De Institutione Oratoria/II/17

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

Liber II


(324) 17

[1] Finis non erit, si exspatiari in parte hac et (326) indulgere voluptati velim. Transeamus igitur ad eam quaestionem, quae sequitur, an rhetorice ars sit. [2] Quod quidem adeo ex iis, qui praecepta dicendi tradiderunt, nemo dubitavit, ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit, scriptos eos de arte rhetorica; Cicero vero eam, quae rhetorice vocetur, esse artificiosam eloquentiam dicat. Quod non oratores tantum vindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse videantur, sed cum iis philosophi et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt. [3] Ac me dubitasse confiteor, an hanc partem quaestionis tractandam putarem; nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis, ut fabricandi quidem et texendi et e luto vasa ducendi artem putet, rhetoricen autem, maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus, in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse? [4] Equidem illos, qui contra disputaverunt, non tam id sensisse quod dicerent, quam exercere ingenia materiae difficultate credo voluisse, sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytaemnestram; quanquam is, quod his dissimile non est, composuisse orationem, quae est habita contra Socraten, dicitur.

[5] Quidam naturalem esse rhetoricen volunt et tamen adiuvari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius, observationem quandam esse non artem. [6] Quod non ideo, ut pro vero accipiamus, est positum, sed ut Antoni persona (328) servetur, qui dissimulator artis fuit. Hanc autem opinionem habuisse Lysias videtur. Cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur. [7] Deinde adiiciunt illas verborum cavillationes, nihil, quod ex arte fiat, ante artem fuisse; atqui dixisse homines pro se et in alios semper, doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos, orationem igitur ante artem fuisse eoque artem non esse. [8] Nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere, quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores. [9] Illud enim admonere satis est, omnia, quae ars consummaverit, a natura initia duxisse. Aut tollatur medicina, quae ex observatione salubrium atque iis contrariorum reperta est, et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis; nam et vulnus deligavit aliquis, antequam haec ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non quia rationem videbat, sed (330) quia id valetudo ipsa cogebat, mitigavit. [10] Nec fabrica sit ars; casas enim primi illi sine arte fecerunt; nec musica; cantatur ac saltatur per omnes gentes aliquo modo. Ita si rhetorice vocari debet sermo quicunque, fuisse eam, [11] antequam esset ars, confitebor; si vero non quisquis loquitur, orator est, et tum non tanquam oratores loquebantur, necesse est, oratorem factum arte nec ante artem fuisse fateantur. Quo illud quoque excluditur, quod dicunt, non esse artis id, quod faciat qui non didicerit, dicere autem homines et qui non didicerint. [12] Ad cuius rei confirmationem adferunt, Demaden remigem, et Aeschinen hypocriten oratores fuisse. Falso; nam neque orator esse, qui non didicit, potest, et hos sero potius quam nunquam didicisse quis dixerit, quanquam Aeschines ab initio sit versatus in litteris, quas pater eius etiam docebat, Demaden neque non didicisse certum sit, et continua dicendi exercitatio potuerit tantum, quantuscunque postea fuit, fecisse; nam id potentissimum discendi genus est. [13] Sed et praestantiorem, si didicisset, futurum fuisse dicere licet; neque enim orationes scribere est ausus, ut eum multum valuisse in dicendo sciamus. [14] Aristoteles, ut solet, quaerendi gratia quaedam subtilitatis suae (332) argumenta excogitavit in Gryllo; sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem solum eam fatetur, sed ei particulam civilitatis sicut dialectices adsignat. [15] Multa Critolaus contra, multa Rhodius Athenodorus. Agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua rhetorices accusationem professus est. Nam de Epicuro, qui disciplinas omnes fugit, nihil miror. [16] Hi complura dicunt sed ex paucis locis ducta; itaque potentissimis eorum breviter occurram, ne in infinitum quaestio evadat. [17] Prima iis argumentatio ex materia est. Omnes enim artes aiunt habere materiam, quod est verum; rhetorices nullam esse propriam, quod esse falsum in sequentibus probabo. [18] Altera est calumnia nullam artem falsis assentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper vera sit; rhetoricen assentiri falsis, non esse igitur artem. [19] Ego rhetoricen nonnunquam dicere falsa pro veris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diversum est, ipsi quid videri et, ut alii videatur, efficere. Nam et imperator falsis utitur saepe, ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua boum (334) deligatis incensisque, per noctem in adversos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit, sed illum fefellit, ipse, quid verum esset, non ignoravit. [20] Nec vero Theopompus Lacedaemonius, cum permutato cum uxore habitu e custodia ut mulier evasit, falsam de se opinionem habuit, sed custodibus praebuit. Item orator, cum falso utitur pro vero, scit esse falsum eoque se pro vero uti; non ergo falsam habet ipse opinionem, sed fallit alium. [21] Nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluenti gloriatus est, nihil ipse vidit. Et pictor, cum vi artis suae efficit, ut quaedam eminere in opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea plana esse non nescit. [22] Aiunt etiam omnes artes habere finem aliquem propositum, ad quem tendant; hunc modo nullum esse in rhetorice, modo non praestari eum, qui promittatur. Mentiuntur; nos enim esse finem iam ostendimus, et quis esset diximus. [23] Et praestabit hunc semper orator, semper enim bene dicet. Firmum autem hoc, quod opponitur, adversus eos fortasse sit, qui persuadere finem putaverunt. Noster orator arsque a nobis finita non sunt posita in eventu. Tendit quidem ad victoriam qui dicit; sed cum bene dixit, etiamsi non vincat, id quod arte continetur effecit. [24] Nam et gubernator vult salva nave (336) in portum pervenire; si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator dicetque notum illud, Dum clavum rectum teneam. [25] Et medicus sanitatem aegri petit; si tamen aut valetudinis vi aut intemperantia aegri aliove quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine non excidet. Ita oratori bene dixisse finis est. Nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita non in effectu. [26] Ita falsum erit illud quoque, quod dicitur, artes scire quando sint finem consecutae, rhetoricen nescire. Nam se quisque bene dicere intelligit. Uti etiam vitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et adfectus moveat. [27] Quorum neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque nec vitium. Nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario movebit orator. [28] Imperiti enim iudicant et qui frequenter in hoc ipsum fallendi sint, ne errent. Nam, si mihi sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil invidia valeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta falsique testes: perquam sit exiguus eloquentiae locus et prope in sola delectatione ponatur. [29] Sin et audientium mobiles (338) animi et tot malis obnoxia veritas, arte pugnandum est et adhibenda quae prosunt. Neque enim, qui recta via depulsus est, reduci ad eam nisi alio flexu potest.

