De Institutione Oratoria/III/9

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

Liber III


(514) 9

[1] Nunc de iudiciali genere, quod est praecipue multiplex, sed officiis constat duobus intentionis ac depulsionis. Cuius partes, ut plurimis auctoribus placuit, quinque sunt: prooemium, narratio, probatio, refutatio, peroratio. His adiecerunt quidam partitionem, propositionem, excessum; quarum priores duae probationi succedunt. [2] Nam proponere quidem, quae sis probaturus, necesse est, sed et concludere; cur igitur si illa pars causae est, non et haec sit? Partitio vero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices et per omnes materias totumque earum corpus aequaliter fusa, sicut inuentio, elocutio. [3] Ideoque eam non orationis totius partem unam esse credendum est sed quaestionum etiam singularum. Quae est enim quaestio, in qua non promittere possit orator, quid primo, quid secundo, quid tertio sit loco dicturus? quod est proprium partitionis. Quam ergo ridiculum est, quaestionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem totius orationis vocari? [4] Egressio vero vel, quod usitatius esse coepit, excessus, sive est extra causam, non potest esse pars causae, sive est in causa, adiutorium vel ornamentum partium est earum, ex quibus egreditur. Nam si, quidquid in causa est, pars causae vocabitur, cur non argumentum, similitudo, (516) locus communis, adfectus, exempla partes vocentur? [5] Tamen nec iis adsentior, qui detrahunt refutationem tanquam probationi subiectam, ut Aristoteles; haec enim est, quae constituat, illa, quae destruat. Hoc quoque idem aliquatenus novat, quod prooemio non narrationem subiungit sed propositionem. Verum id facit, quia propositio ei genus, narratio species videtur, et hac non semper, illa semper et ubique credit opus esse.

[6] Verum ex his quas constitui partibus non, ut quidque primum dicendum, ita primum cogitandum est; sed ante omnia intueri oportet, quod sit genus causae, quid in ea quaeratur, quae prosint, quae noceant, deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum. [7] Expositio enim probationum est praeparatio, nec esse utilis potest, nisi prius constiterit, quid debeat de probatione promittere. Postremo intuendum, quemadmodum iudex sit conciliandus. Neque enim nisi totius causae partibus diligenter inspectis scire possumus, qualem nobis facere animum cognoscentis expediat, severum an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiae an obnoxium.

[8] Neque ideo tamen eos probaverim, qui scribendum (518) quoque prooemium novissime putant. Nam ut con ferri materiam omnem et, quid quoque loco* sit opus, constare decet, antequam dicere aut scribere ordiamur, ita incipiendum ab iis, quae prima sunt. [9] Nam nec pingere quisquam aut fingere coepit a pedibus, nec denique ars ulla consummatur ibi, unde ordiendum est. Quid fiet alioqui, si spatium componendi orationem stilo non fuerit? nonne nos haec inversa consuetudo deceperit? Inspicienda igitur materia est, quo praecepimus ordine, scribenda, quo dicemus.