De Institutione Oratoria/VII/4

This is the stable version, checked on 21 Maii 2020. Template changes await review.

Liber VII


(104) 4

[1] Est autem qualitas alia de summo genre atque ea quidem non simplex. Nam et qualis sit cuiusque rei natura et quae forma quaeritur: an immortalis anima, an humana specie deus; et de magnitudine ac numero, quantus sol, an unus mundus. Quae omnia coniectura quidem colliguntur, quaestionem tamen habent in eo, qualia sint? Haec et in suasoriis aliquando tractari solent, [2] ut, si Caesar deliberet, an Britanniam impugnet, quae sit Oceani natura, an Britanniam insula (nam tum ignorabatur), quanta in ea terra, quo numero militum aggredienda, in consilium ferendum sit. Eidem qualitati succedunt facienda ac non facienda, appetenda, vitanda; quae in suasorias quidem maxime cadunt, sed in controversiis quoque sunt frequentia, hac sola differentia, quod illic de futuris hic de factis agitur. [3] Item demonstratiuae partis omnia sunt in (106) hoc statu: factum esse constat, quale sit factum quaeritur. Lis est omnis aut de praemio aut de poena aut de quantitate. Igitur* genus causae aut simplex aut comparativum. Illic, quid aequum, hic, quid aequius aut quid aequissimum sit, excutitur. Cum de poena iudicium est, a parte eius, qui causam dicit, aut defensio est criminis aut imminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio.

[4] Defensio longe potentissima est, qua ipsum factum, quod obiicitur, dicimus honestum esse. Abdicatur aliquis, quod invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: tuemur, quod fecimus. Hanc partem vocant Hermagorei kat' ἀντίλημψιν, ad intellectum id nomen referentes. Latine ad verbum translatam non invenio; absoluta appellatur. Sed enim de re sola quaestio, iusta sit ea necne. [5] Iustum omne continetur natura vel constitutione; natura, quod fit secundum cuiusque rei dignitatem. [6] Hinc sunt pietas, fides, continentia et talia. Adiiciunt et id, quod sit par. Verum* id non temere intuendum est: nam et vis contra vim et talio nihil habent adversum eum, qui prior fecit, iniusti; et non, quoniam res pares sunt, etiam id est iustum, quod antecessit. Illa utrinque iusta, eadem lex, eadem (108) condicio; ac forsitan ne sint quidem paria, quae ulla parte sunt dissimilia. Constitutio est in lege, more, iudicato, pacto.

[7] Alterum est defensionis genus, in quo factum per se improbabile adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur; id vocant κατ' ἀντίθεσιν Latine hoc quoque non ad verbum transferunt, adsumptiva enim dicitur causa. In quo genere fortissimum est, [8] si crimen causa facti tuemur, qualis est defensio Orestis, Horatii, Milonis. ἀντέγκλημα dicitur, quia omnis nostra defensio constat eius accusatione, qui vindicatur: Occisus est, sed latro; excaecatus, sed raptor. [9] Est et illa ex causis facti ducta defensio priori contraria, in qua neque factum ipsum per se, ut in absoluta quaestione, defenditur neque ex contrario facto, sed ex aliqua utilitate aut rei publicae aut hominum multorum aut etiam ipsius adversarii, nonnunquam et nostra, si modo id erit, quod facere nostra causa fas sit; quod sub extrario accusatore et legibus agente prodesse (110) nunquam potest, in domesticis disceptationibus potest. [10] Nam et filiis pater in iudicio abdicationis et maritus uxori, si malae tractationis accusabitur, et patri filius, si dementiae causa erit, non inverecunde dicet multum sua interfuisse. In quo tamen incommoda vitantis melior quam commoda petentis est causa. [11] Quibus similia etiam in vera rerum quaestione tractantur. Nam quae in scholis abdicatorum, haec in foro exheredatorum a parentibus et bona apud centumviros repetentium ratio est; quae illic malae tractationis, hic rei uxoriae, cum quaeritur utrius culpa divortium factum sit; quae illic dementiae, hic petendi curatoris. [12] Subiacet utilitati etiam illa defensio, si peius aliquid futurum fuit. Nam in comparatione malorum boni locum obtinet levius: ut si Mancinus foedus Numantinum sic defendat, quod periturus, nisi id factum esset, fuerit exercitus. Hoc genus ἀντίστασις Graece nominatur, comparativum nostri vocant.

[13] Haec circa defensionem facti; quae si neque per (112) se ipsa nec adhibitis auxiliis dabitur, proximum est in alium transferre crimen, si possumus. Ideoque etiam in hos, qui citra scriptum* sunt, status visa est cadere translatio Interdum ergo culpa in hominem relegatur, ut si Gracchus reus foederis Numantini, cuius metu leges populares tulisse in tribunatu videretur,* missum se ab imperatore suo diceret. [14] Interim derivatur in rem, ut si is, qui testamento quid iussus non fecerit, dicat per leges id fieri non potuisse. Hoc μετάστασιν dicunt.