[30] Plurima vero ex eo contra rhetoricen cavillatio est, quod ex utraque causae parte dicatur. Inde haec: nullam esse artem contrariam sibi, rhetoricen esse contrariam sibi; nullam artem destruere quod effecerit, accidere hoc rhetorices operi; item aut dicenda eam docere aut non dicenda; ita vel per hoc non esse artem, quod non dicenda praecipiat, vel per hoc, quod, cum dicenda praeceperit, etiam contraria his doceat. [31] Quae omnia apparet de ea rhetorice dici, quae sit a bono viro atque ab ipsa virtute seiuncta; alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut vix admirabili quodam casu possit accidere, ut ex utraque parte orator, id est vir bonus, dicat. [32] Tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in diversum trahant, (quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt) respondebo propositis, atque ita quidem, ut appareat, haec adversus eos quoque frustra excogitata, qui malis moribus nomen oratoris indulgent. [33] Nam rhetorice non est contraria (340) sibi. Causa enim cum causa, non illa secum ipsa componitur. Nec, si pugnent inter se, qui idem didicerunt, idcirco ars, quae utrique tradita est, non erit; alioqui nec armorum, quia saepe gladiatores sub eodem magistro eruditi inter se componuntur; [34] nec gubernandi, quia navalibus proeliis gubernator est gubernatori adversus; nec imperatoria, quia imperator cum imperatore contendit. Item non evertit opus rhetorice, quod efficit. Neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne rhetorice quidem, quia apud eos, qui in persuadendo finem putant, aut si quis (ut dixi) casus duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia quaerentur; non autem, si quid est altero credibilius, id ei contrarium est, quod fuit credibile. [35] Nam ut candido candidius et dulci dulcius non est adversum, ita nec probabili probabilius. Neque praecipit unquam non dicenda nec dicendis contraria, sed quae in quaque causa dicenda sunt. [36] Non semper autem ei, etiamsi frequentissime, tuenda veritas erit; sed aliquando exigit communis utilitas, ut etiam falsa defendat.

Ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro contradictiones: artem earum rerum esse, quae sciantur; oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat, qui (342) nesciant, et ipse dicat aliquando, quod nesciat. [37] Ex his alterum, id est, an sciat index, de quo dicatur, nihil ad oratoris artem; alteri respondendum, Ars earum rerum est, quae sciuntur. Rhetorice ars est bene dicendi, bene autem dicere scit orator. [38] Sed nescit, an verum sit quod dicit. Ne hi quidem, qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse, ex quibus res omnes initium duxerint, tradunt, nec qui intervalla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt; disciplinam tamen suam artem vocant. Quodsi ratio efficit, ut haec non opinari sed propter vim probationum scire videantur, eadem ratio idem praestare oratori potest. [39] Sed an causa vera sit, nescit. Ne medicus quidem, an dolorem capitis habeat, qui hoc se pati dicet; curabit tamen, tamquam id verum sit, et erit ars medicina. Quid quod rhetorice non utique propositum habet semper vera dicendi, sed semper verisimilia? scit autem esse verisimilia quae dicit. [40] Adiiciunt his, qui contra sentiunt, quod saepe, quae in allis litibus impugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant. Quod non artis sed hominis est vitium. Haec sunt praecipua, quae contra rhetoricen dicantur; alia et minora et tamen ex his fontibus derivata. (344)

Confirmatur autem esse artem eam breviter. [41] Nam sive, ut Cleanthes voluit, ars est potestas via, id est ordine, efficiens, esse certe viam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitaverit; sive ille ab omnibus fere probatus finis observatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad fine utilem vitae, iam ostendemus nihil non horum in rhetorice inesse. [42] Quid quod et inspectione et exercitatione ut artes ceterae constat? Nec potest ars non esse, si est ars dialectice, quod fere constat, cum ab ea specie magis quam genere differat. Sed nec illa omittenda sunt, qua in re alius se inartificialiter alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod, qui didicerit, melius faciat quam qui non didicerit, esse artem. [43] Atqui non solum doctus indoctum, sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit, neque essent aliter eius tam multa praecepta tamque magni, qui docerent; idque cum omnibus confitendum est, tum nobis praecipue, qui rationem dicendi a bono viro non separamus.