De Institutione Oratoria/XI/2

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

Liber XI


(210) 2

[1] Memoriam quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum, (212) sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur; et totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor, nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. Nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quidquid audimus praeterfluat; et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis praesentat. Neque immerito thesaurus hic eloquentiae dicitur. [2] Sed non firme tantum continere, verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique ea, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere. [3] Quid? extemporalis oratio non alio mihi videtur mentis vigore constare. Nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus intuenda sunt. Ita, cum semper cogitatio ultra eat,* id quod est longius quaerit, quidquid autem repperit quodam modo apud memoriam deponit; quod illa quasi media quaedam manus (214) acceptum ab inventione tradit elocutioni. [4] Non arbitror autem mihi in hoc immorandum, quid sit quod memoriam faciat, quanquam plerique imprimi quaedam vestigia animo, velut in ceris anulorum signa serventur, existimant. Neque ero tam credulus, ut, qui* habitu tardiorem firmioremque memoriam fieri videam, ei artem quoque audeam impertire. * [5] Magis admirari naturam subit, tot res vetustas tanto ex intervallo repetitas reddere se et offerre, nec tantum requirentibus sed etiam sponte interim, nec vigilantibus sed etiam quiete compositis: [6] eo magis, quod illa quoque animalia, quae carere intellectu videntur, meminerunt et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes revertuntur. Quid? non haec varietas mira est, excidere proxima, vetera inhaerere? hesternorum immemores acta pueritiae recordari? [7] Quid quod quaedam requisita se occultant et eadem forte succurrunt? nec manet semper memoria, sed aliquando etiam redit? Nesciretur tamen, quanta vis esset eius, quanta divinitas illa, nisi in hoc lumen vim* orandi extulisset. Non [8] enim rerum modo sed etiam verborum ordinem (216) praestat, nec ea pauca contexit, sed durat prope in infinitum, et in longissimis actionibus prius audiendi patientia quam memoriae fides deficit. [9] Quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique ratione naturae, cum idem docti facere illud, indocti inexercitatique non possimus. Quanquam invenio apud Platonem obstare memoriae usum litterarum, videlicet quoniam illa, quae scriptis reposuimus, [10] velut custodire desinimus et ipsa securitate dimittimus. Nec dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum, quas intuetur, non aversa. Unde accidit, ut quae per plures dies scribimus ediscendi causa, cogitatione* ipsa contineamus. *

[11] Artem autem memoriae primus ostendisse dicitur Simonides. Cuius vulgata fabula est: cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem, quod more poetis frequentissimo digressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat. Quapropter partem ab iis petere, quorum facta celebrasset, (218) iubebatur. [12] Et persolverunt, ut traditum est. Nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur. Et illos quidem non invenit, fuisse tamen gratos erga se deos exitu comperit. [13] Nam vix eo ultra limen egresso, triclinium illud supra convivas corruit atque ita confudit,* ut non ora modo oppressorum, sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere. Tum Simonides dicitur memor ordinis,* quo quisque discubuerat, corpora suis reddidisse. [14] Est autem magna inter auctores dissensio, Glaucone Carystio an Leocrati an Agatharcho an Scopae scriptum sit id carmen; et Pharsali fuerit haec domus, ut ipse quodam loco significare Simonides videtur utque Apollodorus et Eratosthenes et Euphorion et Larissaeus Eurypylus tradiderunt, an Crannone, ut Apollas Callimachus,* quam secutus Cicero hanc famam latius fudit. [15] Scopam nobilem Thessalum periisse in eo convivio constat; adiicitur sororis eius filius; putant et ortos plerosque ab alio Scopa, qui maior aetate fuerit. [16] Quanquam mihi totum de Tyndaridis fabulosum videtur, neque omnino huius (220) rei meminit usquam poeta ipse, profecto non taciturus de tanta sua gloria.

