De Institutione Oratoria/IX/4

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

Liber IX


(506) 4


[1] De compositione non equidem post M. Tullium scribere auderem (cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata), nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id collocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia memoriae tradidissent. [2] Itaque accedam ut plerisque Ciceroni atque ut iis ero, quae indubitata sunt, brevior, ut quibusdam paulum fortasse dissentiam. Nam etiam cum iudicium meum ostendero, suum tamen legentibus relinquam.


[3] Neque ignoro quosdam esse, qui curam omnem compositionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant. Qui si id demum naturale esse dicunt, quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota haec ars orandi subvertitur. [4] Neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, (508) nec prooemiis praeparare, docere expositione, argumentis probate, adfectibus commovere scierunt. Ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt; quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit.

[5] Quae porro ars statim fuit? quid non cultu mitescit? cur vites coercemus manu? cur eas fodimus? rubos arvis excidimus, terra et hos generat; mansuefacimus animalia, indomita nascuntur. Verum id est maxime naturale, quod fieri natura optime patitur. [6] Fortius vero qui incompositum potest esse quam vinctum et bene collocatum? Neque, si parvi pedes vim detrahunt rebus, ut Sotadeorum et Galliamborum et quorundam ut oratione simili paene licentia lascivientium, compositionis est iudicandum. [7] Ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto, quae connexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta melior oratio. Cur ergo vires ipsa specie solvi putent, quando (510) res nec ulla sine arte satis valeat et comitetur semper artem decor? [8] An non eam, quae missa optime est, hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu dirigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior? Iam ut certamine armorum atque ut omni palaestra quid satis recte cavetur ac petitur, cui non artifex motus et certi quidam pedes adsint?

[9] Quare mihi compositione velut amentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiae videntur. Ideoque eruditissimo cuique persuasum est, valere eam plurimum non ad delectationem modo sed ad motum quoque animorum, [10] primum quia nihil intrare potest ut adfectus, quod ut aure velut quodam vestibulo statim offendit; deinde quod natura ducimur ad modos. Neque enim aliter eveniret, ut illi quoque organorum soni, quanquam verba non exprimunt, ut alios tamen atque alios motus ducerent auditorem. [11] In certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem modos adhibent, cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est; nec idem signorum concentus est procedente ad proelium exercitu, idem receptui carmen.

[12] Pythagoreis certe moris fuit, et cum evigilassent, animos ad lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et cum somnum peterent, (512) ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid fuisset turbidiorum cogitationum, componerent. [13] Quodsi numeris ac modis inest quaedam tacita vis, ut oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum, verba eadem qua compositione vel ut textu iungantur vel ut fine claudantur; nam quaedam et sententiis parva et elocutione modica virtus haec sola commendat. [14] Denique quod cuique visum erit vehementer, dulciter, speciose dictum, solvat et turbet: abierit omnis vis, iucunditas, decor. Solvit quaedam sua ut Oratore Cicero: Neque me divitiae movent quibus omnis Africanos et Laelios mulli venalicii mercatoresque superarunt. Immuta paululum ut sit 'multi superarunt mercatores venaliciique,' et insequentes deinceps periodos; quas si ad illum modum turbes, velut fracta aut transversa tela proieceris.

[15] Idem corrigit quae a Graccho composita durius putat. Illum decet; nos hac sumus probatione contenti, quod ut scribendo, quae se nobis solutiora obtulerunt, componimus. Quid enim attinet eorum exempla quaerere, quae sibi quisque experiri potest? Illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis (514) deformem fore, quia negligentia collocationis ipsa verborum luce deprehenditur. [16] Itaque ut confiteor, paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem* perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, ut quantum adhuc profecerant, puto. Neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian, Herodotum, Thucydiden parum studiosos eius fuisse. Genus fortasse sint secuti non idem, [17] quod Demosthenes aut Plato, quanquam et ii ipsi inter se dissimiles fuerunt. Nam neque illud ut Lysia dicendi textum tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat; perdidisset enim gratiam, quae ut eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque. Nam scribebat alis, non ipse dicebat, ut oportuerit esse illa rudibus et incompositis similia; quod ipsum compositio est. [18] Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio. In contionibus quidem etiam similiter cadentia quaedam et contraposita deprehendas. In Herodoto vero cum omnia (ut ego quidem sentio) leniter fluunt, tum ipsa διάλεκτος (516) habet eam iucunditatem, ut latentes etiam ut se* numeros complexa videatur. [19] Sed de propositorum diversitate post paulum. Nunc, quae prius iis, qui recte componere volent, discenda sint.


Est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis ut sermone et epistolis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica, similibus. [20] Quod non eo dico, quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes; neque enim aut hiare semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo atque epistola; sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora ut his vincula quam nulla sint. [21] Nonnunquam ut causis quoque minoribus decet eadem simplicitas quae non nullis, sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius.


