De Institutione Oratoria/XII/1

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

Liber XII


(354) 1

[1] Sit ergo nobis orator, quem constituimus, is, qui a M. Catone finitur, vir bonus dicendi peritus; verum, id quod et ille posuit prius et ipsa natura potius ac maius est, utique vir bonus. Id non eo tantum, quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius (356) eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mercamur de rebus humanis, si latroni comparamus haec arma, non militi. [2] Quid de nobis loquor? Rerum ipsa natura in eo, quod praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens, ns, sed noverca fuerit, si facultatem dicendi, sociam scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit. Mutos enim nasci et egere omni ratione satius fuisset quam prouidentiae munera in mutuam perniciem convertere.

[3] Longius tendit hoc iudicium meum. Neque enim tantum id dico, eum, qui sit orator, virum bonum esse oportere, sed ne futurum quidem oratorem nisi virum bonum. Nam certe neque intelligentiam concesseris iis qui, proposita honestorum ac turpium via, peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter legum, semper vero malae conscientiae poenas a semet ipsis improviso rerum exitu induantur. [4] Quodsi neminem malum esse nisi stultum eundem non modo a sapientibus dicitur, sed vulgo quoque semper est creditum, certe non fiet unquam stultus orator. Adde quod ne studio quidem operis pulcherrimi vacare mens nisi omnibus vitiis libera potest: primum quod in eodem pectore nullum est honestorum turpiumque consortium, et cogitare optima simul ac deterrima non magis est unius animi quam (358) eiusdem hominis bonum esse ac malum; [5] tum illa quoque ex causa, quod mentem tantae rei intentam vacare omnibus aliis etiam culpa carentibus curis oportet. Ita demum enim libera ac tota, nulla distringente atque alio ducente causa, spectabit id solum ad quod accingitur. [6] Quodsi agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus, quodcumque alteri datur), quid putamus facturas cupiditatem, avaritiam, invidiam, quarum impotentissimae cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa perturbent? [7] Nihil est enim tam occupatum, tam multiforme, tot ac tam variis adfectibus concisum atque laceratum quam mala mens. Nam et cum insidiatur, spe, curis, labore distringitur; et etiam cum sceleris compos fuit, sollicitudine, paenitentia, poenarum omnium exspectatione torquetur. Quis inter haec litteris aut ulli bonae arti locus? Non hercule magis quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata. [8] Age, non ad perferendos studiorum labores necessaria frugalitas? Quid ergo ex libidine ac luxuria spei? Non praecipue acuit ad cupiditatem litterarum amor (360) laudis? Num igitur malis esse laudem curae putamus? Iam hoc quis non videt, maximam partem orationis in tractatu aequi bonique consistere? Dicetne de his secundum debitam rerum dignitatem malus atque iniquus? [9] Denique, ut maximam partem quaestionis eximam, demus, id quod nullo modo fieri potest, idem ingenii, studii, doctrinae, pessimo atque optimo viro: uter melior dicetur orator? Nimirum qui homo quoque melior. Non igitur unquam malus idem homo et perfectus orator. [10] Non enim perfectum est quidquam, quo melius est aliud. Sed, ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse videamur, sit aliquis adeo contra veritatem obstinatus, ut audeat dicere, eodem ingenio, studio, doctrina praeditum nihilo deteriorem futurum oratorem malum virum quam bonum: convincamus huius quoque amentiam. [11] Nam hoc certe nemo dubitabit, omnem orationem id agere, ut iudici, quae proposita fuerint, vera et honesta videantur. Utrum igitur hoc facilius bonus vir persuadebit an malus? Bonus quidem et dicet saepius vera atque honesta. [12] Sed etiam si quando aliquo ductus officio (quod accidere, ut mox docebimus, potest) falso haec adfirmare conabitur, (362) maiore cum fide necesse est audiatur. At malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnunquam excidit ipsa simulatio. Inde immodeste proponunt, sine pudore adfirmant. [13] Sequitur in iis, quae certum est effici non posse, deformis pertinacia et irritus labor. Nam sicut in vita, ita in causis quoque spes improbas habent. Frequenter autem accidit, ut iis etiam vera dicentibus fides desit, videaturque talis advocatus malae causae argumentum.

[14] Nunc de iis dicendum est, quae mihi quasi conspiratione quadam vulgi reclamari videntur. Orator ergo Demosthenes non fuit? atqui malum virum accepimus. Non Cicero? atqui huius quoque mores multi reprehenderunt. Quid agam? magna responsi invidia subeunda est, mitigandae sunt prius cures. [15] Mihi enim nec Demosthenes tam gravi morum dignus videtur invidia, ut omnia, quae in eum ab inimicis congesta sunt, credam, cum et pulcherrima eius in re publica consilia et finem vitae clarum legam,