[17] Ex hoc Simonidis facto notatum videtur, iuvari memoriam signatis animo sedibus, idque credere suo quisque experimento potest. * Nam cum in loca aliqua post tempus reversi sumus, non ipsa agnoscimus tantum, sed etiam, quae in his fecerimus, reminiscimur personaeque subeunt, nonnunquam tacitae quoque cogitationes in mentem revertuntur. Nata est igitur, ut in plerisque, ars ab experimento. Loca deligunt* quam maxime spatiosa, [18] multa varietate signata, domum forte magnam et in multos diductam recessus. In ea quidquid notabile est, animo diligenter adfigunt, ut sine cunctatione ac mora partes eius omnes cogitatio possit percurrere. Et primus hic labor est non haerere in occursu; plus enim quam firma debet esse memoria, quae aliam memoriam adiuvet. [19] Tum, quae scripserunt vel cogitatione complexi sunt,* aliquo signo, quo moneantur, notant; quod esse vel ex re tota potest, ut de navigatione, militia, vel ex verbo aliquo; nam etiam excidentes unius admonitione verbi in memoriam reponuntur. (222) Sit autem signum navigationis ut ancora, militiae ut aliquid ex armis. [20] Haec ita digerunt. Primum sensum vestibulo quasi adsignant, secundum, puta, atrio, tum impluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt. Hoc facto, cum est repetenda memoria, incipiunt ab initio loca haec recensere, et quod cuique crediderunt reposcunt, ut eorum imagine admonentur. Ita, quamlibet multa sint, quorum meminisse oporteat, fiunt singula conexa quodam choro,* nec errant* coniungentes prioribus consequentia solo ediscendi labore. [21] Quod de domo dixi, et in operibus publicis et in itinere longo et urbium ambitu et picturis fieri potest. Etiam fingere sibi has imagines licet. Opus est ergo locis, quae vel finguntur vel sumuntur, et imaginibus vel simulacris, quae utique fingenda sunt. Imagines voces sunt, quibus ea quae ediscenda sunt notamus, ut, quomodo Cicero dicit, locis pro cera, simulacris pro litteris utamur. [22] Illud quoque ad verbum ponere optimum fuerit: Locis est utendum multis, inlustribus, explicatis, modicis intervallis, imaginibus autem agentibus, acribus, (224) insignitis, quae occurrere celeriterque percutere animum possint. Quo magis miror, quomodo Metrodorus in XII signis, per quae sol meat, trecenos et sexagenos invenerit locos. Vanitas nimirum fuit atque iactatio circa memoriam sua potius arte quam natura gloriantis.

[23] Equidem haec ad quaedam prodesse non negaverim, ut si rerum nomina multa per ordinem audita reddenda sint. Namque in iis quae didicerunt locis ponunt res illas: mensam, ut hoc utar, in vestibule et pulpitum* in atrio et sic cetera, deinde relegentes inveniunt, ubi posuerunt. [24] Et forsitan hoc sunt adiuti qui, auctione dimissa, quid cuique vendidissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt; quod praestitisse Hortensium dicunt. Minus idem proderit in ediscendis, quae orationis perpetuae erunt. Nam et sensus non eandem imaginem quam res habent, cum alterum fingendum sit, et horum tamen utcunque commonet locus, sicut sermonis alicuius habiti. At* verborum contextus eadem arte quomodo comprehendetur? [25] Mitto quod quaedam nullis simulacris (226) significari possunt, ut certe coniunctiones. Habeamus enim sane, ut qui notis scribunt, certas imagines omnium et loca scilicet infinita, per quae verba, quot sunt in quinque contra Verrem secundae actionis libris, explicentur, meminerimus etiam omnium quasi depositorum: nonne impediri quoque dicendi cursum* necesse est duplici memoriae cura? [26] Nam quomodo poterunt copulata fluere, si propter singula verba ad singulas formas respiciendum erit? Quare et Charmadas et Scepsius, de quo modo dixi, Metrodorus, quos Cicero dicit usos hac exercitatione, sibi habeant sua; nos simpliciora tradamus.