[22] At illa connexa series tres habet formas: incisa quae κόμματα dicuntur, membra quae κῶλα, περίοδον, quae est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio. In omni porro compositione tria sunt genera necessaria: ordo, iunctura, numerus. (518)


[23] Primum igitur de ordine. Eius observatio ut verbis est singulis et contextis. Singula sunt, quae ἀσύνδετα diximus. In his cavendum, ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilege fur, aut latroni petulans. Augeri enim debent sententiae et insurgere, ut optime Cicero, Tu, inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate. Aliud enim maius alii supervenit. At si coepisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque descenderet. Est et alius naturalis ordo, ut viros ac feminas, diem ac noctem, ortum et occasum dicas potius quam retrorsum. [24] Quaedam ordine permutato fiunt supervacua, ut fratres gemini; nam si gemini praecesserint, fratres addere non est necesse. Illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina appositis et pronominibus essent priora; nam fit contra quoque frequenter non indecore. [25] Nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint (520) tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta, ideoque levioribus superponenda sunt. Verbo sensum cludere multo, [26] si compositio patiatur, optimum est; ut verbis enim sermonis vis est. Si id asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit apud summos Graecos Latinosque oratores frequentissime. Sine dubio erit omne, quod non cludet, hyperbaton, sed* ipsum hoc inter tropos vel figuras, quae sunt virtutes, receptum est. [27] Non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur ut locum, ut iungantur, quo congruunt maxime, sicut ut structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit, cui applicari et ut quo possit insistere. Felicissimus tamen sermo est, cui et rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus opportune cadens contigit. Quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis, [28] ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae ut hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis, Sole et aurora rubent plurima. Inter se* sacra movit aqua fraxinos. Ne exequias quidem unus inter miserrimos viderem meas. Quod inter haec pessimum est, (522) quia ut re tristi ludit compositio. [29] Saepe tamen est vehemens aliquis sensus ut verbo, quod si ut media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, ut clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis, Vt tibi necesse esset ut conspectu populi Romani vomere postridie. [30] Transfer hoc ultimum: minus valebit. Nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie. [31] Solebat Afer Domitius traiicere ut clausulas verba tantum asperandae compositionis gratia et maxime ut prooemiis, ut pro Cloatilla, Gratias agam continuo, et pro Laelia, Eis utrisque apud te iudicem periclitatur Laelia. Adeo refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem, ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet obiiceret. [32] Amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum, nemo est qui nesciat. Haec arbitror, ut (524) ut brevi, de ordine fuisse dicenda; qui si vitiosus est, licet et vincta* sit et apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur.


Iunctura sequitur. Est ut verbis, incisis, membris, periodis; omnia namque ista et virtutes et vitia ut complexu habent. [33] Atque, ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae, commissis inter se verbis duobus, ex ultima prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt. Tum vocalium concursus; quod cum accidit, hiat et intersistit et quasi laborat oratio. Pessime longae, quae easdem inter se litteras committunt, sonabunt. Praecipuus tamen erit hiatus earum, quae cavo aut patulo maxime ore efferuntur. [34] E planior littera est, i angustior est, ideoque obscurius ut his vitium. Minus peccabit, qui longis breves subiiciet, et adhuc, qui praeponet longae brevem. Minima est ut duabus brevibus offensio. Atque cum aliae subiunguntur aliis, proinde asperiores aut leniores* erunt prout oris habitu simili aut diverso pronuntiabuntur. [35] Non tamen id ut crimen ingens expavescendum est, ac nescio negligentia ut hoc an sollicitudo sit peior. (526) Inhibeat enim necesse est hic metus impetum dicendi et a potioribus avertat. Quare ut negligentiae passim* hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non immerito ut hac cura putant omnes Isocraten secutos praecipueque Theopompum. [36] At Demosthenes et Cicero modice respexerunt ad hanc partem. Nam et coeuntes litterae, quae συναλιφαί dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem, quam si omnia verba suo fine cludantur, et nonnunquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quaedam: ut Pulchra oratione ista iacta te* cum longae per se et velut opimae syllabae aliquid etiam medii temporis inter vocales, quasi intersistatur, adsumunt. [37] Qua de re utar Ciceronis potissimum verbis. Habet, inquit, ille tanquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam, et quod indicet non ingratam negligentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis.


Ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, ut commissura verborum rixantur, ut si s ultima cum x proxima confligat, quarum tristior etiam, si binae collidantur, stridor est, ut Ars studiorum. [38] Quae fuit causa et Servio, ut (528) dixit,* subtrahendae s litterae, quotiens ultima esset aliaque consonante susciperetur; quod reprehendit Luranius, Messala defendit. Nam neque Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit Aeserninus fuit et dignus locoque, et Cicero ut Oratore plures antiquorum tradit sic locutos. [39] Inde belligerare, pomeridiem, et ilia Censori Catonis Dicae hanc, aeque m littera ut e mollita. Quae ut veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam confitentur. [40] Atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit, ut ut eam transire possit, etiamsi scribitur, tamen parum exprimitur, ut Multum ille et Quantum erat, adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat. Neque enim eximitur, sed obscuratur et tantum ut hoc aliqua inter duas vocales velut nota est, ne ipsae coeant. [41] Videndum etiam, ne syllabae verbi prioris ultimae et primae sequentis sint eaedem; quod* ne quis praecipi miretur, Ciceroni ut epistolis (530) excidit, Res mihi invisae* visae sunt, Brute, et ut carmine,

O fortunatam natam me Consule Romam. Etiam monosyllaba, [42] si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet. Ideoque etiam brevium verborum ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum; adfert enim quandam dicendi tarditatem. Ilia quoque vitia sunt eiusdem loci, si cadentia similiter et similiter desinentia et eodem mode declinata multa iunguntur. [43] Ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia varietatis adiutae.


