De Institutione Oratoria/IV/3

This is the stable version, checked on 21 Maii 2020. Template changes await review.

Liber IV


(120) 3

[1] Ordine ipso narrationem sequitur confirmatio. (122) Probanda sunt enim quae propter hoc exposuimus. Sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam opinione dicenda sunt. Plerisque moris est prolato rerum ordine protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter excurrere. [2] Quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi, qualis saepius desideratur, narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat In quo vitium illud est, [3] quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc, tanquam semper expediat aut etiam necesse sit, faciunt, eoque sumptas ex iis partibus, quarum alius erat locus, sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint. Ego autem confiteor,

[4] hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel (124) interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit. [5] Nihil enim tam est consequens quam narrationi probatio, nisi excursus ille vel quasi finis narrationis vel quasi initium probationis est. Erit ergo illi nonnunquam locus, ut, si expositio circa finem atrox fuerit, prosequamur eam velut erumpente protinus indignatione. [6] Quod tamen ita fieri oportebit, si res dubitationem non habebit. Alioqui prius est quod obiicias verum efficere quam magnum, quia criminum invidia pro reo est, priusquam probabitur; difficillima est enim gravissimi cuiusque sceleris fides.

[7] Item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum inveharis, aut, si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur, ostendas. [8] Verum haec breviter omnia. Iudex enim ordine audito festinat ad probationem et quam primum certus esse sententiae cupit. Praeterea cavendum est, ne ipsa expositio (126) vanescat, aversis in aliud animis et inani mora fatigatis.

[9] Sed ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam ac poenarias actiones tuebimur. Est hic locus velut sequentis exordii* ad conciliandum probationibus nostris iudicem, mitigandum, concitandum. * Quod liberius hic et vehementius fieri potest, quia iudici nota iam causa est. [10] His igitur velut fomentis, si quid erit asperum, praemolliemus, quo facilius aures iudicum quae post dicturi erimus admittant, ne ius nostrum oderint. Nihil enim facile persuadetur invitis. [11] Quo loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an aequo sit appositus; proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium. Ceterum res eadem et post quaestionem perorationis vice fungitur.

[12] Hanc partem παρέκβασιν vocant Graeci, Latini egressum vel egressionem. Sed hae sunt plures, ut dixi, quae per totam causam varios habent excursus, ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum gestarum, vel etiam fabulosarum. [13] Quo ex genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliae laus, (128) Proserpinae raptus; pro C. Cornelio popularis illa virtutum Cn. Pompei commemoratio, in quam ille divinus orator, velut nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum.

[14] παρέκβασις est, ut mea quidem fert opinio, alicuius rei, sed ad utilitatem causae pertinentis extra ordinem excurrens tractatio. Quapropter non video cur hunc ei potissimum locum adsignent, qui rerum ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent, si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio.

[15] Nam quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus partes, egressio est, indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio. Similia his, quae non sunt in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus, et quae* maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, religione, officiis; quae cum sint argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent, egredi non videntur. [16] Sed plurima sunt, quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur, admonetur, placatur, rogatur, laudatur. Innumerabilia sunt haec, (130) quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus, si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus. [17] Unde Ciceroni quoque in prooemio, cum diceret pro Milone, digredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet. Potest autem paulo longius exire, qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi velut commendationem adiicit At qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde devertit.