Hinc quoque exclusis excusatio superest. Ea est aut ignorantiae, ut si quis fugitivo stigmata scripserit eoque ingenuo iudicato neget se liberum esse scisse; aut necessitatis, ut cum miles ad commeatus diem non adfuit et dicit se fluminibus interclusum aut valetudine. [15] Fortuna quoque saepe substituitur culpae. Nonnunquam male fecisse nos sed bono animo dicimus. Utriusque rei multa et manifesta exempla sunt; idcirco non est eorum necessaria expositio. (114)

Si omnia, quae supra scripta sunt, deerunt, videndum, an imminui culpa possit. Hic est ille, qui a quibusdam fieri solet, status quantitatis. [16] Sed ea cum sit aut poenae aut honoris, ex qualitate facti constituitur, eoque nobis sub hoc esse statu videtur sicut eius quoque, quae ad numerum refertur a Graecis. Nam et πηλικότητα et ποσότητα dicunt, nos utrumque appellatione una complectimur.

[17] Ultima est deprecatio, quod genus causae plerique negarunt in iudicium unquam venire. Quin Cicero quoque pro Q. Ligario idem testari videtur, cum dicit, Causas, Caesar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe nunquam hoc modo: Ignoscite, indices, erravit, lapsus est, non putavit, si unquam posthac, et cetera. [18] In senatu vero et apud populum et apud principem et ubicunque iuris dementia est, habet locum deprecatio. In qua plurimum valent ex ipso, qui reus est, haec tria; vita praecedens, si innocens, si bene meritus, si spes in futurum innocenter victuri et in aliquo usu futuri; (116) praeterea si vel aliis incommodis vel praesenti periculo vel paenitentia videatur satis poenarum dedisse; extra nobilitas, dignitas, propinqui, amici.

[19] In eo tamen qui cognoscit plurimum ponendum, si laus eum misericordis potius quam reprehensio dissoluti consecutura est. Verum et in iudiciis, etiamsi non toto genere causae, tamen ex parte magna hic locus saepe tractatur. Nam et divisio frequens est, etiamsi fecisset, ignoscendum fuisse idque in causis dubiis saepe praevaluit, et epilogi omnes in eadem fere materia versari solent. [20] Sed nonnunquam etiam rei totius hic summa constituta. An* vero si exheredatum a se filium pater testatus fuerit elogio, propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam? Sed etiam in formulis, cum poenariae sunt actiones, ita causam partimur, an commissa sit poena, an exigi debeat. Id autem, quod illi viderunt, verum est, reum a iudicibus hoc defensionis modo liberari non posse.

[21] De praemiis autem quaeruntur duo: an ullo sit (118) dignus, qui petit, an tanto; ex duobus, uter dignior; ex pluribus, quis dignissimus. Quorum tractatus ex ipso meritorum genere ducuntur. Et intuebimur non rem tantum, sive adleganda sive comparanda erit, sed personam quoque; nam et multum interest, tyrannum iuvenis occiderit an senex, vir an femina, alienus an coniunctus; [22] et locum multipliciter, in civitate tyrannis assueta an libera semper, in arce an domi; et quomodo factum sit, ferro an veneno; et quo tempore, bello an pace, cum depositurus esset eam potestatem an cum aliquid novi sceleris ausurus. Habent in meritis gratiam periculum quoque et difficultas. [23] Similiter liberalitas a quo profecta sit, refert. Nam in paupere gratior quam in divite, dante beneficium quam reddente, patre quam orbo. Item in quam rem dederit et quo tempore et quo animo, id est, num in aliquam spem suam; similiter alia. Et ideo qualitas maxime oratoris recipit operam, quia in utramque partem plurimum (120) est ingenio loci, nec usquam tantum adfectus valent. [24] Nam coniectura extrinsecus quoque adductas frequenter probationes habet et argumenta ex materia sumit; quale quidque videatur eloquentiae est opus; hic regnat, hic imperat, hic sola vincit.

Huic parti subiungit Verginius causas abdicationis, dementiae, malae tractationis, orbarum nuptias indicentium. Nam et fere sic accidit, inventique sunt, qui has materias officiorum vocarent. [25] Sed alios quoque nonnunquam leges hae recipiunt status. Nam et coniectura est aliquando in plerisque horum, cum se vel non fecisse vel bona mente fecisse contendunt Cuius generis exempla sunt multa. Et quid sit dementia ac mala tractatio, finitur. Nam leges iuris* plerumque quaestiones praecurrere solent, sed* ex quibus causae non fiat status. [26] Quod tamen facto defendi non poterit, iure nitetur: et quot et quibus causis abdicare non liceat, et in quae crimina malae tractationis actio non* detur, et cui accusare dementiae non permittatur. (122)

