De Institutione Oratoria/II/15

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

Liber II


(300) 15

[1] Ante omnia, quid sit rhetorice. Quae finitur quidem varie, sed quaestionem habet duplicem, aut enim de qualitate ipsius rei aut de comprehensione verborum dissensio est. Prima atque praecipua opinionum circa hoc differentia, quod alii malos quoque viros posse oratores dici putant; alii, quorum nos sententiae accedimus, nomen hoc artemque, de qua loquimur, bonis demum tribui volunt. Eorum autem, [2] qui dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda vitae laude secernunt, quidam rhetoricen vim tantum, quidam scientiam sed non virtutem, quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et virtute diiunctam, quidam etiam pravitatem quandam artis, id est κακοτεχνίαν nominaverunt. [3] Hi fere aut in persuadendo aut in dicendo apte ad persuadendum positum orandi munus sunt arbitrati. Id enim fieri potest ab eo quoque, qui vir bonus non sit. Est igitur frequentissimus finis, rhetoricen esse vim persuadendi. Quod ego vim appello, plerique potestatem, nonnulli facultatem vocant; quae res ne quid adferat ambiguitatis, vim dico δύναμιν. [4] Haec opinio originem ab Isocrate (si (302) tamen re vera Ars, quae circumfertur, eius est) duxit. Qui, cum longe sit a voluntate infamantium oratoris officia, finem artis temere comprehendit, dicens esse rhetoricen persuadendi opificem, id est πειθοῦς δημιουργόν· neque enim mihi permiserim eadem uti declinatione, qua Ennius M. Cethegum Suadae medullam vocat. [5] Apud Platonem quoque Gorgias in libro, qui nomine eius inscriptus est, idem fere dicit; sed hanc Plato illius opinionem vult accipi non suam. Cicero pluribus locis scripsit, officium oratoris esse dicere apposite ad persuadendum. [6] In rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem facit persuadere. Verum et pecunia persuadet et gratia et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine voce, quo vel recordatio meritorum cuiusque vel facies aliqua miserabilis vel formae pulchritudo sententiam dictat. [7] Nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa veste cicatrices, quas is pro patria pectore adverso suscepisset, ostendit, non orationis habuit fiduciam sed oculis populi Romani vim attulit, quem illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolveret reum, creditum est. [8] Servium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos parvulos in contione (304) produxerat, sed Galli etiam Sulpicii filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse, cum aliorum monumentis tum Catonis oratione testatum est. [9] Et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam. Quae si omnia persuadent, non est hic, de quo locuti sumus, idoneus finis. [10] Ideoque diligentiores sibi sunt visi, qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimaverunt eam vim dicendo persuadendi. Quem finem Gorgias in eodem, de quo supra diximus, libro, velut coactus a Socrate facit; a quo non dissentit Theodectes, sive ipsius id opus est, quod de rhetorice nomine eius inscribitur, sive, ut creditum est, Aristotelis, in quo est, finem esse rhetorices ducere homines dicendo in id, quod actor velit. [11] Sed ne hoc quidem satis est comprehensum; persuadent enim dicendo vel ducunt in id quod volunt alii quoque, ut meretrices, adulatores, corruptores. At contra non persuadet semper orator; ut interim non sit proprius hic finis eius, interim sit communis cum iis, qui ab oratore procul absunt. [12] Atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus, dicens iudicialis orationis primum et super omnia esse persuadere iudici et sententiam eius ducere in (306) id, quod velit; nam et ipse oratorem fortunae subiicit, ut, si non persuaserit, nomen suum retinere non possit. [13] Quidam recesserunt ab eventu, sicut Aristoteles dicit: rhetorice est vis inveniendi