De Institutione Oratoria/I/5

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

Liber I


(78) 5

[1] Iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet. [2] Haec exigitur verbis aut singulis aut pluribus. Verba nunc generaliter accipi volo, nam duplex eorum intellectus est; alter, qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium: verbaque provisam rem non invita sequentur; alter, in quo est una pars orationis, lego, scribo. Quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, locutiones, dictiones. [3] Singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut translata, aut usitata aut ficta.

Uni verbo vitium saepius quam virtus inest. Licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime: nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit; laudamus enim verba rebus bene accommodata. [4] Sola est, quae notari (80) possit velut vocalitas, quae εὐφωνία dicitur; cuius in eo delectus est, ut inter duo, quae idem significant ac tantundem valent, quod melius sonet malis.

Prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit. [5] Sed quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est), ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit. [6] Interim vitium, quod fit in singulis verbis, sit barbarismus. Occurrat mihi forsan aliquis, quid hic promisso tanti operis dignum? aut quis hoc nescit, alios barbarismos scribendo fieri alios loquendo; — quia, quod male scribitur, male etiam dici necesse est; quae vitiose dixeris, non utique et scripto peccant — illud prius adiectione, detractione, immutatione, transmutatione, hoc secundum divisione, complexione, aspiratione, sono contineri? [7] Sed ut parva sint haec, pueri docentur adhuc, et grammaticos officii sui commonemus. Ex quibus si quis erit plane impolitus et vestibulum modo artis huius ingressus, intra haec, quae (82) profitentium commentariolis vulgata sunt, consistet, doctiores multa adiicient, vel hoc primum, quod barbarismum pluribus modis accipimus. [8] Unum gente, quale est, si quis Afrum vel Hispanum Latinae orationi nomen inserat, ut ferrum, quo rotae vinciuntur, dici solet cantus, quanquam eo tanquam recepto utitur Persius; sicut Catullus ploxenum circa Padum invenit, et in oratione Labieni (sive illa Cornelii Galli est) in Pollionem casamo adsectator e Gallia ductum est; nam mastrucam, quod Sardum est, irridens Cicero ex industria dixit. [9] Alterum genus barbarismi accipimus, quod fit animi natura, ut is, a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit, barbare locutus existimatur. [10] Tertium est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut verbo, cui libebit, adiiciat litteram syllabamve vel detrahat, aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat. [11] Sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent et auctores quos praelegunt criminantur. Scire autem debet puer, haec apud scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus vulgata. [12] Nam duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus (si reprehendenti Hortensio credimus) preculam pro pergula dicens, et immutatione cum c pro g uteretur, et transmutatione cum r praeponeret e antecedenti. At in eiusdem vitii (84) geminatione Mettoeoque Fufetioeo* dicens Ennius poetico iure defenditur. [13] Sed in prosa quoque est quaedam iam recepta immutatio. Nam Cicero Canopitarum exercitum dicit, ipsi Canobon vocant; et Trasumennum pro Tarsumenno multi auctores, etiamsi est in eo transmutatio, vindicaverunt. Similiter alia; nam sive est adsentior, Sisenna dixit adsentio multique et hunc et analogian secuti, sive illud verum est, haec quoque pars consensu defenditur. [14] At ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem putabit. Quid quod quaedam, quae singula procul dubio vitiosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur? [15] Nam et dua et tre [et pondo] diversorum generum sunt barbarismi; at duapondo et trepondo usque ad nostram aetatem ab omnibus dictum est, et recte dici Messala confirmat. [16] Absurdum forsitan videatur dicere, barbarismum, quod est unius verbi vitium, fieri per numeros aut genera sicut soloecismum: scala tamen et scopa contraque hordea et mulsa, licet litterarum mutationem, detractionem, adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia (86) pluraliter efferuntur; et gladia qui dixerunt, genere exciderunt. [17] Sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti culpa quorundam pervicacium perplexae videar et ipse quaestionem addidisse.

