De Institutione Oratoria/IX/3

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

Liber IX



(442) 3


[1] Verborum vero figurae et mutatae sunt semper et, utcunque valuit consuetudo, mutantur. Itaque, si antiquum sermonem nostro comparemus, paene iam quidquid loquimur figura est, ut hac re invidere, non ut veteres et Cicero praecipue, hanc rem, et incumbere illi, non in illum, et plenum vino non vini, et huic non hunc adulari iam dicitur et mille alia; utinamque non peiora vincant. [2] Verum schemata λέξεως duorum sunt generum: alterum loquendi rationem vocant, alterum maxime collocatione exquisitum est. Quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis illud grammaticum hoc rhetoricum magis dicere.


Prius fit iisdem generibus quibus vitia. Esset enim orationis schema vitium, si non peteretur, sed accideret. [3] Verum auctoritate, vetustate, consuetudine plerumque defenditur, saepe etiam ratione quadam. Ideoque, cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est, si habet probabile aliquid, quod sequatur. Una tamen in re maxime utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat. [4] Quodsi quis parce et, cum res poscet, utetur; velut asperso quodam condimento iucundior erit; at qui nimium adfectaverit, ipsam (444) illam gratiam varietatis amittet. Quanquam sunt quaedam figurae ita receptae, ut paene iam hoc ipsum nomen effugerint; quae etiamsi fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient. [5] Nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles,* ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.


[6] Fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus; nam et oculis capti talpae et timidi dammae dicuntur a Vergilio; sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam feminas certum est; et in verbis, ut fabricatus est gladium et inimicum poenitus es. [7] Quod mirum minus est, quia in natura verborum est et quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut arbitror, suspicor, et contra faciendi quae patimur, ut vapulo; ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo efferuntur: luxuriatur, luxuriat; fluctuatur, fluctuat; adsentior, adsentio. [8] Est figura et in numero, (446) vel cum singulari pluralis subiungitur, Gladio pugnacissima gens Romani (gens enim ex multis), vel ex diverso,

Qui* non risere parentes,

nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est;

Ex illis enim, qui non risere, hic quem non dignata. [9] * satura est

Sed nostrum istud vivere triste

Aspexi,

cum infinito verbo sit usus pro appellatione; nostram enim vitam vult intelligi. Utimur et verbo pro participio,

Magnum dat ferre talentum,

tanquam ferendum, et participio pro verbo, Volo datum.


[10] Interim etiam dubitari potest, cui vitio simile sit schema: ut in hoc

Virus est vitium fugere:

aut enim partes orationis mutat ex illo Virtus est (448) fuga vitiorum, aut casus ex illo Virtutis est vilium fugere; multo tamen hoc utroque excitatius. Iunguntur interim schemata: Sthenelus sciens pugnae; est enim scitus Sthenelus* pugnandi. [11] Transferuntur et tempora: Timarchides negat esse ei periculum a securi, (praesens enim pro praeterito positum est) et status:

Hoc Ithacus velit;

et, ne morer, per omnia genera per quae fit soloecismus.


[12] Haec quoque est, quam ἑτεροίωσιν vocant, cui non dissimilis ἐξαλλαγή dicitur, ut apud Sallustium Neque ea res falsum me habuit et Duci probare. Ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet. Unde eo usque processum est, ut non paeniturum pro non acturo paenitentiam et visuros ad videndum missos idem auctor dixerit. [13] Quae ille quidem fecerit schemata, an idem vocari possint, videndum, quia recepta sint. Nam receptis etiam vulgo auctore contenti sumus: ut nunc evaluit rebus agentibus, quod Pollio in Labieno damnat, et contumeliam fecit, quod (450) a Cicerone reprehendi notum est; ad fici enim contumelia dicebant. [14] Alia commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit:

Vel cum se pavidum contra mea iurgia iactat. —

  • Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci

Audierat. Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima. [15] Illud et in consuetudine remansit enimvero. His amplius apud eundem:

Nam quis te iuuenum confidentissime,

quo sermonis initium fit. Sed

Tam magis illa tremens et tristibus effera flammis,

Quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae. Quod est versum ex illo: Quam magis aerumna urget, tam magis ad malefaciendum viget. [16] Pleni talibus antiqui (452) sunt; initio Eunuchi Terentius Quid igitur faciam? inquit. Alius: ain* tandem leno? Catullus in Epithalamio,

