Liber II
(224) 4
[1] Hinc iam, quas primas in docendo partes rhetorum putem, tradere incipiam, dilata parumper illa quae sola vulgo vocatur arte rhetorica. Ac mihi opportunus maxime videtur ingressus ab eo, cuius aliquid simile apud grammaticos puer didicerit.
[2] Et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tres accepimus species, fabulam, quae versatur in tragoediis atque carminibus, non a veritate modo sed etiam a forma veritatis remota; argumentum, quod falsum sed vero simile comoediae fingunt; historiam, in qua est gestae rei expositio; grammaticis autem poeticas dedimus: [3] apud rhetorem initium sit historica, tanto robustior quanto verior. Sed narrandi quidem quae nobis optima ratio videatur, tum demonstrabimus, cum de iudiciali parte dicemus. Interim admonere illud satis est, ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna, (nam quid opus erat tantum studiis laboris impendere, si res nudas atque inornatas indicare satis videretur? ) neque rursus sinuosa et arcessitis descriptionibus, in quas plerique imitatione poeticae licentiae ducuntur, lasciviat. [4] Vitium utrumque, peius tamen illud, quod ex inopia (226) quam quod ex copia venit. Nam in pueris oratio perfecta nec exigi nec sperari potest; melior autem indoles laeta generosique conatus et vel plura iusto concipiens interim spiritus. [5] Nec unquam me in his discentis annis offendat, si quid superfuerit. Quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curae velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur. [6] Erit illud plenius interim corpus, quod mox adulta aetas astringat. Hinc spes roboris. Maciem namque et infirmitatem in posterum minari solet protinus omnibus membris expressus infans. Audeat haec aetas plura et inveniat et inventis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac severa. Facile remedium est ubertati; [7] sterilia nullo labore vincuntur. Ilia mihi in pueris natura minimum spei dederit, in qua ingenium iudicio praesumitur. Materiam esse primum volo vel abundantiorem atque ultra quam oporteat fusam. Multum inde decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid velut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit et quod exsculpi; erit autem, si non ab initio tenuem nimium laminam duxerimus et quam caelatura altior rumpat. [8] Quod me de his aetatibus sentire minus (228) mirabitur, qui apud Ciceronem legerit: Volo enim se efferat in adolescente fecunditas.
Quapropter in primis evitandus et in pueris praecipue magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum et sine humore ullo solum. [9] Inde fiunt humiles statim et velut terram spectantes, qui nihil supra cotidianum sermonem attollere audeant. Macies illis pro sanitate et iudicii loco infirmitas est, et dum satis putant vitio carere, in id ipsum incidunt vitium, quod virtutibus carent. Quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet, nec musta in lacu statim austera sint; sic et annos ferent et vetustate proficient.
[10] Ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum nimia interim emendationis severitate deficere; nam et desperant et dolent et novissime oderunt et, quod maxime nocet, dum omnia timent, nihil conantur. [11] Quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum videntur et nondum cicatricem pati posse. [12] Iucundus ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur; laudare aliqua, ferre quaedam, mutare etiam, reddita cur id fiat ratione, illuminare interponendo (230) aliquid sui. Nonnunquam hoc quoque erit utile, ipsum totas dictare materias, quas et imitetur puer et interim tanquam suas amet. [13] At si tam negligens ei stilus fuerit, ut emendationem non recipiat; expertus sum prodesse, quotiens eandem materiam rursus a me tractatam scribere de integro iuberem; posse enim adhuc eum melius, quatenus nullo magis studia quam spe gaudent. [14] Aliter autem alia aetas emendanda est, et pro modo virium et exigendum et corrigendum opus. Solebam ego dicere pueris aliquid ausis licentius aut laetius, laudare illud me adhuc, venturum tempus, quo idem non permitterem; ita et ingenio gaudebant et iudicio non fallebantur.
[15] Sed ut eo revertar, unde sum digressus: narrationes stilo componi quanta maxima possit adhibita diligentia volo. Nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris, et dum aliud* non possunt et dum res ac verba connectere incipiunt, ut protinus memoriam firment: ita cum iam formam rectae atque emendatae (232) orationis accipient, extemporalis garrulitas nec exspectata cogitatio et vix surgendi mora circulatoriae vere iactationis est. [16] Hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter perdidit, arrogans de se persuasio innascitur. [17] Erit suum parandae facilitati tempus, nec a nobis negligenter locus iste transibitur. Interim satis est, si puer omni cura et summo, quantum illa aetas capit, labore aliquid probabile scripserit; in hoc assuescat, huius sibi rei naturam faciat. Ille demum in id, quod quaerimus, aut ei proximum poterit evadere, qui ante discet recte dicere quam cito.
[18] Narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi confirmandique eas, quod ἀνασκευή et κατασκευή vocatur. Id porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri potest, verum etiam in ipsis annalium monumentis; ut, si quaeratur, an sit credibile super caput Valeri pugnantis sedisse corvum, qui os oculosque hostis Galli rostro atque alis everberaret, sit in utramque partem ingens ad dicendum materia; [19] aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa Romuli et Egeria Numae. Nam Graecis historiis plerumque poeticae similis licentia est. (234) Saepe etiam quaeri solet de tempore, de loco quo gesta res dicitur, nonnunquam de persona quoque; sicut Livius frequentissime dubitat, et alii ab aliis historici dissentiunt.