[44] Membrorum incisorumque iunctura non ea modo est observanda quae verborum, quanquam et ut his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis, quae quibus anteponas. Nam et vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit * * ** et contra (nam frequentius utar iisdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) Saxa atque solitudines voci respondent, (532) bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistent magis insurgebat, si verteretur; nam plus est saxa quam bestias commoveri, vicit tamen compositionis decor. Sed transeamus ad numeros.


[45] Omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (nuneros ῥυθμούς accipi volo) aut μέτροις id est dimensione quadam. Quod, etiamsi constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam. [46] Nam primum* numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis. ῥυθμὸς est aut par ut dactylicus, [47] una enim syllaba longa par est duabus* brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet; longam esse duorum temporum, brevem unius, etiam pueri sciunt) aut sescuplex ut paeonicus: is est ex longa et tribus brevibus, aut ex tribus brevibus* et longa, vel alio quoquo modo ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant; aut duplex, ut iambus (nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius. [48] Sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens, dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes; (534) tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. Proinde alia dimensio est versuum; pro dactylico poni non poterit anapaestus aut spondeus, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet. [49] Neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondeum alterum pro altero. Itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt ut illo

Panditur interea domus omnipotentis Olympi

confundas, solveris versum. [50] Sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi, quomodo coeperant, currunt usque ad μεταβολήν, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum ut verbis modo, rhythmos etiam ut corporis motu est. [51] Inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quanquam haec et ut metris accidunt. Maior tamen illic licentia est, ubi tempora etiam [auimo]* metiuntur et pedum et digitorum ictu, et intervalla signant quibusdam notis atque aestimant, quot breves illud spatium habeat; inde τετράσημοι, πεντάσημοι deinceps longiores fiunt percussiones; nam σημεῖον tempus est unum.


[52] In compositione orationis certior et magis (536) omnibus aperta servari debet dimensio. Est igitur ut pedibus et metricis quidem pedibus, qui* adeo reperiuntur ut oratione, ut ut ea frequenter non sentientibus nobis omnium generum excidant versus; et contra nihil non, quod est prosa scriptum, redigi possit ut quaedam versiculorum genera vel ut membra, sicut* ut molestos incidimus grammaticos, [53] quorum fuerunt, qui velut* lyricorum quorundam carmina ut varias mensuras coegerunt. At Cicero frequentissime dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam, tanquam orationem ad rhythmos adliget. [54] Nam sunt numeri rhythmi, ut et ipse constituit, et secuti eum Vergilius, cum dicit

Numeros memini, si verba tenerem,

et Horatius

Numerisque fertur

Iege solutis. Invadunt ergo hanc inter ceteras vocem: [55] Neque enim Demosthenis fulmina tantopere vibratura dicit, nisi numeris contorta ferrentur. In quo si hoc sentit rhythmis contorta, dissentio. Nam rhythmi, ut dixi, neque finem habent certum nec ullam ut contextu (538) varietatem, sed qua coeperunt sublatione ac positione, ad finem usque decurrunt; oratio non descendet ad crepitum digitorum et pedum. [56] Quod* Cicero optime videt ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere, ut magis non ἀπάλαιστοι. quod esset inscitum atque agreste, quam ἔνρυθμον, quod poeticum est, esse compositionem velit; sicut etiam quos palaestritas esse nolumus, tamen esse nolumus eos qui dicuntur ἀπάλαιστοι. [57] Verum ea quae efficitur e pedibus apta* conclusio nomen aliquod desiderat. Quid sit igitur potius quam numerus, sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus? Ego certe, ne ut calumniam cadam, qua ne M. quidem Tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum de compositionis dixero numero* et ubicunque iam dixi,oratorium dicere intelligar.


[58] Collocatio autem verba iam probata et electa et velut adsignata sibi debet connectere; nam vel dure inter se commissa potiora sunt inutilibus. Tamen et eligere quaedam, dum ex iis quae idem significent atque idem valeant, permiserim, et adiicere dum non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare casus atque numeros, quorum varietas (540) frequenter gratia compositionis adscita etiam suo nomine solet esse iucunda. [59] Etiam ubi aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum volet, sumat compositio, vitavisse vel vitasse, deprehendere vel deprendere. Coitus etiam syllabarum non negabo, et quidquid sententiis aut elocutioni non nocebit. Praecipuum tamen ut hoc opus est, [60] scire quod quoque loco verborum maxime quadret. Atque is optime componet, qui hoc non* solum componendi gratia facit.


