De Institutione Oratoria/II/12

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

Liber II


(282) 12

[1] Ne hoc quidem negaverim, sequi plerumque hanc opinionem, ut fortius dicere videantur indocti; primum vitio male iudicantium, qui maiorem habere vim credunt ea, quae non habent artem, ut effringere quam aperire, rumpere quam solvere, trahere quam ducere putant robustius. [2] Nam et gladiator, qui armorum inscius in rixam ruit, et luctator, qui totius corporis nisu in id, quod semel invasit, incumbit, fortior ab his vocatur; cum interim et hic frequenter suis viribus ipse prosternitur, et illum vehementis (284) impetus excipit adversarii mollis articulus. [3] Sed sunt in hac parte, quae imperitos etiam naturaliter fallant; nam et divisio, cum plurimum valeat in causis, speciem virium minuit, et rudia politis maiora et sparsa compositis numerosiora creduntur. [4] Est praeterea quaedam virtutum vitiorumque vicinia, qua maledicus pro libero, temerarius pro forti, effusus pro copioso accipitur. Maledicit autem ineruditus apertius et saepius vel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo. [5] Adfert et ista res opinionem, quia libentissime homines audiunt ea, quae dicere ipsi noluissent. Illud quoque alterum quod est in elocutione ipsa periculum minus vitat conaturque perdite, unde evenit nonnunquam, ut aliquid grande inveniat qui semper quaerit quod nimium est; verum id et raro provenit, et cetera vitia non pensat.

[6] Propter hoc quoque interdum videntur indocti copiam habere maiorem, quod dicunt omnia; doctis est et electio et modus. His accedit, quod a cura docendi quod intenderunt recedunt. Itaque illud quaestionum et argumentorum apud corrupta iudicia (286) frigus evitant nihilque aliud, quam quod vel pravis voluptatibus aures assistentium permulceat, quaerunt. [7] Sententiae quoque ipsae, quas solas petunt, magis eminent, cum omnia circa illas sordida et abiecta sunt; ut lumina non inter umbras, quemadmodum Cicero dicit, sed plane in tenebris clariora sunt.

Itaque ingeniosi vocentur, ut libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum. [8] Nihilominus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et vino vetustatem, sed vitia detrahit, atque eo solo minus est, quod litterae perpolierunt, quo melius. [9] Verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi fortius quaerunt. Nam et clamant ubique et omnia levata, ut ipsi vocant, manu emugiunt, multo discursu, anhelitu, iactatione gestus, motu capitis furentes. [10] Iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur, pectus, frontem caedere, mire ad pullatum circulum facit; cum ille eruditus, ut in oratione multa summittere, variare, disponere, ita etiam in pronuntiando suum cuique eorum, quae (288) dicet, colori accommodare actum sciat, et, si quid sit perpetua observatione dignum, modestus et esse et videri malit. [11] At illi hane vim appellant, quae est potius violentia; cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent. [12] Verum illis quidem gratulemur sine labor, sine ratione, sine disciplina disertis; nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum, quae futura usui bonae mentis iuvenibus arbitramur, nobis certe sunt voluptati.