De Institutione Oratoria/V/7

This is the stable version, checked on 21 Maii 2020. Template changes await review.

Liber V


(168) 7

[1] Maximus tamen patronis circa testimonia sudor est. Ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus. Simplicior contra tabulas pugna. Nam et minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores, et pro diffidentia premitur absentia. Si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signatores licet. [2] Tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium nisi sua voluntate; quo ipso non esse amicum ei se, (170) contra quem dicit, fatetur. Neque tamen protinus cesserit orator, quo minus et amicus pro amico et inimicus contra inimicum possit verum, si integra sit ei fides, dicere. Sed late locus uterque tractatur.

[3] Cum praesentibus vero ingens dimicatio est, ideoque velut duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et interrogationum. In actionibus primum generaliter pro testibus atque in testes dici solet. Et hic communis locus, [4] cum pars altera nullam firmiorem probationem esse contendit, quam quae sit hominum scientia nixa; altera ad detrahendam illis fidem omnia, per quae fieri soleant falsa testimonia, enumerat. [5] Sequens ratio est cum specialiter quidem, sed tamen multos pariter invadere patroni solent. Nam et gentium simul universarum elevata testimonia ab oratoribus scimus et tota genera testimoniorum: ut de auditionibus; non enim ipsos esse testes sed iniuratorum adferre voces; ut in causis repetundarum, qui se reo numerasse pecunias iurant, litigatorum non testium habendos loco. [6] Interim adversus singulos dirigitur actio; quod insectationis genus et (172) permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et separatim editum, sicut in Vatinium testem.

[7] Totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem aggressi sumus. Sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc rem compositi, quem adolescentulus senem colui, ut non lecta mili tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita. Is verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris, ut totam causam familiariter norit; quod sine dubio ad omnia pertinet. [8] Id quomodo contingat, explicabimus, cum ad destinatum huic parti locum venerimus. Ea res suggeret materiam interrogationi et veluti tela ad manum subministrabit; eadem docebit, ad quae iudicis animus actione sit praeparandus. Debet enim vel fieri vel detrahi testibus fides oratione perpetua, quia sic quisque dictis movetur, ut est ad credendum vel non credendum ante formatus.

[9] Et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum, quibus in iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est, separemus officium dantis testes et refellentis.

[10] Qui voluntarium producit, scire quid is dicturus (174) sit potest; ideoque faciliorem videtur in rogando habere rationem. Sed haec quoque pars acumen ac vigilantiam poscit, providendumque, ne timidus, ne inconstans,

[11] ne imprudens testis sit; turbantur enim et a patronis diversae partis inducuntur in laqueos et plus deprehensi nocent quam firmi et interriti profuissent. Multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt. Sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur. In iis quoque adhuc,

[12] qui constiterint sibi, vitandae insidiae; nam frequenter subiici ab adversario solent et omnia profutura polliciti diversa respondent et auctoritatem habent non arguentium illa, sed confitentium. [13] Explorandum igitur, quas causas laedendi adversarium adferant; nec id sat est inimicos fuisse, sed an desierint, an per hoc ipsum reconciliari velint, ne corrupti sint, ne paenitentia propositum (176) mutaverint. Quod cum in iis quoque, qui ea, quae dicturi videntur, re vera sciunt, necessarium est praecavere; multo magis in iis, qui se dicturos, quae falsa sunt, pollicentur. [14] Nam et frequentior eorum paenitentia est et promissum suspectius et, si perseverarint, reprehensio facilior.

[15] Eorum vero, quibus denuntiatur, pars testium est quae reum laedere velit, pars quae nolit, idque interim scit accusator interim nescit. Fingamus in praesentia scire; in utroque tamen genere summis artibus interrogantis opus est. [16] Nam si habet testem cupidum laedendi, cavere debet hoc ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo, quod in iudicium venit, rogare, sed aliquo circuitu ad id pervenire, ut illi, quod maxime dicere voluit,videatur expressum; nec nimium instare interrogationi,ne ad omnia respondendo testis fidem suam minuat, sed in tantum evocare eum, quantum sumere ex uno satis sit. [17] At in eo, qui verum invitus dicturus est, prima felicitas interrogantis extorquere quod is noluerit. Hoc non alio modo fieri potest quam longius interrogatione repetita. Respondebit enim, quae nocere causae non (178) arbitrabitur; ex pluribus deinde, quae confessus erit, eo perducetur ut quod dicere non vult negare non possit. Nam,

[18] ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum aggravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus, ita huiusmodi testis multa de anteactis, multa de insecutis, loco, tempore, persona, ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat, post quod illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae iam dixerit repugnare. [19] Id si non contingit, reliquum erit, ut eum nolle dicere manifestum sit, protrahendusque, ut in aliquo, quod vel extra causam sit, deprehendatur; tenendus etiam diutius, ut omnia ac plura quam res desiderat pro reo dicendo suspectus iudici fiat; quo non minus nocebit, quam si vera in reum dixisset. [20] At si (quod secundo loco diximus) nesciet actor, quid propositi testis attulerit, paulatim et, ut dicitur, pedetentim interrogando experietur animum eius et ad id responsum quod eliciendum erit per gradus ducet. [21] Sed, quia nonnunquam sunt hae quoque testium artes, ut primo ad voluntatem respondeant, quo maiore fide diversa postea dicanti (180) est actoris* suspectum testem, dum prodest, dimittere.