Plus exigunt subtilitatis quae accidunt in dicendo vitia, quia exempla eorum tradi scripto non possunt, nisi cum in versus inciderunt, ut divisio Europaï Asiaï et ei contrarium vitium, quod συναίρεσιν et συναλοιφὴν Graeci vocant, nos complexionem dicamus, qualis est apud P. Varronem tum te flagrant deiectum fulmine Phaethon. [18] Nam si esset prosa oratio, easdem litteras enuntiare veris syllabis licebat. Praeterea quae fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut Italiam fato profugus, seu longa corripitur, ut unius ob noxam et furias, extra carmen non deprehendas; sed nec in carmine vitia dicenda sunt. [19] Illa vero non nisi aure exiguntur, quae fiunt per sonos; quanquam per aspirationem, sive adiicitur vitiose sive detrahitur, apud nos potest quaeri an in scripto sit vitium, si h littera est, non nota. Cuius quidem ratio mutata cum temporibus est saepius. [20] Parcissime ea veteres usi etiam in vocalibus, cum aedos ircosque dicebant; diu deinde servatum, ne consonantibus aspirarent, (88) ut in Graccis et in triumpis; erupit brevi tempore nimius usus, ut choronae, chenturiones, praechones adhuc quibusdam in inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est. [21] Inde durat ad nos usque vehementer et comprehendere et mihi, nam mehe quoque pro me apud antiquos tragoediarum praecipue scriptores in veteribus libris invenimus.

[22] Adhuc difficilior observatio est per tenores (quos quidem ab antiquis dictos tonores comperi videlicet declinato a Graecis verbo, qui τόνους dicunt), vel adcentus, quas Graeci προσῳδίας vocant, cum acuta et gravis alia pro alia ponuntur, ut in hoc Camillus, si acuitur prima: [23] aut gravis pro flexa, ut Cethegus, et hic prima acuta (nam sic media mutatur); aut flexa pro gravi, ut Appi* circumducta sequenti, quam ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes dupliciter peccant. [24] Sed id saepius in Graecis nominibus accidit, ut Atreus, quem nobis iuvenibus doctissimi senes acuta prima dicere solebant, ut necessario secunda gravis esset, item Nerei Tereique. Haec de accentibus tradita. (90)

[25] Ceterum scio iam quosdam eruditos, nonnullos etiam grammaticos sic docere ac loqui, ut propter quaedam vocum discrimina verbum interim acuto sono finiant, [26] ut in illis quae circum littora, circum piscosos scopulos, ne, si gravem posuerint secundam, circus dici videatur non circuitus. Itemque cum quale interrogantes gravi, comparantes acuto tenore concludunt; quod tamen in adverbiis fere solis ac pronominibus vindicant, in ceteris veterem legem sequuntur. [27] Mihi videtur condicionem mutare, quod his locis verba coniungimus. Nam cum dico circum litora, tanquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tanquam in una voce una est acuta, quod idem accidit in illo Troiae qui primus ab oris. [28] Evenit, ut metri quoque condicio mutet accentum, ut Pecudes pictaeque volucres; nam volucres media acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit versus herous. [29] Separata vero haec a praecepto non recedent, aut si consuetudo vicerit, vetus lex (92) sermonis abolebitur; cuius difficilior apud Graecos observatio est, quia plura illis loquendi genera, quas διαλέκτους vocant, et quod alia vitiosum interim alia rectum est; apud nos vero brevissima ratio. [30] Namque in omni voce acuta intra numerum trium syllabarum continetur, sive eae sunt in verbo sole sive ultimae, et in iis aut proxima extremae aut ab ea tertia. Trium porro, de quibus loquor, media longa aut acuta aut flexa erit; eodem loco brevis utique gravem habebit sonum, ideoque positam ante se id est ab ultima tertiam acuet. [31] Est autem in omni voce utique acuta sed nunquam plus una nec unquam ultima ideoque in disyllabis prior. Praeterea nunquam in eadem flexa et acuta, quoniam est in flexa et acuta, itaque neutra claudet vocem Latinam. Ea vero, quae sunt syllabae unius, erunt acuta aut flexa, ne sit aliqua vox sine acuta. [32] Et illa per sonos accidunt, quae demonstrari scripto non possunt, vitia oris et linguae: ἰωτακισμοὺς et λαμβδακισμοὺς et ἰσχνότητας et πλατειασμοὺς feliciores fingendis nominibus Graeci vocant, sicut κοιλοστομίαν, cum vox quasi in recessu oris auditor. [33] Sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnunquam nationes reprehendimus. Remotis igitur omnibus, de quibus supra (94) dixi, vitiis erit illa quae vocatur ὀρθοέπεια, id est emendata cum suavitate vocum explanatio: nam sic accipi potest recta.

