De Institutione Oratoria/I/6

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

Liber I


(112) 6

[1] Est etiam sua loquentibus observatio, sua scribentibus. Sermo constat ratione vel vetustate, auctoritate, consuetudine. Rationem praestat praecipue analogia, nonnunquam et etymologia. Vetera maiestas quaedam et, ut sic dixerim, religio commendat. [2] Auctoritas ab oratoribus vel historicis peti solet; nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt, imo de stirpe recisum, et aeriae quo congessere palumbes et silice in nuda et similia; cum summorum in eloquentia virorum iudicium pro ratione, et velut error honestus est magnos duces sequentibus. [3] Consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone ut nummo, cui publica forma est. Omnia tamen haec exigunt acre iudicium, analogia praecipue, quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum proportionem vocaverunt. [4] Eius haec vis est, ut id quod dubium est ad aliquid simile, de quo non quaeritur, referat et incerta certis probet. Quod efficitur duplici via: comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea quae (114) sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione. [5] Comparatio in nominibus aut genus deprehendit aut declinationem; genus, ut si quaeratur, funis masculinum sit an femininum, simile illi sit panis; declinationem, ut si veniat in dubium, hac domu dicendum sit an hac domo et domuum an domorum: [6] similia sint [domus] anus, manus. Deminutio genus modo detegit, et, ne ab eodem exemplo recedam, funem masculinum esse funiculus ostendit. [7] Eadem in verbis quoque ratio comparationis, ut, si quis antiques secutus fervere brevi media syllaba dicat, deprehendatur vitiose loqui, quod omnia, quae e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si infinitis e litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent: prandeo pendeo spondeo, prandere pendere spondere. [8] At quae o solam habent, dummodo per eandem litteram in infinito exeant, brevia fiunt: lego dico curro, legere dicere currere; etiamsi est apud Lucilium Fervit aqua et fervet, fervit nunc, fervet ad annum. [9] Sed, pace dicere hominis eruditissimi liceat, si fervit putat illi simile currit et legit, fervo dicetur ut lego et curro, quod nobis inauditum est. Sed non est haec vera comparatio; nam fervit est illi simile (116) servit, quam proportionem sequenti dicere necesse est fervire ut servire. [10] Prima quoque aliquando positio ex obliquis invenitur, ut memoria repeto convictos a me, qui reprehenderant, quod hoc verbo usus essem, pepigi; nam id quidem dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima positio paciscor, cum haberet naturam patiendi, faceret tempore praeterito pactus sum. [11] Nos praeter auctoritatem oratorum atque historicorum analogia quoque dictum hoc tuebamur. Nam cum legeremus in XII tabulis ni ita pagunt, inveniebamus simile huic cadunt, inde prima positio, etiamsi vetustate exoleverat, apparebat paco ut cado, unde non erat dubium sic pepigi nos dicere ut cecidi. [12] Sed meminerimus non per omnia duci analogiae posse rationem, cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet. Quaedam sine dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprehensum est, lepus et lupus similia positione quantum casibus numerisque dissentiant: ista respondent non esse paria, quia lepus epicoenon sit, lupus masculinum; quanquam Varro in eo libro, quo initia Romanae urbis enarrat, lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus. [13] Illi autem iidem, cum interrogantur, cur aper apri et pater patris faciat, illud nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt. Praeterea quoniam utrumque a Graeco (118) ductum sit, ad eam rationem recurrunt, ut πατρός patris, [14] κάπρου apri faciat. Illa tamen quomodo effugient, ut, nomina quamvis feminina singulari