De Institutione Oratoria/VI/3

This is the stable version, checked on 21 Maii 2020. Template changes await review.

Liber VI


(438) 3

[1] Huic diversa virtus, quae risum iudicis movendo et illos tristes solvit adfectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit et aliquando etiam reficit et a satietate vel a fatigatione renovat. Quanta sit autem in ea difficultas, vel duo maxime oratores, alter Graecae alter Latinae eloquentiae principes, docent. [2] Nam plerique Demostheni facultatem defuisse huius rei credunt, Ciceroni modum. Nec videri potest noluisse Demosthenes, cuius pauca admodum dicta nec sane ceteris eius virtutibus respondentia palam ostendunt, non displicuisse illi iocos, [3] sed non contigisse. Noster vero non solum extra iudicia, sed in ipsis etiam orationibus habitus est nimius risus adfectator. Mihi quidem, sive id recte iudico sive amore immodico praecipui in (440) eloquentia viri labor, mira quaedam in eo videtur fuisse urbanitas. [4] Nam et in sermone cotidiano multa et in altercationibus et interrogandis testibus plura quam quisquam dixit facete, et ipsa ilia, quae sunt in Verrem dicta frigidius, aliis adsignavit et testimonii loco posuit; ut, quo sunt magis vulgaria, eo sit credibilius ilia ab oratore non ficta sed passim esse iactata. [5] Utinamque libertus eius Tiro aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent: minus obiectus calumniantibus foret, qui tamen nunc quoque, ut in omni eius ingenio, facilius, quod reici quam quod adiici possit, invenient. [6] Adfert autem summam rei difficultatem primum, quod ridiculum dictum plerumque falsum est (hoc semper humile), saepe ex industria depravatum, praeterea nunquam honorificum; tum varia hominum iudicia in eo, quod non ratione aliqua sed motu animi quodam nescio an enarrabili iudicatur. [7] Neque enim ab ullo satis explicari puto, licet multi temptaverint, unde risus, qui non solum facto aliquo dictove, sed interdum quodam etiam corporis tacta lacessitur. Praeterea non una ratione moveri solet, neque enim acute tantum ac venuste sed stulte, iracunde, timide dicta aut facta (442) ridentur; ideoque anceps eius rei ratio est, quod a derisu non procul abest risus. [8] Habet enim, ut Cicero dicit, sedem in deformitate aliqua et turpitudine, quae cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentes recidunt, stultitia vocatur. Cum videatur autem res levis et quae ab scurris, mimis, insipientibus denique saepe moveatur, tamen habet vim nescio an imperiosissimam et cui repugnari minime potest. [9] Erumpit etiam invitis saepe, nec vultus modo ac vocis exprimit confessionem, sed totum corpus vi sua concutit. Rerum autem saepe

(ut dixi) maximarum momenta vertit, ut cum odium iramque frequentissime frangat. [10] Documento sunt iuvenes Tarentini, qui multa de rege Pyrrho sequius inter cenam locuti, cum rationem facti reposcerentur et neque negari res neque defendi posset, risu sunt et opportune ioco elapsi. Namque unus ex iis, Immo, inquit, nisi lagona defecisset, occidissemus te; eaque urbanitate tota est invidia criminis dissoluta.

[11] Verum hoc, quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet, suntque ad id pertinentia et a Graecis et a (444) Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo, praecipue positum esse in natura et in occasione. [12] Porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse videantur. [13] Occasio vero et in rebus est cuius est* tanta vis, ut saepe adiuti ea non indocti modo, sed etiam rustici salse dicant, et in eo cum quis aliquid dixerit prior. Sunt enim longe venustiora omnia in respondendo quam in provocando. [14] Accedit difficultati, quod eius rei nulla exercitatio est, nulli praeceptores. Itaque in conviviis et sermonibus multi dicaces, quia in hoc usu cotidiano proficimus. Oratoria urbanitas rara nec ex arte propria sed ad hanc consuetudinem commodata. [15] Nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut controversiae permixtis salibus fingerentur, vel res proponi singulas ad iuvenum talem exercitationem. Quin illae ipsae (dicta sunt ac vocantur), [16] quas certis diebus festae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione fingerentur, aut aliquid in his serium (446) quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis adferre; quae nunc iuvenum vel sibi ludentium exercitatio est.