[34] Cetera vitia omnia ex pluribus vocibus sunt, quorum est soloecismus, quanquam circa hoc quoque disputatum est. Nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium non in sermone contendunt; [35] cum, sive amarae corticis seu medio cortice per genus facit soloecismum (quorum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor; sed fingamus utrumlibet non recte dictum), mutatio vocis alterius, in qua vitium erat, rectam loquendi rationem sit redditura, ut amari corticis fiat vel media cortice. Quod manifestae calumniae est; neutrum enim vitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quae iam sermonis est. [36] Illud eruditius quaeritur, an in singulis quoque verbis possit fieri soloecismus, uti si unum quis ad se vocans dicat venite, aut si plures a se dimittens ita loquatur abi aut discede. Nec non cum responsum ab interrogante dissentit, ut si dicenti Quem video? ita occurras Ego. In gestu etiam nonnulli putant idem vitium inesse, cum aliud voce aliud nutu vel manu demonstratur. [37] Huic opinioni neque omnino (96) accedo neque plane dissentio. Nam id fateor accidere voce una non tamen aliter, quam si sit aliquid, quod vim alterius vocis obtineat, ad quod vox illa referatur, ut soloecismus ex complexu fiat eorum, quibus res significantur et voluntas ostenditur. [38] Atque ut omnem effugiam cavillationem, sit aliquando in uno verbo nunquam in solo verbo. Per quot autem et per quas accidat species, non satis convenit. Qui plenissime, quadripertitam volunt esse rationem nec aliam quam barbarismi, ut fiat adiectione nam enim, de susum, in Alexandriam; detractione ambulo viam, Aegypto venio, ne hoc fecit; [39] transmutatione, qua ordo turbatur, quoque ego, enim hoc voluit, autem non habuit. Ex quo genere an sit igitur initio sermonis positum, dubitari potest, quia maximos auctores in diversa fuisse opinione video, cum apud alios sit etiam frequens, apud alios nunquam reperiatur. [40] Haec tria genera quidam deducunt a soloecismo, et adiectionis vitium πλεονασμόν, detractionis ἔλλειψιν, inversionis ἀναστροφήν vocant, quae si in speciem soloecismi cadat, ὑπερβατόν quoque eodem appellari modo posse. [41] Immutatio sine controversia est, cum aliud pro alio ponitur. Id per omnes orationis partes deprehendimus, frequentissime in verbo, quia plurima huic accidunt; (98) ideoque in eo fiunt soloecismi per genera, tempora, personas, modos, sive cui status eos dici seu qualitates placet, vel sex vel, ut alii volunt, octo; — nam totidem vitiorum erunt formae, in quot species eorum quidque, de quibus supra dictum est, diviseris praeterea numeros, [42] in quibus nos singularem ac pluralem habemus Graeci et δυϊκόν. Quanquam fuerunt, qui nobis quoque adiicerent dualem scripsere, legere; quod evitandae asperitatis gratia mollitum est, ut apud veteres pro male mereris, male merere. Ideoque quod vocant dualem, in illo solo genere consistit, cum apud Graecos et in verbi tota fere ratione et in nominibus deprehendatur, et sic quoque rarissimus