nominativo us litteris finita nunquam genitivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen Venus Veneris? item cum es litteris finita per varios exeant genitivos, nunquam tamen eadem ris syllaba terminatos, Ceres cogat dici Cereris? [15] Quid vero? quod tota positionis eiusdem in diversos flexus eunt? cum Alba faciat Albanos et Albensis, volo volui et volavi. Nam praeterito quidem tempore varie formari verba prima persona o littera terminata, ipsa analogia confiteatur; siquidem facit cado cecidi, spondeo spopondi, pingo pinxi, lego legi, pono posui, frango fregi, laudo laudavi. Non enim, cum primum fingerentur homines, analogia demissa caelo formam loquendi dedit, sed inventa est postquam loquebantur, et notatum in sermone quid quomodo caderet. Itaque non ratione nititur sed exemplo, nec lex est loquendi sed observatio, ut ipsam analogiam nulla res alia fecerit quam consuetudo. [17] Inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae perversitate, ut audaciter potius dicant quam audacter, licet omnes oratores aliud sequantur, et emicavit non emicuit et conire non coire. His permittamus et audivisse et sciuisse et tribunale et faciliter dicere; frugalis quoque sit apud illos non fugi, nam quo alio modo fiet frugalitas? [18] Iidem centum milia nummum et fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos (120) esse, quando et casum mutant et numerum; nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in plurimis, quae M. Tullius in Oratore divine ut omnia exequitur. [19] Sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco verbo significavit, [20] περίεργον. Atqui hanc quidam ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo. Quid enim tam necessarium quam recta locutio? Immo inhaerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam mutantibus repugnandum; sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae. [21] Multum enim litteratus, qui sine aspiratione et producta secunda syllaba salutarit (avere est enim) et calefacere dixerit potius, quam quod dicimus, et conservauisse, his adiiciat face et dice et similia. Recta est haec via; [22] quis negat? sed adiacet et mollior et magis trita. Ego tamen non alio magis angor, quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi positiones non invenire sed mutare permittunt: ut cum ebur et robur, ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit roboris et eboris, sulpur autem et guttur u litteram in genitivo servent; ideoque iecur etiam et femur controversiam fecerunt. [23] Quod non (122) minus est licentiosum, quam si sulpuri et gutturi subiicerent in genitivo litteram o mediam, quia esset eboris et roboris; sicut Antonius Gnipho, qui robur quidem et ebur atque etiam marmur fatetur esse, verum fieri vult ex his robura, ebura, marmura. [24] Quodsi animadverterent litterarum adfinitatem, scirent sic ab eo, quod est robur, roboris fieri, quomodo ab eo, quod est miles limes, militis limitis, index vindex, iudicis vindicis, et quae supra iam attigi. [25] Quid vero quod, ut dicebam, similes positiones in longe diversas figures per obliquos casus exeunt, ut virgo Iuno, lusus lusus, cuspis puppis et mille alia? cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dicantur, quaedam contra singulari numero, quaedam casibus careant, quaedam a primis statim positionibus tota mutentur, ut Iuppiter. [26] Quod verbis etiam accidit ut illi fero, cuius praeteritum perfectum et ulterius non invenitur. Nec plurimum refert, nulla haec an praedura sint. Nam quid progenies genitivo singulari, quid plurali spes faciet? Quomodo autem quire et ruere vel in praeterita patiendi modo vel in participia transibunt? [27] Quid de aliis dicam, cum senatus senati an senatus faciat, incertum sit? Quare mihi non invenuste dici videtur, aliud esse Latine aliud grammatice loqui. Ac de analogia nimium.