[17] Pluribus autem nominibus in eadem re vulgo utimur; quae tamen si diducas, suam quandam propriam vim ostendent. Nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas. Venustum esse, [18] quod cum gratia quadam et venere dicatur, apparet. Salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus; natura non utique hoc est, quanquam et ridicula oporteat esse salsa. Nam et Cicero omne, quod salsum sit, ait esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum compositi; et Catullus, cum dicit, Nulla est in corpore mica salis, non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum. [19] Salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem. Sales enim,* ut ille in cibis paulo liberalius aspersus, si tamen non sit immodicus, adfert aliquid propriae voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis faciat (448) audiendi sitim. Facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere. [20] Neque enim diceret Horatius, facetum carminis genus natura concessum esse Vergilio. Decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto. Ideoque in epistolis Cicero haec Bruti refert verba: Ne illi sunt pedes faceti ac delicatius ingredienti molles. Quod convenit cum illo Horatiano, molle atque facetum Vergilio locum vero accipimus, quod est contrarium serio. [21] sed hoc nimis angustum,* nam et fingere et terrere et promittere interim iocus est. Dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta est, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem. Ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt, dicacem negant.

[22] Proprium autem materiae, de qua nunc loquimur, est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis περὶ γελοίου inscribitur. Eius prima divisio traditur eadem, quae est omnis orationis, ut sit positum in rebus aut in verbis. [23] Usus autem maxime triplex; aut enim ex aliis risum petimus aut ex nobis aut ex rebus mediis. Aliena aut reprehendimus aut refutamus aut elevamus aut repercutimus aut eludimus. (450) Nostra ridicule indicamus et, ut verbo Ciceronis utar, dicimus aliqua subabsurda. Namque quaedam, quae, si imprudentibus excidant, stulta sunt, si simulamus, [24] venusta creduntur. Tertium est genus, ut idem dicit, in decipiendis exspectationibus, dictis aliter accipiendis ceterisque, quae neutram personam contingunt ideoque a me media dicuntur. [25] Item ridicula aut facimus aut dicimus. Facto risus conciliatur interim admixta gravitate: ut M. Caelius praetor, cum sellam eius curulem consul Isauricus fregisset, alteram posuit loris intentam; dicebatur autem consul a patre flagris aliquando caesus; interim sine respectu pudoris, ut in illa pyxide Caeliana, quod neque oratori neque ulli viro gravi conveniat. [26] Idem autem de vultu gestuque ridiculo dictum sit; in quibus est quidem summa gratia, sed maior, cum captare risum non videntur; nihil enim est iis, quae sicut salsa* dicuntur, insulsius. Quanquam autem gratiae plurimum dicentis severitas adfert, fitque ridiculum id ipsum, quod qui dicit illa non ridet, est tamen interim et aspectus et habitus oris et gestus (452) non inurbanus, [27] cum iis modus contingit. Id porro, quod dicitur, aut est lascivum et hilare, qualia A. Galbae pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper iuni Bassi, aut asperum, qualia Cassii Severi, aut lene, qualia Domitii Afri. [28] Refert, his ubi quis utatur. Nam in convictibus et cotidiano sermone lasciva humilibus, hilaria omnibus convenient. Laedere nunquam velimus, longeque absit propositum illud potius amicum quam dictum perdendi. In hac quidem pugna forensi malim mihi lenibus uti licere; quanquam* et contumeliose et aspere dicere in adversarios permissum est, cum accusare etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit. Sed hic quoque tamen inhumana videri solet fortunae insectatio, vel quod culpa caret vel quod recidere etiam in ipsos, qui obiecerunt, potest. Primum itaque considerandum est, et quis et in qua causa et apud quem et in quem et quid dicat. [29] Oratori minime convenit distortus vultus gestusque, quae in mimis rideri solent. Dicacitas etiam scurrilis et scenica huic personae alienissima est. Obscenitas vero non a verbis tantum abesse debet, sed etiam a (454) significatione. Nam si quando obiici potest, non in ioco exprobranda est. [30] Oratorem praeterea ut dicere urbane volo, ita videri adfectare id plane nolo. Quapropter ne dicet quidem salse, quotiens poterit, et dictum potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem. [31] Nec accusatorem autem atroci in causa nec patronum in miserabili iocantem feret quisquam. Sunt etiam iudices quidam tristiores quam ut risum libenter patiantur. [32] Solet interim accidere, ut id quod in adversarium dicimus aut in iudicem conveniat aut in nostrum quoque litigatorem; quanquam aliqui reperiuntur, qui ne id quidem, quod in ipsos recidere possit, evitent. Quod fecit Longus Sulpicius, qui, cum ipse foedissimus esset, ait eum, contra quem iudicio liberali aderat, ne faciem quidem habere liberi hominis; cui respondens Domitius Afer, Ex tui, inquit, animi sententia, Longe, [33] qui malam faciem habet, liber non est? Vitandum etiam, ne petulans, ne superbum, ne loco, ne tempore alienum, ne praeparatum et domo adlatum videatur quod dicimus. Nam adversus miseros, sicut supra dixeram, inhumanus est iocus. Sed quidam ita sunt receptae auctoritatis ac notae verecundiae, ut nocitura sit in eos dicendi petulantia. Nam de amicis iam praeceptum est. [34] Illud non ad oratoris* (456) consilium sed ad hominis pertinet; lacessat hoc modo quem laedere sit periculosum, ne aut inimicitiae graves insequantur aut turpis satisfactio. Male etiam dicitur, quod in plures conuenit, si aut nationes totae incessantur aut ordines aut condicio aut studia multorum. [35] Ea quae dicet vir bonus omnia salva dignitate ac verecundia dicet. Nimium enim risus pretium est, si probitatis impendio constat.