[16] nec Marco Tullio defuisse video in ulla parte civis optimi voluntatem. Testimonio est actus nobilissime consulatus, integerrime provincia administrate et repudiatus vigintiviratus, et civilibus bellis, quae (364) in aetatem eius gravissima inciderunt, neque spe neque metu declinatus animus, quo minus optimis se partibus, id est rei publicae, iungeret. [17] Parum fortis videtur quibusdam, quibus optime respondit ipse, non se timidum in suscipiendis, sed in providendis periculis; quod probavit morte quoque ipsa, quam praestantissimo suscepit animo. [18] Quodsi defuit his viris summa virtus, sic quaerentibus, an oratores fuerint, respondebo, quomodo Stoici, si interrogentur an sapiens Zeno, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant, magnos quidem illos ac venerabiles, non tamen id, quod natura hominis summum habet, consecutos. [19] Nam et Pythagoras non sapientem se, ut qui ante eum fuerunt, sed studiosum sapientiae vocari voluit. Ego tamen secundum communem loquendi consuetudinem saepe dixi dicamque, perfectum oratorem esse Ciceronem; ut amicos et bonos viros et prudentissimos dicimus vulgo, quorum nihil nisi perfecte sapienti datur. Sed cum proprie et ad legem ipsam veritatis loquendum erit, cum quaeram oratorem, quem et ille quaerebat.

[20] Quanquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiæ fateor, ac vix, quid adiici potuerit, inuenio, fortasse inventurus, (366) quod adhuc abscisurum putem fuisse (nam fere sic docti iudicaverunt, plurimum in eo virtutum, nonnihil fuisse vitiorum, et se ipse multa ex illa iuvenili abundantia coercuisse testatur), tamen, quando nec sapientis sibi nomen, minime sui contemptor, asseruit et melius dicere, certe data longiore vita et tempore* ad componendum securiore, potuisset, non maligne crediderim defuisse ei summam illam, ad quam nemo propius accessit. [21] Et licebat, si aliter sentirem, fortius id liberiusque defendere. An vero M. Antonius neminem a se visum eloquentem, quod tanto minus erat, professus est; ipse etiam M. Tullius quaerit adhuc eum et tantum imaginatur ac fingit, ego non audeam dicere, aliquid in hac, quae superest, aeternitate inveniri posse eo, quod fuerit, perfectius? [22] Transeo illos, qui Ciceroni ac Demostheni ne in eloquentia quidem satis tribuunt; quanquam neque ipsi Ciceroni Demosthenes videatur satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit, nec Cicero Bruto Calvoque, qui certe compositionem illius etiam apud ipsum reprehendunt, nec Asinio utrique, qui vitia orationis eius etiam inimice pluribus locis insequuntur. (368)

[23] Concedamus sane, quod minime natura patitur, repertum esse aliquem malum virum summe diser tum: nihilo tamen minus oratorem eum negabo. Nam nec omnibus, qui fuerint manu prompti, viri fortis nomen concesserim, quia sine virtute intelligi non potest fortitudo. [24] An ei, qui ad defendendas causas advocatur, non est opus fide, quam nec cupiditas corrumpat nec gratia avertat nec metus frangat; sed proditorem, transfugam, praevaricatorem donabimus oratoris illo sacro nomine? Quodsi mediocribus etiam patronis convenit haec, quae vulgo dicitur, bonitas, cur non orator ille, qui nondum fuit, sed potest esse, tam sit moribus quam dicendi virtute perfectus? [25] Non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem nec, ut asperioribus verbis parcamus, non inutilem sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura praestantem tum vero tot pulcherrimas artes penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem. [26] In hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit? Summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus (370) consilia et popularis error ad meliora ducendus. [27] An non talem quendam videtur finxisse Vergilius, quem in seditione vulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit: Tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem Conspexere, silent arrectisque auribus adstant? Habemus igitur ante omnia virum bonum, post haec adiiciet dicendi peritum: Ille regit dictis animos et pectora mulcet. Quid? [28] non in bellis quoque idem ille vir, quem instituimus, si sit ad proelium miles cohortandus, ex mediis sapientiae praeceptis orationem trahet? Nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint, nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit? [29] Quae certe melius persuadebit aliis qui prius persuaserit sibi. Prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec unquam tanta fuerit loquendi facultas, ut non titubet atque haereat,* quotiens ab animo verba dissentiunt. Vir autem malus aliud dicat necesse est quam sentit.