Dum innupta manet, dum cara suis est,

cum prius dum significet quoad, sequens usque eo. [17] Ex Graeco vero translata vel Sallustii plurima, quale est, Vulgus amat fieri, vel Horatii, nam id maxime probat, Nec ciceris, nec longae invidit avenae, vel Vergilii,

Tyrrhenum navigat aequor. Sed iam vulgatum actis quoque, Saucius pectus. [18] Ex eadem parte figurarum priore dicto* et adiectio est, quae videri potest supervacua, sed non sine gratia est:

Nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi;

(454) potest enim deesse alterum nam. Sed apud Horatium illud,

Fabriciumque,

Hunc et intonsis* Curium capillis. Sed detractiones, quae in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram;

Accede ad ignem, iam calesces plus satis. Plus enim quam satis est. [19] Nam de altera [quae] detractione pluribus dicendum* est.


Utimur vulgo et comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet; duo inter se comparativa committimus: Si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. [20] Sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quae et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus:

Sed nos immensum spatiis confecimus aequor;

(456) et de pluribus singulariter,

Haud secus ac patriis acer Romanus in armis. Specie diversa sed genere eadem et haec sunt, [21]

Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem. —

Ne mihi tum molles sub divo carpere somnos,

Neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,

non enim nescio cui alii prius nec postea sibi uni, sed omnibus praecipit. Sed de nobis loquimur tanquam de aliis: Dicit Seruius, negat Tullius. [22] Sed nostra persona utimur pro aliena, et alios pro aliis fingimus. Utriusque rei exemplum pro Caecina. Pisonem, adversae partis advocatum, adloquens Cicero dicit, Restituisse te dixti; nego me ex edicto praetoris restitutum esse; verum enim est illud; restituisse se* Aebutius dixit, Caecina nego me ex edicto praetoris restitutum esse; et ipsum dixti, excussa syllaba, figura in verbo. [23] Illa (458) quoque ex eodem genere possunt videri: unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci παρένθεσιν, παρέμπτωσιν vocant, dum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit: Ego cum te (mecum enim saepissime loquitur) patriae reddidissem; cui adiiciunt hyperbaton, [24] quod inter tropos esse noluerunt; alterum, quod est ei figurae sententiarum, quae ἀποστροφή dicitur, simile, sed non sensum mutat, verum formam eloquendi:

Decios, Marios magnosque Camillos,

Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar. Acutius adhuc in Polydoro, [25]

Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro

Fi potitur. Quid non mortalia pectora cogis

Auri sacra fames? Hoc, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, μετάβασιν vocant, quam et aliter fieri putant:

Quid loquor? aut ubi sum? [26] Coniunxit autem παρένθεσιν et ἀποστροφήn Vergilius illo loco, (460)

Haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae

Distulerant, (at tu dictis Albane maneres!)

Raptabatque viri mendacis viscera Tullus. Haec schemata aut his similia, [27] quae erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est. Quod continget, si neque supra modum multae fuerint nec eiusdem generis aut iunctae aut frequentes, quia satietatem ut varietas earum, ita raritas effugit.


[28] Illud est acrius genus, quod non tantum in ratione positum est loquendi, sed ipsis sensibus cum gratiam tum etiam vires accommodat. E quibus primum sit, quod fit adiectione. Plura sunt genera; nam et verba geminantur, vel amplificandi gratia, ut Occidi, occidi, non Sp. Maelium; alterum est enim quod indicat, alterum quod adfirmat; vel miserandi, ut

