De Institutione Oratoria/I/4

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

Liber I


(60) 4

[1] Primus in eo, qui scribendi legendique (62) adeptus erit facultatem, grammatici est locus. Nec refert, de Graeco an de Latino loquar, quanquam Graecum esse priorem placet. [2] Utrique eadem via est. Haec igitur professio, cum brevissime in duas partes dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit. [3] Nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est, et enarrationem praecedit emendata lectio, et mixtum his omnibus iudicium est; quo quidem ita severe sunt usi veteres grammatici, ut non versus modo censoria quadam virgula notare et libros, qui falso viderentur inscripti, tanquam subditos summovere familia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero. [4] Nec poetas legisse satis est: excutiendum omne scriptorum genus non propter historias modo sed verba, quae frequenter ius ab auctoribus sumunt. Tum neque citra musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicendum sit, nec, si rationem siderum ignoret, poetas intelligat, qui (ut alia omittam) totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utantur; nec ignara philosophiae, cum propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum vel propter Empedoclea in Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui (64) praecepta sapientiae versibus tradiderunt. [5] Eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum, quas demonstravimus, rerum dicat proprie et copiose. Quo minus sunt ferendi, qui hanc artem ut tenuem atque ieiunam cavillantur, quae nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecit, quidquid superstruxeris, corruet; necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes et quae vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis.

[6] Ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit. [7] An cuiuslibet auris est exigere litterarum sonos? non hercule magis quam nervorum. At grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquae nobis necessariae litterarum, non cum Graeca scribimus (tum enim ab iisdem duas mutuamur) sed propriae, [8] in Latinis, ut in his seruus et uulgus Aeolicum digammon desideratur, et (66) medius est quidam V et I litterae sonus; non enim sic optimum dicimus ut opimum, et in here neque E plane neque I auditur; [9] an rursus aliae redundent, praeter notam aspirationis, (quae si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit) ut K, quae et ipsa quorundam nominum nota est, et Q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, Coppa apud Graecos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam ψ non quaerimus? [10] Atque etiam in ipsis vocalibus grammatici est videre, an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia iam sicut etiam scribitur et nos ut luos. * At quae ut vocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt qui geminatione earum velut apice utebantur, aut duas; nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus syllabam fieri, si non aliquae officio consonantium fungantur. [11] Quaeret hoc etiam, quomodo duabus demum vocalibus in se ipsas coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat. Atqui littera I sibi insidit, coniicit enim est ab illo iacit, et V, quomodo nunc scribitur uulgus et seruus. Sciat etiam Ciceroni placuisse aiio Maiiamque geminata I scribere; quod si est, etiam iungetur ut consonans. (68) [12] Quare discat puer, quid in litteris proprium, quid commune, quae cum quibus cognatio; nec miretur, cur ex scamno fiat scabillum aut a pinno (quod est acutum) securis utrinque habens aciem bipennis; ne illorum sequatur errorem, qui, quia a pennis duabus hoc esse nomen existimant, pennas avium dici volunt.

[13] Neque has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio aut praepositio, ut secat secuit, cadit excidit, caedit excidit, calcat exculcat (et fit a lavando lotus et inde rursus inlutus et mille talia), sed quae rectis quoque casibus aetate transierunt. Nam ut Valesii Fusii in Valerios Furiosque venerunt: ita arbos, labos, vapos etiam et clamos ac lases fuerunt. [14] Atque haec ipsa S littera ab his nominibus exclusa in quibusdam ipsa alteri successit, nam mertare atque pultare dicebant, quin fordeum faedosque pro aspiratione F velut simili littera utentes; nam contra Graeci aspirare F ut φ solent, ut pro Fundanio Cicero testem, qui primam eius litteram dicere non possit, irridet. [15] Sed B quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde Burrus et Bruges et Balaena. Nec non eadem fecit ex duello bellum, unde Duellios quidam dicere Bellios ausi. [16] Quid stlocum stlitesque? Quid T litterae cum D quaedam cognatio? Quare (70) minus mirum, si in vetustis operibus urbis nostrae et celebribus templis legantur Alexanter et Cassantra. Quid O atque V permutatae invicem, ut Hecoba et notrix, Culchidis et Pulixena scriberentur, ac, ne in Graecis id tantum notetur, dederont ac probaveront? Sic Ὀδυσσεύς, quem ᾿Υλυσσέα fecerant Aeolis, ad Vlixem deductus est. [17] Quid? non E quoque I loco fuit? Menerva et leber et magester et Diove Victore non Diioui Victori? Sed mihi locum signare satis est, non enim doceo, sed admoneo docturos. Inde in syllabas cura transibit, de quibus in orthographia pauca adnotabo.

