Liber X
(132) 7
[1] Maximus vero studiorum fructus est et velut primus quoddam* amplissimum longi laboris ex tempore dicendi facultas, quam qui non erit consecutus, mea quidem sententia civilibus officiis renuntiabit et solam scribendi facultatem potius ad alia opera convertet. Vix enim bonae fidei viro convenit auxilium in publicum polliceri, quod praesentissimis quibusque periculis desit, intrare* portum ad quem navis accedere nisi lenibus ventis vecta non possit, [2] siquidem innumerabiles accidunt subitae necessitates vel apud magistratus vel repraesentatis iudiciis continuo agendi. Quarum si qua, non dico cuicunque innocentium civium sed amicorum ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem petentibus uocem statimque, si non succurratur, perituris, moras et secessum et silentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae insidant et vox ac latus praeparetur? [3] Quae vero patitur hoc ratio,* ut quisquam possit orator omittere aliquando casus Quid, cum adversario respondendum erit, fiet? Nam saepe ea, quae opinati sumus et contra quae (134) scripsimus, fallunt, ac tota subito causa mutatur; atque ut gubernatori ad incursus tempestatum, sic agenti ad varietatem causarum ratio mutando est. [4] Quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus difficultas? Perisse profecto confitendum est praeteritum laborem, cui semper idem laborandum est. Neque ego hoc ago ut ex tempore dicere malit, sed ut possit. Id autem maxime hoc modo consequemur.
[5] Nota sit primum dicendi via. Neque enim prius contingere cursus potest quam scierimus, quo sit et qua perveniendum. Nec satis est non ignorare quae sunt causarum iudicialium partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quanquam ista sunt praecipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum et deinceps; quae ita sunt natura copulata, ut mutari aut intervelli sine confusione non possint. [6] Quisquis autem via dicet, ducetur* ante omnia rerum ipsa serie velut duce; propter quod homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus servant. Deinde, quid quoque loco quaerant, scient. nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis (136) orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes. [7] Postremo habebunt modum et fine, qui esse citra divisionem nullus potest. Expletis pro facultate omnibus quae proposuerint, pervenisse se ad ultimum sentient.
Et haec quidem ex arte, illa vero ex studio: ut copiam sermonis optimi, quemadmodum praeceptum est, comparemus: multo ac fideli stilo sic formetur oratio, ut scriptorum colorem etiam quae subito effusa sint reddant, ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus. [8] Nam consuetudo et exercitatio facilitatem maxime parit; quae si paulum intermissa fuerit, non velocitas illa modo tardatur, sed ipsum os* coit atque concurrit. Quanquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio excipiat, [9] vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere animum queat, ut inventioni, dispositioni, elocutioni, ordini rerum verborumque, tum iis, quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita vocis, (138) pronuntiationis, gestus observatione, una sufficiat. [10] Longe enim praecedat oportet intentio ac prae se res agat, quantumque dicendo consumitur, tantum ex ultimo prorogetur; ut, donec perveniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia illa atque concisa singultantium modo eiecturi sumus.
[11] Est igitur usus quidam irrationalis, quem Graeci ἄλογον τριβήν vocant, qua manus in scribendo decurrit, qua oculi totos simul in lectione versus flexusque eorum et transitus intuentur, et ante sequentia vident quam priora dixerunt. Quo constant miracula illa in scenis pilariorum ac ventilatorum, ut ea quae emiserint ultro venire in manus credas et qua iubentur decurrere. [12] Sed hic usus ita proderit, si ea de qua locuti sumus ars antecesserit, ut ipsum illud, quod in se rationem non habet, in ratione versetur. Nam mihi ne dicere quidem videtur nisi qui disposite, ornate, copiose dicit, sed tumultuari. [13] Nec fortuiti sermonis contextum mirabor unquam, quem iurgantibus etiam mulierculis superfluere video, cum (140) eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum extemporalem consequi cura non possit. [14] Deum tunc adfuisse, cum id evenisset, veteres oratores, ut Cicero, dictitabant. Sed ratio manifesta est. Nam bene concepti adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu feruntur, quae nonnumquam mora stili refrigescunt et dilatae non revertuntur. Utique vero, cum infelix illa verborum cavillatio accessit et cursus ad singula vestigia restitit, non potest ferri contorta vis, sed, ut optime vocum singularum cedat electio, non continua, sed composita est.
[15] Quare capiendae sunt illae, de quibus dixi, rerum imagines, quas vocari φαντασίας indicavimus, omniaque, de quibus dicturi erimus, personae, quaestiones, spes, metus habenda in oculis, in adfectus recipienda. Pectus est enim, quod disertos facit, et vis mentis. Ideoque imperitis quoque, si modo sint aliquo adfectu concitati, verba non desunt. [16] Tum intendendus animus, non in aliquam rem unam, sed in plures simul continuas; ut, si per aliquam rectam viam mittamus oculos, simul omnia quae sunt in ea circaque intuemur, non ultimum tantum videmus sed usque ad ultimum. Addit ad dicendum etiam pudor stimulos,* mirumque videri potest, quod, cum (142) stilus secreto gaudeat atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorium frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur. [17] Namque et difficiliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secundos impetus auget placendi cupido. Adeo pretium omnia spectant, ut eloquentia quoque, quanquam plurimum habeat in se voluptatis, maxime tamen praesenti fructu laudis opinionisque ducatur. [18] Nec quisquam tantum fidat ingenio, ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed, sicut in cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a parvis initiis paulatim perducemus ad summam, quae neque perfici neque contineri nisi usu potest.
