De Institutione Oratoria/III/8

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

Liber III


(478) 8

[1] Deliberativas quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas. Ac si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus dignitate maxime contineri putat. Nec dubito, quin ii, qui sunt in illa priore sententia, secundum opinionem pulcherrimam ne utile quidem, nisi quod honestum esset, existimarint. [2] Et est haec ratio verissima, si consilium contingat semper bonorum atque sapientium. Verum apud imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui ex pluribus constat (480) indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes magis intellectus loquendum. [3] Sunt enim multi, qui etiam, quae credunt honesta, non tamen satis eadem utilia quoque existiment, et quae turpia esse dubitare non possunt, utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum. [4] Ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est. Nam frequenter in his etiam coniecturae locus est, nonnunquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime consilia, si quando ambigetur an liceat. [5] De coniectura paulo post pluribus. Interim est finitio apud Demosthenen, Det Halonnesum Philippus, an reddat? apud Ciceronem in Philippicis, Quid sit tumultus? Quid? non illa similis iudicialium quaestio de statua Servi Sulpici, an iis demum ponenda sit, qui in legatione ferro sunt interempti? [6] Ergo pars deliberativa, quae eadem suasoria dicitur, (482) de tempore futuro consultans quaerit etiam de praeterito. Officiis constat duobus suadendi ac dissuadendi. Prooemio, quale est in iudicialibus, non ubique eget, quia conciliatus est ei quisque, quem consulit. Initium tamen quodcunque debet habere aliquam prooemii speciem; neque enim abrupte nec unde libuit incipiendum, quia est aliquid in omni materia naturaliter primum. [7] In senatu et utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices, adquirendae sibi plerumque eorum, apud quos dicendum sit, benevolentiae. Nec mirum, cum etiam in panegyricis petatur audientium favor, ubi emolumentum non in utilitate aliqua, sed in sola laude consistit. [8] Aristoteles quidem nec sine causa putat et a nostra et ab eius, qui dissentiet, persona duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali genere, nonnunquam etiam, ut minor res maiorve videatur; in demonstrativis vero prooemia esse maxime libera existimat. [9] Nam et longe a materia duci, ut in Helenae laude Isocrates fecerit; et ex aliqua rei vicinia, ut idem in Panegyrico, cum queritur plus honoris corporum quam animorum virtutibus dari; et Gorgias in Olympico laudans eos, qui primi tales instituerint conventus. Quos secutus (484) videlicet C. Sallustius in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.

[10] Sed nunc ad suasoriam, in qua, etiam cum prooemio utemur, breviore tamen et velut quodam capite tantum et initio debebimus esse contenti. Narrationem vero nunquam exigit privata deliberatio, eius duntaxat rei, de qua dicenda sententia est; quia nemo ignorat id de quo consulit. [11] Extrinsecus possunt pertinentia ad deliberationem multa narrari. In contionibus saepe est etiam illa, quae ordinem rei docet, necessaria. [12] Adfectus ut quae maxime postulat. NaM et concitanda et lenienda frequenter est ira, et ad metum, cupiditatem, odium, conciliationem impellendi animi. Nonnunquam etiam movenda miseratio, sive, ut auxilium obsessis feratur, suadere oportebit sive sociae civitatis eversionem deflebimus. [13] Valet autem in consiliis auctoritas plurimum. Nam et prudentissimus esse haberique et optimus debet, qui sententiae suae de utilibus atque honestis credere omnes velit. In iudiciis enim vulgo fas habetur indulgere aliquid studio suo; consilia nemo est qui neget secundum mores dari. (486)