Tum videbit, ad quem hoc pertinet, quot et quae partes orationis; quanquam de numero parum convenit. [18] Veteres enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque Theodectes, verba modo et nomina et convinctiones tradiderunt; videlicet quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur), in convinctionibus autem complexus eorum esse iudicaverunt: quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec videtur ex συνδέσμῳ magis propria translatio. [19] Paulatim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, ac primum convinctionibus articuli adiecti, post praepositiones, nominibus (72) appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia. Noster sermo articulos non desiderat, ideoque in alias partes orationis sparguntur. [20] Sed accedit superioribus interiectio. Alii tamen ex idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et aetate nostra Palaemon, qui vocabulum sive appellationem nomini subiecerunt tanquam speciem eius. At ii, qui aliud nomen aliud vocabulum faciunt, novem. Nihilominus fuerunt, qui ipsum adhuc vocabulum ab appellatione deducerent, ut esset vocabulum corpus visu tactuque manifestum, domus, lectus, appellatio, cui vel alterum deesset vel utrumque, ventus, caelum, deus, virtus. Adiiciebant et asseverationem ut eheu, et tractationem ut fasciatim; quae mihi non approbantur. [21] Vocabulum an appellatio dicenda sit προσηγορία et subiicienda nomini necne, quia parvi refert, liberum opinaturis relinquo.

[22] Nomina declinare et verba in primis pueri sciant, neque enim aliter pervenire ad intellectum sequentium possunt; quod etiam monere supervacuum erat, nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent et, dum ostentare discipulos circa (74) speciosiora malunt, compendio morarentur. [23] Atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse interim solet) voluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et quae sunt duobus omnibusve communia. [24] Nec statim diligentem putabo, qui promiscua, quae ἐπίκοινα dicuntur, ostenderit, in quibus sexus uterque per alterum apparet; aut quae feminina positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt Murena et Glycerium. [25] Scrutabitur ille praeceptor acer atque subtilis origines nominum, quae ex habitu corporis Rufos Longosque fecerunt; ubi erit aliud secretius, Sullae, Burri, Galbae, Plauti, Pansae, Scauri taliaque; et ex casu nascentium; hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt; et ex iis, quae post natos eveniunt, unde Vopiscus. Iam Cottae, Scipiones, Laenates, Serani sunt ex variis causis. [26] Gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas. In servis iam intercidit illud genus, quod ducebatur a domino, unde Marcipores Publiporesque. Quaerat etiam, sitne apud Graecos vis quaedam (76) sexti casus et apud nos quoque septimi. Nam cum dico hasta percussi, non utor ablativi natura; nec, si idem Graece dicam, dativi. [27] Sed in verbis quoque quis est adeo imperitus, ut ignoret genera et qualitates et personas et numeros? Litterarii paene ista sunt ludi et trivialis scientiae. Iam quosdam illa turbabunt, quae declinationibus non tenentur. Nam et quaedam participia an verba an appellationes sint, dubitari potest, quia aliud alio loco valent, [28] ut lectum et sapiens et quaedam verba appellationibus similia, ut fraudator, nutritor. Iam itur in antiquam silvam nonne propriae cuiusdam rationis est? nam quod initium eius invenias? cui simile fletur. Accipimus aliter, ut panditur interea domus omnipotentis Olympi, aliter ut totis usque adeo turbatur agris. Est etiam quidam tertias modus, ut urbs habitatur, unde et campus curritur, mare navigator. [29] Pransus quoque ac potus diversum valet quam indicat. Quid? quod multa verba non totum declinationis ordinem ferunt? Quaedam etiam mutantur ut fero in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura dicuntur ut (78) licet, piget, quaedam simile quiddam patiuntur vocabulis quae in adverbium transeunt? Nam ut noctu et diu ita dictu factuque. Sunt enim haec quoque verba participialia quidem, non tamen qualia dicto factoque.