Ratio vero pedum ut oratione est multo quam ut versu difficilior: primum quod versus paucis continetur, oratio longiores habet saepe circuitus; deinde quod versus semper similis sibi est et una ratione decurrit, orationis compositio, nisi varia est, et offendet similitudine et ut adfectatione deprehenditur. [61] Et ut omni quidem corpore totoque (ut ita dixerim) tractu numerus insertus est; neque enim loqui possumus nisi syllabis brevibus ac longis, ex quibus pedes fiunt. Magis tamen et desideratur ut clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet suum finem poscitque naturale intervallum, quo a sequentis initio dividatur, deinde quod aures continuam vocem secutae ductaeque velut prono decurrentis orationis flumine tum magis iudicant, cum ille impetus stetit (542) et intuendi tempus dedit. [62] Non igitur durum sit neque abruptum, quo animi velut respirant ac reficiuntur. Haec est sedes orationis, hoc auditor exspectat, hic laus omnis declamantium. * Proximam clausulis diligentiam postulant initia; nam et ut haec intentus auditor est. [63] Sed eorum facilior ratio est, non enim cohaerent aliis nec* praecedentibus serviunt; exordium sumunt cum clausula cum praecedentibus cohaereat: quamlibet sit enim composita ipsa,* gratiam perdet, si ad eam rupta via venerimus. Namque eo fit, ut, cum* Demosthenis seuera videatur compositio, τοῖς θεοῖς εὔχομαι πᾶσι KAI PA/SAIS; et illa (quae ab uno, quod sciam, Bruto minus probatur, ceteris placet) κἄν μήρω βάλλῃ μηδἑ τοσεύῃ, [64] Ciceronem carpant ut his, Familiaris coeperat esse balneatori, et non minus dura archipiratae. Nam balneatori et archipiratae idem finis est qui pâsi kaì pa/sais et qui μηδὲ τοξεύῃ sed priora sunt severiora. Est ut eo quoque nonnihil, [65] quod hic singulis verbis bini pedes continentur, quod etiam ut carminibus est praemolle; nec solum ubi quinae, ut ut his, syllabae nectuntur, Fortissima Tyndaridarum, sed etiam quaternae, cum versus cluditur Appennino et (544) armamentis et Orione. [66] Quare hoc quoque vitandum est, ne plurium syllabarum verbis utamur ut fine.


Mediis quoque non ea modo cura sit, ut inter se cohaereant, sed ne pigra, ne longa sint, ne, quod nunc maxime vitium est, brevium contextu resultent ac sonum reddant paene puerilium crepitaculorum. Nam ut initia clausulaeque plurimum momenti habent, [67] quotiens incipit sensus aut desinit, sic ut mediis quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt. Currentium pes, etiamsi non moratur, tamen vestigium facit. Itaque non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam ut iis, quae non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur, illi velut occulti gradus sint. * [68] Quis enim dubitet, unum sensum ut hoc et unum spiritum esse? Animaduerti, iudices, omnem accusatoris orationem ut duas divisam esse partes; tamen et duo prima verba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos quasi numeros habent et spiritum sustinemus, sicut apud rhythmicos aestimantur. [69] Hae particulae prout sunt graves, acres, lentae, celeres, remissae, exultantes, proinde id, quod ex illis conficitur, aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit. [70] Quaedam etiam (546) clausulae sunt claudae atque pendentes, si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium, quod erat ut fine, continuatione emendatur. * Non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem durum, si desinas; sed cum sit* continuatum iis quae sequuntur, quanquam natura ipsa divisa sunt, Nova postulat, inaudita desiderat, salvus est cursus. [71] Vt adeas, tantum dabis male cluderet, nam et interim versus pars ultima est; excipit Vt cibum vestitumque introferre liceat, tantum; praeceps adhuc firmatur ac sustinetur ultimo Nemo recusabat.


[72] Versum ut oratione fieri multo foedissimum est totum, sed etiam ut parte deforme, utique si pars posterior ut clausula deprehendatur aut rursus prior ut ingressu. Namque idem contra saepe etiam decet, quia et claudit interim optime prima pars versus, dum intra paucas syllabas, praecipue senarii atque octonarii. [73] In Africa fuisse initium senarii est, primum pro Q. Ligario caput claudit; Esse uideatur, iam nimis frequens, octonarium inchoat; talia sunt Demosthenis, πᾶσι καὶ πάσαις et πᾶσιν ὑμῖν, et totum paene principium. Et ultima versuum initio conveniunt orationis: [74] Etsi vereor, iudices, et Animadverti, iudices. Sed initia initiis non convenient, ut T. Livius (548) hexametri exordio coepit: Facturusne operae pretium sim (nam ita edidit, estque melius, quam quo modo emendatur), [75] nec clausulae clausulis, ut Cicero, Quo me vertam, nescio, qui trimetri finis est. Trimetrum et senarium* promiscue dicere licet, sex enim pedes, tres percussiones habet. Peius cludit finis hexametri, ut Brutus ut epistolis: Neque illi malunt habere tutores aut defensores, quoniam causam* sciunt placuisse Catoni. [76] Illi minus sunt notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est. Itaque et versus hi fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnunquam, ut ut principio statim orationis ut Lucium Pisonem: Pro di immortales, qui hic nunc illuxit dies? [77] Non minore autem cura vitandum est quidquid est ἔνρυθμον, quale apud Sallustium, Falso queritur de natura sua. Quamvis enim vincta sit, tamen soluta videri debet oratio. Atqui Plato, diligentissimus compositionis, ut Timaeo prima statim (550) parte vitare ista non potuit. [78] Nam et initium hexametri statim invenias, et Anacreontion protinus colon efficias, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte πενθημιμερές a Graecis dicitur, et haec omnia ut tribus versibus;* et Thucydidi ὑπὲρ ἥμισυ Κᾶρες ἐφάνησαν ex mollissimo rhythmorum genere excidit.


