Liber II
(258) 6
[1] Fuit etiam in hoc diversum praecipientium propositum, quod eorum quidam materias, quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti divisione dirigere latius dicendo prosequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam adfectibus. [2] Alii, cum primas modo lineas duxissent, post declamationes, quid omisisset quisque, tractabant; quosdam vero locos non minore cura, quam cum ad dicendum ipsi surgerent, excolebant. Utile utrumque, et ideo neutrum ab altero separo; sed si facere tantum alterum necesse sit, plus proderit demonstrasse rectam protinus viam quam revocare ab errore iam lapsos: [3] primum quia emendationem auribus modo accipiunt, divisionem vero ad cogitationem etiam et stilum perferunt; deinde quod libentius praecipientem audiunt quam reprehendentem. Si qui vero paulo sunt vivaciores, in his praesertim moribus, etiam irascuntur admonitioni et taciti repugnant. Neque ideo tamen minus vitia aperte coarguenda sunt. [4] Habenda enim ratio ceterorum, qui recta esse, quae praeceptor non emendaverit, credent. Utraque autem ratio miscenda est et ita tractanda, ut ipsae res postulabunt. [5] Namque incipientibus (260) danda erit velut praeformata materia secundum cuiusque vires; at cum satis composuisse sese ad exemplum videbuntur, brevia quaedam demonstranda vestigia, quae persecuti iam suis viribus sine adminiculo progredi possint. [6] Nonnunquam credi sibi ipsos oportebit, ne mala consuetudine semper alienum laborem sequendi nihil per se conari et quaerere sciant. Quodsi satis prudenter dicenda viderint, iam prope consummata fuerit praecipientis opera; at si quid erraverint adhuc, erunt ad ducem reducendi. [7] Cui rei simile quiddam facientes aves cernimus, quae teneris infirmisque fetibus cibos ore suo collatos partiuntur; at cum visi sunt adulti, paulum egredi nidis et circumvolare sedem illam praecedentes ipsae docent, tum expertas vires libero caelo suaeque ipsorum fiduciae permittunt.