[22] Patronorum in parte expeditior, in parte difficilior interrogatio est. Difficilior hoc, quod raro unquam possunt ante indicium scire, quid testis dicturus sit; expeditior, quod, cum interrogandus est, sciunt quid dixerit. [23] Itaque, quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat, quas et quibus ex causis inimicitias habeat: eaque in oratione praedicenda atque amolienda sunt, sive odio conflatos testes sive invidia sive gratia sive pecunia videri volumus. Et si deficietur numero pars diversa, paucitatem; si abundabit, conspirationem; si humiles producet, vilitatem; si potentes, gratiam oportebit incessere.

[24] Plus tamen proderit causas, propter quas reum laedant, exponere; quae sunt variae et pro condicione cuiusque litis aut litigatoris. Nam contra illa, quae supra diximus, simili ratione responderi locis communibus solet, quia ut in paucis atque humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos, qui possint scire, quaesierit (182) et multos atque honestos commendare aliquanto est facilius. [25] Verum interim et singulos ut exornare, ita destruere contingit, aut recitatis in actione testimoniis* aut testibus nominatis. Quod iis temporibus, quibus testis non post finitas actiones rogabatur, et facilius et frequentius fuit. Quid autem in quemque testium dicendum sit, sumi nisi ex ipsorum personis non potest.

[26] Reliquae interrogandi sunt partes. Qua in re primum est nosse testem. Nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari potest; prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus. [27] Probos quosdam et verecundos non aspere incessere profuit; nam saepe, qui adversus insectantem pugnassent, modestia mitigantur. Omnis autem interrogatio aut in causa est aut extra causam. In causa, sicut accusatori praecepimus, (184) patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus applicando saepe eo perducit homines, ut invitis quod prosit extorqueat.

[28] Eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis neque exercitatio traditur, et naturali magis acumine aut usu contingit haec virtus. Si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit, solum est, quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest; in quibus adeo scitae sunt interrogationes, ut, cum plerisque bene respondeatur, res tamen ad id quod volunt efficere perveniat. [29] Illud fortuna interim praestat, ut aliquid, quod inter se parum consentiat, a teste dicatur; interim, quod saepius evenit, ut testis testi diversa dicat. Acuta autem interrogatio ad hoc, quod casu fieri solet, [30] etiam ratione perducet. Extra causam quoque multa, quae prosint, rogari solent, de vita testium aliorum, de sua quisque, si turpitudo, si humilitas, si amicitia accusatoris, si inimicitiae cum reo, in quibus aut dicant aliquid quod prosit, aut in (186) mendacio vel cupiditate laedendi deprehendantur. Sed in primis interrogatio cum debet esse circumspecta, [31] quia multa contra patronos venuste testis saepe respondet, eique praecipue vulgo favetur; tum verbis quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is autem est saepius imperitus) intelligat aut ne intelligere se neget, quod interrogantis non leve frigus est.

[32] Illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa immodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque, qui profuerant, auferat auctoritatem; quorum mentionem habui, non ut fierent, sed ut vitarentur.

Saepe inter se collidi solent inde testatio hinc testes; locus utrinque; haec enim se pars iureiurando, ilia consensa signantium tuetur. [33] Saepe inter testes et argumenta quaesitum est. Inde scientiam (188) in testibus et religionem, ingenia esse in argumentis dicitur; hinc testem gratia, metu, pecunia, ira, odio, amicitia, ambitu fieri; argumenta ex natura duci, in his iudicem sibi, in illis alii credere. [34] Communia haec pluribus causis, multumque iactata sunt et semper tamen iactabuntur. Aliquando utrinque sunt testes, et quaestio sequitur ex ipsis, utri meliores viri; ex causis, utri magis credibilia dixerint; ex litigatoribus, utri gratia magis valuerint.

[35] His adiicere si qui volet ea, quae divina testimonia vocant, ex responsis, oraculis, ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum; generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est, regaturne providentia mundus; specialem alterum circa partes divinationis, ut quaeque in quaestionem cadit.

[36] Aliter enim oraculorum aliter haruspicum augurum, coniectorum, mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa. Circa eiusmodi quoque instrumenta firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si quae sint voces per vinum, somnum, dementiam (190) emissae, vel excepta parvulorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera nihil iudicare dictura est. Nec tantum praestari hoc genus potenter, [37] sed etiam, ubi non est, desiderari solet: Pecuniam dedisti; quis numeravit? ubi? unde? Venenum arguis; ubi emi? a quo? quanti? per quem dedi? quo conscio? Quae fere omnia pro Cluentio Cicero in crimine veneficii excutit. Haec de inartificialibus quam brevissime potui.