Unde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, difficillimum dicere. Nam si species omnes persequi velimus, nec modum reperiemus et frustra laborabimus. [36] Neque enim minus numerosi sunt loci, ex quibus haec dicta, quam illi, ex quibus eae, quas sententias vocamus, ducuntur, neque alii. Nam hic quoque est inventio et elocutio, atque ipsius elocutionis vis alia in verbis, alia in figuris. [37] Risus igitur oriuntur aut ex corpore eius, in quem dicimus, aut ex animo, qui factis ab eo dictisque colligitur, aut ex iis, quae sunt extra posita. Intra haec enim est omnis vituperatio; quae si gravius posita sit, severa est, si levius, ridicula. Haec aut ostenduntur aut narrantur aut dicto notantur. [38] Rarum est, ut oculis (458) subiicere contingat, ut fecit C. Iulius; qui, cum Helvio Manciae saepius obstrepenti sibi diceret, Etiam ostendam, qualis sis. isque plane instaret interrogatione, qualem se ostensurus esset, digito demonstravit imaginem Galli in scuto Cimbrico pictam, cui Mancia tum simillimus est visus. Tabernae autem erant circa forum, ac scutum illud signi gratia positum. Narrare, [39] quae salsa sint, inprimis est subtile et oratorium, ut Cicero pro Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa D. Laelii collegaeque eius in provinciam festinantium contentione. Sed in his omnibus cum elegans et venusta exigitur tota expositio, tum id festivissimum est quod adiicit orator. Nam et a Cicerone sic est Fabricii fuga illa condita: [40] Itaque cum callidissime se putaret direre, et cum illa vera gravissima ex intimo artificio deprompsisset, Respicite, iudices, hominum fortunas, respicite C. Fabricii senectutem, cum hoc, Respicite, ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse; at Fabricius a subselliis demisso capite discesserat, et cetera, quae adiecit (nam est notus locus), cum in re hoc (460) solum esset, [41] Fabricium a iudicio recessisse. Et Caelius cum omnia venustissime finxit, tum illud ultimum, Hic subsecutus quomodo transient, utrum rate an piscatorio navigio, nemo sciebat, Siculi quidem, ut sunt lascivi et dicaces, aiebant in delphino sedisse et sic tanquam Ariona transvectum. [42] In narrando autem Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in iaciendo. Mire fuit in hoc genere venustus Afer Domitius, cuius orationibus complures huiusmodi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi libri. [43] Illud quoque genus est positum non in hac veluti iaculatione dictorum et inclusa breviter urbanitate sed in quodam longiore actu, quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et allis quibusdam locis narrat. [44] Nam, cum Brutus in accusatione C. Planci ex duobus lectoribus ostendisset, contraria L. Crassum patronum eius in oratione, quam de Colonia Narbonensi habuerat, suasisse iis, quae de lege Servilia dixerat, tris excitavit et ipse lectores, hisque patris eius dialogos dedit legendos; quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem habitum complecteretur, requirebat, ubi essent eae possessiones. Omnes autem illas Brutus vendiderat; et tum paterna emancupare praedia turpius (462) habebatur. Similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendi gratia consequi solet.