[20] Inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare claros viros et vituperare improbos, quod non simplicis utilitatis opus est. Namque et ingenium exercetur multiplici variaque materia, et animus contemplatione recti pravique formatur, et multa inde cognitio rerum venit exemplisque, quae sunt in omni genere causarum potentissima, iam tum instruit, cum res poscet, usurum. [21] Hinc illa quoque exercitatio subit comparationis, uter melior uterve deterior; quae quanquam versatur in ratione simili, tamen et duplicat materiam et virtutum vitiorumque non tantum naturam, sed etiam modum tractat. Verum de ordine laudis contraque, quoniam tertia haec rhetorices pars est, praecipiemus suo tempore.
[22] Communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes; quanquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex. Habent autem (236) nonnunquam etiam defensionem. [23] Nam et pro luxuria et pro amore dicimus, et leno interim parasitusque defenditur sic, ut non homini patrocinemur, sed crimini.
[24] Theses autem, quae sumuntur ex rerum comparatione, ut rusticane vita an urbana potior, iurisperiti an militaris viri laus maior, mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae vel ad suadendi officium vel etiam ad iudiciorum disceptationem iuvant plurimum. Nam posterior ex praedictis locus in causa Murenae copiosissime a Cicerone tractatur. [25] Sunt et illae paene totae ad deliberativum pertinentes genus, ducendane uxor, petendine sint magistratus. Namque et hae personis modo adiectis suasoriae erunt.
[26] Solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis, cum quaerere atque exsequi iuberent, Cur armata apud Lacedaemonios Venus, et Quid ita crederetur Cupido puer atque volucer et sagittis ac face armatus, et similia, in quibus scrutabamur voluntatem, cuius in controversiis frequens quaestio est, quod genus chriae videri potest.
[27] Nam locos quidem, quales sunt de testibus, (238) semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in officiis civilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his velut emblematis exornarentur. [28] Quo quidem (neque enim eius rei iudicium differre sustineo) summam videbantur mihi infirmitatem de se confiteri. Nam quid ii possint in causis, quarum varia et nova semper est facies, proprium invenire? quomodo propositis ex parte adversa respondere, altercationibus velociter occurrere, testem rogare? qui etiam in iis, quae sunt communia et in plurimis causis tractantur, vulgatissimos sensus verbis nisi tanto ante praeparatis prosequi nequeant. [29] Necesse vero iis, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moveant velut frigidi et repositi cibi, aut pudorem deprehensa totiens audientium memoria infelix supellex, quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et diversis officiis conteratur: [30] cum eo quidem quod vix ullus est tam communis locus, qui possit cohaerere cum causa nisi aliquo propriae quaestionis vinculo (240) copulatus; appareat alioqui non tam insertum quam adplicitum, [31] vel quod dissimilis est ceteris vel quod plerumque adsumi etiam parum apte solet, non quia desideratur sed quia paratus est: ut quidam sententiarum gratia verbosissimos locos arcessunt, cum ex locis debeat nasci sententia. [32] Ita sunt autem speciosa haec et utilia, si oriuntur ex causa; ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit, utique supervacua, sed interim etiam contraria est. Verum hactenus evagari satis fuerit.
[33] Legum laus ac vituperatio iam maiores ac prope summis operibus suffecturas vires desiderant; quae quidem suasoriis an controversiis magis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium differt. Apud Graecos enim lator earum ad iudicem vocabatur, Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit. Utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur. Nam et genera sunt tria, sacri, publici, privati iuris. [34] Quae divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit. Ea quidem, de quibus quaeri solet, (242) communia omnibus. [35] Aut enim de iure dubitari potest eius, qui rogat, ut de P. Clodi, qui non rite creatus tribunus arguebatur; aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino forte nundino promulgata sive non idoneo die, sive contra intercessionem vel auspicia aliudve quid, quod legitimis obstet, dicitur lata esse vel ferri, sive alicui manentium legum repugnare. [36] Sed haec ad illas primas exercitationes non pertinent; nam sunt hae citra complexum personarum, temporum, causarum. Reliqua eadem fere vero fictoque huiusmodi certamine tractantur. [37] Nam vitium aut in verbis aut in rebus est. In verbis quaeritur, an satis significent, an sit in iis aliquid ambiguum; in rebus, an lex sibi ipsa consentiat, an in praeteritum ferri debeat, an in singulos homines. Maxime vero commune est quaerere, an sit honesta, an utilis. [38] Nec ignore, plures fieri a plerisque partes; sed nos iustum, pium, religiosum, ceteraque his similia honesto complectimur. Iusti tamen species non simpliciter excuti solent. Aut enim de re ipsa quaeritur, ut dignane (244) poena vel praemio sit, aut de modo praemii poenaeve, qui tam maior quam minor culpari potest. [39] Utilitas quoque interim natura discernitur, interim tempore. Quaedam an obtineri possint, ambigi solet. Ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando totas, aliquando ex parte reprehendi solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur. [40] Nec me fallit, eas quoque leges esse, quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua Ciceronis oratio est. Sed de his nihil hoc loco praecipi potest; constant enim propria rerum, de quibus agitur, non communi qualitate.
[41] His fere veteres facultatem dicendi exercuerunt assumpta tamen a dialecticis argumentandi ratione. Nam fictas ad imitationem fori consiliorumque materias apud Graecos dicere circa Demetrium Phalerea institutum fere constat. [42] An ab ipso id genus exercitationis sit inventum, ut alio quoque libro sum confessus, parum comperi; sed ne ii quidem, qui hoc fortissime adfirmant, ullo satis idoneo auctore nituntur. Latinos vero dicendi praeceptores extremis L. Crassi temporibus coepisse (246) Cicero auctor est; quorum insignis maxime Plotius fuit.