apud Ciceronem enim invenio), dum rem contineant et copia non redundent et ad victoriam spectent, quis utile neget? Feriunt animum et uno ictu frequenter impellunt et ipsa brevitate magis haerent et delectatione persuadent.
[49] At sunt qui haec excitatiora lumina, etiamsi dicere permittant, a componendis tamen orationibus excludenda arbitrentur. Quocirca mihi ne Hic quidem locus intactus est omittendus; nam plurimi* (478) eruditorum aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi putaverunt; ideoque in agendo clarissimos quosdam nihil posteritati mansurisque mox litteris reliquisse, ut Periclem, ut Demaden; rursus alios ad componendum optimos actionibus idoneos non fuisse, ut Isocraten; [50] praeterea in agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates, commovendos enim esse ducendosque animos imperitorum; at quod libris dedicatum in exemplum edatur, id* tersum ac limatum et ad legem ac regulam conpositum esse oportere, quia veniat in manus doctorum et iudices artis habeat artifices. [51] Quin illi subtiles (ut sibimet ac multis persuaserunt) magistri παράδειγμα dicendo, ἐνθύμημα scribendo esse aptius tradiderunt. Mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae. Itaque nullas non, ut opinor, debet habere virtutes,* virtutes dico, non vitia. Nam imperitis placere aliquando quae vitiosa sint, scio. [52] Quo different igitur? Quodsi mihi des consilium iudicum sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non Ciceronis modo, sed etiam eius, qui est strictior multo, Demosthenis. Neque enim (480) adfectus omnino movendi erunt, nec aures delectatione mulcendae, cum etiam prooemia supervacua esse apud tales Aristoteles existimet; non enim trahentur his illi sapientes; proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis est. [53] Cum vero iudex detur aut populus aut ex populo, laturique sint sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad obtinendum, quod intendimus, prodesse credemus adhibenda sunt; eaque et cum dicimus promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo ideo scribimus, ut doceamus quomodo dici oporteat. [54] An Demosthenes male sic egisset, ut scripsit, aut Cicero? aut eos praestantissimos oratores alia re quam scriptis cognoscimus? Melius egerunt igitur an peius? Nam si peius, sic potius oportuit dici, ut scripserunt; si melius, sic potius oportuit scribi, ut dixerunt.
[55] Quid ergo? Semper sic aget orator, ut scribet? Si licebit, semper. Si vero quando* impediant brevitate tempora a iudice data, multum ex eo, quod oportuit* dici, recidetur; editio habebit omnia. Quae tamen* secundum naturam iudicantium (482) dicta sunt, non ita posteris tradentur, ne videantur propositi fuisse, non temporis. [56] Nam id quoque plurimum refert, quomodo audire iudex velit, atque eius vultus saepe ipse rector est dicentis, ut Cicero praecipit. Ideoque instandum iis quae placere intellexeris, resiliendum ab iis quae non recipientur. Sermo ipse, qui facillime iudicem doceat, aptandus. Nec id mirum sit, cum etiam testium personis aliqua mutentur. [57] Prudenter enim, qui cum interrogasset rusticum testem, an Amphionem nosset, negante eo, detraxit aspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat. Huiusmodi casus efficient, ut aliquando dicatur liter quam scribitur, cum dicere, quomodo scribendum est, non licet.
[58] Altera est divisio, quae in tres partes et ipsa discedit, qua discerni posse etiam recte dicendi genera inter se videntur. Namque unum subtile, quod ἰσχνόν vocant, alterum grande atque robustum, quod ἁδρόν dicunt, constituunt; tertium alii, medium ex duobus, alii floridum (namque id ἀνθηρόν appellant) addiderunt. [59] Quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est* nomine, delectandi sire, ut alii dicunt, conciliandi praestare videatur officium; in docendo autem acumen, in (484) conciliando lenitas, in movendo vis exigi videatur. Itaque illo subtili praecipue ratio narrandi probandique consistet, sed saepe id* etiam detractis ceteris virtutibus suo genere plenum. [60] Medius hic modus et translationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed uirentibus utrinque ripis* inumbratus. [61] At ille, qui saxa devolvat et pontem indignetur et ripas sibi faciat, multus et torrens iudicem vel nitentem contra feret cogetque ire, qua rapiet. Hic orator et defunctos excitabit ut Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque ut Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu alloquetur.