eius sit usus, [43] apud nostrorum vero neminem haec observatio reperiatur, quin e contrario devenere locos et conticuere omnes et consedere duces aperte nos doceant, nihil horum ad duos pertinere; dixere quoque, quamquam id Antonius Rufus ex diverso ponit exemplum, de pluribus patronis praeco pronuntiet. [44] Quid? non Livius circa initia statim primi libri, Tenuere, inquit, arcem Sabini? et mox, in adversum Romani subiere? Sed quem potius ego quam M. Tullium sequar? qui in Oratore, Non (100) reprehendo, inquit, scripsere; scripserunt esse verius sentio. [45] Similiter in vocabulis et nominibus fit soloecismus genere, numero, proprie autem casibus, quidquid horum alteri succedet. Huic parti subiungatur licet per comparationes et superlationes, itemque in quibus patrium pro possessivo dicitur vel contra. [46] Nam vitium, quod fit per quantitatem ut magnum peculiolum, erunt qui soloecismum putent quia pro nomine integro positum sit deminutum. Ego dubito, an id improprium potius appellem, significatione enim deerrat; soloecismi porro uitium non est in sensu sed in complexu. [47] In participio per genus et casum, ut in vocabulo, per tempora, ut in verbo, per numerum, ut in utroque, peccatur. Pronomen quoque genus, numerum, casus habet, quae omnia recipiunt huiusmodi errorem. [48] Fiunt soloecismi et quidem plurimi per partes orationis; sed id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse credat puer, si pro alia ponatur alia, ut verbum, ubi nomen esse debuerit, vel adverbium, ubi pronomen, et similia. [49] Nam sunt quaedam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis, in quibus, qui alia specie quam oportet utetur, non minus quam ipso genere permutato deliquerit. [50] Nam et an et aut coniunctiones sunt, male tamen interroges, hic aut ille sit; (102) et ne ac non adverbia; qui tamen dicat pro illo ne feceris non feceris, in idem incidat vitium, quia alterum negandi est alterum vetandi. Hoc amplius intro et intus loci adverbia, eo tamen intus et intro sum soloecismi sunt. [51] Eadem in diversitate pronominum, interiectionum, praepositionum accident; est etiam soloecismus in oratione comprehensionis unius sequentium ac priorum inter se inconveniens position. [52] Quaedam tamen et faciem soloecismi habent et dici vitiosa non possunt, ut tragoedia Thyestes et ludi Floralia ac Megalensia, quanquam haec sequenti tempore interciderunt numquam aliter a veteribus dicta. Schemata igitur nominabuntur, frequentiora quidem apud poetas sed oratoribus quoque permissa. [53] Verum schema fere habebit aliquam rationem, ut docebimus eo, quem paulo ante promisimus, loco. Sed id quoque, quod schema vocatur, si ab aliquo per imprudentiam factum erit, soloecismi vitio non carebit. [54] In eadem specie sunt sed schemate carent, ut supra dixi, nomina feminina, quibus mares utuntur, et neutralia, quibus feminae. Hactenus de soloecismo. Neque enim artem grammaticam componere aggressi sumus, sed cum in ordinem incurreret, inhonoratam transire noluimus.

