De Institutione Oratoria/II/10

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

Liber II


(272) 10

[1] In his primis operibus, quae non ipsa parva sunt sed maiorum quasi membra atque partes, bene instituto atque exercitato iam fere tempus appetet aggrediendi suasorias iudicialesque materias; quarum antequam viam ingredior, pauca mihi de ipsa ratione declamandi dicenda sunt, quae quidem ut ex omnibus novissime inventa ita multo est utilissima. [2] Nam et cuncta illa, de quibus diximus, in se fere continet, et veritati proximam imaginem reddit, ideoque ita est celebrata, ut plerisque videretur ad formandam eloquentiam vel sola sufficere. Neque enim virtus ulla perpetuae duntaxat orationis reperiri potest, quae non sit cum hac dicendi meditatione communis. [3] Eo quidem res ista culpa docentium reccidit, ut inter praecipuas quae corrumperent eloquentiam causas licentia atque inscitia declamantium fuerit. Sed eo, quod natura bonum est, bene uti licet. [4] Sint ergo et ipsae materiae, quae fingentur, quam simillimae veritatis, et declamatio, in quantum maxime potest, imitetur eas actiones, in quarum exercitationem reperta est. [5] Nam magos et pestilentiam et responsa et saeviores tragicis novercas aliaque magis adhuc fabulosa frustra inter sponsiones et interdicta (274) quaeremus. Quid ergo? Nunquam haec supra fidem et poetica, ut vere dixerim, themata iuvenibus tractare permittamus, ut exspatientur et gaudeant materia et quasi in corpus eant? [6] Erit optimum; sed certe sint grandia et tumida, non stulta etiam et acrioribus oculis intuenti ridicula: ut, si iam cedendum est, impleat se declamator aliquando, dum sciat, ut quadrupedes, cum viridi pabulo distentae sunt, sanguinis detractione curantur et sic ad cibos viribus conservandis idoneos redeunt, ita sibi quoque tenuandas adipes, et quidquid humoris corrupti contraxerit, emittendum, si esse sanus ac robustus volet. Alioqui tumor ille inanis primo cuiusque veri operis conatu deprehendetur. [7] Totum autem declamandi opus qui diversum omni modo a forensibus causis existimant, ii profecto ne rationem quidem, qua ista exercitatio inventa sit, pervident. [8] Nam si foro non praeparat, aut scenicae ostentationi aut furiosae vociferationi simillimum est. Quid enim attinet iudicem praeparare, qui nullus est; narrare, quod omnes sciant falsum; probationes adhibere causae, de qua nemo sit pronuntiaturus? Et haec quidem otiosa tantum; adfici vero et ira vel luctu permovere, cuius est ludibrii, nisi quibusdam pugnae simulacris ad (276) verum discrimen aciemque iustam consuescimus? [9] Nihil ergo inter forense genus dicendi atque hoc declamatorium intererit? Si profectus gratia dicimus, nihil. Utinamque adiici ad consuetudinem posset, ut nominibus uteremur, et perplexae magis et longioris aliquando actus controversiae fingerentur, et verba in usu cotidiano posita minus timeremus, et iocos inserere moris esset; quae nos, quamlibet per alia in scholis exercitati simus, tirones in foro inveniunt. [10] Si vero in ostentationem comparetur declamatio, sane paulum aliquid inclinare ad voluptatem audientium debemus. [11] Nam et in iis actionibus, quae in aliqua sine dubio veritate versantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus panegyricos, totumque hoc demonstrativum genus, permittitur adhibere plus cultus omnemque artem, quae latere plerumque in iudiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc advocatis. [12] Quare declamatio, quoniam est iudiciorum consiliorumque imago, similis esse debet veritati; quoniam autem aliquid in se habet ἐπιδεικτικόν nonnihil sibi nitoris assumere. [13] Quod faciunt actores comici, qui neque ita prorsus, ut nos vulgo loquimur, pronuntiant, quod esset sine arte, (278) neque procul tamen a natura recedunt, quo vitio periret imitatio; sed morem communis huius sermonis decore quodam scenico exornant. [14] Sic quoque aliqua nos incommoda ex iis, quas finxerimus, materiis consequentur, in eo praecipue, quod multa in iis relinquuntur incerta, quae sumimus ut videtur, aetates, facultates, liberi, parentes, urbium ipsarum vires, iura, mores, alia his similia; [15] quin aliquando etiam argumentum ex ipsis positionum vitiis ducimus. Sed haec suo quaeque loco. Quamvis enim omne propositum operis a nobis destinati eo spectet, ut orator instituatur, tamen, ne quid studiosi requirant, etiam si quid erit, quod ad scholas proprie pertineat, in transitu non omittemus.