De Institutione Oratoria/II/18

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

Liber II


(344) 18

[1] Cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, (346) qualis est astrologia, nullum exigens actum sed ipso rei, cuius studium habet, intellectu contenta, quae θεωρητικὴ vocatur; aliae in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quae πρακτική dicitur, qualis saltatio est; [2] aliae in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur, consummatione finem accipiunt, quam πολιτικήν appellamus, qualis est pictura: fere iudicandum est, rhetoricen in actu consistere; hoc enim, quod est officii sui, perficit. [3] Atque ita ab omnibus dictum est. Mihi autem videtur etiam ex illis ceteris artibus multum assumere. Nam et potest aliquando ipsa res per se inspectione esse contenta. Erit enim rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere vel proposito vel aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam medicus, qui curandi fecerit finem. [4] Nam est aliquis, ac nescio an maximus, etiam ex secretis studiis fructus ac tum pura voluptas litterarum, cum ab actu, id est opera, recesserunt et contemplatione sui fruuntur. [5] Sed effectivae quoque aliquid simile scriptis orationibus vel historiis, quod ipsum opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur. Si tamen una ex tribus artibus habenda sit, quia maxime eius usus actu continetur atque est in eo (348) frequentissima, dicatur activa vel administrativa, nam et hoc eiusdem rei nomen est.