[62] Hic et amplificationibus extollet orationem, et in superlationem quoque erigetur. Quae Charybdis tam vorax? et Oceanus medius fidius ipse. Nota sunt enim iam studiosis haec lumina. Hic deos ipsos in congressum prope suum sermonemque deducet: Vos enim Albani tumuli atque luci; vos, inquam, Albanorum obrutae arae, (486) sacrorum popli Romani sociae et aequales. Hic iram, hic misericordiam inspirabit, hoc dicente iudex deos* appellabit et flebit et per omnes adfectus tractatus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit. [63] Quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus et validissimum alioqui et maximis quibusque causis accommodatissimum? [64] Nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam, id enim est non deerrare uerbis, et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle profluere sermonem, qua certe delectatione nihil fingi maius potest; sed summam expressurus* in Ulixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim orationis niuibus hibernis* et copia verborum atque impetu parem tribuit. [65] Cum hoc igitur nemo mortalium contendet; hunc ut deum homines intuebuntur. Hanc vim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis, hanc fulminibus Aristophanes comparat, haec est vere dicendi facultas.
[66] Sed neque his tribus quasi formis inclusa eloquentia est. Nam ut inter gracile validumque tertium aliquid constitutum est, ita horum inter se intervalla sunt, (488) atque inter haec ipsa mixture quiddam ex duobus medium est eorum. [67] Nam et subtili plenius aliquid atque subtilius et vehementi remissius atque vehementius invenitur, ut illud lene aut ascendit ad fortiora aut ad tenuiora summittitur. Ac sic prope innumerabiles species reperiuntur, quae utique aliquo momento inter se differant: sicut quattuor ventos generaliter a totidem mundi cardinibus accepimus flare, cum interim plurimi medii et eorum varia nomina et quidam etiam regionum ac fluminum proprii deprehenduntur.
[68] Eademque musicis ratio est, qui, cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima deinde varietate complent spatia illa nervorum, atque his, quos interposuerunt, inserunt alios, ut pauci illi transitus multos gradus habeant.
[69] Plures igitur etiam eloquentiae faces, sed stultissimum quaerere, ad quam se recturus sit orator, cum omnis species, quae modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit oratoris, quod vulgo genus dicendi vocant. Utetur enim, ut res exiget, omnibus, nec pro causa modo, sed pro partibus causae. [70] Nam ut non eodem modo pro reo capitis et in certamine hereditatis et de interdictis ac (490) sponsionibus et de certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et privatorum consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia personarum, locorum temporumque mutabit, ita in eadem oratione aliter concitabit,* aliter conciliabit, non ex iisdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad docendum alias ad movendum adhibebit artes. [71] Non unus color prooemii, narrationis, argumentorum, egressionis, perorationis servabitur. Dicet idem graviter, severe, acriter, vehementer, concitate, copiose, amare, comiter, remisse, subtiliter, blande, leniter, dulciter, breviter, urbane, non ubique similis, sed ubique par sibi. [72] Sic fiet cum id, propter quod maxime repertus est usus orationis, ut dicat utiliter et ad efficiendum quod intendit potenter, tum laudem quoque nec doctorum modo sed etiam vulgi consequatur.
[73] Falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur aut casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet aut praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis existimant populare atque plausibile. Quod quidem placere multis nec infitior nec miror. [74] (492) Est enim iucunda auribus ac favorabilis qualiscunque eloquentia et ducit animos naturali voluptate vox omnis, neque aliunde illi per fora atque aggerem circuli; quo minus mirum est, quod nulli non agentium parata vulgi corona est. [75] Ubi vero quid exquisitius dictum accidit auribus imperitorum, qualecunque id est, quod modo se ipsi posse desperent, habet admirationem, neque immerito; nam ne illud quidem facile est. Sed evanescunt hac atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet; at si contuleris Tyriae eam* lacaenae, conspectu melioris obruatur, ut Ovidius ait. [76] Si vero iudicium his corruptis acrius adhibeas ut fucinis* sulfura, iam illum, quo fefellerant, exuant* mentitum colorem et quadam vix enarrabili foeditate pallescant. Lucent igitur haec citra solem, ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in tenebris. Denique mala multi probant, nemo improbat bona.
[77] Neque vero omnia ista, de quibus locuti sumus, orator optime tantum sed etiam facillime faciet. Neque enim vim summam dicendi et os* (494) admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae* oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem. [78] Nitidus ille et sublimis et locuples circumfluentibus undique eloquentiae copiis imperat. Desinit enim in adversa niti, qui pervenit in summum. Scandenti circa ima labor est; ceterum quantum processeris, mollior clivus ac laetius solum. [79] Et si haec quoque iam lenius supina perseverantibus studiis evaseris, inde fructus illaborati offerunt sese et omnia sponte proveniunt; quae tamen cotidie nisi decerpantur, arisi decerpantur, arescunt. Sed et copia habeat* modum, sine quo nihil nec laudabile nec salutare est, et nitor ille cultum virilem et inventio iudicium. [80] Sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non temeraria, severa non tristia, gravia non tarda, laeta non luxuriosa, iucunda non dissoluta, grandia non tumida. Similis in ceteris ratio est ac tutissima fere per medium via, quia utriusque ultimum vitium est.