[19] Ceterum pervenire eo debet, ut cogitatio non utique melior sit ea sed tutior, cum hanc facilitatem non prosa modo multi sint consecuti, sed etiam carmine, ut Antipater Sidonius et Licinius Archias (credendum enim Ciceroni est), non quia nostris quoque temporibus non et fecerint quidam hoc et faciant. Quod tamen non ipsum tam probabile puto, (neque enim habet aut usum res aut necessitatem) quam (144) exhortandis in hane spem, qui foro praeparantur, utile exemplum. [20] Neque vero tanta esse unquam debet* fiducia facilitatis, ut non breve saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi simus dispicienda sumamus, quod quidem in iudiciis ac foro datur semper. Neque enim quisquam est, qui causam quam non didicerit agat. [21] Declamatores quosdam perversa ducit ambitio, ut exposita controversia protinus dicere velint; quin etiam, quod est in primis frivolum ac scenicum, verbum petant, quo incipiant. Sed tam contumeliosos in se ridet invicem eloquentia, et qui stultis videri eruditi volunt, stulti eruditis videntur. [22] Si qua tamen fortuna tam subitam fecerit agendi necessitatem, mobiliore quodam opus erit ingenio, et vis omnis intendenda rebus, et in praesentia remittendum aliquid ex cura verborum, si consequi* utrumque non dabitur. Tum et tardior pronuntiatio moras habet et suspensa ac velut dubitans oratio, ut tamen deliberate, non haesitare videamur. [23] Hoc, dum egredimur e portu, si nos nondum aptatis satis armamentis aget ventus; deinde paulatim simul euntes aptabimus vela et disponemus rudentes et impleri sinus optabimus. (146) Id potius quam se inani verborum torrenti dare quasi tempestatibus quo volent auferendum.
[24] Sed non minore studio continetur haec facultas quam paratur. Ars enim semel percepta non labitur,* stilus quoque intermissione paulum admodum de celeritate deperdit; promptum hoc et in expedito positum exercitatione sola continetur. Hac uti sic optimum est, ut cotidie dicamus audientibus pluribus, maxime de quorum simus iudicio atque opinione solliciti; rarum est enim ut satis se quisque vereatur. [25] Vel soli tamen dicamus potius quam omnino non dicamus. Est et* illa exercitatio cogitandi totasque materias vel silentio (dum tamen quasi dicat intra se ipsum) persequendi, quae nullo non et tempore et loco, quando non aliud agimus, explicari potest, et est in parte utilior* quam haec proxima. [26] Diligentius enim componitur quam illa, in qua contextum dicendi intermittere veremur. Rursus in alia plus prior confert, vocis firmitatem, oris facilitatem, motum corporis, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione manus, pedis supplosione, sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur. Studendum vero semper et ubique. [27] Neque enim fere tam est ullus dies occupatus, ut nihil lucrativae, ut Cicero Brutum (148) facere tradit, operae ad scribendum aut legendum* aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit; siquidem C. Carbo etiam in tabernaculo solebat hac uti exercitatione dicendi. [28] Ne id quidem tacendum, quod eidem Ciceroni placet, nullum nostrum usquam negligentem esse sermonem; quidquid loquemur ubicunque, sit pro sua scilicet portione perfectum. Scribendum certe nunquam est magis, quam cum multa dicemus ex tempore. Ita enim servabitur pondus, et innatans* illa verborum facilitas in altum reducetur; sicut rustici proximas vitis radices amputant, quae illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus descendendo firmentur. [29] Ac nescio an, si* utrumque cum cura et studio fecerimus, invicem prosit, ut scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius. Scribendum ergo, quotiens licebit; si id non dabitur, cogitandum; ab utroque exclusi debent tamen sic dicere,* ut neque deprehensus orator neque litigator destitutus esse videatur.
[30] Plerumque autem multa agentibus accidit, ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera quae domo adferunt cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant; quod fecisse M. Tullium commentariis ipsius apparet. Sed feruntur aliorum quoque et inventi forte, ut eos dicturus quisque (150) composuerat, et in libros digesti, ut causarum quae sunt actae a Ser. Sulpicio, cuius tres orationes extant; sed hi de quibus loquor commentarii ita sunt exacti, ut ab ipso mihi in memoriam posteritatis videantur esse compositi. [31] Nam Ciceronis ad praesens modo tempus aptatos libertus Tiro contraxit; quos non ideo excuso, quia non probem, sed ut sint magis admirabiles. In hoc genere prorsus recipio hanc brevem adnotationem libellosque, qui vel manu teneantur, et ad quos interim respicere fas sit. [32] Illud quod Laenas praecipit displicet mihi, vel in his quae scripserimus velut* summas in commentarium et capita conferre. Facit enim ediscendi negligentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem. Ego autem ne scribendum quidem puto, quod non* sinus memoria persecuturi. Nam hic quoque accidit, ut revocet nos cogitatio ad illa elaborata nec sinat praesentem fortunam experiri. [33] Sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit nova. Sed de memoria destinatus est libro proximo locus nec huic parti subiungendus, quia sunt alia prius nobis dicenda.