[79] Sed quia omnem compositionem* oratoriam constare pedibus* dixi, aliqua de his quoque; quorum nomina quia varia traduntur, constituendum est, quo quemque appellemus. Equidem Ciceronem sequar, (nam is eminentissimos Graecorum est secutus) excepto quod pes mihi tris syllabas non videtur excedere, quanquam ille paeane dochmioque, quorum prior ut quattuor, secundus ut quinque excurrit, utatur. [80] Nec tamen ipse dissimulat, quibusdam numeros videri non pedes; neque immerito; quidquid est enim supra tris syllabas, id est ex pluribus pedibus. Ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis, spondeum longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa et brevi choreum, non ut alii trochaeum nominemus. [81] Ex iis vero, qui (552) ternas syllabas habent, dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus parem, sed retro actum appellari constat anapaeston. Media inter longas brevis faciet amphimacrum, sed frequentius eius nomen est creticus; longa inter breves, amphibrachyn huic contrarium. [82] Duabus* longis brevem sequentibus bacchius, totidem longis brevem* praecedentibus palimbacchius erit. Tres breves trochaeum, quem tribrachyn dici volunt, qui choreo trochaei nomen imponunt; totidem longae molosson efficient. [83] Horum pedum nullus non ut orationem venit, sed quo quique sunt temporibus pleniores longisque syllabis magis stabiles, hoc graviorem faciunt orationem, breves celerem ac mobilem. Utrumque locis utile; nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne, et hoc, ubi pondus exigitur, [84] praeceps ac resultans merito damnetur. Sit ut hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt breviores syllabae, ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere videantur, ideoque ut metris omnes breves longaeque inter se ipsae* sint pares, lateat tamen nescio quid quod* supersit aut desit. Nam versuum propria condicio est, ideoque ut his quaedam etiam communes. [85] Veritas vero quia patitur aeque brevem esse vel longam vocalem, cum est sola, quam (554) cum eam consonantes una pluresve praecedunt, certe ut dimensione pedum syllaba, quae est brevis, insequente alia vel longa* vel brevi, quae tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, ut

Agrestem tenui musam:

nam A brevis, [86] gres brevis, faciet tamen longam priorem; dat igitur illi aliquid ex suo tempore. Quo modo, nisi habet plus quam quae brevissima, qualis ipsa esset detractis consonantibus? Nunc unum tempus accommodat priori et unum accipit a sequente; ita duae natura breves positione sunt temporum quattuor.


[87] Miror autem ut hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios pedes ita eligerent aliosque damnarent, quasi ullus esset, quem non sit necesse ut oratione deprehendi. Licet igitur paeana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat spondeum et* trochaeum, [88] alterius tarditate nimia,* alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior* videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique (556) cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius: [89] irrumpent etiam ad invitos, nec semper illis heroo aut paeane suo, quem, quia versum raro facit, maxime laudant, uti licebit. Vt sint tamen allis alii crebriores, non verba facient, quae neque augeri nec minui nec sicuti toni* modulatione produci aut corripi possint, sed transmutatio et collocatio.


[90] Plerique enim ex commissuris eorum vel divisione fiunt pedes; quo fit ut iisdem verbis alii atque alii versus fiant, ut memini quendam non ignobilem poetam talem exarasse:*

Astra tenet caelum, mare classes, area nessem. hic retrorsum fit sotadeus; itemque e sotadeo retro trimetros:

Caput exeruit mobile pinus repetita. Miscendi ergo sunt, [91] curandumque, ut sint plures qui placent, et circumfusi bonis deteriores lateant. Nec vero ut litteris syllabisque natura mutatur, sed refert, quae cum quaque optime coeat. Plurimum igitur (558) auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longae, celeritatis breves; quae si miscentur quibusdam longis, currunt, si continuantur, exultant. [92] Acres, quae ex brevibus ad longas insurgunt; leniores, quae a longis ut breves descendunt. Optime incipitur a longis, recte aliquando a brevibus, ut Novum crimen; lenius a duabus, ut Animadverti indices; sed hoc pro Cluentio recte, quia initium eius partitioni simile est, quae celeritate gaudet. [93] Clausula quoque e longis firmissima est; sed venit et ut breves, quamvis habeatur indifferens ultima. Neque enim ego ignoro, ut fine pro longa accipi brevem, quia videtur aliquid vacantis temporis ex eo, quod insequitur, accedere; aures tamen consulens meas, intelligo multum referre, verene longa sit, quae cludit, an pro longa. Neque enim tam plenum est Dicere incipientem timere, quam illud Ausus est confiteri. [94] Atqui si nihil refert, brevis an longa sit ultima, idem pes erit; verum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsistet. Quo moti quidam longae ultimae tria tempora (560) dederunt, ut illud tempus, quod brevis ex loco* accipit, huic quoque accederet. Nec solum refert, quis pes claudat, sed claudentem* quis antecedat. Retrorsum autem neque plus tribus, [95] iique, si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit enim* poetica observatio), neque minus duobus; alioqui pes erit, non numerus. Potest tamen vel unus esse dichoreus, si unus est, qui constat e duobus choreis. [96] Itemque paean, qui est ex choreo et pyrrhichio, quem aptum initiis putant, vel contra, qui est e tribus brevibus et longa, cui clausulam adsignant; de quibus fere duobus scriptores huius artis loquantur. Alii omnes, ut* quocunque sit loco longa,* temporum quod ad rationem pertinet,paeanas appellant. [97] Est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel ex iambo et cretico, stabilis ut clausulis et severus. Spondeus quoque, quo plurimum est Demosthenes usus, non eodem modo semper se* habet. Optime praecedet eum creticus, ut ut hoc, De qua ego nihil dicam, nisi depellendi criminis causa. Non nihil* est, quod supra dixi multum referre, unone verbo sint duo pedes comprehensi an uterque liber. (562) Sic enim fit forte Criminis casa; molle Archipiratae, mollius, si tribrachys praecedat, facilitates, temeritates. [98] Est enim quoddam ipsa divisione verborum latens tempus, ut ut pentametri medio spondeo, qui nisi alterius verbi fine, alterius initio constat, versum non efficit. Potest, etiamsi minus bene, praeponi anapaestos: Muliere non solum nobili, verum etiam nota. Cum anapaestus et creticus, [99] iambus quoque, qui est utroque syllaba minor (praecedet enim tres longas brevis), sed et spondeus iambo recte praeponitur: [iisdem ut]* armis fui. Cum spondeus, et bacchius, sic enim fiet ultimus dochmius: [100] In armis fui. Ex iis quae supra probavi apparet molosson quoque clausulae convenire, dum habeat ex quocunque pede ante se brevem: Illud scimus ubicunque sunt, esse pro nobis. [101] Minus gravis erit spondeus, praecedentibus palimbacchio et pyrrhichio, ut Iudicii Iuniani,* et adhuc peius priore paeane, ut Brute, dubitavi; nisi potius hoc esse volumus dactylum et bacchium. (564) Duo spondei non fere se iungi patiuntur, quae ut versu quoque notabilis* clausula est, nisi cum id fieri potest ex tribus quasi membris: Cur de perfugis nostris copias comparat is contra nos? una syllaba, duabus, una. [102] Ne dactylus quidem spondeo bene praeponitur, quia finem versus damnamus ut fine orationis. Bacchius et claudit et sibi iungitur: Uenenum timeres; vel choreum et spondeum ante se amat: Vt venenum timeres. Contrarius quoque qui est, cludet, nisi si ultimam syllabam longam esse volumus, optimeque habebit ante se molosson: Civis Romanus sum; aut bacchium, Quod hic potest, nos possemus. [103] Sed versus erit claudere choreum praecedente spondeo, nam hic potius est numerus, Nos possemus et Romanus sum. Claudet et dichoreus, id est idem pes sibi ipse iungetur, quo Asiani sunt usi plurimum; cuius exemplum Cicero ponit, Patris dictum sapiens temeritas filii comprobauit. [104] Accipiet ante se choreus et pyrrhichium: Omnes prope cives virtute, gloria, dignitate superabat. Cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit: Muliercula nixus ut litore. Habebit ante se bene creticum et (566) iambum, spondeum male, peius choreum. [105] Cludit amphibrachys: Q. Ligarium ut Africa fuisse, si non eum malumus esse bacchium. Non optimus est trochaeus, si ulla est ultima brevis, quod certe sit necesse est; alioqui quomodo claudet, qui placet plerisque, dichoreus? Illa observatione ex trochaeo fit anapaestus. [106] Idem trochaeus praecedente longa fit paean, quale est Si potero et Dixit hoc Cicero, obstat inuidia. Sed hum initiis dederunt. Cludet et pyrrhichius choreo praecedente, nam sic paean est. Sed omnes hi, qui ut breves excidunt, minus erunt stabiles, nec alibi fere satis apti, quam ubi cursus orationis exigitur et clausulis non intersistitur. Creticus et initiis optimus: [107] Quod precatus a diis immortalibus sum, et clausulis: In conspectu populi Romani vomere postridie. Apparet vero, quam bene eum praecedant vel anapaestos vel ille, qui videtur fini aptior, paean. Sed et se ipse sequitur: Servare quam plurimos. Sic melius quam choreo praecedente, Quis non turpe duceret? si ultima brevis pro longa sit; sed fingamus sic, Non turpe duceres. [108] Sed hic est illud (568) inane, quod dixi: paulum enim morae damus inter ultimum ac proximum verbum et turpe illud intervallo quodam producimus; alioqui sit exultantissimum et trimetri finis: Quis non turpe duceret? Sicut illud Ore excipere liceret, si iungas, lascivi carminis est; sed interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit plenum auctoritatis. [109] Nec ego, cum praecedentes pedes posui, legem dedi ne alii essent, sed quid fere accideret et quid ut praesentia videretur optimum, ostendi. Non* quidem optime est sibi iunctus anapaestos, ut qui sit pentametri finis, vel rhythmos qui nomen ab eo traxit: Nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est; nam synaloephe facit, ut duae ultimae syllabae pro una sonent. [110] Melior fiet praecedente spondeo vel bacchio, ut si idem mutes leave innocentiae praesidium est. Non me capit (ut a magnis viris dissentiam) paean, qui est ex tribus brevibus et longa. Nam est et ipse una plus brevi anapaestos facilitas et agilitas. Quid* ita placuerit is, non video, nisi quod illum fere probaverunt, quibus loquendi magis quam orandi studium fuit. [111] Nam et ante se brevibus gaudet pyrrhichio vel (570) choreo, mea facilitas, nostra facilitas; ac praecedente spondeo tamen plane finis est trimetri, cum sit per se quoque. Ei contrarius principiis merito laudatur, nam et primam stabilem et tres celeres habet. Tamen hoc quoque meliores alios puto.