[27] Abdicationum formae sunt duae, altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor, adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt, in quibus abdicatur filius, quia non pareat patri. Illa semper asperam abdicantis actionem habet; immutabile est enim, quod factum est; haec ex parte blandam et suadenti similem; mavult enim pater* non abdicare; at pro filiis in utroque genere summissam et ad satisfaciendum compositam. [28] A quo dissensuros scio, qui libenter patres figura laedunt; quod non ausim dicere nunquam esse faciendum, potest enim materia incidere, quae hoc exigat; certe vitandum est, quotiens aliter agi potest. Sed de figuris alio libro tractabimus. [29] Non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malae tractationis actiones; nam et ipsae habent eandem in accusationibus moderationem. Dementiae quoque iudicia aut propter id, quod factum est, aut propter id quod adhuc fieri vel non fieri potest instituuntur. [30] Et actor in eo, quod factum est, liberum habet impetum, sic tamen ut factum accuset, ipsius patris tanquam valetudine lapsi misereatur; in eo vero, cuius libera mutatio est, (124) diu roget et suadeat et novissime dementiam ration queratur obstare, non mores: quos quanto magis in praeteritum laudaverit, tanto facilius probabit morbo esse mutatos. [31] Reus, quotiens causa patietur, debebit esse in defensione moderatus, quia fere ira et concitatio furori sunt similia. Omnibus is commune est, quod rei non semper defensione facti, sed excusatione ac vena frequenter utuntur. Est enim domestica disceptatio, in qua et semel peccasse et per errorem et levius, quam obiiciatur, absolutioni nonnunquam sufficit.

[32] Sed alia quoque multa controversiarum genera in qualitatem cadunt. Iniuriarum; quanquam enim reus aliquando fecisse negat, plerumque tamen haec actio facto atque animo continetur. [33] De accusatore constituendo, quae iudicia divinationes vocantur; in quo genere Cicero quidem, qui mandantibus sociis Verrem deferebat,* hac usus est divisione, spectandum a quo maxime agi velint ii quorum de ultione quaeritur, a quo minime velit is qui accusatur. Frequentissimae tamen hae sunt quaestiones, [34] uter (126) maiores causas habeat, uter plus industriae aut virium sit adlaturus ad accusandum, uter id fide meliore facturus. [35] Tutelae praeterea; in quo iudicio solet quaeri, an alia de re quam de calculis cognosci oporteat, an fidem praestare debeat tantum, non etiam consilium et eventum. Cui simile est male gestae procurationis, quae in foro negotiorum gestorum; nam et mandati actio est. [36] Praeter haec finguntur in scholis et inscripti* maleficii, in quibus aut hoc quaeritur, an inscriptum* sit aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque. Male gestae legationis apud Graecos et veris causis frequens, ubi iuris loco quaeri solet, an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus, quoniam aliae in nuntiando, aliae in renuntiando* sunt, ut in Heio, qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam legationem. [37] Plurimum tamen est in eo, quale sit factum. Rei publicae laesae: hinc moventur quidem illae (128) iuris cavillationes, quid sit rem publicam laedere, et, laeserit an non profuerit, et, ab ipso an propter ipsum laesa sit: in facto tamen plurimum est. Ingrati quoque, in quo genere quaeritur, an is cum quo agitur acceperit beneficium. Quod raro negandum est; ingratus est enim qui negat. [38] Quantum acceperit, an reddiderit, an protinus qui non reddidit ingratus sit, an potuerit reddere, an id, quod exigebatur, debuerit, quo animo sit. Simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est, a* defendentis accusatio. [39] Praeterea, cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una quaestio est iuris, an is demum prohibendus sit, qui mori vult ut se legum actionibus subtrahat; cetera qualitatis. Finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate* quaeratur, ut in controversia, quam supra exposui, in qua de parte patrimonii quarta, quam pater dignissimo ex filiis reliquerat, contendunt philosophus, medicus, orator. Quod idem accidit, si orbae nuptias indicant pares gradu, et si inter propinquos de idoneo quaeratur. [40] Sed mihi nec omnes persequi materias in animo est, fingi enim (130) adhuc possunt; nec omnes earum quaestiones, quia positionibus mutantur. Hoc tantum admiror Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse.

[41] Quantitas quoque, ut dixi, etiamsi non semper, plerumque tamen eidem subiacet, seu modi est seu numeri. Sed modus aliquando constat aestimatione facti, quanta sit culpa, quantumve beneficium, aliquando iure, cum id in controversiam venit, qua quis lege puniendus vel honorandus sit: [42] stuprator decem milia dare debeat, quae poena huic crimini constitute est, an, quia se stupratus suspendit, capite puniri tanquam causa mortis. Quo in genere falluntur, qui ita dicunt, tanquam inter duas leges quaeratur: nam de decem milibus nulla controversia est, quae non petuntur. [43] iudicium redditur, an reus causa sit mortis. In coniecturam quoque eadem species cadit, cum, perpetuo an quinquennali sit exilio multandus, in controversiam venerit; nam an prudens caedem commiserit quaeritur. [44] Illa quoque, quae ex numero (132) ducitur, pendet ex iure, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, et, cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum debeat. Sed hic quoque factum aestimatur et, tamen ius ipsum pendet ex qualitate.