[45] Sed acutior est illa atque velocior in urbanitate brevitas. Cuius quidem duplex forma est dicendi ac respondendi, sed ratio communis in partem; nihil enim quod in lacessendo dici potest, non etiam in repercutiendo. [46] At quaedam propria sunt respondentium; illa etiam* atque etiam cogitata adferri solent, haec plerumque in altercatione aut in rogandis testibus reperiuntur. * Cum sint autem loci plures, ex quibus dicta ridicula ducantur, repetendum est mihi non omnes eos oratoribus convenire; in primis ex amphibolia neque illa obscena,* [47] quae Atellani e more captant, nec qualia vulgo iactantur a vilissimo quoque, conversa in maledictum fere ambiguitate; ne illa quidem, quae Ciceroni aliquando sed non in agendo exciderunt, ut dixit, cum is candidatus, qui coqui filius habebatur, coram eo suffragium ab alio peteret: Ego quoque tibi favebo. [48] Non quia excludenda sint omnino verba duos sensus significantia, sed quia raro belle respondeant, nisi cum prorsus rebus ipsis (464) adiuvantur. Quare [non hoc modo]* paene et ipsum scurrile Ciceronis est in eundem, de quo supra dixi, sauricum: Miror, quid sit, quod pater tuus, homo constantissimus, te nobis varium reliquit. [49] Sed illud ex eodem genere praeclarum; cum obiiceret Miloni accusator in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret, dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret, quo tempore Clodius occisus esset, respondit, Sero; quod vel solum sufficit, ut hoc genus non totum repudietur. [50] Nec plura modo significari solent, sed etiam diversa, ut Nero de servo pessimo dixit nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei neque occlusum neque signatum esse. [51] Pervenit res usque ad aenigma, quale est Ciceronis in Plaetorium Fonteii accusatorem, cuius matrem, dixit, dum vixisset, ludum, postquam mortua esset, magistros habuisse. Dicebantur autem, dum vixit, infames feminae convenire ad eam solitae; post mortem bona eius venierant. Quanquam hic ludus per translationem dictus est, magistri per ambiguitatem. [52] In metalempsin quoque (466) cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum, quae amicis dabantur, exiguitatem, heminaria esse dixit; nam congiarium commune liberalitatis atque mensurae, a mensura ducta imminutio rerum. [53] Haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis, detractis, mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, Pacisculum, et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, Acidum, et Tullium, [54] cum fur esset, Tollium dictos invenio. Sed haec eadem genera commodius in rebus quam in nominibus respondent. Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere. Est enim dictum per se urbanum satagere etiamsi nulla subsit alterius verbi similitudo. [55] Fiunt et adiecta et detracta aspiratione et divisis coniunctisque verbis similiter saepius frigida, aliquando tamen recipienda. Eademque condicio est in iis, quae a nominibus trahuntur. Multa ex hoc Cicero in Verrem, sed ut ab aliis dicta, (468) modo futurum, ut omnia verreret, cum diceretur Verres, modo Herculi, quem expilaverat, molestiorem apro Erymanthio fuisse, modo malum sacerdotem, qui tam nequam verrem reliquisset, quia Sacerdoti Verres successerat. [56] Praebet tamen aliquando occasionem quaedam felicitas hoc quoque bene utendi: ut pro Caecina Cicero in testem Sex. Clodium Phormionem, Nec minus niger, inquit, nec minus confidens quam est ille Terentianus Phormio.