Graecorum quidem plurimi omne hoc officium contionale esse iudicaverunt et in sola reipublicae administratione posuerunt. [14] Quin et Cicero in hac maxime parte versatur. Ideoque suasuris de pace, bello, copiis, operibus, vectigalibus haec duo esse praecipue nota voluit, vires civitatis et mores, ut ex natura cum ipsarum rerum tum audientium ratio suadendi duceretur. [15] Nobis maior in re videtur varietas, nam et consultantium et consiliorum plurima sunt genera. Quare in suadendo et dissuadendo tria primum spectanda erunt, quid sit de quo deliberetur, qui sint qui deliberent, qui sit qui suadeat. [16] Rem, de qua deliberatur, aut certum est posse fieri aut incertum. Si incertum, haec erit quaestio sola aut potentissima; saepe enim accidet, ut prius dicamus, ne si possit quidem fieri, esse faciendum, deinde fieri non posse. Cum autem de hoc quaeritur, coniectura est, an Isthmos intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inventurus. [17] Sed in iis quoque quae constabit posse fieri, coniectura aliquando erit, si quaeretur, an utique futurum sit, ut Carthaginem superent Romani; ut (488) redeat Hannibal, si Scipio exercitum in Africam transtulerit; ut servent fidem Samnites, si Romani arma deposuerint. Quaedam et fieri posse et futura esse credibile est, sed aut alio tempore aut alio loco aut alio modo.

[18] Ubi coniecturae non erit locus, alia sunt intuenda. Et primum aut propter ipsam rem, de qua sententiae rogantur, consultabitur aut propter alias intervenientes extrinsecus causas. Propter ipsam deliberant Patres conscripti, an stipendium militi constituant? [19] Haec materia simplex erit. Accedunt causae aut faciendi, ut deliberant patres conscripti, an Fabios dedant Gallis bellum minitantibus; aut non faciendi, ut deliberat C. Caesar, an perseveret in Germaniam ire, cum milites passim testamenta facerent. [20] Hae suasoriae duplices sunt. Nam et illic causa deliberandi est, quod bellum Galli minitentur; esse tamen potest quaestio, dedendine fuerint etiam citra hanc denuntiationem, qui contra fas, cum legati missi essent, proelium inierint, regemque, ad quem mandata acceperant, trucidarint. [21] Et hic nihil Caesar sine dubio deliberaret nisi propter hanc militum perturbationem; est tamen locus quaerendi, an citra hunc quoque casum (490) penetrandum in Germaniam fuerit. Semper autem de eo prius loquemur, de quo deliberari etiam detractis sequentibus possit.