[112] Totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis, ut oratio, quae ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat; nam id cum miseri, [113] tum ut minimis occupati est, neque enim, qui se totum ut hac cura consumpserit, potioribus vacabit, si quidem relicto rerum pondere ac nitore contempto tesserulas, ut ait Lucilius, struet et vermiculate inter se lexis committet. Nonne ergo refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt? [114] Quasi vero numeri* non sint ut compositione deprehensi, sicut poema nemo dubitaverit impetu* quodam initio fusum et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse generatum, mox ut eo repertos pedes. Satis igitur ut hoc nos componet multa scribendi exercitatio, ut ex tempore etiam similia fundamus. [115] Neque vero tam sint intuendi pedes quam universa comprehensio, (572) ut versum facientes totum illum decursum non sex vel quinque partes, ex quibus constat versus, aspiciunt. Ante enim carmen ortum est quam observatio carminis, ideoque illud Fauni vatesque canebant. [116] Ergo quem ut poemate locum habet versificatio, eum ut oratione compositio.


Optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt. Ideoque docti rationem componendi intelligunt, etiam indocti voluptatem. [117] Quaedam vero tradi arte non possunt. Mutandus est casus, si durius is, quo coeperamus, feratur. Num, ut quem transeamus ex quo, praecipi potest? Figura laboranti compositioni variata saepe succurrit. Quae? cum orationis, tum etiam sententiae? Num praescriptum eius rei ullum est? Occasionibus utendum et cum re praesenti deliberandum est. [118] Iam* vero spatia ipsa, quae ut hac quidem parte plurimum valent, quod possunt nisi (574) aurium habere iudicium? Cur alia paucioribus verbis satis plena vel nimium, alia pluribus brevia et abscisa sunt? Cur ut circumductionibus, etiam cum sensus finitus est, aliquid tamen loci vacare videatur? [119] Neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse. Cur hosce potius quam hos? Neque enim erat asperum. Rationem fortasse non reddam, sentiam tamen* esse melius. Cur non satis sit, sermonem vulgi fuisse, (compositio enim patiebatur) ignorabo; sed ut audio hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non esse. [120] Ad sensum igitur referenda sunt. Et si qui non* satis forte, quid seuerum, quid iucundum sit, intelligent, facient quidem natura duce melius quam arte; sed naturae ipsi ars inerit. Illud prorsus oratoris, [121] scire ubi quoque genere compositionis sit utendum. Ea duplex observatio est: altera, quae ad pedes refertur; altera, quae ad comprehensiones, quae efficiuntur ex pedibus. Ac de his prius. [122] Diximus igitur esse incisa, membra, circuitus. Incisum (quantum mea fert opinio) erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars (576) membri. Tale est enim, quo Cicero utitur: Domus tibi deerat? at habebas. Pecunia superabat? at egebas. Fiunt autem etiam singulis verbis incisa; Diximus, testes dare volumus; incisum est diximus. [123] Membrum autem est sensus numeris* conclusus, sed a toto corpore abruptus et per se nihil efficiens. O callidos homines perfectum est, sed remotum a ceteris vim non habet, ut per se manus et pes et caput: et O rem excogitatam. Quando ergo incipit corpus esse? cum venit extrema conclusio: Quem, quaeso, nostrum fefellit, id vos ita esse facturos? quam Cicero brevissimam putat. Itaque fere incisa et membra mutila* sunt et conclusionem utique desiderant. [124] Periodo plurima nomina dat Cicero, ambitum, circuitum, comprehiensiones, continuationem, circumscriptionem. Genera eius duo sunt, alterum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum, quod constat membris et incisis, quae plures sensus habent: Aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, reliqua. Habet periodus membra minimum duo. [125] Medius numerus videntur quattuor, sed recipit frequenter et plura. Modus eius a Cicerone aut quattuor senariis versibus aut ipsius spiritus modo terminatur. Praestare debet ut sensum concludat; sit aperta, (578) ut intelligi possit, non immodica, ut memoria contineri. Membrum longius iusto tardum; brevius instabile est. [126] Ubicunque acriter erit, instanter, pugnaciter dicendum,membratim caesimque dicemus, nam hoc ut oratione plurimum valet; adeoque rebus accommodanda compositio, ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem inhorrescere. [127] Membratim plerumque narrabimus, aut ipsas periodos maioribus intervallis et velut laxioribus nodis resolvemus, exceptis quae non docendi gratia, sed ornandi narrantur, ut ut Verrem Proserpinae raptus. Haec enim lenis et fluens contextus decet. [128] Periodos apta prooemiis maiorum causarum, ubi sollicitudine, commendatione, miseratione res eget, item communibus locis et ut omni amplificatione; sed poscitur* tum austera, si accuses, tum fusa, si laudes. Multum et ut epilogis pollet. [129] Totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et voluptate iam ducitur. Historia non tam finitos numeros quam orbem quendam contextumque desiderat. Namque omnia eius membra (580) connexa sunt et, quoniam lubrica est, hac atque illac* fluit, ut homines, qui manibus invicem apprehensis gradum firmant, continent et continentur. [130] Demonstrativum genus omne fusiores habet liberioresque numeros; iudiciale et contionale, ut materia varium est, sic etiam ipsa collocatione verborum.