[30] Bonos nunquam honestus sermo deficiet, nunquam rerum optimarum (nam iidem etiam prudentes erunt) (372) inventio; quae etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec quidquam non diserte, quod honeste, dicitur. [31] Quare, iuventus, immo omnes aetates, (neque enim rectae voluntati serum est tempus ullum) totis mentibus huc tendamus, in hoc elaboremus; forsan et consummare contingat. Nam si natura non prohibet et esse virum bonum et esse dicendi peritum, cur non aliquis etiam unus utrumque consequi possit? cur autem non se quisque speret fore illum aliquem? [32] Ad quod si vires ingenii non suffecerint, tamen ad quem usque modum processerimus, meliores erimus ex utroque. Hoc certe procul eximatur animo, rerum* pulcherrimam eloquentiam cum vitiis mentis posse misceri. Facultas dicendi, si in malos incidit, et ipsa iudicanda est malum; peiores enim illos facit, quibus contigit. [33] Videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt unquam, qui diserti esse quam boni malint) illa dicentes: Quid ergo tantum est artis in eloquentia? cur tu de coloribus et difficilium causarum defensione, nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando vis ac facultas dicendi expugnat ipsam veritatem? Bonus enim vir non agit nisi bonas causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur veritas ipsa. [34] Quibus ego, cum de meo (374) primum opere respondero, etiam pro boni viri officio, si quando eum ad defensionem nocentium ratio duxerit, satisfaciam. Pertractare enim, quomodo aut pro falsis aut etiam pro iniustis aliquando dicatur, non est inutile, vel propter hoc solum, ut ea facilius et deprehendamus et refellamus; quemadmodum remedia melius adhibebit, cui nota quae nocent fuerint. [35] Neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse vir fuit. Verum et virtus quid sit, adversa ei malitia detegit, et aequitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, et plurima contrariis probantur. Debent ergo oratori sic esse adversariorum nota consilia ut hostium imperatori. [36] Verum et illud, quod prima proposition durum videtur, potest adferre ratio, ut vir bonus in defensione causae velit auferre aliquando iudici veritatem. Quod si quis a me proponi mirabitur, (quanquam non est haec mea proprie sententia, sed eorum, quos grauissimos sapientiae magistros aetas vetus credidit) sic iudicet, pleraque (376) esse, quae non tam factis quam causis eorum vel honesta fiant vel turpia. [37] Nam si hominem occidere saepe virtus, liberos necare nonnunquam pulcherrimum est, asperiora quaedam adhuc dictu, si communis utilitas exegerit, facere conceditur, ne hoc quidem nudum est intuendum, qualem causam vir bonus, sed etiam quare et qua mente defendat. [38] Ac primum concedant mihi omnes oportet, quod Stoicorum quoque asperrimi confitentur, facturum aliquando virm bonum ut mendacium dicat, et quidem nonnunquam levioribus causis, ut in pueris aegrotantibus utilitatis eorum gratia multa fingimus, multa non facturi promittimus;

[39] nedum si ab homine occidendo grassator avertendus sit aut hostis pro salute patriae fallendus; ut hoc, quod alias in servis quoque reprehendendum est, sit alias in ipso sapiente laudandum. Id si constiterit, multa iam video posse evenire, propter quae orator bene suscipiat tale causae genus, quale remota ratione honesta non recepisset. [40] Nec hoc dico (quia severiores sequi placet leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris haesitatio est, hinc iustitiae (378) proposita imagine, inde pietatis. Nihil dubii relinquamus. Sit aliquis insidiatus tyranno atque ob id reus: utrumne salvum eum nolet is, qui a nobis finitur, orator? an, si tuendum susceperit, non tam falsis defendet, quam qui apud iudices malam causam tuetur? [41] Quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex, nisi ea non esse facta convicerimus, non vel hoc modo servabit orator non innocentem modo, sed etiam laudabilem civem? Quid si quaedam iusta natura, sed condicione temporum inutilia civitati sciemus, nonne utemur arte dicendi bona quidem, sed malis artibus simili? [42] Ad hoc nemo dubitabit, quin, si nocentes mutari in bonam mentem aliquo modo possint, sicut posse conceditur, salvos esse eos magis e re publica sit quam puniri. Si liqueat igitur oratori futurum bonum virum, cui vera obiicientur, non id aget, ut salvus sit? [43] Da nunc, ut crimine manifesto prematur dux bonus et sine quo vincere hostem* civitas non possit: nonne ei communis utilitas oratorem advocabit? Certe Fabricius Cornelium Rufinum, et alioqui malum civem (380) et sibi inimicum, tamen, quia utilem sciebat ducem, imminente bello, palam consulem suffragio suo fecit atque id mirantibus quibusdam respondit, a cive se spoliari malle quam ab hoste venire. Ita, si fuisset orator, non defendisset eundem Rufinum vel manifesti peculatus reum? [44] Multa dici possunt similia, sed vel unum ex iis quodlibet sufficit. Non enim hoc agimus, ut istud illi, quem formamus, viro saepe sit faciendum; sed ut, si talis coegerit ratio, sit tamen vera finitio, oratorem esse virum bonum divendi peritum.

[45] Praecipere vero ac discere, quomodo etiam probatione difficilia tractentur, necessarium est. Nam frequenter etiam optimae causae similes sunt malis, et innocens reus multis verisimilibus premitur; quo fit, ut eadem actionis ratione defendendus sit, qua si nocens esset. Iam innumerabilia sunt bonis causis malisque communia, testes, litterae, suspiciones, opiniones. Non aliter autem verisimilia quam vera et confirmantur et refelluntur. Quapropter, ut res feret, flectetur oratio manente honesta voluntate.