De Institutione Oratoria/III/2

This is the stable version, checked on 15 Iunii 2020. Template changes await review.

Liber III


(380) 2

[1] Nec diu nos moretur quaestio, quae rhetorices origo sit. Nam cui dubium est, quia; sermonem ab ipsa rerum natura geniti protinus homines acceperint (quod certe principium est eius rei), huic studium et incrementum dederit utilitas, suilllncl ratio et exercitatio? [2] Nec video, quare curam dicendi patent (382) quidam inde coepisse, quod ii, qui in discrimen aliquod vocabantur, accuratius loqui defendendi sui gratia instituerint. Haec enim ut honestior causa, ita non utique prior est, cum praesertim accusatio praecedat defensionem; nisi quis dicet, etiam gladium fabricatum ab eo prius, qui ferrum in tutelam sui quam qui in perniciem alterius compararit. [3] Initium ergo dicendi dedit natura, initium artis observatio. Homines enim, sicuti in medicina, cum viderent alia salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem, ita, cum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprehenderent, notarunt ea ad imitandum vitandumque, et quaedam secundum rationem eorum adiecerunt ipsi quoque; haec confirmata sunt usu, tum quae sciebat quisque docuit. [4] Cicero quidem initium orandi conditoribus urbium ac legum latoribus dedit, in quibus fuisse vim dicendi necesse est; cur tamen hane primam originem putet, non video, cum sint adhuc quaedam vagae et sine urbibus ac sine legibus gentes, et tamen qui sunt in iis nati et legationibus fungantur et accusent aliqua atque defendant et denique alium alio melius loqui credant.