A Corydon, Corydon. [29] Quae eadem figura nonnunquam per ironiam ad elevandum convertitur. Similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior: Bona, miserum me! (consumptis enim (462) lacrimis tamen infixus haeret aninmo dolor) bona, inquam, Cn. Pompeii acerbissimae voci subiecta praeconis. — Vivis et vivis non ad deponendam dam, sed ad confirmandam audaciam. [30] Sed ab iisdem verbis plura acriter et instanter incipiunt: Nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora uultusque mouerunt? et in iisdem desinunt: Quis eos postulavit? Appius. Quis produxit? Appius. [31] Quanquam hoc exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cuius et initia inter se et fines iidem sunt, quis et quis, Appius et Appius. Quale est: Qui sunt, qui foedera saepe ruperunt? Carthaginienses. Qui sunt, qui crudelissime bellum gesserunt? Carthaginienses. Qui sunt, qui Italiam deformarunt? Carthaginienses. Qui sunt, qui sibi ignosci postulant? Carthaginienses. [32] Etiam in contrapositis vel comparativis solet respondere primorum verborum alterna repetitio, quod modo huius esse loci potius dixi: Vigilas tu de node, ut tuis consultatoribus respondeas; ille, ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat. Te gallorum, illum buccinarum (464) cantus exsuscitat. Tu actionem instituis; ille aciem instruit. Tu caves, ne consultores tui, ille, ne urbes aut castra capiantur. [33] Sed hac gratia non fuit contentus orator, vertit in contrarium eandem figuram: Ille tenet et scit, ut hostium copiae, tu, ut aquae pluviae arceantur. He exercitatus in propagandis finibus, tu in regendis. [34] Possunt media quoque respondere vel primis, ut

Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda;

vel ultimis ut Haec navis onusta praeda Siciliensi, cum et ipsa esset ex praeda. Nec quisquam dubitabit. idem fieri posse iteratis utrinque mediis. Respondent primis et ultima: Multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis multi. [35] Est et illud repetendi genus, quod simul* proposita iterat et dividit:

Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo

iam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi.


ἐπάνοδος dicitur Graece, nostri regressionem vocant. Nec solum in eodem sensu, [36] sed etiam in diverso eadem verba contra sumuntur: Principum dignitas (466) erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur. Interim variatur casibus haec et generibus retractatio: Magnus est dicendi labor, magna res et cetera; et apud Rutilium longa περιόδῳ sed haec initia sententiarum sunt: Pater hic tuus? patrem nunc appellas? patris tui filius es? [37] Fit casibus modo hoc schema, quod πολύπτωτον vocant. Constat aliis etiam modis, ut pro Cluentio: Quod autem tempus veneni dandi? illo die? illa frequentia? Per quem porro datum? unde sumptum? quae porro interceptio poculi? [38] cur non de integro autem datum? Hanc rerum, coniunctam diversitatem Caecilius μεταβολήν vocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: Illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et deinceps adhuc multa. [39] Vt haec in unum congeruntur, ita contra ilia dispersa sunt, quae a Cicerone dissipata dici puto:

Hic segetes, illic ueniunt felicius uae,

Arborei fetus alibi,

et deinceps. [40] Ilia vero apud Ciceronem mira (468) figurarum mixtura deprehenditur, in qua et primum verbum* longo post intervallo redditum est ultimum et media primis et mediis ultima congruunt: Vestrum iam hic factum reprehenditur, patres conscripti, non meum; ac pulcherrimum quidem factum, verum, ut dixi, non meum, sed vestrum. [41] Hanc frequentiorem repetitionem πλοκήν vocant, quae fit ex permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistola ad Brutum, Ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et redierim per Cn. [42] Pompeium, ego ergo cum redierim. Sed in iisdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione verborum: ut apud Persium,

Usque adeone

Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? Sed apud Ciceronem, Neque enim poterant iudicio et hi damnari, qui iudicabant. [43] Sed sensus quoque toti, quemadmodum coeperunt, desinunt: Venit ex Asia. Hoc ipsum quam novum! Tribunus plebis venit ex Asia. * eadem tamen periodo et verbum primum ultimum* refertur, tertium iam sermone, adiectum est enim Uerumtamen venit. Interim sententia quidem repetitur, sed non eodem* verborum ordine: Quid Cleomenes facere potuit? Non enim possum quemquam insimulare falso. Quid, inquam, magno opere potuit (470) Cleomenes facere? * [44] Prioris etiam sententiae verbum ultimum ac sequentis primum* frequenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetae saepius:

Pierides, vos haec facietis maxima Gallo,

Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas. Sed ne oratores quidem raro: Hic tamen vivit; vivit? immo vero etiam in senatum venit. [45] Aliquando, sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulae sententiarum alis, sed non alio tendentibus verbis inter se consonant. Initia hoc modo: Dediderim periculis omnibus, obtulerim insidiis, obiecerim invidiae. Rursus clausulae ibidem statim, Vos enim statuistis, vos sententiam dixistis, vos iudicavistis. Hoc alii συνωνυμίαν alii disiunctionem vocant, utrumque, etiamsi est diversum, recte; nam est nominum idem significantium separatio. Congregantur quoque verba idem significantia. Quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti; egredere aliquando ex urbe, patent portae, proficiscere. [46] Sed in eundem alio libro: Abiit, excessit, erupit, euasit. Hoc Caecilio πλεονασμός Verr. v. xli. 107. What could Cleomenes have done? For I cannot accuse any one falsely. What, I say, could Cleolmenes have done to any good effect! (472) videtur, id est, abundans super necessitatem oratio, sicut illa Vidi oculos ante ipse meos. * illo enim vidi inest ipse. Verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam sicut hic, virtus. Fidi, ipse, ante oculos, totidem sunt adfectus. Cur tamen haec proprie nomine tali notarit, [47] non video. Nam et geminatio et repetitio et qualiscunque adiectio πλεονασμός videri potest. Nec verba modo, sed sensus quoque idem facientes acervantur: Perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitarunt.


[48] Congeruntur et diversa: Mulier, tyranni saeva crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis dementia. Sed apud Ovidium:

Sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,

Sed quae visceribus veniebat belua ponti

Exsaturanda meis. Inveni, qui et hoc πλοκήν* vocaret: [49] cui non (474) adsentior, cum sit unius figurae, mixta quoque et idem et diversum significantia, quod et ipsum διαλλαγὴν vocant. Quaero ab inimicis, sintne haec investigate, comperta,* patefacta, sublata, deleta, exstincta per me. Investigata, comperta, patefacta aliud ostendunt; sublata, deleta, extincta sunt inter se similia, sed non etiam prioribus. [50] Sed hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae, quia coniunctionibus caret, dissolutio vocatur, apta, cum quid instantius dicimus; nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt. Ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: Qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci iussi; in senatum sunt introducti, et totus hic locus talis est. Hoc genus et βραχυλογίαν vocant, quae potest esse copulata dissolutio. Contrarium illud* est schema, quod coniunctionibus abundat. Illud ἀσύνδετον, hoc πολυσύνδετον dicitur. [51] Sed hoc est vel iisdem saepius repetitis, ut (476)

Tectumque laremque

Armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;

vel diversis: [52] Arma virumque — Multum ille et terris — Multa quoque. [53] Adverbia quoque et pronomina variantur, Hic illum vidi iuvenem, — Bis senos cui nostra dies, — Hic mihi responsum primus dedit ille petenti. Sed utrumque horum acervatio est,* tantum iuncta aut dissoluta. [54] Omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit. Fons quidem unus, quia acriora facit et instantiora quae dicimus et vim quandam prae se ferentia velut saepius erumpentis adfectus.


Gradatio, quae dicitur κλῖμαξ apertiorem habet artem et magis adfectatam ideoque esse rarior debet. [55] Est autem ipsa quoque adiectionis; repetit enim quae dicta sunt et, priusquam ad aliud descendat, in prioribus resistit. Eius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: Non enim dixi quidem sed non* scripsi, nec scripsi quidem* sed non obii legationem, nec* obii quidem legationem* sed non persuasi Thebanis. [56] Sint tamen tradita et Latina: Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit. Sed Calvi: Non ergo magis pecuniarum (478) repetundarum qiuari maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum iudicia perierunt. * [57] Invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum:

Iove propagatus est, ut perhibent, Tantalus,

Ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus

Atreus, qui nostrum porro propagat genus.