Ubi iam nobis pars ex duabus, quas modo fecimus, secunda tractanda est. Nam quis dubitat alia lenius, alia concitatius, alia sublimius, alia pugnacius, alia ornatius, alia gracilius esse dicenda; [131] gravibus, sublimibus, ornatis longas magis syllabas convenire? ita ut lenia spatium, sublimia et ornata claritatem quoque vocalium poscant; his contraria magis gaudere* brevibus, argumenta, partitiones, iocos et quidquid est sermoni magis simile. [132] Itaque componemus prooemium varie atque ut sensus eius postulabit. Neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit, et optimam compositionem esse prooemii, ut est apud Asinium, dixit, Si, Caesar, ex omnibus mortalibus, qui sunt ac fuerunt, posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit. [133] Non quia negem hoc bene esse compositum, sed quia legem hanc esse componendi ut omnibus principiis recusem. Nam iudicis animus (582) varie praeparatur: tum miserabiles esse volumus, tum modesti tum acres, tum graves, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam hortari. Haec ut sunt diversa natura, ita dissimilem componendi quoque rationem desiderant. An similibus Cicero usus est numeris ut exordio pro Milone, pro Cluentio, pro Ligario? [134] Narratio fere tardiores atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos. Nam et verbis, ut saepius pressa est, ita interim insurgit; sed docere et infigere animis res semper cupit, quod minime festinantium opus est. Ac mihi videtur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus periodis. [135] Argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non tamen* ita ut trochaeis quoque celeria quidem, sed sine viribus sint, verum iis, qui sint brevibus longisque mixti, non tamen plures longas quam breves habent. * [136] Illa sublimia spatiosas clarasque voces habentia* amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiamsi maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni. Aspera contra iambis maxime concitantur, (584) non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et e brevibus ut longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis ut breves cadunt. [137] Summissa, qualia ut epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus exclamantes exigunt.


Vult esse Celsus aliquam et superiorem* compositionem, quam equidem si scirem, non docerem; sed sit necesse est tarda et supina, verum nisi ex verbis atque sententiis. Per se si id quaeritur, satis odiosa esse non poterit.


[138] Denique, ut semel finiam, sic fere componendum quomodo pronuntiandum erit. An non ut prooemiis plerumque summissi, (nisi cum ut accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) ut narratione pleni atque expressi, ut argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, ut locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, ut epilogis plerumque deiecti et infracti? [139] Atqui corporis quoque motui sunt* sua quaedam tempora et ad signandos* pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum. Quid? non vox et gestus accommodatur naturae (586) ipsarum, de quibus dicimus, rerum? Quo minus id mirere ut pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere. Itaque tragoediae, [140] ubi necesse est, adfectamus etiam tumorem ex spondeis atque iambis quibus* maxime continetur:

En impero Argis, sceptra mi liquit Pelops. At ille comicus aeque senarius, quem trochaicum vocant, pluribus trochaeis, qui trochaei* ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit; [141] sed quantum accipit celeritatis, tantum gravitatis amittit:

Quid igitur faciam? non eam ne nunc equide

Aspera vero et maledica, ut dixi, etiam ut carmine iambis grassantur:

Quis hoc potest videre, quis potest pati,

Nisi impudicus et vorax et aleo? In universum autem, [142] si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse quam effeminatam et enervem, qualis apud multos et cotidie magis lascivissimis syntonorum modis saltat. Ac ne tam bona quidem ulla erit, ut debeat esse (588) continua et ut eosdem semper pedes ire. [143] Nam et versificandi genus est unam legem omnibus sermonibus dare; et id cum manifestae adfectationis est (cuius rei maxime cavenda suspicio est), tum etiam taedium ex similitudine ac satietatem creat; quoque est dulcius, magis perdit amittit que* et fidem et adfectus motusque omnes, qui est ut hac cura deprehensus. Nec potest ei credere aut propter eum dolere et irasci iudex, cui putat hoc vacare. [144] Ideoque interim quaedam quasi solvenda de industria sunt; et quidem illa maximi laboris, ne laborata videantur. Sed neque longioribus, quam oportet, hyperbatis compositioni serviamus ne, quae eius rei gratia fecerimus, propter eam fecisse videamur; et certe nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis. [145] Neque enim ullum erit tam difficile, quod non commode inseri possit, nisi quod ut evitandis eiusmodi verbis non decorem compositionis quaerimus, sed facilitatem. Non tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, cum minus* ut verbis habeant severitatis* et gratiae; [146] nec vitium duxerim, si Cicero a Demosthene paulum ut hac parte descivit. (590) Sed quae sit differentia nostri Graecique sermonis, explicabit summus liber.


Compositio (nam finem imponere egresso destinatum modum volumini festino) debet esse honesta, iucunda, varia. [147] Eius tres partes: ordo, coniunctio, numerus. Ratio ut adiectione, detractione, mutatione; usus pro natura rerum, quas dicimus: cura ita magna, ut sentiendi atque eloquendi prior sit; dissimulatio curae praecipua, ut numeri sponte fluxisse, non arcessiti et coacti esse videantur.