De Institutione Oratoria/VIII/P

This is the stable version, checked on 21 Maii 2020. Template changes await review.

Liber VIII


(172) PRAEFATIO

(176) [1] His fere, quae in proximos quinque libros collata sunt, ratio inveniendi atque inventa disponendi continetur, quam ut per omnes numeros penitus cognoscere ad summam scientiae necessarium est, ita incipientibus brevius ac simplicius tradi magis convenit. [2] Aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant. [3] Unde existimant accidisse ut, qui diligentissimi artium scriptores exstiterint, ab eloquentia longissime fuerint. Via tamen opus est incipientibus, sed ea plana et cum ad ingrediendum tum ad demonstrandum expedita. Eligat itaque (178) peritus ille praeceptor ex omnibus optima et tradat ea demum in praesentia quae placet, remota refutandi cetera mora. Sequentur enim discipuli, quo duxeris. [4] Mox cum robore dicendi crescet etiam eruditio. Iidem primo solum iter credant esse in quod inducentur, mox illud cognituri etiam optimum. Sunt autem neque obscura neque ad percipiendum difficilia quae scriptores diversis opinionibus pertinaciter tuendis involverunt. [5] Itaque in toto artis huiusce tractatu difficilius est iudicare quid doceas quam, cum iudicaris, docere, praecipueque in duabus his partibus perquam sunt pauca, circa quae si is qui instituitur non repugnaverit, pronum ad cetera habiturus est cursum.

[6] Nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus, ut ostenderemus rhetoricen bene dicendi scientiam et utilem et artem et virtutem esse; materiam eius res omnes de quibus dicendum esset; eas in tribus fere generibus, demonstrativo, deliberative, iudicialique reperiri; orationem porro omnem constare (180) rebus et verbis; in rebus intuendam inventionem, in verbis elocutionem, in utroque* collocationem, quae memoria conplecteretur, actio commendaret. Oratoris officium docendi, [7] movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari. Nam delectationem, quamvis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in elocutione partes habere. [8] Quaestiones alias infinitas, alias finitas quae personis, temporibus, locis continerentur. In omni porro materia tria esse quaerenda, an sit, quid sit, quale sit. His adiiciebamus demonstrativam laude ac vituperatione constare. In ea quae ab ipso de quo diceremus, quae post eum acta essent, intuendum. Hoc opus tractatu honestorum utiliumque constare. [9] Suasoriis accedere tertiam partem ex coniectura, possetne fieri et an esset futurum de quo deliberaretur. Hic praecipue diximus spectandum, quis, apud quem, quid diceret. Iudicialium causarum alias in singulis, alias in pluribus controversiis consistere, et in (182) quibusdam intentionem modo stature facere, modo depulsionem;* depulsionem porro omnem infitiatione duplici, factumne et an hoc factum esset, praeterea defensione ac translatione constare. [10] Quaestionem aut ex scripto esse aut ex facto; facto,* de rerum fide, proprietate, qualitate; scripto, de verborum vi aut voluntate, in quibus vis tum causarum tum actionum inspici soleat, quae aut scripti et voluntatis aut ratiocinativa aut ambiguitatis aut legum contrariarum specie continentur. [11] In omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione* proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione* aut memoriam refici aut animos moveri. [12] His argumentandi et adficiendi locos et quibus generibus concitari, placari, resolvi iudices oporteret, adiecimus. Accessit ratio divisionis. Credere modo qui discet velit materiam quandam variam esse,* et in qua multa etiam sine doctrina praestare debeat per se ipsa natura, ut haec (184) de quibus dixi non tarn inventa a praeceptoribus quam cum fierent observata esse vidcantur.

13 Plus exigunt laboris et curae quae sequuntur. Hinc enim iam elocutionis rationem tractabimus, partem operis, ut inter omnes oratores convenit, difficillimam. Nam et M. Antonius, cuius supra mentionem habuimus, cum a se disertos visos esse multos ait, eloquentem neminem: diserto satis putat dicere quae oporteat, ornate autem dicere proprium esse eloquentissimi. [14] Quae virtus si usque ad eum in nullo reperta est, ac ne in ipso quidem aut L. Crasso, certum est et in his et in prioribus earn desideratam, quia difficillima fuit. Et Marcus Tullius inventionem quidem ac dispositionem prudentis hominis putat, [15] eloquentiam oratoris, ideoque praecipue circa praecepta partis huius laboravit. Quod eum merito fecisse etiam ipso rei, de qua loquimur, nomine palam declaratur. Eloqui enim* est omnia, quae mente conceperis, promere atque ad audientes perferre; sine quo supervacua sunt priora et similia gladio condito atque intra vaginam suam haerenti. [16] Hoc itaque maxime docetur, hoc nullus nisi arte adsequi potest, hic studium plurimum adhibendum, hoc exercitatio petit, hoc (186) imitatio, hic omnis aetas consumitur, hoc maxime orator oratore praestantior, hoc genera ipsa dicendi alia alia potiora. [17] Neque enim Asiani aut quocunque alio genere corrupti res non viderunt aut eas non collocaverunt neque, quos aridos vocamus, stulti aut in causis caeci fuerunt; sed his iudicium in eloquendo ac modus, illis vires defuerunt, ut appareat in hoc et vitium et virtutem esse dicendi.

