Liber II
(288) 13
[1] Nemo autem a me exigat id praeceptorum genus, quod est a plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges inmutabili necessitate constrictas studiosis dicendi feram: utique prooemium et id quale, proxima huic narratio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc vel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum ceteraque, quae, velut si aliter facere fas non sit, (290) quidam tanquam iussi sequuntur. [2] Erat enim rhetorice res prorsus facilis ac parva, si uno et brevi praescripto contineretur; sed mutantur pleraque causis, temporibus, occasione, necessitate. Atque ideo res in oratore praecipua consilium est, quia varie et ad rerum momenta convertitur. [3] Quid si enim praecipias imperatori, quotiens aciem instruat, derigat frontem, cornua utrinque promoveat, equites pro cornibus locet? erit haec quidem rectissima fortasse ratio, quotiens licebit; sed mutabitur natura loci, si mons occurret, si flumen obstabit, collibus, silvis, asperitate alia prohibebitur; [4] mutabit hostium genus, mutabit praesentis condicio discriminis; nunc acie directa nunc cuneis, Nunc auxiliis nunc legione pugnabitur, nonnunquam terga etiam dedisse simulata fuga proderit. [5] Ita prooemium necessarium an supervacuum, breve an longius, ad iudicem omni sermone derecto an aliquando averso per aliquam figuram dicendum sit, constricta an latius fusa narratio, continua an divisa, recta an ordine permutato, causae docebunt. Itemque de quaestionum ordine, (292) cum in eadem controversia aliud alii parti prius quaeri frequenter expediat. [6] Neque enim rogationibus plebisve scitis sancta sunt ista praecepta, sed hoc quidquid est utilitas excogitavit. [7] Non negabo autem sic utile esse plerumque, alioqui nec scriberem; verum, si eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, hanc relictis magistrorum auctoritatibus sequemur.
[8] Equidem id maxime praecipiam ac repetens iterumque iterumque monebo: res duas in omni actu spectet orator, quid deceat et quid expediat. Expedit autem saepe mutare ex illo constituto traditoque ordine aliqua et interim decet, ut in statuis atque picturis videmus variari habitus, vultus, status. Nam recti quidem corporis vel minima gratia est; [9] nempe enim adversa sit facies et demissa brachia et iuncti pedes et a summis ad ima rigens opus. Flexus ille et, ut sic dixerim, motus dat actum quendam et adfectum. Ideo nec ad unum modum formatae manus et in vultu mille species. [10] Cursum habent quaedam et impetum, sedent alia vel incumbunt; nuda haec, illa velata sunt, quaedam mixta ex utroque. Quid tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos Myronis? Si quis tamen, (294) ut parum rectum, improbet opus, nonne ab intellectu artis abfuerit, in qua vel praecipue laudabilis est ipsa illa novitas ac difficultas? [10] Quam quidem gratiam et delectationem adferunt figurae, quaeque in sensibus quaeque in verbis sunt; mutant enim aliquid a recto atque hanc prae se virtutem ferunt, quod a consuetudine vulgari recesserunt. [12] Habet in pictura speciem tota facies; Apelles tamen imaginem Antigoni latere tantum altero ostendit, ut amissi oculi deformitas lateret. Quid? non in oratione operienda sunt quaedam, sive ostendi non debent sive exprimi pro dignitate non possunt? [13] Ut fecit Timanthes, opinor, Cythnius in ea tabula, qua Coloten Teium vicit. Nam cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calchantem, tristiorem Vlixem, addidisset Menelao, quem summum poterat ars efficere, maerorem, consumptis adfectibus, non reperiens, quo digne modo patris vultum posset exprimere, velavit eius caput et suo cuique animo dedit aestimandum. [14] Nonne huic simile est illud Sallustianum, Nam de Carthagine tacere satius puto quam parum dicere? Propter quae mihi semper moris fuit, quam minime alligare me ad praecepta, quae καθολικά vocitant, id est (ut dicamus quomodo possumus) universalia vel perpetualia. Raro enim reperitur hoc genus, ut non labefactari parte (296) aliqua et subrui possit. [15] Sed de his plenius suo quidque loco tractabimus. Interim nolo se iuvenes satis instructos, si quem ex his, qui breves plerumque circumferuntur, artis libellum edidicerint, et velut decretis technicorum tutos putent. Multo labore, assiduo studio, varia exercitatione, plurimis experimentis, altissima prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi. [16] Sed adiuvatur his quoque, si tamen rectam viam, non unam orbitam monstrent; a qua declinare qui crediderit nefas, patiatur necesse est illam per funes ingredientium tarditatem. Itaque et stratum militari labore iter saepe deserimus compendio ducti; et, si rectum limitem rupti torrentibus pontes inciderint, circumire cogemur, et, si ianua tenebitur incendio, [17] per parietem exibimus. Late fusum opus est et multiplex et prope cotidie novum, et de quo nunquam dicta erunt omnia. Quae sint tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua mutari, adiici, detrahi melius videbitur, dicere experiar.