[22] Partes suadendi quidam putaverunt honestum, utile, necessarium. Ego non invenio huic tertiae locum. Quantalibet enim vis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere; de faciendo autem deliberatur. [23] Quodsi hanc vocant necessitatem, in quam homines graviorum metu coguntur, utilitatis erit quaestio; ut si obsessi et impares et aqua ciboque defecti de facienda ad hostem deditione deliberent et dicatur, necesse est; nempe sequitur, ut hoc subiiciatur, alioqui pereundum est: ita propter id ipsum non est necesse, quia perire potius licet. [24] Denique non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumventi. Igitur in his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur aut quaestio inter utile atque honestum consistet. At enim si quis liberos procreare volet, necesse habet ducere uxorem. [25] Quis dubitat? sed ei, qui pater vult fieri, liqueat necesse est uxorem esse ducendam. Itaque mihi ne consilium quidem videtur, ubi necessitas est, non magis quam ubi constat, quid fieri non possit. (492) Omnis enim deliberatio de dubiis est. Melius igitur, qui tertiam partem dixerunt δυνατόν quod nostri possibile nominant, quae ut dura videatur appellatio, tamen sola est. [26] Quas partes non omnes in omnem cadere suasoriam manifestius est, quam ut docendum sit. Tamen apud plerosque earum numerus augetur, a quibus ponuntur ut partes, quae superiorum species sunt partium. Nam fas, iustum, pium, aequum, mansuetum quoque (sic enim sunt interpretati τὸ ἥμερον ) et si qua adhuc adiicere quis eiusdem generis velit, subiici possunt honestati. [27] An sit autem facile, magnum, iucundum, sine periculo, ad quaestionem pertinet utilitatis. Qui loci oriuntur ex contradictione: Est quidem utile sed difficile, parvum, iniucundum, periculosum. [28] Tamen quibusdam videtur esse nonnunquam de iucunditate sola consultatio, ut si de aedificando theatro, instituendis ludis deliberetur. Sed neminem adeo solutum luxu puto, ut nihil in causa suadendi sequatur praeter voluptatem. [29] Praecedat enim semper aliquid necesse est, ut in ludis honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbae, si id non sit, (494) conflictatio, et nihilominus eadem illa religio, cum theatrum veluti quoddam illius sacri templum vocabimus. [30] Saepe vero et utilitatem despiciendam esse dicimus, ut honesta faciamus, ut cum illis Opiterginis damus consilium, ne se hostibus dedant, quanquam perituri sint, nisi fecerint; et utilia honestis praeferimus, ut cum suademus, ut bello Punico servi armentur. [31] Sed neque hic plane concedendum est esse id inhonestum, liberos enim natura omnes et eisdem constare elementis et fortasse antiquis etiam nobilibus ortos dici potest; et illic, ubi manifestum periculum est, opponenda alia, ut crudelius etiam perituros adfirmemus, si se dediderint, sive hostis non servaverit fidem, sive Caesar vicerit, quod est vero similius. [32] Haec autem, quae tantum inter se pugnant, plerumque nominibus deflecti solent. Nam et utilitas ipsa expugnatur ab iis, qui dicunt, non solum potiora esse honesta quam utilia, sed ne utilia quidem esse, quae non sint honesta; et contra, quod nos honestum, illi vanum, ambitiosum, stolidum, verbis quam re probabilius vocant. [33] Nec tantum inutilibus comparantur utilia, sed inter se quoque ipsa, ut si ex duobus eligamus, in altero quid sit magis, in altero quid sit minus. Crescit hoc adhuc. Nam interim triplices etiam suasoriae incidunt: ut cum Pompeius deliberabat, Parthos an Africam an Aegyptum peteret. Ita non tantum, utrum melius (496) sed quid sit optimum, quaeritur, itemque contra. [34] Nec unquam incidet in hoc genere materiae dubitatio rei, quae undique secundum nos sit. Nam ubi contradictioni locus non est, quae potest esse causa dubitandi? Ita fere omnis suasoria nihil est aliud quam comparatio, videndumque, quid consecuturi simus et per quid, ut aestimari possit, plus in eo quod petimus sit commodi, an vero in eo per quod petimus incommodi. [35] Est utilitatis et in tempore quaestio, expedit sed non nunc; et in loco, non hic; et in persona, non nobis, non contra hos; et in genere agendi, non sic; et in modo, non in tantum. Sed personam saepius decoris gratia intuemur, quae et in nobis et in iis, qui deliberant, spectanda est. [36] Itaque quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia facillime ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen, quorum auctoritas et quibus adhibeatur. [37] Diversi sunt enim deliberantium animi, duplex condicio. Nam consultant aut plures aut singuli; sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest, senatus (498) sic an populus, Romani an Fidenates, Graeci an barbari, et in singulis, Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior ani Fabius deliberet. [38] Proinde intuenda sexus, dignitas, actas. Sed mores praecipue discrimen dabunt. Et honesta quidem honestis suadere