[18] Non ideo tamen sola est agenda cura verborum. Occurram enim necesse est et, velut in vestibulo protinus apprehensuris hanc confessionem meam, resistam iis qui, omissa rerum (qui nervi sunt in causis) diligentia, quodam inani circa voces studio senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in dicendo mea quidem opinione pulcherrimus, sed cum sequitur non cum adfectatur. [19] Corpora sana et integri sanguinis et exercitatione firmata ex iisdem his speciem accipiunt ex quibus vires, namque et colorata et adstricta et lacertis expressa sunt; at eadem si quis volsa atque fucata muliebriter comat, (188) foedissima sint ipso formae labore. [20] Et cultus concessus atque magnificus addit hominibus, ut Graeco versu testatum est, auctoritatem; at muliebris et luxuriosus non corpus exornat, sed detegit mentem. Similiter illa translucida et versicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat, quae illo verborum habitu vestiantur. Curam ergo verborum, rerum volo esse sollicitudinem. [21] Nam plerumque optima rebus cohaerent et cernuntur suo lumine; at nos quaerimus illa, tanquam lateant semper seque subducant. Ita nunquam putamus circa id esse de quo dicendum est, sed ex aliis locis petimus et inventis vim adferimus. [22] Maiore animo aggredienda eloquentia est, quae si toto corpore valet, ungues polire et capillum reponere non existimabit ad curam suam pertinere.

Sed evenit plerumque ut in hac diligentia deterior etiam fiat oratio, primum, [23] quia sunt optima minime arcessita et simplicibus atque ab ipsa veritate profectis similia. Nam illa, quae curam fatentur et ficta atque composita videri etiam volunt, nec gratiam consequuntur et fidem amittunt propter id quod sensus obumbrantur et velunt, aeto gramine sata strangulantur. * [24] Nam et quod recte dici potest circumimus amore verborum et quod satis dictum est (190) repetimus et quod uno verbo patet pluribus oneramus et pleraque significare melius putamus quam dicere. Quid quod nihil iam proprium placet, dum parum creditur disertum quod et alius dixisset? [25] A corruptissimo quoque poetarum figuras seu translationes mutuamur, tum demum ingeniosi scilicet, si ad intelligendos nos opus sit ingenio. Atqui satis aperte Cicero praeceperat, in dicendo vitium vel maximum esse a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere. [26] Sed ille est durus atque ineruditus; nos melius, quibus sordet omne quod natura dictavit, qui non ornamenta quaerimus sed lenocinia, quasi vero sit ulla verborum nisi rei cohaerentium virtus; quae ut propria sint et dilucida et ornata et apte collocentur, si tota vita laborandum est, omnis studiorum fructus amissus est. [27] Atqui plerosque videas haerentes circa singula et dum inveniunt et dum inventa ponderant ac dimetiuntur. Quod si ideirco fieret ut semper optimis uterentur, abominanda tamen haec infelicitas erat, quae et cursum dicendi refrenat et calorem cogitationis extinguit mora et diffidentia. [28] Miser (192) enim et, ut sic dicam, pauper orator est qui nullum verbum aequo animo perdere potest. Sed ne perdet quidem, qui rationem loquendi primum cognoverit, tum lectione multa et idonea copiosam sibi verborum supellectilem compararit et huic adhibuerit artem collocandi, deinde haec omnia exercitatione plurima roborarit, ut semper in promptu sint et ante oculos. [29] Namque ei qui id fecerit simul* res cum suis nominibus occurrent. Sed opus est studio praecedente et acquisita facultate et quasi reposita. Namque ista quaerendi, iudicandi, comparandi anxietas, dum discimus, adhibenda est, non dum dicimus. Alioqui sicut, qui patrimonium non pararunt, sub diem quaerunt, ita in oratione, qui non satis laboravit. [30] Sin praeparata dicendi vis fuerit, erunt in officio, non ut requisita respondere, sed ut semper sensibus inhaerere videantur atque eos ut umbra corpus sequi. [31] Sed* in hac ipsa cura est aliquid satis. Nam cum Latina, significantia, ornata, cum apte sunt collocata, quid amplius laboremus? Quibusdam tamen nullus est finis calumniandi se et cum singulis paene syllabis commoriendi, qui etiam, (194) cum optima sunt reperta, quaerunt aliquid quod sit magis antiquunm, remotum, inopinatum, nec intelligunt iacere sensus in oratione, in qua verba laudantur. [32] Sit igitur cura elocutionis quam maxima, dum sciamus tamen nihil verborum causa esse faciendun, cum verba ipsa rerum gratia sint reperta; quorum ea sunt maxime probabilia, quae sensum animi nostri optime promunt atque in animis iudicum quod nos volumus efficiunt. [33] Ea debent praestare sine dubio et admirabilem et iucundam orationem, verum admirabilem non sic, quomodo prodigia miramur, et iucundam non deformi voluptate sed cum laude ac dignitate coniuncta.