[57] Acriora igitur sunt et elegantiora, quae trahuntur ex vi rerum. In his maxime valet similitudo, si tamen ad aliquid inferius leviusque referatur; quae iam veteres illi iocabantur, qui Lentulum Spintherem et Scipionem Serapionem esse dixerunt. Sed ea non ab hominibus modo petitur verum etiam ab animalibus, ut nobis pueris iunius Bassus, homo inprimis primis, asinus allus vocabatur; [58] et Sarmentus Messium Cicirrum equo fero comparavit. Ducitur et ab inanimis* sicut P. Blessius Iulium, hominem nigrum et macrum et pandum, fibulam ferream dixit. Quod nunc risus petendi genus frequentissimum est. [59] (470) Adhibetur autem similitudo interim palam, interim inseri solet parabolae; cuius est generis illud Augusti, qui militi libellum timide porrigenti, Noli, inquit, tanquam assem elephanto des. [60] Sunt quaedam vi* similia; unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, frontem candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret, Quamvis reus sum, inquit, et panem item* candidum edo. [61] Adhuc est subtilior illa ex simili translatio, cum, quod in alia re fieri solet, in aliam mutuamur. Ea dicatur sane fictio: ut Chrysippus, cum in triumpho Caesaris eborea oppida essent translata, et post dies paucos Fabii Maximi lignea, thecas esse oppidorum Caesaris dixit. Et Pedo de mirmillone, qui retiarium consequebatur nec feriebat, Vivum, inquit, capere vult. [62] iungitur amphiboliae similitudo, ut a Galba, qui pilam negligenter petenti, Sic, inquit, petis, tamquam Caesaris candidatus. (472) Nam illud petis ambiguum est, securitas similis Quod hactenus ostendisse satis est. [63] Ceterum frequentissima aliorum generum cum aliis mixtura est, eaque optima, quae ex pluribus constat. Eadem dissimilium ratio est. Hinc eques Romanus, ad quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus, qui ei diceret, Ego si prandere volo, domum eo: Tu enim, inquit, non times, ne locum perdas. [64] Ex contrario non una species. Neque enim eodem modo dixit Augustus praefecto, quem cum ignominia mittebat, subinde interponenti precibus, Quid respondebo patri meo? Dic, me tibi displicuisse; quo Galba penulam roganti: Non possum commodare, domi maneo, cum cenaculum eius perplueret. Tertium adhuc illud: (nisi quod,* ut ne auctorem ponam, verecundia ipsius facit) Libidinosior es quam ullus spado; quo sine dubio et opinio decipitur sed ex contrario. Et hoc ex eodem loco est sed nulli priorum simile, quod dixit M. Vestinus, cum ei nuntiatum esset. . . necatum esse,* aliquando desinet putere. [65] Onerabo librum exemplis similemque iis, qui risus gratia componuntur, efficiam, si persequi voluero singula veterum. (474)

Ex omnibus argumentorum locis eadem occasio est. Nam et finitione usus est Augustus de pantomimis duobus, qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum saltatorem dixit alterum interpellatorem; [66] et partitione Galba, cum paenulam roganti respondit, Non pluit, non opus est tibi; si pluit, ipse utar. Proinde genere, specie, propriis, differentibus, iugatis, adiunctis, consequentibus, antecedentibus, repugnantibus, causis, effectis, comparatione parium, maiorum, minorum similis materia praebetur; sicut in tropos quoque omnes cadit. [67] An non plurima per hyperbolen* dicuntur? quale refert Cicero de homine praelongo, caput eum ad fornicem Fabium offendisse; et quod P. Oppius dixit de genere Lentulorum, cum assidue minores parentibus liberi essent, nascendo interiturum. [68] Quid ironia? nonne etiam quae severissime fit, ioci prope genus est? Qua urbane usus est Afer, cum Didio Gallo, qui provinciam ambitiosissime petierat, deinde, impetrata ea, tanquam coactus querebatur, Age, inquit, aliquid et rei publicae causa. Metaphora* quoque Cicero lusit, cum, Vatinii morte nuntiata, cuius parum certus dicebatur auctor, (476) Interim, inquit, usura fruar. [69] Idem per allegorian M. Caelium, melius obiicientem crimina quam defendentem, bonam dextram, malam sinistram habere dicebat. Emphasi A. Villius dixit, ferrum in Tuccium incidisse. [70] Figuras quoque mentis, quae σχήματα διανοίας dicuntur, res eadem recipit omnes, in quas nonnulli diviserunt species dictorum. Nam et interrogamus et dubitamus et adfirmamus et minamur et optamus, quaedam ut miserantes, quaedam ut irascentes dicimus. Ridiculum est autem omne, quod aperte fingitur. [71] Stulta reprehendere facillimum est, nam per se sunt ridicula; sed rem urbanam facit aliqua ex nobis adiectio. Stulte interrogaverat exeuntem de theatro Campatium Titius Maximus, an spectasset? fecit Campatius dubitationem eius stultiorem dicendo, Non, sed in orchestra pila lusi.