[58] At quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt; quarum una est ea, quam libro proximo in figuras ex συνεκδοχῇ distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intelligitur: ut Caelius in Antonium, Stupere gaudio Graccus: simul enim auditur coepit. Cicero ad Brutum: Sermo nullus scilicet nisi de te; quid enim potius? Tum Flavius, Cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi. [59] Cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur:

Nouimus et qui te, transversa tuentibus hircis,

Sed quo, sed faciles Nymphae risere, sacello. (480) Hanc quidam aposiopesin putant, frustra. [60] Nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratur; quod si aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem appellabitur. Ego ne* illud quidem aposiopesin semper voco, [61] in quo res quaecunque relinquitur intelligenda, ut ea quae in epistolis Cicero: Data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari; non enim obticuit sed* lusit, quia nihil aliud intelligi poterat quam hoc, diadema imposuit. [62] Altera est per detractionem figura, de qua modo dictum, cui coniunctiones eximuntur. Tertia, quae dicitur ἐπεζευγμένον in qua unum ad verbum plures sententiae referuntur, quarum unaquaeque desideraret illud, si sola poneretur. Id accidit aut praeposito verbo, ad quod reliqua respiciant: Vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia; aut illato, quo plura cluduntur: Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit. [63] Medium quoque potest esse, quod et prioribus et sequentibus sufficiat. iungit autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque filios (482) dicimus, et singularia pluralibus miscet. [64] Sed haec adeo sunt vulgaria, ut sibi artem figurarum adserere non possint. Illud plane figura est, qua diversa sermonis forma coniungitur:

Sociis tunc, arma capessant,

Edico, et dira bellum cum genie gerendum. Quamvis enim pars bello posterior participio insistat, utrique convenit illud edico. Non utique detractionis gratia factam coniunctionem συνοικείωσιν vocant, quae duas res diversas colligat:

Tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet. Huic diversam volunt esse distinctionem, [65] cui dant nomen παραδιαστολήν qua similia discernuntur:* Cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente, fortem, pro illiberali diligentem. Quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito. Cui contraria est ea, qua fit ex vicino transitus ad diversa ut silmilia: Brevis esse laboro, Obscurus fio, et quae sequuntur. (484)


[66] Tertium est genus figurarum, quod aut similitudine aliqua vocum aut paribus aut contrariis convertit in se aures et animos excitat. Hinc est παρονομασία, quae dicitur adnominatio. Ea non uno modo fieri solet: ex vicinia (quadam praedicti nominis ducta casibus declinat, ut Domitius Afer pro Cloatilla, Mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infelix; [67] et cum verbo idem verbum plus significans subiungitur: Quando homo hostis, homo. Quibus exemplis sum in aliud usus, sed in uno ἔμφασις est* geminatio. παρονομασίᾳ contrarium est, quod eodem verbo quasi falsum arguitur: Quae lex privatis hominibus esse lex non uidebatur. [68] Cui confinis est ἀντανάκλασις eiusdem verbi contraria significatio. Cum Proculeius> quereretur de filio, quod is mortem suam expectaret, et ille dixisset, se vero non exspectare: Immo, inquit, rogo exspectes. Non ex eodem sed ex vicino diversum* accipitur, cum supplicio adficiendum dicas, quem supplicatione dignum iudicaris. [69] Aliter quoque voces aut eaedem diversa in significatione ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae; (486) quod etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono: [70] Amari iucundum est, si curetur, ne quid insist amari. Avium dulcedo ad avium ducit; et apud Ovidium ludentem:

Cur ego non dicam, Furia, te furiam? Cornificius hanc traductionem vocat, [71] videlicet alterius intellectus ad alterum. Sed elegantius, quod est positum in distinguenda rei proprietate: Hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Sed quae praepositionibus in contrarium mutantur: Non emissus ex urbe, sed immissius in urbem esse videatur. Melius atque acrius, quod cum figura iucundum est tum etiam sensu valet: Emit morte immortalitatem. [72] Illa leviora: Non Pisonum sed pistorum et Ex oratore arator. Pessimum vero: Ne patres conscripti videantur circumscripti; — Raro evenit sed vehementer venit. Sed* contingit, ut aliqui sensus vehemens et acer venustatem aliquam non eadem ex voce* non dissona accipiat. [73] Sed cur me (488) prohibeat pudor uti domestico exemplo? Pater meus contra eum, qui se legationi immoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re infecta redierat, Non exigo, ut inmoriaris legationi; immorare. Nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, praesertim non captata, sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit. [74] Magnae veteribus curae fuit gratiam dicendi et paribus et contrariis acquirere. Gorgias in hoc immodicus, copiosus aetate utique prima Isocrates fuit. Delectatus est his etiam M. Tullius, verum et modum adhibuit non ingratae, nisi copia redundet, voluptati et rem alioqui leuem sententiarum pondere implevit. Nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in acres incidit sensus, innatam gratiam* videtur habere non arcessitam.