[55] Hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, verba (104) aut Latina aut peregrina sunt. Peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa venerunt. [56] Taceo de Tuscis et Sabinis et Praenestinis quoque; nam ut eorum sermone utentem Vettium Lucilius insectatur, quemadmodum Pollio reprehendit in Livio Patavinitatem, licet omnia Italica pro Romanis habeam. [57] Plurima

Gallica evaluerunt ut raeda ac petorritum, quorum altero tamen Cicero altero Horatius utitur. Et mappam circo quoque usitatum nomen Poeni sibi vindicant, et gurdos, quos pro stolidis accipit vulgus, ex Hispania duxisse originem audivi. [58] Sed haec divisio mea ad Graecum sermonem praecipue pertinet, nam et maxima ex parte Romanus inde conversus est et confessis quoque Graecis utimur verbis, ubi nostra desunt, sicut illi a nobis nonnunquam mutuantur. Inde illa quaestio exoritur, an eadem ratione per casus duci externa qua nostra conveniat. [59] Ac si reperias grammaticum veterum amatorem, neget quidquam ex Latina ratione mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablativus, quem illi non habent, parum conveniat uno casu nostro quinque Graecis uti; [60] quin etiam laudet virtutem eorum, qui potentiorem facere linguam Latinam studebant, nec alienis egere institutis fatebantur. Inde Castorem media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat, quorum prima (106) positio in easdem quas Castor litteras exit; et ut Palaemo ac Telamo et Plato (nam sic eum Cicero quoque appellat) dicerentur, retinuerunt, quia Latinum, quod o et n litteris finiretur, non reperieBant. [61] Ne in a quidem atque s litteras exire temere masculina Graeca nomina recto casu patiebantur, ideoque et apud Caelium legimus Pelia cincinnatus et apud Messalam bene fecit Euthia et apud Ciceronem Hermagora, ne miremur, quod ab antiquorum plerisque Aenea ut Anchisa sit dictus. [62] Nam si ut Maecenas,

Sufenas, Asprenas dicerentur, genitivo casu non e littera, sed tis syllaba terminarentur. Inde Olympo et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia duabus longis insequentibus primam brevem acui noster sermo non patitur. [63] Sic genitivus Vlixi et Achilli fecit, sic alia plurima. Nunc recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. Mihi autem placet Latinam rationem sequi, quousque patitur decor. Neque enim iam Calypsonem dixerim ut Iunonem, quanquam secutus antiquos, C. Caesar utitur hac ratione declinandi. [64] Sed auctoritatem consuetudo superavit. In ceteris, quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam figuram sequi malet, non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur.

[65] Simplices voces prima positione id est natura sua (108) constant, compositae aut praepositionibus subiunguntur ut innocens (dum ne pugnantibus inter se duabus, quale est inperterritus; alioqui possunt aliquando continuari duae ut incompositus, reconditus et quo Cicero utitur subabsurdum), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut maleficus. [66] Nam ex tribus nostrae utique linguae non concesserim; quamvis capsis Cicero dicat compositum esse ex cape si vis, et inveniantur qui Lupercalia aeque tres partes orationis esse contendant, [67] quasi luere per caprum; nam Solitaurilia iam persuasum est esse Suouetaurilia, et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. Sed haec non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt. Ceterum etiam ex praepositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius Nerei repandirostrum, incuruiceruicum pecus. [68] Iunguntur autem aut ex duobus Latinis integris ut superfui, subterfugi (quanquam ex integris an composita sint quaeritur), aut ex integro et corrupto ut (110) malevolus, aut ex corrupto et integro ut noctivagus, aut ex duobus corruptis ut pedisecus, aut ex nostro et peregrino ut biclinium, aut contra ut epitogium et Anticato, aliquando et ex duobus peregrinis ut epiraedium. Nam cum sit praepositio Graeca, raeda Gallicum: neque Graecus tamen neque Gallus utitur composito; Romani suum ex alieno utroque fecerunt. [69] Frequenter autem praepositiones quoque compositio ista corrumpit: inde abstulit, aufugit, amisit, cum praepositio sit ab sola; et coit, cum sit praepositio con; sic ignaui et erepublica et similia. [70] Sed res tota magis Graecos decet, nobis minus succedit, nec id fieri natura puto, sed alienis favemus; ideoque cum κυρταύχενα mirati simus, incurvicervicum vix a risu defendimus.

[71] Propria sunt verba, cum id significant, in quod primo denominata sunt; translata, cum alium natura intellectum alium loco praebent. Usitatis tutius utimur, nova non sine quodam periculo fingimus. Nam si recepta sunt, modicam laudem adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt. [72] Audendum tamen; namque, ut Cicero ait, etiam quae primo dura visa sunt, usu molliuntur. Sed minime nobis concessa est ὀνοματοποιία quis enim ferat, si (112) quid simile illis merito laudatis λίγξε βιός et σίζ ὀφθαλμός fingere audeamus? Nam ne balare quidem aut hinnire fortiter diceremus, nisi iudicio vetustatis niterentur.