[72] Refutatio cum sit in negando, redarguendo, defendendo, elevando, ridicule negavit Manius Curius; nam, cum eius accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset: [73] Ergo ego, inquit, nunquam vici? (478) Redarguimus interim aperte, ut Cicero Vibium Curium multum de annis aetatis suae mentientem, Tum ergo, cum una declamabamus, non eras natus; interim et simulata assensione, ut idem Fabia Dolabellae dicente triginta se annos habere, Verum est, inquit; nam hoc illam iam viginti annis audio. [74] Belle interim subiicitur pro eo, quod neges, aliud mordacius: ut Iunius Bassus, querente Domitia Passieni, quod incusans eius sordes calceos eam veteres diceret vendere solere, Non mehercules, inquit, hoc unquam dixi; sed dixi emere te solere. Defensionem imitatus est eques Romanus, qui obiicienti Augusto, quod patrimonium comedisset, Meum, inquit, putavi. [75] Elevandi ratio est duplex, ut aut nimiam quis* iactantiam minuat: quemadmodum C. Caesar Pomponio ostendenti vulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod is se passum pro Caesare pugnantem gloriabatur, Nunquam fugiens respexeris, inquit; aut crimen obiectum, ut Cicero obiurgantibus, quod sexagenarius Publiliam virginem duxisset, Cras mulier erit, inquit. [76] Hoc genus dicti consequens vocant quidam, atque illi (480) simile, quod Cicero Curionem, semper ab excusatione aetatis incipientem, facilius cotidie prooemium habere dixit, quia ista natura sequi et cohaerere videantur. [77] Sed elevandi genus est etiam causarum relatio, qua Cicero est usus in Vatinium. Qui pedibus aeger, cum vellet videri commodioris valetudinis factus et diceret, se iam bina milia passuum ambulare,Dies enim, inquit, longiores sunt. Et Augustus nuntiantibus Tarraconensibus palmam in ara eius enatam, Apparet, inquit, quam saepe accendatis. [78] Transtulit crimen Cassius Severus. Nam cum obiurgaretur a praetore, quod advocati eius L. Varo Epicureo, Caesaris amico, convicium fecissent, Nescio, inquit. qui conviciati sint, et puto Stoicos fuisse.

Repercutiendi multa sunt genera, venustissimum, quod etiam similitudine aliqua verbi adiuvatur: ut Trachalus dicenti Suelio, Si hoc ita est, is in exilium, Sic non est ita, redis, inquit. [79] Elusit Cassius Severus obiiciente quodam, quod ei domo sua Proculeius interdixisset, respondendo, Numquid ergo illuc accedo? Sic eluditur et ridiculum ridiculo: ut divus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum pondo dedissent, et Dolabella per iocum, temptans tamen (482) ioci sui eventum, dixisset, Imperator, torque me dona, Malo, inquit, te civica donare: [80] mendacium quoque mendacio, ut Galba, dicente quodam, victoriato se uno in Sicilia quinque pedes longam murenam emisse: Nihil, inquit, mirum; nam ibi tam longae nascuntur, ut iis piscatores pro restibus cingantur. [81] Contraria est neganti confessionis simulatio, sed ipsa quoque multum habet urbanitatis. Sic Afer, cum ageret contra libertum Claudii Caesaris, et ex diverso quidam condicionis eiusdem, cuius erat litigator, exclamasset, Praeterea tu semper in libertos Caesaris dicis, Nec mehercule, inquit, quicquam proficio. Cui vicinum est non negare quod obiicitur, cum et id palam falsum est et inde materia bene respondendi datur: ut Catulus dicenti Philippo, Quid latras? Furem video, inquit. [82] In se dicere non fere est nisi scurrarum et in oratore utique minime probabile, quod fieri totidem modis quot in alios potest. Ideoque hoc, quamvis frequens sit, transeo. [83] Illud vero, etiamsi ridiculum est, indignum tamen est homine liberali,* quod aut turpiter aut potenter dicitur; quod fecisse (484) quendam scio, qui humiliori libere adversus se loquenti, Colaphum, inquit, tibi ducam et formulam scribam,* quod caput durum habeas. Hic enim dubium est, utrum ridere audientes an indignari debuerint.

