De Institutione Oratoria/II/20

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

Liber II


(350) 20

[1] Illa quaestio est maior, ex mediis artibus, quae neque laudari per se nec vituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt, habenda sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, virtus. [2] Equidem illud, quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent, aut nullam artem, quae ἀτεχνία nominatur, puto, (multos enim video sine ratione, sine litteris, qua vel impudentia vel fames duxit, ruentes) aut malam quasi artem, quam κακοτεχνίαν dicimus. Nam et fuisse multos et esse nonnullos existimo, qui facultatem dicendi ad hominum perniciem converterint. [3] ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum. [4] His ego comparandos existimo, qui in declamationibus, quas esse veritati dissimillimas volunt, aetatem multo studio ac labore consumunt. Verum haec, quam instituere conamur et cuius imaginem animo concepimus, quae bono viro convenit quaeque est vere rhetorice, virtus erit. [5] Quod (352) philosophi quidem multis et acutis conclusionibus colligunt, mihi vero etiam planiore hac proprieque nostra probatione videtur esse perspicuum.

Ab illis haec dicuntur. Si consonare sibi in faciendis ac non faciendis virtus est, quae pars eius prudentia vocatur, eadem in dicendis ac non dicendis erit. [6] Et si virtutes sunt, ad quas nobis etiam ante quam doceremur initia quaedam ac semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab initio formatos, ut possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte, tamen ut inessent quaedam (ut dixi) semina eius facultatis, manifestum est. [7] Non eadem autem natura est iis artibus, quae a virtute sunt remotae. Itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice (quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem), etiam disputatrix virtus erit. Adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur.

Sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis operibus volo. [8] Nam quid orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium peritus? aut in (354) suadendo nisi utilitate perspecta? aut in iudiciis, si iustitiae sit ignarus? Quid? non fortitudinem postulat res eadem, cum saepe contra turbulentas populi minas, saepe cum periculosa potentium offensa, nonnunquam, ut iudicio Miloniano, inter circumfusa militum arma dicendum sit; ut, si virtus non est, ne perfecta quidem esse possit oratio. [9] Quodsi ea in quoque animalium est virtus, qua praestat cetera vel pleraque, ut in leone impetus, in equo velocitas, hominem porro ratione atque oratione excellere ceteris certum est: cur non tam in eloquentia quam in ratione virtutem eius esse credamus, recteque hoc apud Ciceronem dixerit Crassus: Est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus, et ipse Cicero sua persona cum ad Brutum in epistulis, tum aliis etiam locis virtutem eam appellet? [10] At prooemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta, sic ut nihil sit in iis requirendum. Nam et latro pugnabit acriter, virtus tamen erit fortitudo; et tormenta sine gemitu feret malus servus, tolerantia tamen doloris laude sua non carebit. Multa fiunt eadem sed aliter. Sufficiant igitur haec, quia de utilitate supra tractavimus. (356)