facillimum est; si vero apud turpes recta obtinere conabimur, ne videamur exprobrare diversam vitae sectam, cavendum. [39] Et animus deliberantis non ipsa honesti natura, quam he non respicit, permouendus, sed laude, vulgi opinion, et si parum proficiet haec vanitas, secutura ex his utilitate, aliquanto vero magis obiiciendo aliquos, si diversa fecerint, metus. [40] Nailque praeter id quod his levissimi cuiusque animus facillime terretur, nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus est. [41] Aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia, in quibus ipsorum qui consulunt spectator utilitas. Nec me fallit, quae statim cogitatio subire possit legrentem: Hoc ergo praecipis? [42] et hoc fas putas? Poterat me liberare Cicero, qui ita scribit ad Brutum, praepositis plurimis, (500) quae honeste suaderi Caesari possint: Simne bonus vir, si haec suadeam? Minime. Suasoris enim finis est utilitas eius, cui quisque suadet. At recta sunt. Quis negat? sed non est semper rectis in suadendo locus. Sed quia est altior quaestio nec tantum ad suasorias pertinet, destinatus est mihi hic locus duodecimo, qui summus futurus est, libro. [43] Nec ego quicquam fieri turpiter velim. Verum interim haec vel ad scholarum exercitationes pertinere credantur, nam et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa tueamur. [44] Interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere tanquam inhonesta, it quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam propter hoc ipsum quod turpis et crudelis sit, impellunt; sed dandus illis deformibus color idque etiam apud malos. [45] Neque enim quisquam est tam malus, ut videri velit. Sic Catilina apud Sallustium loquitur, ut rem sceleratissimam non militia, sed indignatione videatur audere. Sic Atreus apud Varium: — Iam fero (inquit) infandissima, Iam facere cogor. Quanto magis eis, quibus cura famae fuit, conservandus est hic velut ambitus? [46] Quare et, cum Ciceroni dabimus consilium, ut Antonium roget, vel etiam ut Philippicas (ita vitam pollicente eo) exurat, non cupiditatem lucis allegabimus (haec enim si (502) valet in animo eius, tacentibus quoque nobis valet), sed ut reipublicae se servet hortabimur. [47] Hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat. Et C. Caesari suadentes regnum adfirmabimus stare iam rempublicam nisi uno regente non posse. Nam qui de re nefaria deliberat, id solum quaerit, quomodo quam minimum peccare videatur. [48] Multum refert etiam, quae sit persona suadentis; quia anteacta vita si illustris fuit aut clarius genus aut aetas aut fortuna adfert expectationem, providendum est, ne quae dicuntur ab eo qui dicit dissentiant. At his contraria summissiorem quendam modum postulant. Nam quae in aliis libertas est, in aliis licentia vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa aegre tuetur. [49] Ideoque longe mihi difficillimae videntur prosopopoeiae, in quibus ad reliquum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas. Namque idem illud aliter Caesar, aliter Cicero, aliter Cato suadere debebit. Utilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert. Verum et oratoribus necessaria. [50] Nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque (504) aptanda quae dicebantur fuerunt. An eodem modo cogitavit aut eandem personam induit Cicero, cum scriberet Cn. Pompeio et cum T. Ampio ceterisve; ac non uniuscuiusque eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus omnium, quibus vocem dabat, etiam imagine expressit? ut melius quidem sed tamen ipsi dicere viderentur. [51] Neque enim minus vitiosa est oratio, si ab homine quam si ab re, cui accommodari debuit, dissidet; ideoque Lysias optime videtur in iis, quae scribebat indoctis, servasse veritatis fidem. Enimvero praecipue declamatoribus considerandum est, quid cuique personae conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati, plerumque filii, parentes, divites, senes, asperi, lenes, avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt; ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint quam his in dicendo. [52] Quae omnia possunt videri prosopopoeiae, quam ego suasoriis subieci, quia nullo alio ab iis quam persona distat. Quanquam haec aliquando etiam in controversias ducitur, quae ex historiis compositae certis agentium nominibus continentur. [53] Neque ignoro plerumnque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami verba apud Achillem (506) aut Sullae dictaturam deponentis in contione. Sed haec in partem cedent trium generum, in quae causas divisimus. Nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia, de quibus supra dictum est, varie atque ut res tulit in materia iudiciali, deliberativa, demonstrativa, solemus. [54] Frequentissime vero in iis utimur ficta personarum, quas ipsi substituimus, oratione, ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus, alloquitur.