[27] Si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per partes ediscere; laborat enim maxime onere; et hae partes non sint perexiguae, alioqui rursus multae erunt et eam distinguent atque concident. Nec utique certum imperaverim modum, sed maxime ut quisque finietur locus, ni forte tam numerosus, ut ipse quoque dividi debeat. [28] Dandi sunt certi quidam termini, ut contextum verborum, qui est difficillimus, continua et crebra meditatio, partes deinceps ipsas repetitus ordo coniungat. Non est inutile, iis quae difficillimus haereant aliquas (228) apponere notas, quarum recordatio commoneat et quasi excitet memoriam; [29] nemo etiam fere tam infelix, ut, quod cuique loco signum destinaverit, nesciat. At, si tardus* ad hoc, eo quoque adhuc remedio utetur* ut ipsae notae (hoc enim est ex illa arte non inutile) aptentur* ad eos qui excidunt sensus: ancora* ut supra pro posui, si de nave dicendum est,* spiculum, si de proelio. [30] Multum enim signa faciunt, et ex alia memoria venit alia: ut cum translatus anulus vel alligatus commoneat nos, cur id fecerimus. Haec magis adhuc adstringunt, qui memoriam ab aliquo simili transferunt ad id quod continendum est: ut in nominibus, si Fabius forte sit tenendus, referamus ad illum Cunctatorem, qui excidere non potest, aut ad aliquem amicum, qui idem vocetur. [31] Quod est facilius in Apris et in Ursis et Nasone aut Crispo, ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina. Origo quoque aliquando declinatorum tenendi magis causa est, ut in Cicerone, Verrio, Aurelio. Sed hoc miserim. *

[32] Illud neminem non iuvabit, iisdem quibus scripserit* ceris ediscere. Sequitur enim vestigiis quibusdam (230) memoriam, et velut oculis intuetur non paginas modo, sed versus prope ipsos, estque cum* dicit similis legenti. Iam vero si litura aut adiectio aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt quaedam, quae intuentes deerrare non possumus. [33] Haec ratio, ut est illi, de qua primum locutus sum, arti non dissimilis, ita, si quid me experimenta docuerunt, et expeditior et potentior. Ediscere tacite (nam id quoque est quaesitum) erat optimum, si non subirent velut otiosum animum plerumque aliae cogitationes; propter quas excitandus est voce, ut duplici motu iuvetur memoria dicendi et audiendi. Sed haec vox sit modica et magis murmur. [34] Qui autem legente alio ediscit, in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam aurium sensus; in parte iuvari potest, quod, cum semel aut bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et cum legente contendere. Nam et alioqui id maxime faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quae magis et quae minus haerent aequaliter transit. [35] In experiendo (232) teneasne, et maior intentio est et nihil supervacui temporis perit, quo etiam quae tenemus repeti solent; ita sola, quae exciderunt, retractantur, ut crebra iteratione firmentur, quanquam solent hoc ipso maxime haerere, quod exciderunt. Illud ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum conferre bonam valetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus alis liberum. [36] Verum et in iis quae scripsimus complectendis multum valent, et in iis quae cogitamus continendis prope solae (excepta, quae potentissima est, exercitatione) divisio et compositio. Nam qui recte diviserit, nunquam poterit in rerum ordine errare. [37] Certa sunt enim non solum in digerendis quaestionibus, sed etiam in exsequendis, si modo recte dicimus, prima ac secunda et deinceps; cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit. [38] An vero Scaevola in lusu duodecim scriptorum, cum prior calculum promovisset essetque victus, dum rus tendit, repetito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum, quocum luserat, isque ita factum esse confessus est? Minus idem (234) ordo valebit in oratione, praesertim totus nostro arbitrio constitutus, cum tantum ille valeat alternus? [39] Etiam quae bene composita erunt, memoriam serie sua ducent. Nam sicut facilius versus ediscimus quam prosam orationem, ita prosae vincta quam dissoluta. Sic contingit, ut etiam quae ex tempore videbantur effusa, ad verbum repetita reddantur. Quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc honorem mererentur, iterare declamationis partem coegisset. Nec est mendacio locus, salvis qui interfuerunt.