omnia in oratione persuasibilia. Qui finis et illud vitium, de quo supra diximus, habet et insuper quod nihil nisi inventionem complectitur, quae sine elocutione non est oratio. [14] Hermagorae, qui finem eius esse ait persuasibiliter dicere, et aliis, qui eandem sententiam non iisdem tantum verbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quae oporteat omnia ad persuadendum, satis responsum est, cum persuadere non tantum oratoris esse convicimus. [15] Addita sunt his alia varie. Quidam enim circa res omnes, quidam circa civiles modo versari rhetoricen putaverunt; quorum verius utrum sit, in eo loco, qui huius quaestionis proprius est, dicam. [16] Omnia subiecisse oratori videtur Aristoteles, cum dixit vim esse videndi, quid in quaque re possit esse persuasibile. Et Patrocles,* qui non quidem adiicit in quaque re, sed nihil excipiendo idem ostendit; vim enim vocat inveniendi, quod sit in oratione persuasibile; qui fines et ipsi solam complectuntur inventionem. Quod vitium fugiens Theodorus vim putat inveniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni oratione. [17] Sed cum eodem (308) modo credibilia quo persuasibilia etiam non orator inveniat, adiiciendo in omni oratione magis quam superiores concedit scelera quoque suadentibus pulcherrimae rei nomen. [18] Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare; cui Socrates persuadendi, non docendi concedit facultatem. [19] Qui vero non omnia subiiciebant oratori, sollicitius ac verbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina; quorum fuit Ariston, Critolai Peripatetici discipulus, cuius hic finis est, scientia videndi et agendi in quaestionibus civilibus per orationem popularis persuasionis. Hic scientiam, [20] quia Peripateticus est, non, ut Stoici, virtutis loco ponit; popularem autem comprehendendo persuasionem etiam contumeliosus est adversus artem orandi, quam nihil putat doctis persuasuram. Illud de omnibus, qui circa civiles demum quaestiones oratorem iudicant versari, dictum sit, excludi ab his plurima oratoris officia, illam certe laudativam totam, quae est rhetorices pars tertia. [21] Cautius Theodorus Gadareus, ut iam ad eos veniamus, qui artem quidem esse eam sed non virtutem putaverunt. Ita enim dicit (ut ipsis eorum verbis utar, qui haec ex Graeco transtulerunt), Ars inventrix et iudicatrix et enuntiatrix decenti ornatu secundum mensionem eius, quod in quoque potest sumi persuasibile, in materia civili. [22] Itemque Cornelius Celsus, qui finem (310) rhetorices ait dicere persuasibiliter in dubia civili materia. Quibus sunt non dissimiles, qui ab aliis traduntur; qualis est ille, Vis videndi et eloquendi de rebus civilibus subiectis sibi cum quadam persuasione et quodam corporis habitu et eorum, quae dicet, pronuntiatione. [23] Mille alia, sed aut eadem aut ex eisdem composita; quibus item, cum de materia rhetorices dicendum erit, respondebimus. Quidam eam neque vim neque scientiam neque artem putaverunt, sed Critolaus usum dicendi (nam hoc τριβή significat), Athenaeus fallendi artem. [24] Plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed peritiam quandam gratiae ac voluptatis existimet; [25] et alio loco civilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis, quod duas partes civilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam; adulationem autem medicinae vocet cocorum artificium, exercitatricis mangonum, qui colorem fuco et verum robur inani sagina mentiantur, legalis cavillatricem, iustitiae rhetoricen. [26] Quae omnia sunt quidem scripta in hoc libro dictaque a Socrate, cuius persona videtur Plato (312) significare quid sentiat; sed alii sunt eius sermones ad coarguendos, qui contra disputant, compositi, quos ἐλεγκτικούς vocant, alii ad praecipiendum, qui δογματικοί appellantur. [27] Socrates autem seu Plato eam quidem, quae tum exercebatur, rhetoricen talem