[28] Etymologia, quae verborum originem inquirit, a (124) Cicerone dicta est notatio, quia nomen eius apud Aristotelem invenitur σύμβολον, quod est nota; nam verbum ex verbo ductum, id est veriloquium, ipse Cicero, qui finxit, reformidat. Sunt qui vim potius intuiti originationem vocent. [29] Haec habet aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res, de qua quaeritur, eget, ut M. Caelius se esse hominem frugi vult probare, non quia abstinens sit (nam id ne ementiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, unde sit ducta frugalitas. Ideoque in definitionibus assignatur etymologiae locus. [30] Nonnunquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum, Triquetram dici Siciliam an Triquedram, meridiem an medidiem oporteat quaeritur, [31] aliaque quae consuetudini serviunt. Continet autem in se multam eruditionem, sive ex Graecis orta tractemus, quae sunt plurima, praecipueque Aeolica ratione (cui est sermo noster simillimus) declinata, sive ex historiarum veterum notitia nomina hominum, locorum, gentium, urbium requiramus, unde Bruti, Publicolae, Pythici? cur Latium, Italia, Beneventum? quae Capitolium et collem Quirinalem et Argiletum appellandi ratio?

[32] Iam illa minora, in quibus maxime studiosi eius (126) rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis, aut adiectis aut detractis, aut permutatis litteris syllabisve. Inde pravis ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur. Sit enim Consul a consulendo vel a iudicando; nam et hoc consulere veteres vocaverunt, unde adhuc remanet illud rogat boni consulas, id est bonum iudices. [33] Senatui nomen dederit aetas (nam iidem Patres sunt), et rex rector et alia plurima indubitata; nec abnuerim tegulae regulaeque et similium his rationem. iam sit et classis a calando et lepus levipes et vulpes volipes: [34] etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi, ut lucus, quia umbra opacus parum luceat, et ludus, quia sit longissime a lusu, et Ditis, quia minime dives? etiamne hominem appellari, quia sit humo natus (quasi vero non omnibus animalibus eadem origo, aut illi primi mortales ante nomen imposuerint terrae quam sibi), et verba ab aere verberato? [35] Pergamus: sic perveniemus eo usque, ut stella luminis stilla credatur, (128) cuius etymologiae auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte, qua a me reprehenditur, inhumanum est. [36] Qui vero talia libris complexi sunt, nomina sua ipsi inscripserunt; ingenioseque visus est Gavius caelibes dicere veluti caelites, quod onere gravissimo vacent, idque Graeco argumento iuvit, ἠϊθέους enim eadem de causa dici affirmat. Nec ei cedit Modestus inventione, nam, quia Caelo Saturnus genitalia absciderit, hoc nomine appellatos, qui uxore careant, ait; Aelius pituitam, quia petat vitam. [37] Sed cui non post Varronem sit venia, qui agrum, quia in eo agatur aliquid, et graculos, quia gregatim volent, dictos Ciceroni persuadere voluit (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum ex vocibus avium? [38] Sed hoc tanti fuit vertere, ut merula, quia sola volat, quasi mera volans nominaretur. Quidam non dubitaverunt etymologine subiicere omnem nominis causam: ut ex habitu, quemadmodum dixi, Longos et Rufos, ex sono strepere, murmurare; etiam derivata, ut a uelocitate dicitur velox, et composita pluraque his similia, quae sine dubio aliunde originem ducunt, sed arte non (130) egent, cuius in hoc opere non est usus nisi in dubiis.

[39] Verba a vetustate repetita non solum magnos assertores habent sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non sine delectatione; nam et auctoritatem antiquitatis habent et, quia intermissa sunt, [40] gratiam novitati similem parant. Sed opus est modo, ut neque crebra sint haec neque manifesta, quia nihil est odiosius adfectatione, nec utique ab ultimis et iam oblitteratis repetita temporibus, qualia sunt topper et antegerio et exanclare et prosapia et Saliorum carmina vix sacerdotibus suis satis intellecta. [41] Sed illa mutari vetat religio et consecratis utendum est; oratio vero, cuius summa virtus est perspicuitas, quam sit vitiosa, si egeat interprete? Ergo, ut novorum optima erunt maxime vetera, ita veterum maxime nova.

[42] Similis circa auctoritatem ratio. Nam etiamsi potest videri nihil peccare, qui utitur iis verbis, quae summi auctores tradiderunt, multum tamen refert non solum, quid dixerint, sed etiam quid persuaserint. Neque enim tuburchinabundum et lurchinabundum iam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit auctor, nec hos lodices, quanquam id Pollioni placet, nec gladiola, atqui Messala dixit, nec (132) parricidatum, quod in Caelio vix tolerabile videtur, nec collos mihi Calvus persuaserit; quae nec ipsi iam dicerent.

[43] Superest igitur consuetudo; nam fuerit paene ridiculum malle sermonem, quo locuti sint homines, quam quo loquantur. Et sane quid est aliud vetus sermo quam vetus loquendi consuetudo? Sed huic ipsi necessarium est iudicium, constituendumque in primis id ipsum quid sit, quod consuetudinem vocemus. [44] Quae si ex eo, quod plures faciunt, nomen accipiat, periculosissimum dabit praeceptum, non orationi modo sed (quod maius est) vitae. Unde enim tantum boni, ut pluribus quae recta sunt placeant? Igitur ut velli et comam in gradus frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec invaserint civitatem, non erit consuetudo, quia nihil horum caret reprehensione; at lavamur et tondemur et convivimus ex consuetudine: sic in loquendo, non si quid vitiose multis insederit, pro regula sermonis accipiendum erit. [45] Nam, ut transeam, quemadmodum vulgo imperiti loquantur, tota saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus. Ergo consuetudinem sermonis vocabo consensum eruditorum, sicut vivendi consensum bonorum. (134)