[84] Superest genus decipiendi opinionem aut dicta aliter intellegendi, quae sunt in omni hac materia vel venustissima. Inopinatum et a lacessente poni solet, quale est, quod refert Cicero, Quid huic abest nisi res et virus? aut illud Afri, Homo in agendis causis optime vestitus; et in occurrendo, ut Cicero, audita falsa Vatinii morte, cum obvium libertum eius interrogasset, Rectene omnia? dicenti, Recte, Mortuus est? [85] inquit. Plurimus autem circa simulationem et dissimulationem* risus est, quae sunt vicina et prope eadem; sed simulatio est certam opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intelligere fingentis. Simulavit Afer, cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognovisse, quae erat potens femina: Quis est, inquit, iste? Celsinam enim videri sibi virum finxit. [86] Dissimulavit Cicero, cum Sex. Annalis testis reum laesisset, et instaret identidem accusator ei, Dic, M. Tulli, (486) numquid* quid de Sex. Annali? versus enim dicere coepit de libro Ennii annali sex to: Quis potis ingentis causas evolvere belli?

[87] Cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas: ut Cascellio, qui consultatori dicenti, Navem lividere volo, Perdes, inquit. Sed averti intellectus et aliter solet, cum ab asperioribus ad leniora deflectitur: ut qui interrogatus, quid sentiret de eo, qui in adulterio deprehensus esset, Tardum fuisse respondit. [88] Ei confine est, quod dicitur per suspicionem: quale illud apud Ciceronem querenti, quod uxor sua ex fico sese suspendisset, Rogo, des mihi surculum ex illa arbore, ut inseram; intelligitur enim quod non dicitur. [89] Et hercule omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter quam est rectum verumque dicatur: quod fit totum fingendis aut nostris aut alienis persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest. [90] Alienam finxit Iuba, qui querenti, quod ab equo suo esset aspersus, Quid? Tu, inquit, me Hippocentaurum putas? suam C. Cassius, qui militi (488) sine gladio decurrenti, Heus, commilito, pugno bene uteris, inquit. Et Galba de piscibus, qui cum pridie ex parte adesi et versati postera die appositi essent, Festinemus, alii subcenant, inquit. Tertium illud Cicero, ut dixi, adversus Curium; fieri enim certe non poterat ut, cum declamaret, natus non esset. [91] Est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar. Nam cum testis diceret a reo femina sua ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem corporis vulnerare voluisset: Quid enim faceret, inquit, [92] cum tu galeam et loricam haberes? Vel optima est simulatio contra simulantem, qualis illa Domitii Afri fuit: vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens eum, an primipilari seni iam testato rursus* suaderet ordinare suprema iudicia. Noli, inquit, facere; offendis illum.

[93] Iucundissima sunt autem ex his omnibus lenia et, ut sic dixerim, boni stomach: ut Afer idem ingrato litigatori conspectum eius in foro vitanti per nomenclatorem missum ad eum, Amas me, inquit, quod te non vidi? Et dispensatori, qui, cum reliqua non (490) responderent, dicebat subinde, Non comedi; pane et aqua vivo, * Passer, redde quod debes. Quae ὑπὸ τὸ ἦθος vocant. [94] Est gratus iocus, qui minus exprobrat quam potest, ut idem dicenti candidate, Semper domum tuam colui, cum posset palam negare, Credo, inquit, et verum est. Interim de se dicere ridiculum et quod in alium si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur, [95] movet risum: quale Augusti est, cum ab eo miles nescio quid improbe peteret et veniret contra Marcianus, quem suspicabatur et ipsum aliquid iniuste rogaturum: Non magis, inquit, faciam, commilito, quod petis, quam quod Marcianus a me petiturus est.

[96] Adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est, ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius, si qua etiam ambiguitate conditur: ut Cicero in Lartium, hominem callidum et versutum, cum is in quadam causa suspectus esset, [97] Nisi si qua Ulixes interrasit Lartius; seu verbis ex parte mutatis, ut in eum qui, cum antea (492) stultissimus esset habitus, post acceptam hereditatem primus sententiam rogabatur, Hereditas est, queam vocant sapientiam, pro illo, felicitas est; seu ficti notis versibus similes, quae παρῳδία dicitur. [98] Et proverbia opportune aptata: ut homini nequam lapso et, ut allevaretur, roganti, Tollat te qui non novit. Ex historia etiam ducere urbanitatem eruditum est: ut Cicero fecit, cum ei testem in iudicio Verris roganti dixisset Hortensius, Non intelligo haec aenigmata. Atqui debes, inquit, cum Sphingem domi habeas; acceperat autem ille a Verre Sphingem aeneam magnae pecuniae.