[75] Similium fere quadruplex ratio est. Nam est primum, quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut

Puppesque tuae pubesque tuorum;

et Sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma, et Non enim tam spes laudanda quam (490) res est, aut certe par et extremis syllabis consonans: Non verbis, sed armis. [76] Sed hoc quoque, quotiens in sententias acres incidit, pulchrum est: Quantum possis, in eo semper experire, it prosis. Hoc est πάρισον, ut plerisque placuit. Theon Stoicus πάρισον existimat, quod sit e membris non dissimilibus. [77] Secundum, ut clausula similiter cadat, syllabis iisdem in ultimam partem collatis: ὁμοιοτέλευτον vocant* similem duarum sententiarum vel plurium finem: Non modo ad salutem eius exstingtecndam, sed etiam gloriam per tales viros infingendam. Ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae τρίκωλα dicuntur: Vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. Sed in quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest. Fit etiam singulis verbis: Hecuba hoc dolet, pudet, piget; et Abiit, excessit, erupit, evasit. [78] Tertium est, quod in eosdem casus cadit, ὁμοιόπτωτον dicitur. Sed neque, quod finem habet similem, utique in eundem venit finem ὁμοιόπτωτον, quia ὁμοιόπτωτον est tantum casu simile, etiamsi dissimilia sint quae declinentur; nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus* vel (492) primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur, et quocunque modo accommodari potest. [79] Neque enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum, Amisso nuper infelicis aulae si non* praesidio inter pericula tamen solacio inter adversa. Eius fere videntur optima, in quibus initia sententiarum et fines, consentiunt, ut hic praesidio solacio, pericula adversa,* paene* ut similia sint verbis et paribus cadant et eodem modo desinant. [80] Etiam ut sint, quod est quartum, membris aequalibus, quod ἰσόκωλον dicitur: Si, quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret ἰσόκωλον est et ὁμοιόπτωτον habet; non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae, ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευτον. Accedit et ex illa figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti: Non minus cederet quam cessit. At hoc* (494) ὁμοιοτέλευτον et παρονομασία est: Neminem alteri posse dare in matrimonium, nisi penes quem sit patrimonium.


[81] Contrapositum autem vel, ut quidam vocant, contentio ( ἀντίθετον dicitur) non uno fit modo. Nam et fit, si singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi, Uicit pudorem libido, timorem audacia, et bina binis: Non nostri ingenii, vestri auxilii est, et sententiae sententiis: Dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis. [82] Cui commodissime subiungitur et ea species, quam distinctionem diximus: Odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit; et, quae sunt simili casu, dissimili sententia in ultimo locata: Vt quod in tempore mali fuit, nihil obsit, quod in causa boni fuit, prosit. [83] Nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc, Est igitur, haec iudices, non scripta sed nata lex, verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur, Quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus. [84] Nec semper, quod adversum est, (496) contra ponitur, quale est apud Rutilium, Nobis primis dii immortales fruges dederunt; nos, quod soli accepimus, in omnes terras distribuimus. [85] Fit etiam adsumpta illa figura, qua verba declinata repetuntur, quod ἀντιμεταβολή dieitur: Non, ut edam, vivo, sed, ut vivam, edo. Sed quod apud Ciceronem conversum ita est, ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: Vt et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur. [86] Sed eodem eluditur verbo: ut quod dicit de se. Roscio, Etenim, cum artifex eiusmodi est, ut solus videatur digus qui in scena, specletur, tum vir eiusnodi est, ut solbs dignus esse rideatur, qui eo non accedat. Est et in nominibus ex diverso collocatis sua gratia: Si Consul Antonius. Brutus hostis; si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius.