[40] Si quis tamen unam maximamque a me artem memoriae quaerat, exercitatio est et labor; multa ediscere, multa cogitare, et si fieri potest cotidie, potentissimum est. Nihil aeque vel augetur cura vel negligentia intercidit. [41] Quare et pueri statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et, quaecunque aetas operam iuvandae studio memoriae dabit, devoret initio taedium illud et scripta et lecta saepius revolvendi et quasi eundem cibum remandendi. Quod ipsum hoc fieri potest levius, si pauca primum et quae odium non adferant coeperimus ediscere, (236) tum cotidie adiicere singulos versus, quorum accessio labori sensum incrementi non adferat, in summam ad infinitum usque perveniat, et poetica prius, tum oratorum, novissime etiam solutiora numeris et magis ab usu dicendi remota, qualia sunt iurisconsultorum. [42] Difficiliora enim debent esse, quae exercent, quo sit levius ipsum illud, in quod exercent, ut athletae ponderibus plumbeis adsuefaciunt manus, quibus vacuis et nudis in certamine utendum est. Non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprehenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam. [43] Mirum dictu est nec in promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, sive requiescit labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, sive maturatur atque concoquitur, quae firmissima eius pars est, recordatio; quae statim referri non poterant, contexuntur postera die, confirmatque memoriam illud tempus, quod esse in causa solet oblivionis. [44] Etiam illa praevelox fere cito effluit, et, velut praesenti officio functa nihil in posterum (238) debeat, tanquam dimissa discedit. Nec est mirum, magis haerere animo quae diutius adfixa sint.

Ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit; de quo sine dubio non potest in universum pronuntiari. [45] Nam si memoria suffragatur, tempus non defuit, nulla me velim syllaba effugiat; alioqui etiam scribere sit supervacuum. Idque praecipue a pueris obtinendum, atque in hanc consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis discamus ignoscere. Ideoque et admoneri et ad libellum respicere vitiosum, quod libertatem negligentiae facit, nec quisquam se parum tenere iudicat, quod, ne sibi excidat, non timet. [46] Inde interruptus actionis impetus et resistens ac salebrosa oratio; et qui dicit ediscenti similis, etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit vel hoc ipso, quod scripsisse se confitetur. Memoria autem facit etiam prompti ingenii famam, ut illa, quae dicimus, non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur; quod et oratori et ipsi causae plurimum confert. [47] Nam et magis miratur et minus timet iudex, (240) quae non putat adversus se praeparata. Idque in actionibus inter praecipua servandum est, ut quaedam etiam, quae optime vinximus, velut soluta enuntiemus et cogitantibus nonnunquam et dubitantibus similes quaerere videamur quae attulimus.

[48] Ergo quid sit optimum, neminem fugit. Si vero aut memoria natura durior erit aut non suffragabitur tempus, etiam inutile erit ad omnia se verba adligare, cum oblivio unius eorum cuiuslibet aut deformem haesitationem aut etiam silentium inducat, tutiusque multo comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere. [49] Nam et invitus perdit quisque id quod elegerat verbum, nec facile reponit aliud, dum id, quod scripserat, quaerit. Sed ne hoc quidem infirmae memoriae remedium est nisi in iis, qui sibi facultatem aliquam dicendi ex tempore paraverunt. Quodsi cui utrumque defuerit, huic omittere omnino totum actionum laborem ac, si quid in litteris valet, ad scribendum potius suadebo convertere. Sed haec rara infelicitas erit.

[50] Ceterum quantum natura studioque valeat memoria, vel Themistocles testis, quem unum intra annum optime locutum esse Persice constat; vel (242) Mithridates, cui duas et viginti linguas, quot nationibus imperabat, traditur notas fuisse; vel Crassus ille Dives, qui, cum Asiae praeesset, quinque Graeci sermonis differentias sic tenuit ut, qua quisque apud eum lingua postulasset, eadem ius sibi redditum ferret; vel Cyrus, quem omnium militum tenuisse creditum est nomina. [51] Quin semel auditos quamlibet multos versus protinus dicitur reddidisse Theodectes. Dicebantur etiam nunc esse, qui facerent, sed mihi nunquam, ut ipse interessem, contigit; habenda tamen fides est vel in hoc ut, qui crediderit, et speret.