[99] Subabsurda illa constant stulti simulatione; quae,* nisi fingantur, stulta sunt: ut, qui mirantibus, quod humile candelabrum emisset, Pransorium erit, inquit. Sed illa similia absurdis sunt acria, quae tanquam sine ratione dicta feruntur: ut servus Dolabellae, cum interrogaretur an dominus eius auctionem proposuisset, Domum, inquit, vendidit. (494) Deprehensi interim pudorem suum ridiculo aliquo explicant: [100] ut, qui testem dicentem se a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, Latus, inquit, oportuit. Contumeliis quoque uti belle datur: ut Hispo obiicienti atrociora* crimina accusatori, Me ex te metiris,* inquit. Et Fulvius Propinquus legato interroganti an in tabulis, quas proferebat, chirographus esset, Et verus, inquit, domine.

[101] Has aut accepi species aut inveni frequentissimas, ex quibus ridicula ducerentur; sed repetam necesse est, infinitas esse tam salse dicendi quam severe, quas praestat persona, locus, tempus, casus denique, qui est maxime varius. [102] Itaque haec, ne omisisse viderer, attigi; illa autem, quae de usu ipso et modo iocandi complexus sum, audeo confirmare* esse plane necessaria.

His adiicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae orationi convenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda; quae sunt quidem urbana sed risum tamen non habent. [103] Neque (496) enim ei de risu sed de urbanitate est opus institutum, quam propriam esse nostrae civitatis et sero sic intelligi coeptam, postquam Urbis appellatione, etiamsi nomen proprium non adiiceretur, Romam tamen accipi sit receptum. [104] Eamque sic finit: Urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta et apta ad delectandos mouendosque homines in omnem adfectum animi, maxime idonea ad resistendum vel lacessendum, prout quaeque res aut persona desiderat. Cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnes orationis virtutes complexa sit. Nam si constat rebus et personis, quod in utrisque oporteat dicere perfectae eloquentiae est. Cur autem brevem esse eam voluerit, nescio, cum idem atque* in eodem libro dicat fuisse in multis narrandi urbanitatem. Paulo post ita finit, Catonis (ut ait) opinionem secutus, Urbanus homo erit, cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus, circulis, conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet. Risus erunt, quicunque haec faciet orator. [106] Quas si recipimus finitiones, quidquid bene dicetur, et urbane dicti nomen accipiet. Ceterum illi, qui hoc proposuerat, consentanea fuit illa divisio, ut dictorum urbanorum alia seria, alia iocosa, alia (498) media faceret. Nam est eadem omnium bene dictorum. Verum mihi etiam iocosa quaedam videntur posse in non satis urbana referri. [107] Nam meo quidem indicio illa est urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque verbis neque ore gestuve possit deprehendi; ut non tam sit in singulis dictis quam in toto colore dicendi, qualis apud Graecos ἀττικισμὸς ille reddens Athenarum proprium saporem. [108] Ne tamen iudicium Marsi, hominis eruditissimi, subtraham, seria partitur in tria genera, honorificum, contumeliosum, medium. Et honorifici ponit exemplum Ciceronis pro Ligario apud Caesarem, Qui nihil soles oblivisci nisi iniurias; [109] et contumeliosi, quod Attico scripsit de Pompeio et Caesare, Habeo, quem fugiam; quem sequar, non habeo; et medii, quod ἀποφθεγματικόν vocat et est ita, cum dixerit, Nec grave mortem accidere viro forti posse nec inmaturam consulari neque miseram sapienti. Quae omnia sunt optime dicta; sed cur proprie nomen urbanitatis accipiant, non video. [110] Quod si non totius, ut mihi videtur, orationis color meretur, sed etiam singulis dictis tribuendum est, illa potius urbana dixerim, quae sunt generis eiusdem, quo ridicula dicuntur et tamen (500) ridicula non sunt, ut de Pollione Asinio seriis iocisque pariter accommodato dictum est esse eum omnium horarum; [111] et de actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato habere; etiam Pompeii, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem partibus, Transi ad Caesarem, me timebis. Erat enim, si de re minore aut alio animo aut denique non ab ipso dictum fuisset, quod posset inter ridicula numerari. [112] Etiam illud, quod Cicero Caerelliae scripsit reddens rationem, cur illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret, Haec aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis stomacho; stomachus enim ille habet aliquid ioco simile. Haec, quae movebant, dissimulanda mihi non fuerunt; in quibus ut erraverim, legentes tamen non decepi, indicata et diverse opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.