[87] Olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt, qui putent esse figuram: Incredibile est, (quod dico, sed uerum; ἀνθυποφοράν vocant; et Aliquis hoc semel tulit, nemo* bis, ego ter, διέξοδον et Longius (498) evectus sum sed redeo ad propositum, ἄφοδον. [88] Quaedam verborum figurae paulum figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. Nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti; Sive me malitiam sive stultitiam dicere oportet. [89] Item correctionis eadem ratio est; nam quod illic dubitat, hic emendat. Etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura: Crudelitatis mater est avaritia, et apud Sallustium in Ciceronem O Romule Arpinas, et apud Menandrum Oedipus Thriasius. Haec omnia copiosius sunt exsecuti, qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci; sed non minor erit eorum, qui vivunt, gloria. [90] Vt fateor autem verborum quoque figuras posse plures reperiri a quibusdam, ita iis, quae ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior. Nam in primis M. Tullius multas in tertio De Oratore libro posuit, quas in Oratore postea scripto transeundo videtur ipse damnasse; quarum pars est, quae sententiarum potius quam uerborum sit: ut imminutio, improvisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto, quod dicitur ἐναντιότης ), (500) sumpta ex adverso probatio. [91] Quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprehensa breviter sententia sive finitio; nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema λέξεως putant. Verborum autem concinna transgressio, id est hyperbaton, quod Caecilius quoque putat schema, a nobis est inter tropos* posita. [92] Sed mutatio, si* ea est, quam Rutilius ἀλλοίωσιν vocat, dissimilitudinem ostendit horminum, rerum, factorum; quae si latius fiat, figura non est, si angustius, in ἀντίθετον cadet; si vero haec appellatio significat ὑπαλλαγήν, satis de ea dictum est. [93] Quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius αἰτιολογίαν vocat? nam de illo dubitari possit, an schema sit distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est. [94] προσαπόδοσιν dicit, quae, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiiciatur, ut est apud C. Antonium, Sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens; neque competitorem vereor, quod sum Antonius; neque consulem spero, quod est Cicero; [95] aut positis duobus vel tribus eodem ordine singulis continua reddatur, quale apud (502) Brutum de dictatura Cn. Pompeii, Praestat enim nemini imperare quam alicui servire; sine illo enim vivere honeste licet, cum hoc vivendi nulla condicio est. [96] Sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium,

Sire inde occultas vires et pabula terrae

Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem

Excoquitur vitium — et totus locus;

Seu plures calor ille vias, — Seu durat magis. Relationem quid accipi velit, non liquet mihi. [97] Nam si ἀνάκλασιν aut ἐπάνοδον dicit, de omnibus locuti sumus. Sed quidquid id est, neque hoc neque superiora in Oratore repetit. Sola est in eo libro posita pariter inter figuras uerborum exclamatio, quam sententiae potius puto (adfectus enim est), de* ceteris omnibus consentio. [98] Adiicit his Caecilius περίφρασιν, de qua dixi; Cornificius interrogationem, ratiocinationem, subiectionem, transitionem, occultationem, praeterea sententiam, membrum, articulos, interpretationem, conclusionem. Quorum priora alterius generis sunt schemata, sequentia schemata omnino non sunt. [99] Item Rutilius praeter ea, quae apud alios quoque sunt, paromologían, a)nagkaîon, ἠθοποιίαν, δικαιολογίαν, πρόλημψιν, (504) χαρακτηρισμόν, βραχυλογίαν, παρασιώπησιν, παῤῥησίαν de quibus idem dico. Nam eos quidem auctores, qui nullum prope tinem fecerunt exquirendis nominibus, praeteribo, qui etiam, quae sunt argumentorum, figuris ascripserunt. Ego illud de iis etiam, quae vere sunt, [100] adiiciam breviter, sicut ornent orationem opportune positae, ita ineptissisimas esse, cum immodice petantur. Sunt qui neglecto rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore. [101] Sed ne eae quidem, quae recte fiunt, densandae sunt nimis; nam et vultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu valet; sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur. Sed oratio* habet rectam quandam velut faciem, quae ut stupere immobili rigore non debebit, ita saepius in ea, quam natura dedit, specie continenda est. [102] Sciendum vero in primis, quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid tempus; maior enim pars harum figurarum posita est in delectatione. Ubi vero atrocitate, (506) invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem, flentem, rogantem cum in his rebus cura uerborum deroget adfectibus fidem et ubicunque ars ostentatur, veritas abesse videatur.