De Institutione Oratoria/VII/10

This is the stable version, checked on 21 Maii 2020. Template changes await review.

Liber VII


(162) 10

[1] Est autem quaedam inter hos status cognatio. Nam et in finitione, quae sit voluntas nominis, quaeritur, et in syllogismo, qui secundus a finitione status est,* spectatur quid voluerit scriptor; et contrarias leges duos esse scripti et voluntatis status apparet. Rursus et finitio quodammodo est amphibolia, cum in duas partes diducatur intellectus nominis. [2] Scriptum et voluntas habet in verbis iuris* quaestionem, quod idem antinomia petitur. Ideoque omnia haec quidam scriptum et voluntatem esse dixerunt, alii in scripto et voluntate amphiboliam esse, quae facit quaestionem. Sed distincta sunt; aliud est enim obscurum ius, aliud ambiguum. [3] Igitur finitio in natura ipsa nominis quaestionem habet generalem, et quae esse etiam citra complexum causae possit; scriptum et voluntas de eo disputat iure quod est in lege, syllogismus de eo quod non est. Amphiboliae lis in diversum trahit, legum contrariarum ex diverso pugna est. [4] Neque immerito (164) et recepta est a doctissimis haec differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat.

Et de hoc quidem genere dispositionis, etiamsi non omnia, tradi tamen aliqua potuerunt. [5] Sunt alia quae, nisi proposita de qua dicendum est materia, viam docendi non praebeant. Non enim causa tantum* universa in quaestiones ac locos diducenda* est, sed hae ipsae partes habent rursus ordinem suum. Nam et in prooemio primum est aliquid et secundum ac deinceps, et quaestio omnis ac locus habet suam dispositionem ut theses etiam simplices. Nisi* forte satis erit dividendi peritus, [6] qui controversiam in haec diduxerit,* an omne praemium viro forti dandum sit, an ex privato, an nuptiae, an eius quae nupta sit, an hae; deinde, cum fuerit de prima quaestione dicendum, passim et ut quidque in mentem veniet miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum, [7] verbis legis standum sit an voluntate, huius ipsius particulae aliquod initium fecerit, deinde proxima subnectens struxerit orationem, ut (166) pars hominis est manus, eius digiti, illorum quoque articuli. Hoc est quod scriptor demonstrare non possit, nisi certa definitaque materia. [8] Sed quid una faciet aut altera, quin immo centum ac mille in re infinita*? Praeceptoris est, in alio atque alio genere cotidie ostendere, quis ordo sit rerum et quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus. Tradi enim omnia, quae ars efficit, non possunt. Nam quis pictor omnia, [9] quae in rerum natura sunt, adumbrare didicit? sed percepta semel imitandi ratione adsimulabit quidquid acceperit. Quis non faber vasculum aliquod, quale nunquam viderat, fecit?

[10] Quaedam vero non docentium sunt, sed discentium. Nam medicus, quid in quoque valetudinis genere faciendum sit, quid quibusque signis providendum, docebit; vim sentiendi pulsus venarum, coloris modos, spiritus meatum, caloris distantiam, quae sui cuiusque sunt ingenii, non dabit. Quare plurima petamus a nobis et cum causis deliberemus cogite (168) musque homines ante invenisse artem quam docuisse. Illa enim potentissima est, [11] quaeque vere dicitur oeconomica totius causae dispositio, quae nullo modo constitui nisi velut in re praesente potest: ubi adsumendum prooemium, ubi omittendum, ubi utendum expositione continua, ubi partita, ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico e mediis vel ultimis, ubi omnino non exponendum, [12] quando a nostris, quando ab adversariorum propositionibus incipiamus, quando a firmissimis probationibus, quando a levioribus; qua in causa praeponendae prooemiis quaestiones, qua praeparatione praemuniendae, quid iudicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus, singulis an universis opponenda refutatio, reservandi perorationi an per totam actionem diffundendi adfectus, de iure prius an de aequitate dicendum; anteacta crimina an de quibus iudicium est prius obiicere vel diluere conveniat; [13] si multiplices causae erunt, quis ordo faciendus, quae testimonia tabulaeve cuiusque generis in actione recitandae, quae reservandae. Haec est velut imperatoria virtus copias suas partientis ad (170) casus proeliorum, retinentis partes per castella tuenda custodiendasve urbes, petendos commeatus, obsidenda itinera, mari denique ac terra dividentis. Sed haec in oratione praestabit, [14] cui omnia adfuerint, natura, doctrina, studium. Quare nemo exspectet, ut alieno tantum labore sit disertus. Vigilandum, durandum,* enitendum, pallendum est, facienda sua cuique vis, suus usus, sua ratio, non respiciendum ad haec, sed in promptu habenda, nec tanquam tradita sed tanquam innata. [15] Nam via demonstrari potest, velocitas sua cuique est; verum ars satis praestat, si copias eloquentiae ponit in medio; nostrum est uti eis scire. [16] Neque enim partium est demum dispositio, sed in his ipsis primus aliquis sensus et secundus et tertius; qui non modo ut sint ordine collocati, laborandum est, sed ut inter se vincti atque ita cohaerentes, ne commissura perluceat; corpus sit, non membra. [17] Quod ita continget, si et quid cuique conveniat viderimus et verba verbis applicarimus non pugnantia, sed quae invicem complectantur. Ita res non diversae distantibus ex locis quasi invicem ignotae collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus (172) copulatae tenebuntur,* ac videbitur non solum composita oratio, sed etiam continua. Verum longius fortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad elocutionis praecepta labor, quae proximus liber inchoabit.