Liber V
(190) 8
[1] Pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem appositis, plerumque aut omnino negligitur aut levissime attingitur ab iis, qui argumenta velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persequuntur, ipsa, propter quam dicitur, victoria cedunt.
[2] Atqui cetera, quae continuo magis orationis tractu decurrunt, in auxilium atque ornamentum argumentorum comparantur, nervisque illis, quibus causa continetur, adiiciunt inducti super (192) corporis speciem: ut, si forte quid factum ira vel metu vel cupiditate dicatur, latius, quae cuiusque adfectus natura sit, prosequamur. Iisdem laudamus, incusamus, augemus, minuimus, describimus, deterremus, querimur, consolamur, hortamur. [3] Sed horum esse opera in rebus aut certis aut de quibus tanquam certis loquimur potest. Nec abnuerim esse aliquid in delectatione, multum vero in commovendis adfectibus; sed haec ipsa plus valent, cum se didicisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione aliaque omni fide rerum non possumus.
[4] Quorum priusquam partiamur species, indicandum est esse quaedam in omni probationum genere communia. Nam neque ulla quaestio est, quae non sit aut in re aut in persona; neque esse argumentorum loci possunt nisi in iis, quae rebus aut personis accidunt,
[5] eaque aut per se inspici solent aut ad aliud referri; nec ulla confirmation nisi aut ex consequentibus aut ex repugnantibus, et haec necesse est aut ex praeterito tempore aut ex coniuncto aut ex insequenti petere; nec ulla res probari nisi ex alia potest, eaque sit oportet aut maior aut par aut minor.
[6] Argumenta vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum personarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa, (194) cum invenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum, sed eius iudicii, de quo cognoscitur, proprium. Probationum praeterea omnium aliae sunt necessariae, aliae credibiles, aliae non repugnantes. [7] Et adhuc omnium probationum quadruplex ratio est, ut vel quia est aliquid, aliud non sit; ut Dies est, nox non est; vel quia est aliquid, et aliud sit: Sol est supra terram, dies est; vel quia aliquid non est, aliud sit: Nox non est, dies est; vel quia aliquid non est, nec aliud sit: Non est rationalis, nec homo est. His in universum praedictis partes subiiciam.