[55] Solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur. Constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium. [56] Permixta tamen est et utilitatis ratio, an pro Caesare fuerit occidi Pompeium, an timendum a rege bellum, si Theodotus sit occisus, an id minime opportunum hoc tempore et periculosum et certe longum sit futurum. [57] Quaeritur et de honesto, deceatne Caesarem ultio Pompeii, an sit verendum, ne peiorem faciat suarum partium causam, si Pompeium indignum morte fateatur. [58] Quod genus accidere etiam veritati potest. (508)

Non simplex autem circa suasorias error in plerisque declamatoribus fuit, qui dicendi genus in iis diversum atque in totum illi iudiciali contrarium esse existimaverunt. Nam et principia abrupta et concitatam semper orationem et in verbis effusiorem, ut ipsi vocant, cultum adfectaverunt, et earum breviores utique commentarios quam legalis materiae facere laborarunt. [59] Ego porro ut prooemio video non utique opus esse suasoriis, propter quas dixi supra causas, ita cur initio furioso sit exclamandum, non intelligo; cum proposita consultatione rogatus sententiam, si modo est sanus, non quiritet, sed quam maxime potest civili et humano ingressu mereri adsensum deliberantis velit. [60] Cur autem torrens et utique aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio, cum vel praecipue moderationem consilia desiderent? Neque ego negaverim, saepius subsidere in controversiis impetum dicendi prooemio, narratione, argumentis; quae si detrahas, id fere supererit, quo suasoriae constant, verum id quoque aequalius erit non tumultuosius atque turbidius. [61] Verborum autem magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis; nam et personae fere magnae fingentibus placent, regum, principum, (510) senatus, populi et res ampliores; ita cum verba rebus aptentur, ipso materiae nitore clarescunt. [62] Alia veris consiliis ratio est, ideoque Theophrastus quam maxime remotum ab omni adfectione in deliberativo genere voluit esse sermonem, secutus in hoc auctoritatem praeceptoris sui, quanquam dissentire ab eo non timide solet. [63] Namque Aristoteles idoneam maxime ad scribendum demonstrativam proximamque ab ea iudicialem putavit, videlicet quoniam prior ilia tota esset ostentationis, haec secunda egeret artis, vel ad fallendum, si ita poposcisset utilitas, consilia fide prudentiaque constarent. [64] Quibus in demonstrativa consentio, nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt; in iudiciis autem consiliisque secundum condicionem ipsius, quae tractabitur, rei accommodandam dicendi credo rationem. [65] Nam et philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum, quam est in accusationibus ac defensionibus, eloquentiae lumen ostendunt. Dicit tamen idem de suasoria hoc modo: Tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis. [66] Usum exemplorum nulli materiae magis convenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur (512) respondere futura praeteritis, habeaturque experimentum velut quoddam rationis testimonium. [67] Brevitas quoque aut copia non materiae genere sed modo constat. Nam ut in consiliis plerumque simplicior quaestio est, ita saepe in causis minor.

Quae omnia vera esse sciet, si quis non orationes modo, sed historias etiam (namque in iis contiones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio), legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere. [68] Inveniet enim nec in consiliis abrupta initia et concitatius saepe in iudiciis dictum et verba aptata rebus in utroque genere et breviores aliquando causarum orationes quam sententiarum. [69] Ne illa quidem in iis vitia deprehendet, quibus quidam declamatores laborant, quod et contra sentientibus inhumane conviciantur et ita plerumque dicunt, tanquam ab iis qui deliberant utique dissentiant, ideoque obiurgantibus similiores sunt quam suadentibus. [70] Haec adolescentes sibi scripta sciant, ne aliter quam dicturi sunt exerceri velint et in desuescendis morentur. Ceterum, cum advocari coeperint in consilia amicorum, dicere sententiam in (514) senatu, suadere si quid consulet princeps, quod praeceptis fortasse non credunt, usu docebuntur.