putat, nam et dicit his verbis τοῦτον τὸν τρόπον, ὃν ὑμεῖς πολιτεύεσθε, veram autem et honestam intelligit. Itaque disputatio ilia contra Gorgian ita clauditur, οὐκοῦν ἀνάγκη τὁν ῥητορικὁν δίκαιον εἶναι, τὁν δἑ δίκαιον βούλεσθαι δίκαια πράττειν· [28] Ad quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus iuvenili calore inconsideratior, contra quem illa de simulacro et adulatione dicuntur. Tum Callicles adhuc concitatior, qui tamen ad hanc perducitur clausulam, τὸν μέλλοντα ὀρθῶς ῥητορικὸν ἔσεσθαι, δίκαιον ἄνδρα δεῖ εἶναι καὶ ἐπιστήμονα τῶν δικαίων· ut appareat, Platoni non rhetoricen videri malum, sed eam veram nisi iusto ac bono non contingere. [29] Adhuc autem in Phaedro manifestius facit, hanc artem consummari citra iustitiae quoque scientiam non posse; cui opinioni nos quoque accedimus. An aliter defensionem Socratis et eorum, qui pro patria ceciderant, laudem scripsisset? [30] quae certe sunt oratoris opera. Sed in illud hominum genus, quod facilitate dicendi male utebatur, invectus est. Nam et Socrates inhonestam (314) sibi credidit orationem, quam ei Lysias reo composuerat; et tum maxime scribere litigatoribus, quae illi pro se ipsi dicerent, erat moris, atque ita iuri, quo non licebat pro altero agere, fraus adhibebatur. [31] Doctores quoque eius artis parum idonei Platoni videbantur, qui rhetoricen a iustitia separarent et veris credibilia praeferrent; nam id quoque dicit in Phaedro. [32] Consensisse autem illis superioribus videri potest etiam Cornelius Celsus, cuius haec verba sunt: Orator simile tantum veri petit. Deinde paulo post: Non enim bona conscientia sed victoria litigantis est praemium. Quae si vera essent, pessimorum hominum foret, haec tam perniciosa nocentissimis moribus dare instrumenta et nequitiam praeceptis adiuvare. Sed illi rationem opinionis suae viderint. [33] Nos autem ingressi formare perfectum oratorem, quem in primis esse virum bonum volumus, ad eos qui de hoc opere melius sentiunt, revertamur. Rhetoricen autem quidam eandem civilitatem esse iudicaverunt; Cicero scientiae civilis partem vocat (civilis autem scientia idem quod sapientia est); quidam eandem philosophiam, [34] quorum est Isocrates. Huic eius substantiae maxime conveniet finitio, rhetoricen esse bene dicendi scientiam. Nam et orationis omnes virtutes semel complectitur et protinus etiam mores oratoris, cum bene dicere non possit nisi bonus. [35] Idem valet Chrysippi finis ille ductus a Cleanthe (316) scientia recte dicendi. Sunt plures eiusdem, sed ad alias quaestiones magis pertinent. Idem sentit et finis hoc modo comprehensus, persuadere quod oporteat, nisi quod artem ad exitum alligat. [36] At bene Areus dicere secundum virtutem orationis. Excludunt a rhetorice malos et illi, qui scientiam civilium officiorum eam putaverunt, si scientiam virtutem iudicant; sed anguste intra civiles quaestiones coercent. Albucius, non obscurus professor atque auctor, scientiam bene dicendi esse consentit, sed exceptionibus peccat adiiciendo circa civiles quaestiones et credibiliter; quarum utrique iam responsum est. [37] Probabilis et illi voluntatis, qui recte sentire et dicere rhetorices putaverunt.

Hi sunt fere fines maxime illustres et de quibus praecipue disputatur. Nam omnes quidem persequi neque attinet neque possum, cum pravum quoddam, ut arbitror, studium circa scriptores artium extiterit, nihil eisdem verbis, quae prior aliquis occupasset, finiendi, quae ambitio procul aberit a me. [38] Dicam enim non utique quae invenero sed quae placebunt, sicut hoc, rhetoricen esse bene dicendi scientiam; (318) cum reperto quod est optimum, qui quaerit aliud, peius velit.

His approbatis, simul manifestum est illud quoque, quem finem vel quid summum et ultimum habeat rhetorice, quod τέλος dicitur, ad quod omnis ars tendit; nam si est ipsa bene dicendi scientia, finis eius et summum est bene dicere.