Liber II
(246) 5
[1] Sed de ratione declamandi post paulum. Interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit; quod nos in paucis, quorum id aetas exigebat et parentes utile esse crediderant, servavimus. [2] Ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi fecerat legem, et robusti fere iuvenes nec hunc laborem desiderantes exemplum nostrum sequebantur. [3] Nec tamen, etiamsi quid novi vel sero invenissem, praecipere in posterum puderet. Nunc vero scio id fieri apud Graecos sed magis per adiutores, quia non videntur tempora suffectura, si legentibus singulis praeire semper ipsi velint. [4] Et hercule praelectio, quae in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa, quae vim cuiusque verbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris officium existimanda est. [5] At demonstrare virtutes vel, si quando ita incidat, vitia, id (248) professionis eius atque promissi, quo se magistrum eloquentiae pollicetur, maxime proprium est, eo quidem validius, quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium revocatis cuius quisque eorum velit libri lectione deserviant. [6] Nam mihi cum facilius tum etiam multo videtur magis utile, facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari per vices optimum est) constituere lectorem, ut protinus pronuntiationi quoque assuescant; tum exposita causa, in quam scripta legetur oratio, [7] (nam sic clarius quae dicentur intelligi poterunt) nihil otiosum pati, quodque in inventione quodque in elocutione adnotandum erit, quae in prooemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux, brevitas, fides, quod aliquando consilium et quam occulta calliditas (namque ea sola in hoc ars est, [8] quae intelligi nisi ab artifice non possit); quanta deinceps in dividendo prudentia, quam subtilis et crebra argumentatio, quibus viribus inspiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in adfectibus (250) atque in pectora irrumpat animumque iudicum similem iis, quae dicit, efficiat. [9] Tum in ratione eloquendi, quod verbum proprium, ornatum, sublime; ubi amplificatio laudanda, quae virtus ei contraria, quid speciose translatum, quae figura verborum, quae levis et quadrata sed virilis tamen compositio.
[10] Ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et vitiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum pravitate mirantur, legi palam ostendique in his, quam multa impropria, obscura, tumida, humilia, sordida, lasciva, effeminata sint; quae non laudantur modo a plerisque, sed, quod est peius, propter hoc ipsum, quod sunt prava, laudantur. [11] Nam sermo rectus et secundum naturam enuntiatus nihil habere ex ingenio videtur; illa vero, quae utcunque deflexa sunt, tanquam exquisitiora miramur; non aliter quam distortis et quocunque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis, quae nihil ex communi habitu boni perdiderunt. [12] Atque etiam qui specie capiuntur, vulsis levatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formae putant, quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis venire videatur ex malis morum.
[13] Neque solum haec ipse debebit docere praeceptor (252) sed frequenter interrogare et iudicium discipulorum experiri. Sic audientibus securitas aberit nec quae dicentur superfluent aures, simulque ad id perducentur, quod ex hoc quaeritur, ut inveniant ipsi et intelligant. Nam quid aliud agimus docendo eos, quam ne semper docendi sint? [14] Hoc diligentiae genus ausim dicere plus collaturum discentibus quam omnes omnium artes, quae iuvant sine dubio multum; sed latiore quadam comprehensione per omnes quidem species rerum cotidie paene nascentium ire qui possunt? [15] Sicut de re militari, quanquam sunt tradita quaedam praecepta communia, magis tamen proderit scire, qua ducum quisque ratione, in quali re, tempore, loco sit sapienter usus aut contra. Nam in omnibus fere minus valent praecepta quam experimenta. [16] An vero declamabit quidem praeceptor, ut sit exemplo suis auditoribus; non plus contulerint lecti Cicero aut Demosthenes? Corrigetur palam, si quid in declamando discipulus erraverit; non potentius erit emendare orationem, quin immo etiam iucundius? Aliena enim vitia reprehendi quisque mavult quam sua. [17] Nec deerant plura, quae dicerem; sed neminem haec utilitas (254) fugit, atque utinam tam non pigeat facere istud quam non displicebit.
[18] Quod si potuerit obtineri, non ita difficilis supererit quaestio, qui legendi sint incipientibus. Nam quidam illos minores, quia facilior intellectus videbatur, probaverunt; alii floridius genus, ut ad alenda primarum aetatum ingenia magis accommodatum. [19] Ego optimos quidem et statim et semper sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Sallustium, etsi hic historiae maior est auctor, [20] ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit. Cicero, ut mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest, tum (quemadmodum Livius praecipit) ut quisque erit Ciceroni simillimus.
[21] Duo autem genera maxime cavenda pueris puto: unum, ne quis eos antiquitatis nimius admirator in Gracchorum Catonisque et aliorum similium lectione durescere velit; fient enim horridi atque ieiuni; nam neque vim eorum adhuc intellectu consequentur et elocutione, quae tum sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena est, contenti, quod est (256) pessimum, [22] similes sibi magnis viris videbuntur Alterum, quod huic diversum est, ne recentis huius lasciviae flosculis capti voluptate prava deleniantur, ut praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius, quo propius est, adament. [23] Firmis autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere, ex quibus si assumatur solida ac virilis ingenii vis, deterso rudis saeculi squalore, tum noster hic cultus clarius enitescet, et novos, [24] quibus et ipsis multa virtus adest. Neque enim nos tarditatis natura damnavit, sed dicendi mutavimus genus et ultra nobis quam oportebat indulsimus; ita non tam ingenio illi nos superarunt quam proposito. [25] Multa ergo licebit eligere; sed curandum erit, ne iis, quibus permixta sunt, inquinentur. Quosdam vero etiam, quos totos imitari oporteat, et fuisse nuper et nunc esse, [26] quidni libenter non modo concesserim, verum etiam contenderim? Sed hi qui sint, non cuiuscunque est pronuntiare. Tutius circa priores vel erratur, ideoque hanc novorum distuli lectionem, ne imitatio iudicium antecederet. (258)